Abbatia
Sancti Petri
de Curte

La Règle de saint Benoît

Chapitre 22

Quomodo dormiant monachiComment les Frères doivent prendre leur repos

Sur l’ensemble du chapitre

Commentaires Dom Edmond Martène, mauriste (1690) (en latin) 22

col.489 Quoniam dormientibus nobis vigilat adversarius artesque prope infinitas exercet, ut fidelibus monachis fessis quiescentibus noceat. septem hoc capitulo cautelas adversus insidias versipellis adhibet S. Benedictus, uti notavit Bernardus Cassinensis. Prima est singularitas lectorum ; secunda vicinitas bene conversantium fratrum ; tertia multitudo fratrum in eodem loco dormientium ; quarta sollicitudo et vigilantia seniorum ; quinta accensio lucernæ ardentis ; sexta quod vestiti jaceant, et non nudi; septima separatio minorum et permixtio seniorum : quæ omnia consequenter exponenda sunt.

Commentaires Dom Paul Delatte, abbé de Solesmes (1913) 22

p. 229 COMMENT LES MOINES DOIVENT PRENDRE LEUR SOMMEIL

1

Singuli per singula lecta dormiant.

Chacun des Frères aura son lit à part ;

Commentaires Dom Edmond Martène, mauriste (1690) (en latin) 22.1

col.491 Singuli per singula lecta dormiant.] Hæc prima est cautela, quam cum S. Benedicto adhibent S. Athanasius : « Dum dormiunt, unusquisque seorsim discombat, ac suum quisque habeat sticharium ; sacculum scilicet absconditum, ut quando per noctem preces fundendæ , parati promptique sint ; » abbas Isaias : « Ne cubes cum alio sub eodem stragulo ; » S. Aurelianus : « Omnes divisis maneant lectulis ; » S. Ferreolus : « Duo quamlibet proximi et amici propter secretam orationem, quæ melius ad Dominum nullo teste dirigitur, ut in uno et uno lectulo non teneantur... Quisque strati sui, ut supra diximus, erit solus ipse possessor, habens secum meliori commutatione pro dormitorio fratrum Dominum vigilantem; » S. Isidorus : « Duobus in lecto uno jacere non liceat; » S. Fructuosus : « Duo in uno lecto non jaceant, nec dormire extra cubile proprium cuiquam licentia pateat. Intervallum singulorum lectorum singulis cubitis intercedat, ne dum ad invicem proximant corpora, nutriant libidinis incentiva; » Magister (Cap. 11) : « Singulos præcipimus non binos per lectum dormire. » Quibus accedit conc. Turonense (Can. 14) : « Ut sinistræ existimationis aditus amputetur, nullus sacerdotum aut monachorum colligere alium in suo lecto præsumat. » Ex quo mirari subit qua ratione Regula Cujusdam ad Virgines præscribat (Cap. 14), « Ut binæ et binæ præter infirmas et seniores in lectulis dormiant, » quanquam hujus statuti periculis providisse videatur adjiciens : « Sic tamen ut ad invicem non loquantur, neque ad invicem , id est facie ad faciem respiciant, sed una post aliam quiescens dormiat... ut una ex illis semper senior sit , de cujus religione non dubitetur. Juvenculas vero nullatenus simul quiescere censemus. »

col.491 Notat porro hic Bernardus Cassinensis istis S. Benedicti verbis : Singuli per singula lecta dormiant , supplendum esse vel quiescant , quia perfectus monachus non semper in lecto jacens dormit, sed lacrymis interdum stratum suum rigat, ut Prophetæ ad instar nos hortatur S. Ferreolus in Regula c. 33. Et certe sancti nocturnas vigilias orationibus et precibus prævenire solebant , sicut de S. Mauro refert Faustus in ejus Vita, quod aliquando quinquagenos, aliquando centenos psalmos , aliquando psalterium integrum recitaret ante nocturnæ orationis synaxim ; et Gervinus abbas Centulensis piissimus ( Chron. Centul. l. iv, c. 26), ubi somni parum percepisset , de grabato sese excutiens, domum orationis intrabat, omnes aras orando, gemendo , genuaque flectendo circuibat ; atque ut vigiliarum horam advenire sentiret, ne ab ædituis aut janitoribus observaretur , lectum ullo sine strepitu repetebat.

Commentaires Dom Paul Delatte, abbé de Solesmes (1913) 22.1-22.2

p. 229 Quomodo dormiant monachi. — Singuli per singulos lectos dormiant. Lectisternia pro modo conversationis, secundum dispensationem Abbatis sui, singuli accipiant.

p. 229 Saint Benoît n’a pas jeté pêle-mêle et absolument sans ordre les dispositions de sa Règle ; mais on ne voit pas bien, de prime abord, comment ce chapitre se relie à ceux qui l’entourent. Il est probable que N. B. Père a voulu rattacher au chapitre des doyens les chapitres qui traitent et des circonstances où ils ont surtout à exercer leur vigilance, et des procédés qui leur sont remis afin de se faire obéir. De plus, cette question du sommeil des moines, apparentée à celle de l’office de nuit, n’est point inattendue dans le voisinage de la législation liturgique, et les Règles antérieures à saint Benoît faisaient volontiers le même rapprochement.

p. 229 La prescription sur laquelle s’ouvre le chapitre nous paraît aujourd’hui bien superflue : chacun des frères aura son lit à part. Ce n’est que de la bienséance élémentaire et un confort indispensable. Pourtant, les anciennes Règles monastiques (1) ont cru devoir prendre la même précaution et des conciles ont légiféré à ce sujet (2), sans doute parce que l’usage contraire existait en quelques maisons : les mœurs étaient simples, le régime volontairement semblable à celui des pauvres et des paysans ; et puis les moines ne couchaient-ils pas tout vêtus sur des nattes, des paillasses ou des planches?

(1) Sauf la Regula cujusdam ad virgines, xiv.

(2) Cf. Conc. Turonense II (567), can. xiv. Mansi, t. IX, col. 795.

p. 229 Chaque frère recevra donc un lit et sa garniture (lectisternia), le tout conforme à la pauvreté, à l’austérité de son genre de vie, — c’est la meilleure explication du pro modo conversationis — et selon que le déterminera l’Abbé. N. B. Père se réserve de donner au chapitre LV l’inventaire de la literie monastique : Stramenta autem lectorum sufficiant : matta, sagum, lena et capitale. Les moines sont avertis de ne pas s’étonner si leur couchette est un peu dure : c’est un simple lit de camp où l’on s’étend quelques heures ; car ils sont des soldats, et, comme le dira bientôt saint Benoît, ils doivent être prêts à se lever au premier signal. Néanmoins, l’Abbé pourra donner un lit plus confortable à ceux qui seraient malades ou âgés, et proportionner le nombre et la qualité des couvertures au climat ou à la saison.

2

Lectisternia pro modo conversationis, secundum dispensationem Abbatis sui, accipiant.

et les lits seront placés selon les ordres de l’Abbé par rapport à la disposition des particuliers.

Commentaires Dom Edmond Martène, mauriste (1690) (en latin) 22.2

col.491 Lectisternia.] Quid sint lectisternia non consentiunt Regulæ commentatores. Hildemarus : « Sternia, inquit, duobus modis dicuntur ; id est domus ubi lecti sternuntur, seu etiam locus ubi unus lectus stratus existit. » Similiter Smaragdo : « Lectisternia dicuntur ubi homines jacere sedereque consueverunt. » Ita etiam Nicolaus de Fractura : « Lectisternia, id est loca in quibus jacere solent monachi; » et cardinalis de Turrecremata : « Lectisternia autem , id est loca vel locellos in quibus lecti sternendi sunt. » Quibus consentit Bernardus Cassinensis ita scribens : « De hoc vocabulo, lectisternia , dicunt quidam quod idem est quod lectus stratus , hoc est lectus cum suo stramento ; alii dicunt lectisternium esse domum in qua lecti sternuntur ; sed rei veritas est quod lectisternia sunt loca in quibus sedere et jacere solemus : nam regulariter monachus et lectum in quo quiescat , et locellum in quo sedendo legat habere debet. » Bernardum in primo comment. exscribit Boherius ; in secundo vero : « Lectisternia, inquit, id est lectorum stramenta, » de quibus c. 55, ad quod remittit : « Stramenta lectorum matta , sagum, læna, et capitale. » Denique Richardus de S. Angelo : « Lectisternia, id est ordines, seu ordinationes lectorum. » Ad quem accedit Theobaldus Artaldus hunc locum Gallice ita reddens : Ils doivent avoir et garder les lieux et situations de leurs couches.

col.492 Ex his omnibus sententiis duæ omnino videntur probabiles. Prima, quam refert Bernardus Cassinensis , qua lectisternia dicuntur lecti strati, seu lecti cum suo stramento. Eam sequitur Menardus hunc in locum ita scribens : « Lectisternia sunt lecti. Sidonius epist. 15, l. 4 : Epulum multiplex et capacissima lectisternia para. Acta S. Findani, c. 4 : Pro lectisterniis lapides velatos inter fratres pausans occulte corpori supposuit. » Concinit antiqua versio Gallica Regulæ S. Benedicti : Les lits soient appareillés comme il appartient à leur conversation; et versio Guidonis : Et aient les couches garnies de ce qu'il faut selon la manière de leur conversation ; aliæque plures expositiones Gallicæ. Secunda est quam tradit in secundo comment. Boherius , ubi lectisternia interpretatur lectorum stramenta; quo sensu eam vocem aliquando usurpat S. Gregorius : « Ancillis Dei, quas vos græca lingua monastrias dicitis, lectisternia emere disposui ; quia in lectis suis gravi nuditate in hujus hiemis vehementissimo frigore laborant. » Et alibi ad Joannem abbatem de monte Sina scribens (Lib. xii, ep. 16): « Cognovimus lectos vel lectisternia in Gerontocomio, quod illic ab Isauro constructum est, deesse; propterea misimus lænas 15 , rachanas 30, lectos 15. » Atque ita Joannes de Precis, abbas S. Germani a Pratis, hunc Regulæ locum Gallice reddidit: Et doivent prendre tels draps, et telles couvertures comme l'abbé établira. Utraque expositio proba est et probanda; sed rejicienda videtur utraque Hildemari interpretatio, Smaragdi, Bernardi Cassinensis, Nicolai , et cardinalis Turrecrematæ : nam S. Benedictus nec domum in qua multi sternuntur lecti singulis monachis concedit ; nec singulis singulas domos, in qua unus lectus sternatur indulget ; sed omnes uno vult dormire in dormitorio.

col.492 Pro modo conversationis.] Obscura locutio , quam diversimode reddunt commentatores. Hildemarus pro modo conversationis intelligit : Secundum qualitatem vitæ uniuscujusque ; quod clarius exponit Bernardus Cassinensis : Secundum illum modum in quo ipsi conversantur in monasterio bene vel male, tepide vel ferventer. Et in hoc secundam adversus insidias inimici cautelam constituit, ut nimirum malis boni , tepidis ferventiores vicini dormiant, ut horum exemplo illi eruditi ad meliorem frugem se transferant. In eamdem sententiam abit Nicolaus de Fractura : cui Boherius in primo comm. aliam adjicit, ut pro modo conversationis idem sit ac secundum qualitatem loci in quo conversantur ; quia revera in frigidis regionibus pluribus, in calidis paucioribus indigetur stramentis. Turrecremata pro modo conversationis explicat pro modo vitæ, antiquitatis, debilitatis, aut necessitatis, seu alterius causæ : quæ omnes expositiones bonæ videntur et legitimæ ; sed his non cedit ea quam profert Joannes Craesbeeck, qua lectisternia pro modo conversationis intelligit, quæ conversationi et instituto monachorum conveniunt : id quod quædam versio Gallica reddit, à la monastique ; et altera, conformément à leur profession; ac proinde cum monasticum institutum omnes carnis illecebras abdicet, vitæ austeritatem prædicet : « Lectisternia monachorum , inquit, esse debent non mollia, non pretiosa, quæ sensibus blandiuntur, carnem delectant, alliciunt, et ad longos iteratosque somnos invitant, sed dura et vilia, quæ naturæ quidem et necessitati sufficiunt, carnem domant, lascivire prohibent. » Et certe tales fuisse veterum monachorum lectos exploratum habent qui vel minimam rerum asceticarum notitiam consecuti sunt. Notat porro Gazæus (Comm. in Cass., coll. i, cap. 23) viros olim religiosos : 1° aut humi cubare solitos ; 2° aut in stratis junceis; 3° aut in ciliciis : quos tres dormiendi modos videre est in una S. Antonii Vita, qui, ut scribit S. Athanasius , « quieti membra concedens, junco contexto atque cilicio utebatur ; nonnunquam etiam supra nudam humum jacebat. » De S. Hilarione etiam refert S. Hieronymus (In ejus Vita), quod « super nudam humum statumque junceum usque ad mortem cubitavit. » Et de seipso S. doctor ( Epist. 22) : « Si quando repugnantem somnus imminens oppressisset, nuda humo vix ossa hærentia collidebam. » Denique de S. Martino ita canit S. Paulinus (Lib. iv) : At si quando brevi cessissent lumina somno, Nuda humus ad tenuem sat erat subjecta soporem.

col.493 Plurima hujusmodi exempla offendes in actis sanctorum et maxime nostrorum, ut in Vita S. Mauri auctore Fausto, n. 8; S. Placidi auctore Gordiano, n. 5; S. Marculfi, n. 13; S. Paterni, S. Samsonis, S. Radegundis auctore Fortunato, n. 22; S. Severi, n. 13; et S. Fidoli, n. 10, sæc. i Bened. ; S. Bavonis, n. 11; S. Vandregesili, n. 8; S. Tillonis, n. 8, sæc. ii, et aliorum prope infinitorum. Atque ita suadet Syntagma doctrinæ S. Athanasii ad monachos et clericos : « Te monachum, te sacerdotem adhortor humi ut dormias, si vales. » Vide infra, c. 55.

3

Si potest fieri, omnes in uno loco dormiant: sin autem multitudo non sinit, deni, aut viceni cum senioribus suis, qui super eos soliciti sint, pausent.

Ils seront tous couchés dans un même lieu, s’il est possible ; que si on ne le peut à cause du grand nombre, on les mettra dix ou vingt ensemble, avec des anciens qui veilleront sur leur conduite.

Commentaires Dom Edmond Martène, mauriste (1690) (en latin) 22.3

col.493 Si potest fieri omnes in uno loco dormiant.] Juxta veterum monachorum morem, quem in omnibus pene eorum regulis advertere licet. Ita Regula S. Posthumio ab angelo tradita, quæ refertur in ejus Vita, c. 8 (Lib. i de Vit. Pat.) : « Procul ab invicem contextas vites sternite, cum ad dormiendum seceditis: interstitium unius habeatur cubitus, nedum ad invicem proximant corpora, nutriantur libidinis incentiva. » S. Cæsarius Arelatensis episcopus (Regul. ad Virg., c. 7) : « Nulli liceat semotam eligere mansionem, nec habebit cubiculum, aut armariolum, aut aliquid hujusmodi, quod peculiarius claudi possit; sed omnes divisis lectulis in una maneant cellula: quæ vero senes sunt et infirmæ, ita illis convenit obtemperari vel ordinari, ut non singulæ singulas cellas habeant, sed in una recipiantur omnes, ubi et maneant. » S. Aurelianus (Regul. ad Mon. c. 8; ad Virg. c. 6) : « Nulli liceat cellam, aut armariolum, aut aliquid hujusmodi, quod peculiarius claudi possit, habere. » S. Ferreolus (Cap. 16) : « Totam congregationem mansio et domus una concludat. » S. Isidorus (Cap. 14) : « Fratres omnes, si possibile est, in uno conclavi commorari decet. Quod si difficile fuerit, certe vel decem, quibus unus est præponendus decanus quasi rector et custos. » S. Fructuosus (Cap. 17) : « Intervallum singulorum lectulorum singulis cubitis intercedat, ne dum ad invicem proximant corpora, nutriant libidinis incentiva. » Magister (Cap. 29) : « In uno atrio, vel in triclinio lecta in ordine circuitu ordinent; in quo circuitu lectum abbas in medio habeat, ut omnem taciturnitatem vel reverentiam in circuitu considerans, omnium ovium suarum gregem intra unum ovile collectum quasi diligens vel sollicitus pastor attendat. » Regula Cujusdam ad Virgines (Cap. 14) : « Omnes, si fieri potest, una domus ad dormiendum capiat, præter si infirmitas, aut senilis ætas poposcerit, aut culpa damnaverit, aut novitas probata non fuerit, ut in cella separentur. »

col.493 Idem constat ex concilio Turon. ii (Can. 14): « Nec liceat monachis cellulas habere communes, ubi aut bini maneant, aut peculiares reponi possint ; sed schola labore communi construatur, ubi omnes jaceant, aut abbate, aut præposito gubernante. » Ex Justiniani imperatoris novella 5 : « Neque enim volumus in ullo monasterio sub ditione nostra constituto, sive plurimorum hominum est, sive paucorum, monachos qui ibi sunt divisos ab alterutris esse, et propriis habitationibus uti; sed communiter quidem eos comedere sancimus, dormire etiam omnes in communi, unoquoque quidem in propria statura jacente, in domo vero una collocatos; aut si forte non sufficit ob multitudinem monachorum domus una, in duas forsan, aut plures, non tamen seorsim et apud semetipsos; sed in communi testes alterutri sint honestatis et castitatis. » Et ex novella 133, monachi « neque clam testibus vivant, sed et communiter cibum capiant, et in communi loco cubent, et undique bene compositam persequantur vitam, testesque sint invicem mutuæ honestatis. » Atque ex Vita S. Eugendi abbatis Jurensis (Num. 21, sæc. i Bened., p. 575), qui « destructis mansionum ædiculis, uno cunctos secum xenodochio quiescere fecit. »

col.494 Idem postea renovavit anno 1222 concilium Oxoniense, edito hoc decreto (Apud Spelm. tom. II Conc. Angl.) : « Provida deliberatione censemus, ut tam monachi quam canonici regulares et moniales in uno dormitorio pariter dormiant et quiescant, singulis personis singulis propriis lectis assignatis. » Et Benedictus papa XII : « Omnes monachi, vel si multitudo non sinit eorum, saltem quando plures ex ipsis commode poterunt, in una domo dormiant et jaceant, juxta regularia et canonica instituta, non per separatas cameras vel per cellas, exceptis his quibus in cameris et cellis infirmitorii permittetur propter senectutem, vel invaletudines corporales, vel ex aliis rationabilibus causis. »

col.494 Neque vero id solis exstitit monachis singulare; nam et canonicis idem olim præscriptum legimus in concilio Turonensi (Can. 23) : « Canonici et clerici civitatum, qui in episcopiis conversantur, consideravimus ut in claustris habitantes simul omnes in uno dormitorio dormiant, simulque in uno refectorio reficiantur. » In Meldensi sub Sergio II (Can. 52) : « Canonici in civitate vel monasteriis, sicut constitutum est, in dormitorio dormiant, et in refectorio comedant. » et apud Chrodegangum in Regula Canonicorum cap. 13 ( Spicil. tom. I) : « Omnes in uno dormiant dormitorio, præter illos quibus episcopus licentiam dederit. »

col.494 Ex dictis hactenus habemus, 1° monachos olim uno simul in loco dormisse, quem ideo dormitorium appellabant. 2° Ita tamen ut se invicem non tangerent, ut ex Regulis S. Posthumii, et S. Fructuosi manifestum est. Et certe divisis dormiebant lectulis. 3° Nullos nisi forte propter infirmitatem aut necessitatem extra commune dormitorium pernoctasse : qui enim dicit omnes nullum excipit. 4° Ergo nec abbatem, qui in Regula Magistri medius inter fratres tanquam pastor inter gregem dormire jubetur ; et in antiquis consuetudinibus Cluniacensis monasterii apud Udalricum (Lib. iii, cap. 1), « In medio dormitorii est lectus ejus prope murum, sonitum ipse facit, quo fratres diluculo ad surgendum excitantur. » In Regula etiam S. Aureliani decernitur (Cap. 33), ut « Sanctus abbas extra congregationem non maneat. » In Regula S. Isidori (Cap. 14) : « Abbatem cum fratribus pariter in congregatione commorari oportet. » Ex concilio quoque Francofordiensi (Can. 13), « Abbas cum suis dormiat monachis secundum Regulam S. Benedicti. » Et ex concilio Londoniensi anno 1102 : « In eadem domo cum suis monachis manducet, aut dormiat. » Et certe S. Benedictum in turri fratrum dormitorio contigua quievisse constat ex l. ii Dial. S. Greg. papæ, c. 35. S. Mummolus abbas Floriacensis in communi fratrum dormitorio recubuisse legitur apud Adrevaldum in hist. Transl. S. Benedicti, n. 15, sæc. ii. Idem de Eastervino abbate Wiremutensi scribit Beda in Vita S. Benedicti Biscopi, n. 8.

col.494 Causæ hujus institutionis tres assignari possunt, ex quibus prima repetitur ex ratione vitæ cœnobiticæ, quæ nihil singulare permittit, sed omnia vult esse communia : unde Justinianus imperator ( Novel. 133) : « Nullus omnino quidquam habeat proprii, sed diu noctuque in communi vivat, et noctes eamdem inter ipsos cum diebus observantiam habeant. » Secunda, ut testes alterutri sint honestatis et castitatis, ut loquitur idem imperator (Novel. 5). Tertia est propter furentes dæmonum insultus, nocturno maxime tempore monachis infestorum, et horribili specie aliquando apparentium ; quorum aspectus vix ferre posset solitarius, fratrum societate et precibus destitutus. Quibus forte de causis mansiunculas olim monachorum destruxit S. Eugendus abbas Jurensis, destruique præcepit Justinianus imperator in novella 133, ac novissime Benedictus papa XII in sua Constitutione pro monachis Benedictinis, c. 26 ; cui paruerunt Anglicani monachi ex statuto capituli anni 1341; Bursfeldenses ex Cærem. dist. 3, c. 22; et Cluniacenses in capitulo ann. 1458, sub Joanne Borbonio celebrato.

col.495 Nunc vero per universas fere monachorum congregationes usus invaluit dormitoria plures in cellas dividendi, suamque unicuique monacho assignandi. Idque ad vitandam sæcularium curiositatem, qui nonnunquam per nostra pervagantur dormitoria; ut fratres orationi ac spiritali lectioni liberius vacent ; variis pœnitentiæ operibus, quæ oculos hominum fugiunt, sese exerceant; tum etiam propter honestatem majoremque silentii ac solitudinis observantiam ; sive etiam ut aliquam cœlestis domus imaginem monasteria referant, sicuti de Carthusianis belle dicebat Petrus Blesensis (Epist. 86) : « Ad exemplar siquidem domus illius de qua scriptum est : In domo Patris mei mansiones multæ sunt; habet unusquisque cellulam et mansiunculam suam, ut contemplationi et orationi liberius vacet. »

col.495 Neque vero ita recens aut nova est isthæc institutio, quasi antiquis monachis non fuerit in usu; nam Ægyptii, teste S. Hieronymo (Epist. 22), « manebant separati, sed junctis cellulis : » unde Cassianus (Lib. ii, cap. 12): « Cum fuerint, inquit, canonicarum orationum functiones ex more finitæ, unusquisque ad suam recurrens cellulam, quam aut solus, aut cum alio tantum inhabitare permittitur, etc. » Idem institutum imitati sunt in Galliis Lerinenses monachi, ut discimus ex Eucherii epist. ad Hilarium de Laude vitæ solitariæ, ubi inter alias Lerinensis insulæ laudes hæc scribit : « Hæc nunc habet sanctos senes illos qui divisis cellulis Ægyptios Patres Galliis nostris intulerunt. » Eamdem disciplinam arripuisse Agaunenses monachos patet ex vetustissimo scriptore Vitæ S. Romani abbatis Jurensis, apud Bollandum (28 Feb.), in cujus præfatione, quam Joanni et Armentario monachis Agaunensibus inscribit, postquam Joannem præfatum Joanni Baptistæ et evangelistæ comparavit, de Armentario ita subdit : « Alter vero in modum natatilis arcæ dum illic in cœnobio etiam, claustro peculiaris cellæ contentus, mundi turbines impactus irridet. » De Jurensi monasterio constat ex Vita S. Eugendi ejusdem loci abbatis ( Sæc. i Bened.) , qui « refutato archimandritarum more, utilius omnes univit in medium : destructis namque mansionum ædiculis, uno secum xenodochio quiescere fecit. » Ergo prius ibidem erant mansionum ædiculæ, in quibus quisque manebat, quas ille destruxit. Sed eas postea reparatas fuisse colligimus ex monacho Fontanellensi in Vita S. Vandregisili, qui eo in monasterio agens, « quadam nocte attentissime precibus insisteret divinis auribus offerendis in cella sibi constituta. » Similiter in Elisangiensi a se constructo monasterio « quadam nocte juxta morem cilicio obvolutus in cella sua dum ad refocillandum quieti membra dedisset, in excessum mentis subito raptus » legitur. De discipulis S. Martini audiendus est Gallus in dialogo 3 apud Severum Sulpicium (Lib. iii de Vit. S. Mart.) : « Contigua flumini habebamus habitacula. » clarius idem Sulpicius in lib. i : « Tunc ille (S. Martinus) convocatis fratribus, refert quid diabolus indicasset, sollicitosque esse præcepit per cellulas singulorum quisnam hoc casu fuisset affectus. » In Regula etiam Tarnatensis monasterii lego (Cap. 7): « Cellulam alterius præter abbatem et præpositum, nisi dato signo, est illicitum introire ; quia ipsis tantum conceditur fratrum secreta cognoscere, et qualiter se unusquisque agat occulta inspectione perquirere. » S. Gallus oratorium construxisse dicitur (Walfrid. in Vit. S. Galli, c. 26) « mansiunculis per gyrum dispositis ad commanendum fratribus. » S. Willibrordus « venit ad suum gratia visitandi monasterium, et post orationes et salutationes fraternas, et admonitiones pacificas, circuiens singula fratrum habitacula, si quid in illis emendandum fuisset, pius pastor explorare voluit, » inquit Alcuinus in ejus Vita (Num. 18). Denique Trithemius de prima Hirsaugiensis monasterii fundatione anno 830 facta, de cellis agens (Chron. Hirsaugiense): « Monachorum tabernacula, inquit, per gyrum claustri disposita, quantum ad consuetudinem istius temporis attinebat, satis pulchra et ordinata fuerunt; quanquam si nostri monachi similibus includerentur cellulis, se mancipatos vinculis et tenebris clamitarent. Factum hoc autem priscorum imitatione. » Hujusmodi cellas habent nostra ætate Carthusienses monachi, quibus illi forte non tam ad dormiendum quam ad legendum utebantur. Vide Menardi notas ad Concord. Regul. cap. 55, § 1. Nihil dico de Sinaitis monachis, de quibus S. Nilus (Hist. cædis SS. Pat. in Sina, c. 5) : « Faciunt autem habitationes suas non sibi invicem propinquas , sed satis procul distantes, ut qui viginti et eo amplius stadia absint alius ab alio : » nam hi proprie erant eremitæ. De Pachomianis vero illud solum decernitur in Regula ab angelo tradita (Apud Boll. 14 Maii) : « Facies autem diversas cellulas, et ternos per unam cellulam habitare constituas. » Cæterum variis incommodis quæ ex cellarum separatione nasci possunt, ac periculis satis occurrunt quæ eas novissimis temporibus invexerunt monasticæ congregationes, de quibus vide Haeften. lib. xii, tract. 3, disq. 3, 4 et 5.

col.496 Sin autem multitudo non sinit, deni aut viceni.] Idem habet Regula S. Isidori, c. 14, et Justiniani novella 5. Sed multo plures in Gemmeticensi monasterio sub S. Filiberto abbate capiebant dormitoria (Vita S. Filib. n. 7, sæc. ii Bened.) : ibi enim « duplex vergens ad austrum ducentorum nonaginta pedum longitudine, quinquaginta in latitudine, eminebat domus quiescendi obtentu. »

col.496 Cum senioribus.] Id est decanis, inquit Richardus de S. Angelo : id quod confirmat Nicolaus Bravus ex Regula S. Isidori c. 14.

col.496 Qui super eos solliciti sint.] Vigilias noctis custodientes, uti exponunt Hildemarus Bernardus Cass. et Boherius; quia « cum dicit solliciti sint, inquit Hildemarus, præcipit illos vigilare in dormitorio ; quia nemo potest esse sollicitus in nocte, nisi vigilaverit; quia nos cum solliciti esse volumus pro aliqua re, vigilamus. » Cui concinit Justinianus imperator ( Novel. 133) : « Neque enim semper omnes dormiunt, sed manifestarium est, quod dum hi dormiendo occupati sunt, illi vigilant, et prorsus quidam dormientes inspiciunt. » Sed Nicolaus de Fractura (Vide l. i de Antiq. mon. Rit., cap. 1) hanc sollicitudinem in eo constituit, « ut surgant de nocte videre si vestiti, cincti cingulis et funibus, vel alias regulariter dormiant fratres. »

Commentaires Dom Paul Delatte, abbé de Solesmes (1913) 22.3-22.4

p. 230 Si potest fieri, omnes in uno loco dormiant ; si autem multitudo non sinit, deni, aut viceni cum senioribus suis, qui super eos solliciti sint, pausent. Candela jugiter in eadem cella ardeat usque mane.

p. 230 Un lit pour chacun, mais, autant que cela se peut faire, un même dortoir pour tous : pour tous les profès, s’entend, car, d’après le chapitre LVIII, les novices ont un logis à part : Cella novitiorum, ubi meditetur, et manducet, et dormiat. Saint Benoît veut le cénobitisme parfait : ses fils prient, travaillent, prennent leurs repas ensemble, et ils ont un dortoir commun (1). Ce n’est pas d’ailleurs une innovation ; on trouvera dans le commentaire de D. Martène divers témoignages anciens en faveur du dortoir, en particulier l’attestation de saint Césaire (2) ; on y lira aussi l’histoire des transformations qui se sont opérées sur ce point dans les coutumes. Pendant de longs siècles, les moines bénédictins couchèrent en dortoir, dans des lits sans rideaux, ordinairement avec l’Abbé au milieu d’eux. Moyennant certaines précautions d’hygiène et de décence, on n’y voyait nul inconvénient (3). Au quinzième siècle les Pères de Cluny et de Bursfeld proscrivent encore les cellules séparées ; mais le dortoir est divisé en alcôves qui forment réellement autant de petites chambres, où chacun peut lire et prier en paix. A l’époque où la vie des moines s’écoulait presque tout entière à l’office divin et au travail manuel, on ne montait au dortoir que pour se coucher ou pour lire auprès de son lit. La lectio divina se faisait d’ailleurs, ordinairement, sous le cloître ou au chapitre ; les copistes et les enlumineurs travaillaient dans une salle commune dite scriptorium. Mais les conditions de la vie monastique se firent un peu différentes avec la prédominance des travaux intellectuels, avec l’institution des frères convers, avec des habitudes de piété nouvelles, avec l’intrusion des séculiers dans les cloîtres et le régime des bénéficiers ayant chacun leurs appartements. Il fut facile de justifier l’usage des cellules par des exemples empruntés à l’histoire des moines d’Orient, à celle des moines de saint Martin, des moines de Lérins, etc., aux coutumes des Chartreux et des Camaldules. Pour ne pas rompre tout à fait avec l’antiquité monastique, on ferma les cellules avec un simple rideau, ou bien on perça la porte d’un petit foramen avec obturateur mobile ; on conserva le nom de dormitorium au couloir sur lequel s’ouvrent les cellules ; enfin, on entretint fidèlement toute la nuit, dans ce même couloir, la lumière qui doit briller, selon saint Benoît, jusqu’au matin.

(1) Cf. S. Greg. M., Dial., l. II, c. xxxv.

(2) Reg. ad monach., iii ; Reg. ad virg., vii.

(3) Cf. Udalr., Consuet. Clun., l. II, c. v, ix, x. — Constit. Hirsaug., l. I, c. lxix, lxx.

p. 231 La Règle n’envisage point d’autre procédé que celui du dortoir ; pourtant elle laisse à l’Abbé le soin d’apprécier s’il est possible de réunir tous les frères en un même lieu, ou s’il ne vaut pas mieux, à raison de leur grand nombre, les répartir dans différentes salles, décanie par décanie, ou plusieurs décanies ensemble. Dans ce dernier cas, et en l’absence de l’Abbé et du Prieur, les moines sont placés sous la responsabilité et la surveillance plus immédiate de leurs doyens respectifs (car tel est ici le sens des mots senioribus suis). C’est, en partie, afin que les doyens fussent capables d’exercer leur vigilance, que les anciens coutumiers règlent si minutieusement tout ce qui concerne l’éclairage du dortoir ; il se faisait, dit D. Calmet, par « la cire, le suif, l’huile, le bois, le jonc ou le roseau, principalement par les flambeaux de pin ou de sapin ». Selon certains commentateurs, les doyens n’auraient pas eu le droit de fermer l’œil de toute la nuit ; mais saint Benoît ne leur demande rien de pareil : ils pouvaient à moins de frais s’assurer que tout allait bien, et faire de temps en temps des rondes, comme le prévoient les coutumiers.

4

Candela jugiter in eadem cella ardeat usque mane.

On allumera une lampe dans les dortoirs, qui éclairera toute la nuit jusqu’au matin.

Commentaires Dom Edmond Martène, mauriste (1690) (en latin) 22.4

col.496 Candela jugiter in eadem cella ardeat usque mane.] Simili prorsus modo S. Eugendus statuerat olim (In ejus Vit. n. 21), « ut lumen Dei, sicut in oratorio, indeficiens » arderet in dormitorio. Et S. Isidorus (Cap. 14) : « Lux nocte dormientium locum illustret , ut depulsis tenebris testimonium pateat singularis quietis. » Et Regula Cujusdam ad Virgines (Cap. 14): « In schola qua dormitur per totam noctem lucerna ardeat. » Idem etiam præscribit Regula Magistri c. 29.

col.496 Candelæ autem nomine hic intelligitur « vel lampas cum oleo accensa, vel cereus cum cera et lychno, vel etiam sepum in quodam vase aptatum, » inquit Bernardus Cassinensis; cui concinit Nicolaus de Fractura.

col.496 Porro licet unius duntaxat candelæ mentionem facere videatur S. Benedictus, duæ tamen vel plures, ubi non sufficit una toti illustrando dormitorio, debent accendi, ut clare fratres in lectis singulis videantur, inquit Bernardus Cassin. Imo tradit Boherius in Cassinensi monasterio, ubi centum monachi residere consueverant, septem lampades tota nocte in dormitorio ardere consuevisse; quod etiam asserit Nicolaus de Fractura : neque id in dormitorio tantum, sed et in cella, ut vocant, necessariarum , ad quam fratres ventris purgandi gratia pergunt; et in omnibus omnino locis in quibus fratres de nocte transire necesse est, ut tam corporis quam animæ offendicula vitentur : id quod in multis Galliæ monasteriis observatum vidisse se testatur Boherius : « Nam in claustro, inquit, in ingressu dormitorii, et oratorii post completorium , et in prima pulsatione nocturnarum vigiliarum certæ accenduntur candelæ. » Sane in Parisiensi S. Germani monasterio (Jacob. Brol. in add. ad ms. hist. S. Germ. a Pratis) « antiquitus erant quinque lampades in dormitorio, ut omnibus fratribus cellis carentibus servirent, præter alias quatuor lampades in diversis locis dispositas : harum una erat in cella magni prioris, altera in cella subprioris, tertia in valetudinario, et quarta in collocutorio, » id quod anno 1377 confirmavit curia Parlamenti Parisiensis. In Croylandensi etiam monasterio unum in capitulo, tria in claustro, quatuor in dormitorio erant luminaria ex Ingulfi statuto mox citando. Ea etiam fuit ordinis Benedictini consuetudo, ut pueri, novitii, aliique juniores monachi noctu sine accensis lucernis, et comitibus magistris incedere non permitterentur, quemadmodum hic scribunt Hildemarus, Bernardus Cassinensis et Boherius, patetque ex diversis monasteriorum consuetudinariis.

col.497 Porro ex Regula Orientali c. 28, et ex Regula Magistri cap. 29, ad hebdomadarios pertinebat accendere candelam. Hebdomadarios vero intelligo coquinæ : unde et Udalricus agens de pueris, ait (Lib. iii, cap. 8): « Quando in coquina obsequuntur, magistri eorum solent providere, ut opportune accendant luminaria dormitorii, et necessariarum , et ad nocturnos. »

col.497 Accendendi horam assignat Magister his verbis (Cap. 29) : « In quo atrio pendeat cicendelus, qui quotidie a cellerario factus, ab hebdomadariis ad seram ante completorios incendatur, ut videant diversi quomodo se collocent. » Hildemarus vero, habita temporum ratione, æstate quidem qua majores sunt dies, post capitulum, id est post collationis lectionem; hieme autem, quando incipiente jam nocte completur capitulum, dum ibidem sedent, lucernam vult accendi. Smaragdus quotidie ante completorium, Bernardus Cassinensis quando propter solis occasum dormitorium incipit obscurari. Sed juvat hic Ingulfi abbatis Croylandensis decretum hanc in rem referre : « Hieme accedente a festo S. Bartholomæi ad festum S. Michaelis statim post terminatam campanam collationis famuli ecclesiæ accendant tria luminaria in claustro, et quatuor in dormitorio: videlicet duo in dormitorio, et alia duo. in necessariarum domo. Sed luminare in capitulo antequam campana collationis incipiat pulsari, debet accendi, et continuo ardere usquequo matutinis finitis dormitorium ascenderint monachi universi. Hieme vero recedente a festo Purificationis B. Mariæ usque ad festum S. Guthlaci idem modus illuminationis universorum luminarium prædictorum in omnibus observetur. A festo vero S. Michaelis usque ad festum Purificationis accendantur omnia ista luminaria prædicta antequam monachi ad regularem potationem refectorium ingrediantur; et sic maneant accensi omni tempore anni usque ad ortum solis, præter lampadem pendentem in capitulo, qui debet exstingui postquam conventus dormitorium ascenderit, matutinis in ecclesia consummatis. A festo quippe S. Guthlaci usque ad festum S. Bartholomæi per totam æstatem in ipso solis occasu sacrista, seu subsacrista in dormitorio debet accendere luminaria supradicta, ita quod sæcularis tempore nocturno non habeat occasionem dormitorium introeundi; et sic debent ardere usque clarus dies illucescat. Quod si de negligentia sacristæ aliqua dictorum luminarium defecerint statutis temporibus inaccensa, ipse sacrista sit in crastino in refectorio ad panem et aquam absque misericordia. Quod si parvipendens hanc justissimam nostram ordinationem defecerit in. illuminatione, vel continuatione de aliquo luminarium prædictorum, comedat in refectorio per quindenam integram sextis feriis in eisdem septimanis pane et aqua tantum contentus. Quod si tertio contigerit aliquis defectus luminarium prædictorum, ab officio amoveatur, et per biennium sequens maneat inhabilis ad omne officium exsequendum. Quod si de famulorum negligentia id accidisset, pro qualibet vice debent amittere corrodia sua per hebdomadam. Quod si bis vel ter acciderit, severior accedat correptio, seu duplicetur pœnitentia ante dicta. » Hactenus Ingulfus, cujus integrum statutum referre libuit, ut inde pateret omnibus quanti majores nostri res vel minimas facerent.

col.498 Ardere autem candela debet usque mane, id est quousque de die videri valeat tota domus, ut exponunt Bernardus Cass. et Nicolaus de Fractura. Et tamen Magister in Regula statuit, « ut postquam se omnes percollocaverint , a supradictis tutetur, si forte indigentia olei in monasterio sentiatur. » At longe aliter sensit Petrus Venerabilis, cum decrevit (Statut. 49): « Ne quis fratrum nostrorum, in propriis saltem locis sine lumine noctibus dormiat. Qui si adeo pauper fuerit ut propriam lucernam in dormitorio suo providere non possit, illam quæ in ecclesia fuerit accipiat, et in dormitorio transferat. »

col.498 Hujus institutionis causas tres affert Richardus de S. Angelo. Primo, « ut decanus quando accedit visurus utrum monachi honeste dormiant sive jaceant, ut moris est, aperte valeat hoc inspicere. Secundo, ut monachi libere accedant ad requisita ventris cum egent. Tertio, ut ostendatur sub isto typo luminis temporalis illa lux de qua legitur in Joannis cap. 1 : Erat lux vera, quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. »

5

Vestiti dormiant, et cincti cingulis aut funibus, et cultellos ad latus suum non habeant dum dormiunt, ne forte per somnium vulnerentur dormientes,

Les Frères coucheront tout vêtus avec leur ceinture, ou ceints avec des cordes. Ils n’auront point de couteau à leur côté durant le sommeil, crainte de se blesser dans l’illusion de quelque songe.

Commentaires Dom Edmond Martène, mauriste (1690) (en latin) 22.5

col.498 Vestiti dormiant] Vestitos olim dormiisse monachos constat non solum ex Regula S. Benedicti, sed etiam ex Regula S. Pachomio ab angelo tradita, ex Regula Magistri c. 2, ex Regula Cujusdam ad virgines cap. 14, ex Regula Solitar. cap. 50. S. Benedicti statutum renovarunt Gregorius IX et Benedictus XII in suis constitutionibus pro monachis Benedictinis.

col.498 Sed quæret fortassis aliquis quibus induti vestibus dormirent? Non una fuit omnium hac in re consuetudo; nam in præfata Regula S. Pachomii decernitur, ut « induantur noctibus lebitones lineos, præcincti lumbos, habeantque singuli melotem, id est caprinam pellem confectam albam, sine qua neque comedant, neque dormiant. » S. Paternus primum monachus, postea episcopus, « veste tantummodo qua in die usus est, ea per noctem contentus est, » ut scribit Fortunatus episcopus in ejus Vita, n. 9. Similiter S. Fulgentius in episcopatu vitam monachi retinens, « nec deposito saltem cingulo somnum petivit;.... et in qua tunica dormiebat, in ipsa sacrificabat; et in tempore sacrificii mutanda esse potius corda quam vestimenta dicebat. » S. Benedictus nihil hoc capitulo definit; sed ex cap. 55 saltem tunica et cuculla indutos quiescere debere monachos Benedictinos colligimus : sufficere enim ait monacho duas tunicas et duas cucullas habere propter noctes et propter lavare ipsas res. Quamvis Turrecremata illum in locum sic scribat: « Licet nobis prima facie ita videatur, nihilominus quia hoc grave est et durum, antiquæ consuetudini ordinis, quæ ut interpres legis habenda est, standum in hac parte consulimus. » Verum præterquam quod istud non decernit S. Benedictus, nisi quia grave est, certum est non unam fuisse ordinis consuetudinem. S. Hildegardis hoc caput exponens : « Vestiti, inquit, dormiant, scilicet simplici et sola veste quæ proxima ad cutem hominis est, ne nudi jaceant, quæ lanea fuit, et non duplici veste induti, quia hoc pati non possent: cincti cingulis aut funibus; ne vestis qua induti dormiunt, ab eis diffluat, et ne ita nudi appareant.» Quæ explicatio videtur laxior. Ex lib. Usuum Cisterc. (Cap. 82) « sine cuculla, tunica, caligis jacere non debent. » Bursfeldenses ita decernunt (Cærem. dist. 3, c. 23) : « Omnia observent quæ capitulum Regulæ 22 tradit observanda, dormientes videlicet vestiti, ita tamen ut pro qualitate loci vel temporis hujusmodi possit temperari vestitus ; locis videlicet et temporibus frigidis pluribus; calidis vero paucioribus seu levioribus utendo indumentis. Pro habitu autem superiori cuculla utantur regulari, clausa sine manicis, nisi fuerint itinerantes, quibus conceditur scapularibus uti dormitionis tempore, non minus tamen omnes quiescentes tunica et caligis vestiantur sub habitu regulari. » Cassinenses declarant. (Cap. 22) « hoc modo vestitos dormire fratres, cum scapulari scilicet cum caputio sicut in die super tunicellam propter munditiam, quod habet quasi formam cucullæ secundum Clementinam. » Constitutiones Montis Oliveti : « Nocturno tempore inspiciat abbas si monachi cum biretulis laneis induti tunicella, scapulari, cinguloque cincti dormiant; iisque nocturnum scapulare conficiendum curet : secus dormientem primum aqua et pane jejunare præcipiat; secundo arctiori pœna emendare procuret. » Paulo laxiores sunt Constitutiones Cœlestinorum , quæ solum volunt (Cap. 10, § 13) ut « monachi ipsi nudi non dormiant, sed vestiti et cingulo accincti, et sine cultello juxta Regulæ dispositionem; et propter evitandam immunditiam, et in æstate calorem, lanea saltem interula, et parvo scapulari sint induti ; » et Fuliensium (Cap. 22), ut « nemo sine cuculla et caputio dormiat (cum ex iis constet vestitus monachi) nec discinctus. » Non prætereundi sunt Carthusiani (Part. ii, c. 23, n. 34), qui « vestiti cilicio, tunicella, caligis, cingulo, et parva cuculla, » hoc est minimo scapulari dormiunt ex Nova Collectione statutorum. De pedum indumentis audiendus est Hildemarus (In cap. 55) : « Sciendum est quia, si necessitas est caloris, potest ille monachus sine pedulibus jacere; ita tamen ut ad nocturnas statim ut surgit debeat illos induere, et sic cum illis ire debet in ecclesiam..... Si potest fieri ante debet sine femoralibus jacere, quam sine pedulibus. » Hic venit in mentem quod de S. Hugone episcopo Gratianopolitano scribit Guigo in ejus Vita, n. 31 (Boll. 1 April.) : « Dolebat nonnullos in religioso habitu ad sanctitatis injuriam tibiis dormire nudatis. »

col.499 Et cincti cingulis aut funibus.] Quid sit cingulum, quid funis, explicat his verbis Hildemarus : « Funis est qui de canaba fit vel lino in rotundum ; cingulus autem corrigia est de lana vel lino, sed non in rotundum sicut funis, sed in latum sicut tricia. » Et revera S. Stephanus abbas Obazinensis laneo utebatur cingulo ex ejus Vitæ l. ii, n. 34 (Tom. IV Misc. Balus.).

col.499 Et cultellos ad latus suum non habeant dum dormiunt, ne forte per somnum vulnerentur dormientes.] Ergo cultellos seu gladiolos ad latus olim deferrebant monachi per diem, quos ad seram antequam lecto decumberent, deponebant, et mane surgentes resumebant, ut videre est in antiquis Cluniacensis monasterii Consuetudinibus (Lib. ii, cap. 10): « Ad sonitum qui diluculo fieri solet in dormitorio ad excitandos fratres, facit (novitius) id ipsum quod ad signum nocturnorum : quantocius surgit..... cultelli sui secum portandi cavet oblivisci. » Et postea : « Quoties post vesperas cœnatur, cœna facta, dormitorium ascendit, cultellum deponit, diurnalibus calceis detractis ; nocturnales induit, etc. » Quod de parvis cultellis ad panem, aliaque comestibilia, aut aliquid hujusmodi secandum, est intelligendum: nam « magnos gladios nobis habere non licet, inquit Boherius, imo tenentes inter septa monasterii sunt eo ipso excommunicati, nisi licentiam expressam habuerint suorum prætatorum, » ex decretali Clementis V Ne in agro dominico. Porro ad hunc S. Benedicti locum respicit Magister cum dicit (Cap. 11) : « Bracile fratrem in nocte uti ideo prohibemus, ne dum se regyrat, per somnum exiens per thecam mucro cultelli carni ejus figatur. »

Commentaires Dom Paul Delatte, abbé de Solesmes (1913) 22.5-22.6

p. 231 Vestiti dormiant, et cincti cingulis aut funibus, et cultellos ad latus non habeant dum dormiunt, ne forte per somnium vulnerentur dormientes ; et ut parati sint monachi semper ; et facto signo absque mora surgentes, festinent invicem se praevenire ad opus Dei, cum omni tamen gravitate et modestia.

p. 231 Les moines dormiront vêtus, et non pas, sous prétexte de simplicité, à la manière de beaucoup d’anciens ou des paysans de la Campanie. Leur vêtement de nuit sera, sinon le même que celui de jour, du moins composé des mêmes éléments : la tunique, qui se portait sur la peau, comme une chemise, et dont les plis étaient retenus par une ceinture ; probablement aussi les bas ou chaussures légères (pedules), dont il sera parlé au chapitre LV ; enfin la coule, car N. B. Père écrira dans le même chapitre : Sufficit monacho duas tunicas et duas cucullas habere, propter noctes, et propter lavare ipsas res. Les fémoraux n’étaient donnés qu’aux voyageurs. Le scapulaire, vêtement de travail, propter opera, était inutile pour le sommeil. Il semble bien que la ceinture de nuit ait différé de celle de jour ; pendant le jour, c’est le bracile, large ceinture servant de poche ; la nuit, c’est une ceinture quelconque, de cuir ou de corde, cincti cingulis aut funibus, et cultellos ad latus non habeant (1). N. B. Père recommande de n’attacher point à la ceinture, comme pendant le jour, le fort couteau qui servait aux usages les plus divers : il eût été facile, alors même que le couteau était renfermé dans une gaine, de se blesser pendant les mouvements inconscients du sommeil ou de frapper les voisins au cours d’un cauchemar.

(1) Selon l’édition Butler : ut cultellos...

p. 232 Si N. B. Père et les autres législateurs prescrivent aux moines de garder pendant leur sommeil l’habit de la religion, ou du moins quelque chose de cet habit, c’est donc d’abord pour un motif de décence et de pauvreté : on n’avait que celui-là. C’est aussi par dévotion pour le vêtement symbolique de la profession, et parce qu’il est une sauvegarde contre les incursions du diable. Saint Benoît ajoute : Vestiti dormiant, et cincti..., et ut parati sint monachi semper : il faut qu’au premier signal le moine, soldat du Christ, soit toujours prêt à courir à l’Œuvre de Dieu. Peut-être avons-nous dans ce passage une allusion à la parole de l’Évangile : Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes in manibus vestris. Et vos similes hominibus exspectantibus dominum suum (Luc., xii, 35-36). Dès qu’a retenti le signal convenu (chap. XLVII), tous se lèvent, sans discuter avec leur couchette ; et, remettant probablement aux heures de jour les soins d’une toilette sommaire et d’un changement d’habit, ils descendent immédiatement à l’oratoire (2). S’il y a quelque chose à regretter de la disposition ancienne du dortoir monastique, c’est la difficulté qu’elle créait aux paresseux de donner carrière à leur lâcheté. On avait beau fermer ses yeux appesantis et se dissimuler le mieux possible sous la couverture (3) : on n’en avait pas moins conscience de faire tache au milieu de l’empressement général. Car les frères devaient s’empresser et rivaliser entre eux à qui arriverait le premier à l’Œuvre de Dieu : en toute gravité pourtant et modestie, ajoute prudemment N. B. Père. C’est moins que jamais l’heure de se permettre de petites facéties ou de franchir, en une course folle, escaliers et couloirs ; saint Benoît répétera au chapitre XLIII sa double recommandation.

(2) Cf. Martène, De antiq. monach. rit., l. I, c. i.

(3) La lanterne sourde du Prieur claustral ou des circateurs découvrait aisément ceux qui s’étaient attardés au lit ou qui continuaient leur somme à l’église. Cf. Udalr., Consuet. Clun., l. II, c. viii. — Bernard., Ordo Clun., P. I, c. iii. — Constit. Hirsaug., l. I, c. xxviii,

p. 233 Nous nous souviendrons pratiquement du passage : Et facto signo absque mora surgentes... Il ne faut pas se lever par pièces et par morceaux, mais tout de suite et comme mécaniquement : c’est plus facile de la sorte. L’office divin, le travail et notre humeur se ressentiraient d’une triste condescendance et d’un petit calcul assurant à notre repos un supplément de vingt minutes chaque matin. Huit heures de sommeil, ce serait plus que ne concédait l’école de l’hygiène antique :

Sex horas dormisse sat est, pueroque senique;

p. 233 Da septem pigro : nulli concesseris octo.

p. 233 Et alors même qu’il y aurait dans un lever ponctuel une part de fatigue et de mortification, abordons-la résolument. C’est avec ces vaillances de détail que nous arrivons à devenir plus forts moralement, plus maîtres de notre corps, plus souverains de nos passions. Aussi bien, les mortifications les plus assainissantes sont celles qui entrent dans le tissu ordinaire de notre vie et sont à peine aperçues.

6

et ut parati sint monachi semper; et facto signo absque mora surgentes, festinent invicem se prævenire ad opus Dei, cum omni tamen gravitate et modestia.

Ils seront toujours prêts au signe du réveil ; ils se lèveront, ils partiront à l’instant même, et essaieront de se devancer les uns les autres pour se trouver au service divin, sans néanmoins blesser en rien la gravité et la modestie.

Commentaires Dom Edmond Martène, mauriste (1690) (en latin) 22.6

col.500 Et ut parati sint monachi semper.] Ad opus Dei scilicet. Hæc periodus ad superiora verba refertur Vestiti dormiant, et cincti ; est enim hic verborum transpositio, quibus rationem reddit quare vestitos dormire velit monachos, scilicet ut parati sint. semper ad opus Dei festinare. Porro licet unicam hanc rationem afferat, alio tamen respexisse censent interpretes. Magister tres adducit (Cap. 11) : 1° « Ideo, inquit, vestitos et cinctos dormire diximus fratres, ut cum hora operis Dei advenerit, et oratorii index sonaverit, noctu mox consurgant... 2° Inde ergo vestiti et cincti debent fratres dormire, quia non licet fratrem nuda membra sua contegere, nam exinde immunditiæ libidinum in animam ingeruntur, cum membrorum nuditas tactu contingitur, feminarum illico cordi desideria titillantur, unde per somnum coinquinantur membra sorditate. 3° Et maxime ideo vestiti et cincti debent fratres dormire, ne quærentes in obscuro res suas, vel cingula, ab ingredientibus oratorium sollicitis, vel paratis fratribus, cum adhuc illi lectos suos per negligentiam in obscuro subvertendo et dissipando revolvunt, aliquot orationes perdant, aut psalmos. »

col.500 Et facto signo absque mora surgentes.] Sicuti præscribit Regula S. Pachomii (Art. 73) : « Audito signo excitantis, aut voce psallentis, omnes surgant, currentes ad orationem. »

col.500 Festinent invicem se prævenire ad opus Dei, cum gravitate tamen et modestia.] Quæ « notabilem gressum et incessus levitatem refrenet, » inquit Bernardus Cassinensis.

7

Adolescentiores fratres juxta se non habeant lecta, sed permixti cum senioribus.

Les plus jeunes Frères n’auront point leur lit les uns proche des autres ; mais ils seront mêlés parmi ceux des anciens.

Commentaires Dom Edmond Martène, mauriste (1690) (en latin) 22.7

col.500 Adolescentiores fratres juxta se non habeant lectos, sed permixti cum senioribus.] A quibus gravitatem et honestatem addiscant. Simile aliquid decernit S. Basilius (Serm. de Abdic. rerum) : « Quandocunque capiendi somni causa cubandum, cave ne vestimenta inter se mutuo sibi vestra propinquent, potiusque medius inter vos aliquis senex semper adhibeatur. » Et recte quidem : nam, ut ait Gerardus Belga monachus piissimus: « Sicut carbonis ad carbones, sic incendii motus inter juvenes ; proin misceri oportet (sed frigidos) senes, non qui sunt ipsi sicut oleum ad ignes. Illos autem censeo temperate frigidos quos constat vere exsangues esse, vere mortificatos. »

Commentaires Dom Paul Delatte, abbé de Solesmes (1913) 22.7-22.8

p. 233 Adolescentiores fratres juxta se non habeant lectos, sed permixti cum senioribus. Surgentes vero ad opus Dei, invicem se moderate cohortentur, propter somnolentorum excusationes.

p. 233 Ces quelques lignes veulent assurer la discipline du dortoir, et assurer de plus l’empressement modéré dont il vient d’être question. Au chapitre XLIII, saint Benoît fixera l’ordre selon lequel les moines se présentent à toutes les réunions conventuelles : les préséances sont déterminées par la date et l’heure de la « conversion ». Ici, N. B. Père stipule une exception à cette règle, au cas où le hasard de l’entrée en religion grouperait ensemble un certain nombre de jeunes moines. Les enfants et les jeunes gens sont de puissants dormeurs. On conçoit facilement que ces adolescentiores fratres, réunis au dortoir, ou ne se réveilleraient pas, ou seraient trop heureux d’acheter le droit de dormir par la complicité d’une indulgence mutuelle. Ils auraient aussi plus d’une fois des tentations d’espièglerie. C’est pour obvier à ces divers périls que saint Benoît veut qu’on sème leurs lits parmi ceux des moines plus âgés. Le terme senioribus, parce qu’il est opposé à adolescentiores, et qu’il n’est pas, comme plus haut, accompagné du possessif suis, doit s’entendre ici des religieux d’un âge plus mûr, non des doyens ; ceux-ci, d’ailleurs, eussent été trop peu nombreux pour l’intercalation dont il est parlé. Si nous entendions le pro modo conversationis du début de ce chapitre d’une distribution des lits au dortoir conformément à l’âge, au tempérament et au sérieux de chacun, il faudrait admettre, avec quelques commentateurs, que saint Benoît répète deux fois la même recommandation.

p. 234 Surgentes vero. Ce ne sont pas les seuls enfants qu’il s’agit d’exciter : tous les moines sont invités à se rendre service mutuellement. Les dormeurs ont toujours de mauvaises raisons pour ne se lever pas : un cauchemar, une digestion pénible, une crampe, la migraine ; et puis on n’a pas bien entendu le signal : somnolentorum excusationes. Saint Benoît, dans l’intérêt de l’office divin et de l’observance commune, autorise à ruiner toutes les illusions par un encouragement discret, moderate; il suffit de faire un peu de bruit, au besoin de secouer le lit. Pouvait-on dire quelques mots? N. B. Père entend-il faire une exception à la loi rigoureuse du silence de nuit (chap. XLII)? Ce n’est pas invraisemblable. Nous ignorons, du reste, à quel moment prenait fin ce temps de silence : peut-être précisément à l’heure du réveil et dès le début de la journée monastique. Saint Basile recommande de faire bon visage à l’excitateur, d’accueillir avec reconnaissance celui qui vient nous tirer de cet état humiliant du sommeil où l’âme perd conscience d’elle-même, et qui nous invite à aller glorifier Dieu (1).

(1) Reg. contr., lxxv, lxxvi.

p. 234 Ajoutons une dernière remarque qui se rapporte à la matière générale du chapitre. Il en est qui, avant de s’endormir, se remémorent le travail intellectuel de la journée afin d’en fixer et d’en intégrer les résultats : la pratique est bonne, à la condition d’être brève. Sainte Thérèse nous dit qu’elle n’a jamais pris son sommeil qu’en songeant au jardin des Oliviers, à la nuit terrible et à l’agonie du Seigneur : et voilà qui est beaucoup mieux. La dernière impression sur laquelle se termine notre journée a une importance extrême : elle influe sur notre sommeil et sur le lendemain. Il nous est possible de consacrer à Dieu ces instants mêmes qui échappent à la vie consciente. Notre dernière pensée est comme un germe confié au silence de la terre : Terra ultro fructificat; tandis qu’elle s’évanouit, son influence bénie descend lentement en nous, elle imprègne notre âme et l’enveloppe toute.

8

Surgentes vero ad Opus Dei, invicem se moderate cohortentur, propter somnolentorum excusationes.

Ils pourront s’exciter doucement les uns les autres, en allant à l’Office divin, afin d’ôter à ceux qui aiment à dormir tout sujet d’excuser leur paresse.

Commentaires Dom Edmond Martène, mauriste (1690) (en latin) 22.8

col.500 Surgentes vero ad opus Dei, invicem se moderate cohortentur propter somnolentorum excusationes.] Nullum tamen verbum ore proferentes, quia hoc prohibetur cap. 42 : « Sed aut sonitu oris, aut pedis in terra, aut tactu lecti absque eo quod dormiens tangatur, » inquit Turrecremata. Apposite autem ad hunc locum Regula Abbatis Isaiæ (Cap. 57): « Si pigritetur corpus tuum dum ad orationem surgendum est, dicito illi: Visne requiem capere modico hoc tempore, deinde abire ad longum supplicium ? nonne præstat ut parum hic labores, tum requiescas illic cum sanctis in æternum ? tunc enim recedit a te pigritia, et adveniet tibi divinum auxilium. » Porro quam benigne excitantes nos ad vigilias excipere debeamus, docet S. Basilius in regul. Brev. interrog. 43 et 44.

Texte latin : édition de Hunter Blair, The Rule of St. Benedict, Fort Augustus, 1906, sans les renvois bibliques entre crochets ni les notes de l’éditeur. Numérotation usuelle des versets. · Traduction française de 1689 (Congrégation de Cluny), réédition de Paris, 1824. Texte du domaine public en France (art. L123-1 du code de la propriété intellectuelle). Transcription et révision : Abbatia Sancti Petri de Curte. Signaler une erreur