Dichos de los ancianos (Verba seniorum, libro VII)
Para vencer la glotonería y los deseos de la gula
Contra gastrimargiam devincendam et desideria gulæ.Capitulo .j. del castigo y amonestamiento contra la gula.
Quidam frater, quemadmodum in cella propria degere deberet, abbatem Sisoium requisivit. Cui respondit abbas Sisoi: Comede, inquit, panem tuum, et salem, et non sit tibi necessitas aliquid excoquendi, aut longius evagandi. Alteri quoque idem requirenti, respondit Daniel propheta, cum dixit: Panem desideriorum non comedi.
Vno pregunto al propheta Daniel como deuia hazer su vida: y respondiole. Nunca comi pan de desseo.
Dixit unus senex ad alterum senem habentem charitatem, et suscipientem tam monachos multos quam sæculares: Lucerna quidem multis lucet, rostrum tamen proprium incendit.
Dixo vn viejo a otro que era caritatiuo: y rescebia muchos monges y seculares. La candela a muchos haze lumbre mas queman se los rostros.
Dixit unus ex Patribus: Quia invenitur homo multum comedens, et adhuc esuriens, continens se; alter autem comedit parum, et satiatur. Qui autem multum comedit, et adhuc esuriens continet se, majorem mercedem habet, quam ille qui parum comedit, et satiatur.
— omitido en esta traducción —
Dixit quidam senex: Ne quod desideraveris, aliquando manduces: comede autem quod transmissum tibi fuerit a Domino, et gratias age.
— omitido en esta traducción —
Quidam frater impugnabatur a spiritu blasphemia, et erubescebat dicere; et quoscunque audisset magnos senes, pergebat ad eos ut illis declararet; et mox ut pervenit, erubescebat dicere. Cum tamen frequenter ad abbatem Pimenium veniret, vidit eum senex habentem cogitationes, et dixit ei: Ecce frequenter venis ad me habens cogitationes, et sic iterum remeas tristis, tecum illas portans: dic ergo, fili mi, quid est quod habes? At ille dixit: In blasphemia impugnat me diabolus, et erubesco dicere. Et mox ut aperuit causam, levior ejus impugnatio apparuit. Et dixit ei senex: Ne contristeris, fili: quando enim hæc cogitatio advenit, dic: Ego hac causa opus non habeo: blasphemia tua super te sit, Satanas. Hanc enim causam anima non vult: quamcunque causam anima noluerit, non diu permanebit. Et ita frater ille discessit.
— omitido en esta traducción —
Dixit abbas Moyses: Per has quatuor res pollutionis passio gignitur: per abundantiam escæ et potus, et satietatem somni, per otium et jocum, et ornatis vestibus incedendo.
— omitido en esta traducción —
Idem dixit: Corporeæ multæ sunt passiones. Et dicit ei frater: Et quæ sunt, abba? At ille respondit: Quia Paulus apostolus dicit: Fornicatio et immunditia, vel omnis cupiditas nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos; visus quoque et fiducia frequenter ad prælium veniunt.
Dixo el abad moyses: muchas son las passiones del cuerpo. Y dixole vn religioso: quales son padre? Y el respondio que el apostol dize. El fornicio y suziedad/o toda codicia no se nombre en vosotros como conuiene a sanctos: assi mismo la vista y fuzia vienen muchas vezes ala pelea.
Abbas Macarius referebat quod cum maneret in illa solitudine ubi solus residebat, inferius autem fuit altera solitudo, quæ plena erat multis fratribus, sero per viam circumspiciens, vidit dæmonem venientem in figura hominis vestitum linea tunica perforata; et per singula foramina vasa parva pendebant, et dixit ei senex: Quo vadis, maligne? Et respondit ei: Vado commonere fratres qui sunt inferius. Ait senex: Et propter quid tot vascula tecum fers? At ille dixit: Gustum fero fratribus; et ideo tanta fero, ut si unum non placuerit, porrigam aliud; quod si et illud displicuerit, ostendam aliud; et sic fieri non potest, nisi unum aliquid ex illis placeat eis. Et hæc dicens, discessit. Permansit autem senex in eodem loco, iterum per viam circumspiciens, usquequo dæmon rediret et cognosceret quæ indicaret. Et cum rediret, dixit ei: Salvus sis. At ille respondit: Quid mihi istud verbum, quia omnes mihi contrarii facti sunt, et nullus consiliis meis acquiescit? Dixit ei senex: Ergo neminem ibi habes amicum? At ille respondit: Unum habeo amicum, ipse mihi consentit. Et quoties viderit me huc atque illuc, cito convertitur ad me velut ventus. Cumque nomen ejus ab eo requisivit, dixit: Quia Theopistus dicitur. Et mox evanuit. Exsurgens itaque confestim abbas Macarius, descendit ad inferiorem eremum. Quem cum vidissent fratres a longe, egressi sunt obviam ei; et unusquisque sperans quod apud se maneret, præparabat se. Et ille requirens cellam Theopisti, ad eum profectus est. Cumque cum gaudio illum suscepisset, et essent uterque soli, dicit ei abbas Macarius: Quemadmodum tecum est, frater? At ille respondit: Interim orationibus tuis bene est. Et senex ait: Non te impugnant cogitationes? At ille ait: Interea bene sum. Erubescebat enim dicere. Et dicit ei senex: Ecce quot annis sum in solitudine, et ab omnibus honoror; et in hac ætate, cum sim senex, molestæ sunt mihi cogitationes. Respondit Theopistus, et ait: Crede, abba, quoniam et mihi. Tunc senex singulas cogitationes quasi se impugnantes fingebat, usquequo confiteretur illi totum Theopistus. Post hæc dixit senex: Quemadmodum jejunas? At ille dixit: Usque ad nonam. Dicit ei senex: Jejuna usque ad vesperam, et de Evangelio vel de aliis Scripturis, sine cessatione semper aliquid meditare: et quoties tibi aliqua cogitatio supervenerit, nunquam deorsum aspicias, sed sursum oculos cordis intende, et mox Dominus adjutor tibi erit. Et ita discessit ad propriam solitudinem. Et dum insisteret orationi, circumspiciens viam, iterum vidit dæmonem eumdem, et requirit eum: Quo vadis? At illi simili modo, fratres commonere, respondit. Cum autem reverteretur, interrogavit eum senex: Quemadmodum nunc se habent fratres? At ille dixit: Male, quoniam omnes agrestes effecti sunt, et quod de omnibus pejus est, unum quem habui amicum obedientem mihi, et ipse nescio unde conversus, omnibus asperior est; et juravi me non calcaturum illum locum, nisi post multum tempus. Et hæc dicens, discessit.
— omitido en esta traducción —
Interrogavit quidam frater super cogitationes suas abbatem Pimenium. Et respondit senex: Monachus si ventrem, et luxuriam, et linguam renuerit, et vagationem non fuerit sectatus, confido quia non morietur, sed vivet in perpetuum.
— omitido en esta traducción —
Duo fratres ad abbatem Eliam venerunt, impugnati a cogitationibus. Et videns eos senex, quod corpulenti essent, tanquam ad discipulum suum subridens, dixit: Vere, frater, ego erubesco pro te, quia sic in sagina nutristi corpus tuum: quia esca vermium sumus, cum profitearis te esse monachum; pallor enim cum humilitate, et macies, decus est monachi. Item dixit: Quia monachus edens multum, et operans multum, non confidat; qui autem parum edit, etiam si parum operetur, confidat et agat viriliter.
— omitido en esta traducción —
Texto latino: Verba seniorum, libro VII de las Vitae Patrum, traducido del griego por Pascasio de Dumio para el abad Martín (Martín de Braga), en la edición de H. Rosweyde reproducida en la Patrologia Latina de Migne, t. 73 (reimpresión de 1879), col. 1025–1062, cotejado con los facsímiles; sin las notas ni las remisiones del editor, ni el texto griego del capítulo XLIV dado en las notas. · Traducción castellana anónima: Vitas patrum. Libro de las vidas de los sanctos padres del yermo: segun lo escriuio el glorioso Hieronimo: nueuamente corregido y emendado, Toledo, Juan de Ayala, 1553, edición elegida para esta biblioteca (ortografía de la edición; las abreviaturas se han desarrollado). En este libro la edición abrevia mucho: sustituye muchos dichos, y capítulos enteros, por una remisión a otro capítulo; esos dichos se ofrecen solo en latín, y las frases de remisión no se reproducen. Se dan el prólogo, los títulos de los capítulos y 84 dichos. Una muestra al azar del 10 % se cotejó palabra por palabra con los facsímiles (1,1 errores por 1 000 palabras antes de la corrección; corregidos). Texto de dominio público en Francia (art. L123-1 del Código de la Propiedad Intelectual francés). Transcripción y revisión: Abbatia Sancti Petri de Curte. Señalar un error