Dichos de los ancianos (Verba seniorum, libro VII)
De devolver bien por mal
De retribuendo bonum pro malo.De tornar bien por mal.
Este libro no está traducido en la edición utilizada; se ofrece solo el latín.
Quidam ex fratribus ab alio passus injuriam venit ad abbatem Sisoim; et contumeliæ genus exponens, addebat: Cupio me vindicare. Senex autem rogabat eum ut relinqueret Deo vindictam. At ille iterum: Non desistam, inquit, nisi fortiter me vindicavero. Cui abbas Sisois ait: Quia semel hoc in animo posuisti, saltem oremus. Et exsurgens senex his verbis cœpit orare: Deus, jam non es nobis necessarius, ut pro nobis sollicitus sis, quia nos ipsi, sicut iste frater dicit, et volumus et possumus vindicare. Quod cum ille frater audisset, ante pedes senis prostratus, veniam precabatur, promittens se cum illo cui irascebatur nunquam deinceps esse certaturum.
Quidam frater cum ab altero injuriaretur, venit et annuntiavit seni. Cui senex respondit: Satisfac cogitationi tuæ, quoniam frater non vult te injuriari, sed peccata tua submittunt illum. Nam in omni tentatione quæ tibi contigerit, per omnia ne arguas eum; nisi tantummodo dic: Quia propter peccata mea contingunt mihi hæc.
Dicebat frequenter abbas Pimenius: Malitia nunquam exsuperat malitiam: sed si quis malefecerit tibi, tu illi bonum redde, ut per bonitatem vincas malitiam.
Quidam frater erat, qui quanto plus eum aliquis injuriabatur aut incitabat, tanto magis ad eum recurrebat, dicens: Isti sunt qui nobis occasionem præbent ad perfectionem nostram; qui autem beatificant nos, decipiunt nos, et semitam pedum nostrorum subvertunt.
Alius erat senex, si quis detraxisset ei, ille festinabat, si vicinus ei erat, per seipsum bene remunerare illum; quod si longius manebat, transmittebat ei munera.
Texto latino: Verba seniorum, libro VII de las Vitae Patrum, traducido del griego por Pascasio de Dumio para el abad Martín (Martín de Braga), en la edición de H. Rosweyde reproducida en la Patrologia Latina de Migne, t. 73 (reimpresión de 1879), col. 1025–1062, cotejado con los facsímiles; sin las notas ni las remisiones del editor, ni el texto griego del capítulo XLIV dado en las notas. Texto de dominio público en Francia (art. L123-1 del Código de la Propiedad Intelectual francés). Transcripción y revisión: Abbatia Sancti Petri de Curte. Señalar un error