Abbatia
Sancti Petri
de Curte

Dichos de los ancianos (Verba seniorum, libro VII)

De evitar la contienda

De contentione vitanda.De euitar contienda si quier porfia

Este libro no está traducido en la edición utilizada; se ofrece solo el latín.

1

Quidam senex dixit: Si quis tecum aut de Scripturis, aut de quacunque causa locutus fuerit, ne contendas cum eo: sed si quidem bene dicit, consenti ei: si vero male, dic illi: Tu scis quomodo loquaris. Ait Apostolus: Noli contendere verbis. Hæc observans, et humilitatem possidebis, et odium vitabis. Nam si persistas contendens, et vis defendere sermonem tuum, nascitur inde scandalum. Frequenter ergo dum laudas alterum, fit etiam ex justificatione contentio. De quacunque autem re, si graviter contenderis, non parvam noxietatem senties, et nullo modo requiem possidebis. Magis stude custodire silentium, et de nullo esse sollicitus. Attende meditationi tuæ, cum timore Dei exsurgens tam mane quam vespere, et impetum inimicorum non timebis.

Texto latino: Verba seniorum, libro VII de las Vitae Patrum, traducido del griego por Pascasio de Dumio para el abad Martín (Martín de Braga), en la edición de H. Rosweyde reproducida en la Patrologia Latina de Migne, t. 73 (reimpresión de 1879), col. 1025–1062, cotejado con los facsímiles; sin las notas ni las remisiones del editor, ni el texto griego del capítulo XLIV dado en las notas. Texto de dominio público en Francia (art. L123-1 del Código de la Propiedad Intelectual francés). Transcripción y revisión: Abbatia Sancti Petri de Curte. Señalar un error