Johannes Cassianus, Von den Einrichtungen der Klöster
Vorrede
Praefatio.
Dieses Buch ist in der verwendeten Ausgabe nicht übersetzt; das Latein steht allein.
Ueteris instrumenti narrat historia sapientissimum Salomonem post acceptam diuinitus sapientiam prudentiamque multam nimis et latitudinem cordis quasi harenam maris innumerabilem, ita ut domini testimonio nullus ei similis retro actis temporibus exstitisse neque post eum surrecturus esse dicatur, illud magnificum domino templum exstruere cupientem alienigenae regis Tyri auxilium poposcisse. qui misso ad se Hyram filio mulieris uiduae, quidquid diuina sapientia suggerente praeclarum in templo domini uel in sacris uasibus moliebatur, ministerio eius ac dispositione perfecit. si ergo ille uniuersis regnis terrae sublimior principatus et Israhelitici generis nobilior excellentiorque progenies illaque sapientia diuinitus inspirata, quae cunctorum Orientalium et Aegyptiorum disciplinas et instituta superabat, nequaquam pauperis atque alienigenae uiri consilium dedignatur, recte etiam tu his eruditus exemplis, beatissime papa Castor, uerum ac rationabile deo templum non lapidibus insensibilibus, sed sanctorum uirorum congregatione, nec temporale et corruptibile, sed aeternum atque inexpugnabile aedificare disponens, uasa etiam pretiosissima domino cupiens consecrare non muto auri metallo argentiue conflata, quae post rex Babylonius capta concubinarum suarum ac principum deputet uoluptati, sed animabus sanctis, quae innocentiae, iustitiae et castitatis integritate fulgentes regem Christum in semet ipsis circumferant commorantem, egenum me omnique ex parte pauperrimum ad communionem tanti operis dignaris accersire. in prouincia siquidem coenobiorum experti Orientalium maximeque Aegyptiorum uolens instituta fundari, cum sis ipse cunctis uirtutibus scientiaque perfectus et uniuersis ita refertus diuitiis spiritalibus, ut perfectionem quaerentibus satis abundeque non modo tuus sermo, sed etiam sola uita sufficiat ad exemplum, me quoque elinguem et pauperem sermone atque scientia, ut aliquid ad explementum tui desiderii de inopia sensus mei conferam, poscis praecipisque ut instituta monasteriorum, quae per Aegyptum ac Palaestinam custodiri conspeximus, ita ut ibi nobis a patribus tradita sunt quamuis inperito digeram stilo, non leporem sermonis inquirens, in quo ipse adprime es eruditus, sed sanctorum simplicem uitam simplici sermone fratribus in nouello monasterio tuo cupiens explanari. cui rei quantum me pius ardor desiderii tui prouocat oboedire, tantum multiplices aestuum moles uolentem obtemperare deterrent. primum quia nec uitae meae ita aequiperant merita, ut confidam me res tam arduas, tam obscuras, tam sanctas digne posse animo ac mente conplecti. secundo quod ea, quae a pueritia nostra inter eosdem constituti atque ipsorum incitati cotidianis adhortationibus et exemplis uel agere temptauimus uel didicimus uel uisu percepimus, minime iam possumus ad integrum retinere, tot annorum circulis ab eorum consortio et imitatione conuersationis abstracti, praesertim cum harum rerum ratio nequaquam possit otiosa meditatione doctrinaque uerborum uel tradi uel intellegi uel memoria contineri. totum namque in sola experientia usuque consistit, et quemadmodum tradi nisi ab experto non queunt, ita ne percipi quidem uel intellegi nisi ab eo, qui ea pari studio ac sudore adprehendere elaborauerit, possunt: quae tamen si conlatione iugi spiritalium uirorum frequenter discussa non fuerint et polita, cito rursum mentis incuria dilabuntur. tertio quia id ipsum, quod utcumque non pro merito rei, sed pro praesentis temporis statu possumus reminisci, inperitior sermo congrue non ualet explicare. huc accedit, quod super hac re uiri et uita nobiles et sermone scientiaque praeclari multa iam opuscula desudarunt, sanctum Basilium et Hieronymum dico aliosque nonnullos. quorum anterior sciscitantibus fratribus super diuersis institutis uel quaestionibus non solum facundo, uerum etiam diuinarum scripturarum testimoniis copioso sermone respondit, alius uero non solum suo elucubratos ingenio edidit libros, uerum etiam Graeca lingua digestos in Latinum uertit eloquium. post quorum tam exuberantia eloquentiae flumina possem non inmerito praesumptionis notari, si aliquid stillicidii huius inferre temptassem, nisi me haec fiducia tuae sanctitatis animaret et sponsio, quod uel tibi hae nugae forent acceptae qualescumque sunt, uel eas congregationi fratrum in nouello tantum monasterio commorantium deputares: qui, si quid a nobis minus forsitan caute prolatum fuerit, et pie relegant et cum uenia indulgentiore sustentent, fidem potius mei sermonis quam uenustatem eloquii requirentes. quapropter, beatissime papa, unicum religionis et humilitatis exemplar, tuis precibus animatus secundum uires ingenii mei opus quod iniungis adgrediar et ea, quae omnimodis intacta relicta sunt ab anterioribus nostris, utpote qui audita potius quam experta describere temptauerunt, uelut rudi monasterio et in ueritate sitientibus intimabo. nec plane mirabilium dei signorumque narrationem studebo contexere. quae quamuis multa per seniores nostros et incredibilia non solum audierimus, uerum etiam sub obtutibus nostris perspexerimus inpleta, tamen his omnibus praetermissis, quae legentibus praeter admirationem nihil amplius ad instructionem perfectae uitae conferunt, instituta eorum tantummodo ac monasteriorum regulas maximeque principalium uitiorum, quae octo ab eis designantur, origines et causas curationesque secundum traditiones eorum, quantum domino adiuuante potuero, fideliter explicare contendam. propositum siquidem mihi est non de mirabilibus dei, sed de correctione morum nostrorum et consummatione uitae perfectae secundum ea, quae a senioribus nostris accepimus, pauca disserere. in eo quoque tuis praeceptis satisfacere studebo, ut, si quid forte non secundum typum maiorum antiquissima constitutione fundatum, sed pro arbitrio uniuscuiusque instituentis monasterium uel deminutum uel additum in istis regionibus conprobauero, secundum eam quam uidimus monasteriorum regulam per Aegyptum uel Palaestinam antiquitus fundatorum fideli sermone uel adiciam uel recidam, nequaquam credens rationabilius quippiam uel perfectius nouellam constitutionem in occiduis Galliarum partibus repperire potuisse quam illa sunt instituta, in quibus ab exordio praedicationis apostolicae a sanctis ac spiritalibus patribus fundata monasteria ad nos usque perdurant. illam sane moderationem opusculo huic interserere praesumam, ut ea, quae secundum Aegyptiorum regulam seu pro asperitate aërum seu pro difficultate ac diuersitate morum inpossibilia in his regionibus uel dura uel ardua conprobauero, institutis monasteriorum, quae per Palaestinam uel Mesopotamiam habentur, aliquatenus temperem, quia, si rationabilis possibilium mensura seruetur, eadem obseruantiae perfectio est etiam in inpari facultate.
Lateinischer Text: De institutis coenobiorum, hg. von M. Petschenig, Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum 17, Wien 1888, an den Scans überprüft; ohne kritischen Apparat. Gemeinfreier Text in Frankreich (Art. L123-1 des französischen Gesetzbuchs über geistiges Eigentum). Abschrift und Durchsicht: Abbatia Sancti Petri de Curte. Fehler melden