Abbatia
Sancti Petri
de Curte

La Regla de san Benito

Capítulo 35

De Septimanariis CoquinæDe los semaneros de cocina

Sobre todo el capítulo

Comentarios Dom Paul Delatte, abad de Solesmes (1913) (en francés) 35

p. 288 DES SEMAINIERS DE LA CUISINE

1

Fratres sic sibi invicem serviant, ut nullus excusetur a coquinæ officio, nisi aut ægritudine, aut in causa gravis utilitatis quis occupatus fuerit;

De tal modo se sirvan los monges unos á otros, que ninguno se escuse del oficio de la cocina, á no estar enfermo, ú ocupado en algun negocio importante para la utilidad del monasterio,

Comentarios Dom Edmond Martène, maurino (1690) (en latín) 35.1

col.565 Fratres sibi invicem serviant.] Fratres, inquit S. P. Benedictus, non sæculares aut laici : dedecet enim monachos humilitati addictos ac pœnitentiæ , frequenti famulorum ad sibi serviendum uti ministerio : unde Fuldenses olim monachi porrecto ad Carolum Magnum imperatorem libello supplici enixe flagitaverunt, « ut ipsa monasterii ministeria per fratres ordinentur, id est pistrinum, hortus, braciarium, coquina, agricultura, et cætera ministeria, sicut apud decessores nostros fuerunt (Vide S. Bonif. epist. ad Zachar. papam) ; quia devotius ac dignius per fratres omne exercebitur officium quam per laicum aut servum malevolum. » Quod illi adeo enixe postulaverant, in universis ordinis monastici monasteriis haud multo post instituere conati sunt abbates sub Ludovico Pio Aquisgrani congregati , edito statuto (Can. 4), « ut in coquina, in pistrino, et cæteris officinis propriis operentur manibus » monachi. Et certe si omnia monasterii utensilia ac si altaris vasa sacrata conspicienda sunt, haud profanis, sed per vitæ religiosæ propositum sanctificatis manibus tractari debent. Procul ergo omnes illi servitorum laicorum greges, quos non sine aliquo animi rubore nostra ætate in cœnobiis cernimus, heu quam longe distamus ab illis temporibus, quibus ne quidem pedem in coquinam inferre, dum illic fratres operarentur, laicis licebat : quorum opera si quid aut afferendum, aut referendum opus esset, per fenestram allata, reddendave porrigebantur, uti his expressis verbis præscribunt Statuta S. Adalardi : « De laicis hæc est una et definita sententia, ut quandiu ibi aut pulmentaria præparantur, aut præparata ministrantur ; sive quando fratres prius generaliter, sive quando postmodum reficiuntur, nullus ingrediatur. Si vero talia aliqua, aut prius præparanda , aut postmodum mundanda , vel curanda fuerint, quæ laicis deputata sint; fenestra, aut ostium, aut locus extra coquinam talis constitutus sit, ubi fratres vel præparanda suscipiant, vel mundanda referant, ubi ea illi vel ponere, vel posita recipere possint, ut tamen nullam occasionem pro qua coquinam ingrediantur habeant. » Eadem sub pœnis sævissimis disciplina vigebat apud Cistercienses, in quorum capitulo generali anni 1195 definitum est (Instit. Cist. dist. 6, c. 13), ut « sæculares non serviant in coquina conventus, nec in infirmitoriis : quod si in domo aliqua factum fuerit, prior et cellerarii, quandiu factum fuerit, sint in pane et aqua omni sexta feria. Abbas vero si hoc scierit, et non emendaverit, culpam hanc in capitulo generali fateatur, nec ad mensam abbatis infra abbatiam aliquis sæcularium ministret, nisi forte in hospitio comedentis. » Hanc tamen constitutionem postea temperavit capitulum generale anni 1237, statuens, « ut in abbatiis in quibus non essent nisi octo conversi, admitterentur ad hujusmodi ministerium sæculares. » Nec minori religione a refectorii, dum mensæ sternerentur, ingressu laicos arcebant Cluniacenses, quorum antiquæ consuetudines hæc legunt (Lib. iii, c. 21) : « Refectorarius habet sub se tres alios fratres..... lecto missæ majoris evangelio, apportant vinum, ut per justitias partiantur. Verum quidquid apportaverint, quidquid tale fecerint, semper tamen id cavent, ut nullus famulus pro illorum invitatione in refectorio compareat. » Eadem habent mss. Consuetudines S. Benigni Divionensis cap. 42. In Regula etiam S. Isidori decernitur, ut « tempore quo refectionis debitum solvitur , claustra monasterii obserentur, nec ullus extraneus interesse præsumat , ne quietem fraternam præsentia sua impediat. » Quid ? quod in Regula S. Aureliani non solum coquinæ aut refectorii , sed ne ipsius quidem monasterii accessus viris sæcularibus liber relinquitur : « Provisores vero monasterii, si in habitu laico fuerint, nec ipsi permittantur intrare : pro his utilitatibus quas in hac Regula statuimus (Cap. 19) cum marcionibus, aut carpentariis, si aliquid necesse fieri, aut reparari, aut certa aliqua ratione abbati facienda, introeant. De cætero nullam licentiam aut libertatem habeant intrœundi. » Quod S. Aurelianus ait si in habitu laico fuerint, in memoriam revocat antiquam monasterii S. Galli consuetudinem qua laicis etiam potentissimis haud fas erat dominicis diebus processionem in claustro sequi, nisi habitu monastico indutis, ut testatur Ekkehardus junior his verbis : « Vidi ego ante tempora quæ a Gallis patimur, monachorum schismatis , comites aliosque potentes loci milites, pro dilectione festis diebus crucem nobiscum per claustrum sequendo ; juvenes et senes quosdam ad cingulum barbatos monachicis indutos roccis nobiscum quaque ivimus ingredi. » De cætero autem claustrum « ab antiqua patrum memoria tantæ venerationi est habitum, ut nemini vel potentissimorum sæculi canonicorum seu laicorum introitus, vel etiam introspectus eis licuerit. » Hanc disciplinam suis in cœnobiis etiam instituerat S. Columbanus abbas; unde inter alia accusationis capita, quibus querebatur de sancto viro Theodoricus rex, illud erat (In Vita S. Columb. n. 19, sæc. II Bened.) : « Cur intra septa secretiora omnibus Christianis aditus non pateret. » Ad quod S. abbas respondit : « Se consuetudinem non habere, ut sæcularibus hominibus et a religione alienis famulorum Dei habitationis pandat introitum, sed opportuna aptaque loca ad hoc habere parata, quo omnium hospitum adventus suscipiatur. » Eamdem institutionem etiam in Farfensi monasterio viguisse colligimus ex Vita S. Paldonis n. 7, ubi Thomas Farfensis abbas nobiles adolescentes, conversionis gratia Gallias petentes, ad suum legitur invitasse monasterium , sic eos alloquens : « Ad monasterium cui deservio revertimini mecum, et propter ardorem vestri desiderii , quamquam extra usum monasterii intrinsecus vos recipiam, ut simul cum fratribus edatis, simul dormiatis, simul orationi vacetis simulque ad opus manuum exeatis, ut his exercitiis probati, sciatis quibus modis propositum monachi adimplere valeatis. » Sed revertor ad propositum. Quod si laicorum hominum ministerio uti in monasterio haud decet monachos, multo minus clericorum aut aliorum religiosorum, id quod expresse vetat Benedictus papa XII in sua pro monachis Benedictinis Constitutione his verbis (Cap. 18) : « Cæterum ut viam scandalis præcludamus, prohibemus expresse ne in ecclesiis, vel monasteriis, seu locis, aliis conventualibus ejusdem ordinis seu religionis, clerici sæculares, vel laici, seu alterius monasterii monachi, vel religiosi alterius religionis ad victum monachis ministrandum de cætero deputentur. »

col.567 Ergo quia nec laicis licet nec clericis, fratres sibi invicem serviant : Invicem dico , id est per vices singulis sibi hebdomadis succedendo , ut ex consequentibus patet; communisque apud omnes monachos usus passim obtinuit. Sicuti videre est in Regula Magistri (Cap. 18) : « Superius diximus decadam fratrum sub sua cura duos præpositos continere : qui decem fratres in coquinæ servitio vicibus combinati septenos expleant dies. Et cum vicibus istis unius decadæ fuerit adimpletum servitium, consignatis omnibus a cellerario utensilibus, sibi alia in exercitatione decada succedat. Qua expleta, succedant sigillatim per singulas septimanas. » In Regula S. Donati ad Virgines (Cap. 67) : « Sorores sibi invicem serviant in omni ministerio corporali, tam in coquina, vel quidquid quotidianus exegerit usus, vicibus sibi, excepta matre seu præposita , succedere debent. » In Regula Sancti Ferreoli : « Temporibus dispositis vicibusque discretis, de ciborum præparatione solliciti serviant sibi invicem ; atque alterutrum sub æqualitate ministerii dominentur. » Apud S. Basilium (Serm. 1 de Instit. monach.) : « Ministerium in communi conventu alternis vicibus fiat , duo secundum ordinem in hebdomada una omne studium ad usum requisitum expleant. » Apud S. Hieronymum in præfatione ad Regulam S. Pachomii : « In hebdomadarum ministerio sibi succedant per ordinem. » Apud Cassianum (Lib. IV, c. 19) : « Per cunctam namque Mesopotamiam , Palæstinam , et Cappadociam, ac totum Orientem, singulis hebdomadibus vicissim fratres ad hæc officia sibi reddenda succedunt, ita ut secundum cœnobii multitudinem ministrorum quoque numerus deputetur. » Denique in Vita S. Mariani ad S. Germanum Autissiodorensem monachi, sæculo V, ad quem Olinitius item monachus dixisse fertur : « Sors mea est ad mensam fratribus ministrare et alimoniam parare. » Soli, aut saltem fere soli Ægyptii monachi contrariam inierant consuetudinem : « Apud Ægyptios enim, ut scribit Cassianus (Lib. IV, c. 22), quibus maxima cura est operis, non est hebdomadarum mutua vicissitudo, ne sub occasione hujus officii omnes ab operis canone impediantur; sed uni probatissimo fratrum cellarii vel coquinæ cura committitur, qui perpetuo donec vires vel ætas admittit, jugiter opus illud exerceat. » Et tamen S. Hieronymus de Ægyptiis monachis loquens : « Unaquæque decuria , inquit (Epist. 22), cum suo parente pergit ad mensas, quibus per singulas hebdomadas vicissim ministrant. » Sed S. Hieronymum de solo mensæ servitio, non de coquinæ officio forte intellexeris.

col.568 Ut nullus excusetur a coquinæ officio.] Quod omnibus fratribus S. Pater imponit coquinæ officium, illud uni soli committebant Ægyptii monachi, ut modo docebat Cassianus. Solis etiam junioribus injungit Regula SS. Pauli et Stephani, cujus hæc verba (Cap. 22) : « In omnibus obsequiis, et ministeriis, in quibus fratres juniores sibi vicissim succedunt, unusquisque bona voluntate susceptam hebdomadam vicis suæ in quolibet ministerio hilariter absque murmuratione cum gratia Dei impleat. » Similem in suo monasterio, sed contra Regulam S. Benedicti consuetudinem instituerat V. Turketulus , abbas Croylandensis : hic enim teste Ingulfo (In Hist. Croyl.) « dividens totum conventum in tres gradus, ut quilibet gradus suum statum agnosceret, et teneret, statuit videlicet, quod juniores ab ingressu monasterii usque ad annum vigesimum quartum in ordine, subeant omnia opera chori, claustri, et refectorii, canendo, legendo, serviendo, et omnes regulares observantias secundum magistri sui doctrinam custodiendo, etc. » Quam legem postea renovavit ipse Ingulfus, ejusdem monasterii factus abbas.

col.568 Nisi aut ægritudine, aut in causa gravis utilitatis quis occupatus fuerit.] Quod quasi generaliter dixerat jam solita S. Pater discretione temperat, a coquinæ officio ægrotos, et gravioribus utilitatibus occupatos eximens. Et certe inhumanum foret infirmos huic officio deputare. Sed quæret aliquis quænam sit meritoque dici debeat causa gravis utilitatis ? Respondet Hildemarus eam esse, quam agnoscentes fratres, dimissa concordia, haud murmurant ; quod propter eam talis frater excusetur a coquina : quapropter « hæc utilitas grandis sive magna ex Bernardo Cassinensi debet esse abbati manifesta, et fratribus non incognita, ne forte possit esse alicujus discordiæ causa, videlicet quod hic excusaretur, alio laborante. »

col.569 An vero inter hujusmodi gravioribus utilitatibus occupatos abbas recenseri debeat, forte dubitabit aliquis : at mihi nullus videtur dubii locus, si vel minimum ad S. Benedicti mentem attendatur : quis enim in monasterio gravioribus causis occupetur illo, qui rerum omnium curam suscepit? Et certe si cellerarius solis temporalibus curis detentus excusetur, quidni excusabitur et abbas, ad quem et temporalium et spiritalium sollicitudo respicit ? Sed quod subticuit S. P. Benedictus, illud claris enucleatisque verbis expressit S. Cæsarius in Regula ad virgines, in qua sic loquitur (Cap. 12) : « In omni ministerio corporali, tam in coquina, vel quidquid quotidianus exigit usus, vicibus sibi, excepta matre, vel præposita, succedere debent. » Cæsarium in sua item ad virgines Regula exscribit S. Donatus cap. 67. Similiter S. Aurelianus in Regula ad monachos (Cap. 22) : « In omni, inquit, ministerio, sive in ordine psallendi, aut legendi, vel operandi, vicibus sibi succedant, absque S. abbate, et nimis senibus, et perparvulis infantibus, et certe ita infirmis ut surgere omnino non possint : non compellantur facere pro eo quod non prævalent. »

col.569 Neque tamen inficias ibo, aliter in nonnullis Regulis contineri, aliamque in quibusdam ordinis nostri monasteriis viguisse rationem ; maxime autem in Regula S. Ferreoli , cujus hæc verba (Cap. 38) : « Abbas tribus per annum vicibus, id est in die Natalis Domini, similiter in primo Paschæ, nec non in festivitate peculiaris Patroni sancti, ac beatissimi venerandi semper martyris Ferreoli, aut certe quidem ad quorum nomina sanctorum idem locus consecratus fuerit, coquinam cibos congregationi paraturus introeat, ibique suscepto junioris ministerio, serviendo mensis humilitatis formam ministret in ferculis, sanctæ huic abjectioni se libenter inclinans, quæ majorem illum producit cæteris, dum reddit æqualem. » Et Regula Magistri (Cap. 25) : Quotiesque hebdomadarii in servitio mensarum negligenter mensis deserviunt, alia die hora refectionis levet se abbas, et cum uno de præpositis aut duobus, si grandis fuerit congregatio, ipsi faciant servitium ad omnes mensas, ut doceat eos quomodo faciant. » Nostros vero quod spectat S. Salaberga, Laudunensis abbatissa (In ejus Vit. n. 24, sæc. II Bened.) « coquinam, vel reliquas causas [Forte curas], quæ monasticis rebus peragi solent, vicissim suis hebdomadibus ministrabat. » S. Benedictus, abbas Anianensis teste Ardone ejus discipulo, in ejus Vita, num. 14, « laborantibus fratribus ipse aliquando collaborare, aliquando autem eorum ad vescendum decoquere victum, librumque etiam pariter circa coquinam occupatus scribere satagebat; ligna vero sæpe propter penuriam boum humeris propriis cum discipulis deferebat. » De Eigili etiam , Fuldensi abbate, ita scribit Candidus in ejus Vita, n. 24 (Sæc. IV Ben., part. i) : « Hic quoque, sicut semper facere consueverat, cum consilio et consensu fratrum suorum constituit atque decrevit, ut fratres qui extra monasterium ministeria prævidere noscuntur, fratribus infra monasterium commanentibus per singulas anni septimanas juxta ordinationem præpositi vel decanorum in cibo, et potu, atque aliis quibuslibet commodis monasticæ vitæ congruentibus, super indictam sibi annonam ad honestam consolationem non coacti, sed ut eos sumptus permitteret spontanea voluntate servirent; ita tamen ut ipse primo omnium hujus servitutis initium in die Natalis Domini ad exemplum cæteris cum gaudio suscepisset. » Idem præstabant olim in Cluniacensi monasterio abbates, ut docet Udalricus lib. i, cap. 46, idque ipsum communis ordinis nostri usus obtinebat. Et certe probandi laudandique in primis abbates qui , cum sibi per otium licet, in hisce humilitatis exercitiis suis fratribus exemplo præeunt; nec suam inde putent minui auctoritatem, aut dedecere dignitatem, unde totam suam gloriam quæsierunt viri sanctissimi, in sæculo olim clarissimi, et in populis principes, ut de SS. Guillelmo, ex potentissimo duce, Gellonensi monacho ; Carolomanno, ex Austriæ rege monacho Cassinensi ; de SS. reginis Franciæ Radegunde et Baltilde, ut alios plurimos interim sileam, legimus. Vide Vitam I S. Galteri, abbatis Pontisarensis, num. 11, apud Boll., 8 April.

col.570 Neque prætereundum est quod de monachis, S. Vincentii de Vulturno habetur in Vita S. Thomæ abbatis Farfensis (Sæc. III Ben.) ; quod scilicet congruis temporibus ad Farfense monasterium veniebant, « et hebdomadas suas in coquinæ officio sicut et alii fratres in ipso faciebant monasterio. »

col.570 Porro nullum hoc capite discrimen ponere videtur S. Benedictus inter coquinæ hebdomadarios et mensæ ministros : utrosque tamen distinguit cap. 38, ubi, agens de hebdomadario lectore, ait : Postea autem cum coquinæ hebdomadariis, et servitoribus reficiat. Quem in locum Boherius in primo comment. : « An enim isti servitores per septimanas serviant, an per dies non curo, quia nec in Regula hoc reperio, sibi tamen vicissim hujus servitutis officium impendent. » Ubi manifeste servitores ab hebdomadariis coquinæ, qui per totam septimanam serviebant, distinguit. Apud Cluniacenses tamen, Divionenses S. Benigni, et Cistercienses, hebdomadarii coquinæ utrumque munus obibant. De Cluniacensibus audiendus est Udalricus (Lib. II, c. 35) : « Finita hora post quam fratres sunt refecturi, celeriter exeunt, ut fabas administrent, quas qui prior est coquorum, si tamen bene noverit, et hujus est valetudinis, cum cocleario ad hoc facto mittit in scutellas; alii portant ad mensas, a principali mensa incipientes. De oleribus econtrario fieri solet; quæ ita administrant, ut a novissimo incipiant. » Idem habent mss. Consuetudines S. Benigni, cap. 35, adduntque : « Et non solum ipsi, sed et omnes, qui scutellas in refectorio portant, hanc diligentiam debent habere, ne scutellam ita bassam portent, ut intus possint anhelare, nec aliquam psalmodiæ mussitationem interim faciant, ut fundum ipsius nec sordidum sit provideant, ut tutelam frocci ab ipsa custodiant, ut digitum ne intus intingant, caveant. » Generale tamen et pittantiam tam ex Udalrico quam ex prædictis consuetudinibus, non ipsi ex debito, sed cellerarius et alii quibus innuebat ipse, ministrabant. Generale autem, quod dominica, fer. 3, 5, et sabbato serviebant, illud vocabant, quod singulis in singulis scutellis porrigebatur. Pittantia vero, quæ fer. 2, 4, 6, illud quod duobus in una scutella ministrabatur ex eodem Udalrico.

col.570 De Cisterciensibus ita liber Usuum, cap. 108 : « Ubi quatuor hebdomadarii coquinæ fuerint, duo una die, et duo alia vicissim serviant. » His tamen adjungebatur cellerarius ex cap. 76, in quo sic legitur : « Cellerarius, et coci prævideant, ut ambo pulmentaria priusquam campana pulsetur (si sic tamen viderit expedire) per mensas disponant. » Quem morem forte respicit locus ex Vita S. Stephani, abbatis Obazinensis, lib. ii, num. 19, quo cellerarius ex ejus præcepto refectorium præparasse, et mensas mantilibus ornasse dicitur (Miscell. Baluz., tom. iv).

col.570 Præterea tam apud Cluniacenses quam apud Cistercienses a coquinæ hebdomadariis distinctus erat refectorarius, qui, adjutus ab aliis fratribus, si necesse esset, quotidie refectorium parabat, mantilibus, cochlearibus, cultellis, pane et vino mensas sternebat, cujus officium fusius descriptum habes apud Udalricum, lib. iii, cap. 21, in Consuetud. S. Benigni, cap. 42, et in lib. Usuum Cister., cap. 118.

Comentarios Dom Paul Delatte, abad de Solesmes (1913) (en francés) 35.1-35.6

p. 288 De septimanariis coquinae. — Fratres sic sibi invicem serviant, ut nullus excusetur a coquinae officio, nisi aut aegritudine, aut in causa gravis utilitatis quis occupatus fuerit : quia exinde major merces acquiritur. Imbecillibus autem procurentur solatia, ut non cum tristitia hoc faciant, sed habeant omnes solatia, secundum modum congregationis aut positionem loci. Si major congregatio fuerit, cellerarius excusetur a coquina; vel si qui, ut diximus, majoribus utilitatibus occupantur. Ceteri vero sibi sub caritate invicem serviant.

p. 288 Il faut à l’homme une place et un lieu sur la terre ; il lui faut un toit au-dessus de sa tête, les moyens d’exercer son activité, puisqu’il est né pour travailler, et de quoi manger pour vivre. Même chez des moines, cette dernière nécessité est impérieuse et périodique ; et saint Benoît a dû consacrer plusieurs chapitres au régime alimentaire. Tout ce qui concerne la cuisine, le réfectoire et le cellier était alors placé, nous l’avons dit, sous la juridiction immédiate du cellérier. N. B. Père s’occupe d’abord des serviteurs de la cuisine, c’est-à-dire à la fois des frères qui préparent les aliments et qui servent à table ; car ce double office était rempli par les mêmes personnes (1). Il n’y avait pas encore de distinction entre convers et choraux (2).

(1) Saint Benoît veut-il réellement distinguer entre les semainiers de la cuisine et les servants de table, lorsqu’il écrit, au chapitre xxxviii, que le lecteur prendra son repas cum coquinae hebdomadariis et servitoribus? Les serviteurs sont plutôt les frères donnés comme aides aux semainiers en titre.

(2) La principale source de ce chapitre est le chapitre xix du livre IV des Institutions de Cassien.

p. 288 Tous les frères se serviront les uns les autres à tour de rôle, en toute charité. Ils imiteront ainsi le Seigneur, qui déclarait n’être venu dans ce monde que pour servir : ministrare, non ministrari. Cassien nous raconte qu’en Orient, sauf en Égypte (1), tous les moines passaient ainsi tour à tour une semaine à la cuisine. On devine bien que ces Vatels improvisés ne devaient pas toujours produire une cuisine succulente et recherchée ; mais les goûts étaient simples, ceux des Orientaux surtout. Les herbes salées leur semblent, dit Cassien, un festin délicieux (2) ; aux moines d’Égypte suffisent des légumes frais ou secs ; et c’est le suprême régal, summa voluptas, quand on leur sert, tous les mois, des feuilles de poireau hachées, des herbes confites au sel, du sel broyé (3), des olives et de petits poissons salés (4).

(1) Inst., IV, xxii.

(2) Ibid., xi.

(3) Cf. Calmet, in c. xxxv.

(4) Inst., IV, xi.

p. 289 Nul ne sera dispensé, dit saint Benoît, du service de la cuisine. Plus il est assujettissant et pénible, plus sera considérable la récompense, et la charité s’en accroîtra d’autant (il faut lire, en effet : major merces et caritas acquiritur). Auprès de l’ancienne royauté française, les services, même les plus vulgaires, conféraient la noblesse ou bien la supposaient : le bouteiller, le chambellan, le connétable étaient de grands dignitaires. La noblesse surnaturelle qui entoure la royauté du Seigneur l’emporte sur toute autre : tous les offices monastiques sont glorieux. N. B. Père reconnaît d’ailleurs à l’Abbé le droit d’exempter certains frères du service de la cuisine : ceux dont la santé est mauvaise, ceux qui vaquent à des occupations plus importantes et trop absorbantes, le cellérier, par exemple, lorsque la communauté est nombreuse, et sans doute aussi l’Abbé. Quelques Règles anciennes (5) font une exception formelle en faveur de l’Abbé ; d’autres veulent qu’il serve à certains jours déterminés, s’il est libre. A Cluny, du moins dans les premiers temps, l’Abbé faisait la cuisine et servait le jour de Noël, en compagnie du cellérier et des doyens ; les Coutumes portent aussi que l’Abbé est marqué, lorsque vient son tour, sur le tableau de service, mais comme surnuméraire (6). Dans un dessein de discrétion, N. B. Père veut qu’on procure de l’aide aux faibles, qu’on ménage aux titulaires de cet office l’assistance d’autant de frères que le réclament soit l’état et le nombre de la communauté, soit l’installation du monastère : car la cuisine peut être en sous-sol, la source trop éloignée (7), etc. Il importe non seulement que le service se fasse bien, mais encore que les frères l’accomplissent sans tristesse.

(5) Par exemple celle de S. Césaire ad virgines, xii.

(6) Udalr., Consuet. Clun., l. I, c. xlvi. — Bernard., Ordo Clun., P. I, c. i. — Constit. Hirsaug., l. II, c. xiv.

(7) Comme dans l’un des monastères de Subiaco : S. Greg. M., Dial., l. II, c. v.

2

quia exinde major merces et caritas acquiritur.

porque se aumenta la caridad con este ejercicio, y se adquiere mayor premio.

Comentarios Dom Edmond Martène, maurino (1690) (en latín) 35.2

col.570 Quia exinde major merces et charitas acquiritur.] Quia exinde, scilicet vel ex ægritudine, aut ex causa gravis utilitatis, major merces acquiritur, si et illa patienter portetur, et ista debita devotione persolvatur; vel exinde, id est ex eo quod omnes sibi invicem serviunt, major merces et charitas acquiritur, ac proinde nullus ab hoc officio excusandus, ut nec mercede privetur. Qualis autem et quanta sit illa merces exprimit S. Basilius his verbis : « Magnum opus ministrare , regnumque cœlorum procurans. Sagena est enim virtutum omnia in se mandata Dei comprehendens ; et primo humilitatem omnem in se virtutem comprehendentem, et bonorum infinitam multitudinem afferentem ; deinde et illud : Esurivi et dedistis mihi manducare ; sitivi, et dedistis mihi bibere. Et paulo ante renuntianti sæculo auctor est, ne patiatur alterum sua exsequi ministeria, ne privatus mercede, eam recipiat alter, illiusque divitiis ditetur.

col.571 Ut autem et certa merces in futuro, et charitas in præsenti sæculo acquiratur, non perfunctorie, aut tepide ministerium istud persolvi debet; nam bonum gradum non simpliciter ministranti promittit Apostolus , sed bene ministranti : porro ut bene ac debite ministretur, tria potissimum a coquinæ hebdomadariis requirit S. Adalardus in Statutis. 1° Ut continuum inter laborandum silentium custodiant. 2° Ut pro necessariis tantum modo rebus loquantur ministri. 3° « Ut ipsum silentium cum fructu alterius mercedis ab omnibus illis ibi servari possit; psalmi , inquit , sine intermissione canendi sunt. » Docet postea quem in psallendo modum observare deberent. Ista disciplina vigebat apud Cluniacenses , teste Udalrico lib. ii, cap. 35, ubi assignat psalmodiam in coquina recitandam. In mss. etiam S. Benigni Consuetudinibus cap. 35 hæc lego : « Ibi in coquina summum silentium, nulla vox, et pauca signa, excepta psalmodia, quæ canitur. » Præterea utile erit silentium et psalmodiam pio aliquo atque interiori animi affectu condire , ad instar egregii illius coqui monasterii Alexandriæ de quo S. Joannes Climacus (Grad. 4) : « Non possum facere quin vobis exponam coqui illius loci rarissimam, et plane singularem virtutem ; nam cum in culinæ ministerio perpetuo occupatum viderem, et sibi tamen semper præsentem jugique lacrymarum fonte inundatum, rogavi ne mihi aperire gravaretur, qua ratione tantam a Deo gratiam impetrasset. Coactus ille mea importunitate respondit : Non homini unquam sed Deo ministrare visus, omni me, inquit, quiete indignum arbitratus sum ; et per contemplationem ignis præsentis, assiduam futuri inferorum incendii memoriam excitare consuevi. » Similem animi dispositionem in serviente requirebat S. Basilius (Regul. Brev., interr. 160), cum interrogatus « cum qua animi affectione fratribus oportet ministrare, » respondebat : « Perinde ac si Domino ipsi ministraretur ; qui dixit : Quatenus fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis. » Non minori ædificatione digna sunt ea quæ ad sequentem interrogationem, « cum qua humilitate aliquis accipere debet quod sibi ministratur a fratre , » respondet, scilicet, « cum ea qua servus cui a Domino suo ministraretur, et ea quam Petrus apostolus ostendit, cum ei Dominus ministraret, in quo et docemur de illorum periculo, qui recusant quominus sibi ministretur. » Hæc responsio aliam mihi revocat in memoriam, quam Silvanus S. Pachomii monachus (Paralipomena de S. Pachom., apud Boll., 14 Maii) fratribus interrogantibus, cur inter edendum perpetuo fleret, fecisse dicitur, nimirum : « Prohibere vultis ne plangam, cum tot mihi homines sanctos ministrare videam, quorum ego pulverem pedum abstergere dignus non sum? »

3

Imbecillibus autem procurentur solatia, ut non cum tristitia hoc faciant;

Dense á los enfermos compañeros que les ayuden, para que cumplan con su oficio sin tristeza:

Comentarios Dom Edmond Martène, maurino (1690) (en latín) 35.3

col.571 Imbecillibus autem procurentur solatia.] Imbecilles ex Hildemaro dicuntur : 1° licet minus proprie, delicati, quibus quasi a natura est, hujusmodi officium non posse exercere ; 2° illi qui ex infirmitate surgunt; 3° claudi, et qui non possunt sine baculi adjutorio incedere : imbecillis enim dicitur quasi sine baculo. Imbecilles etiam Smaragdo et Bernardo Cassinensi sunt fragiles, delicati, vel debiles corpore : quod ad idem aut fere idem redit. Brevius et forte rectius Richardus de S. Angelo imbecilles vocat monachos qui sunt modicæ potentiæ. Hujusmodi ergo imbecillibus procurentur solatia, id est socii, unus aut plures , prout exigit necessitas. Huc vero respexisse videtur S. Adalardus ( In Statut. Specil. tom. iv ), cum non omnes ordine suo ministrare decrevit, ne forte simul omnes senes, aut omnes juniores coquinæ servitium exercere contingeret.

4

sed habeant omnes solatia, secundum modum Congregationis aut positionem loci.

y á los demás á proporcion del número de monges, y situacion de los lugares.

Comentarios Dom Edmond Martène, maurino (1690) (en latín) 35.4

col.572 Sed habeant omnes solatia secundum modum congregationis, aut positionem loci.] In quem locum ita Smaragdus . « Quod autem dicit secundum modum congregationis, secundum numeri modum et quantitatem intelligitur monachorum. Secundum enim multitudinem congregationis, et numerus ministrorum, aut minor, aut amplior deputetur. Quod autem dicit, ac positionem loci, intelligitur ædificatio, vel constructio monasterii. Constructio enim monasterii, si congruo ponitur loco, ubi secundum hujus Regulæ capitulum omnia in claustra contineat necessaria, minus coquus aliorum indiget adjutorio. Si vero in arcto loco et angusto vel arido ponitur situ, ubi nec aquam sine labore, nec hortum habere possint sine penuria, plura cocis administrentur solatia. » Eodem fere modo loquuntur Hildemarus, Bernardus Cassin., Nicolaus de Fractura, Richardus de S. Angelo, Boherius in utroque comm., Turrecremata , Matthias Lambertus , et Menardus.

5

Si major fuerit Congregatio, Cellerarius excusetur a coquina; vel si qui (ut diximus) majoribus utilitatibus occupantur.

Si la comunidad fuere numerosa, exéntese al mayordomo de este servicio, y tambien á los que, como llevamos dicho, estuvieren empleados en cosas mas útiles.

Comentarios Dom Edmond Martène, maurino (1690) (en latín) 35.5

col.572 Si major congregatio fuerit , cellerarius excusetur a coquina.] Cellerarium a coquina eximit S. Pater quia majoribus utilitatibus occupatur ; quapropter si proprio motu aut ex devotione istud officium secundum ordinem vicis suæ exercere voluerit, difficile, ei permittendum esse decernit S. Adalardus his verbis ( Stat. lib. i, cap. 3) : « Senior autem cellerarius tam interius quam exterius, id est, vel in refectorio, vel in coquina, vel in his habitaculis quæ ad coquinam pertinent in omnibus, et pro omnibus sollicitudinem gerat, ne qui sibi aliter agendo, loquendo intemperanter vel se vel ea quæ agit tractare præsumat, nisi secundum quod religioni nostræ omnino conveniat. Nec quærendum, nec exigendum ab eodem cellerario est ut ipse, ac si propria devotione, in præparandis pulmentis se ingerat, et præfatam sollicitudinem ob hoc in aliquo postponat, sed potius secundum Regulæ auctoritatem aliud solatium, si opus fuerit , requirat, ut ipse quidem super hinc et inde ad ea quæ Dei sunt providenda liber remaneat. Hæc ideo non dicimus ut ejus devotioni, quando absque offendiculo præfatæ sollicitudinis fieri potest, obsistamus ; sed ne dum se in his quæ ad eum eo tempore non pertinent, ac si devotius immergit, certam sibi impositam providendi necessitatem postponere præsumat. » Apud Cistercienses (Lib. Usuum Cist., c. 117) vero pertinebat ad cellerarium « præparare pulmenta cocis utriusque coquinæ , et mittere sal in pulmentis generalibus, et hæc per scutellas dividere, nisi ubi abbati aliquando visum fuerit , quod non possit fieri.... Panem et vinum, vel siceram hora competenti in refectorio ad distribuendum præparare; illis qui ad prandium usque ad tertiam partem panis comedunt, ad cœnam de grossiori pane, ubi habetur, superaddere; comedentes fratres tam ad prandium quam ad cœnam semel ad minus invisere. »

6

Cæteri sibi sub caritate invicem serviant.

Los demás sírvanse mutuamente con caridad unos á otros.

7

Egressurus de septimana, Sabbato munditias faciat.

El que ha de salir del oficio de semana, barrerá el Sábado la cocina,

Comentarios Dom Edmond Martène, maurino (1690) (en latín) 35.7

col.572 Egressurus de septimana sabbato munditias faciat.] Quid per munditias hic intelligat S. P. Benedictus varie exponunt commentatores. Hildemarus omnium fere antiquissimus mentem suam ita exprimit : « Intentio S. Benedicti fuit , ut omnia in ipsa hebdomada faciat; sed nunc quia labor grandis est, eo quod non possunt in coquina servire , et iterum porticus scopare, et cæteras munditias facere, idcirco dividitur isto modo ; id est in die sabbati scopatur coquina, et lavantur lapidea , et scutella , sive etiam scamna. In altera vero sequenti hebdomada scopant totos porticus, id est ante coquinam et ante refectorium. Capitulum vero et dormitorium ante vestiarium debet camerarius scopare, et ante basilicam basilicanus. Refectorium vero cellerarius debet scopare; si labor illi fuerit, debet petere adjutorem a decano. » Hildemarus igitur munditias in verrendo monasterio et abluendis coquinæ vasculis reponit. Sed Bernardus Cassinensis munditias in tribus omnino constituit : 1° « Munditiæ istæ, inquit, sunt vasorum ; 2° scopatio domorum ; 3° ablutio linteaminum, cum quibus tergunt manus et pedes. » Idem sentiunt Boherius et Joannes de Turrecremata. At vero Matthias Lambertus S. Benedictum intelligit de sola vasculorum munditie; S. Hildegardis de sola scopatione; quam postremam sententiam tuetur Menardus his verbis : « Munditias faciat, id est verrat monasterium ; unde Magister cap. 19 Regulæ : Munditias monasterii exerceant. Munditias facere est verrere. Plautus in Sticho : Munditias volo facere, afferte scopas. Neque hic locus S. P. Benedicti comprehendit vasa et lances, nam quotidie tergendæ sunt. » In mss. etiam Cons. S. Benigni cap. 35, munditias facere idem est « quod bene lavare cum scopis lavatorium claustri, et mundare pavimentum necessariarum. Quæ munditiæ in Quadragesima inter sextam et nonam fieri debent; alio autem tempore post nonam, aut post prandium, si dies jejunii fuerit. »

col.573 Ad praxim vero hujus capitis respicere videtur quod præscribit Regula Magistri his verbis (Cap. 19) : « In eadem hebdomada servitium ad mensas ipsi adimpleant, omnem diligentiam monasterii ipsi exerceant : ipsi omnes fratres in hebdomada ipsa discalceent, adjunctis in solatio de decada sua fratribus , cum quibus et discalceent, et ipsa calcearia faciant, et facto mane sedentibus ad ordinem fratribus ipsi consignent. Simul et in eadem hebdomada munditias monasterii exerceant , refrigeria lavent, ligna conscindant , aquam faciei tradant , ad communionem intrantibus fratribus aquam manibus ipsi ministrent. Mappas , et sabana, et facitergia , vel res sordidas fratrum ipsi lavent illis horis in quibus non coquent. Candelas monasterii a cellerario factas, quotidie ipsi incendant et tutentur. Mox enim cum in hebdomadam, ut diximus, prima die post primam dictam intraverint, primum opus servitii sui munditias oratorii exhibeant, et mattas oratorii pavimento retendant ; quod in totis septem diebus hebdomadæ suæ post matutinos dominicos hoc opus primum servitii sui oratorio exhibeant. » Vide Udal. lib. ii, cap. 35; lib. Usuum Cist., cap. 108; Cæremon. Bursfeld. dist. 2, cap. 15.

Comentarios Dom Paul Delatte, abad de Solesmes (1913) (en francés) 35.7-35.11

p. 290 Egressurus de septimana, sabbato munditias faciat. Linteamina cum quibus sibi fratres manus aut pedes tergunt, lavet : pedes vero tam ipse qui egreditur, quam ille qui intraturus est, omnibus lavent. Vasa ministerii sui munda et sana cellerario reconsignet; qui cellerarius item intranti consignet, ut sciat quid dat aut quid recipit.

p. 290 Après avoir énoncé et expliqué le devoir universel de la mutualité du service, N. B. Père entre dans quelques détails techniques qui intéressent la propreté et le bon ordre. Chaque samedi, le frère (1) qui va sortir de semaine opérera les nettoyages, munditias faciat, à la cuisine et au réfectoire. C’est à lui qu’incombe le soin de laver les linges avec lesquels les frères essuient leurs mains et leurs pieds. Chaque samedi encore, assisté de celui qui doit lui succéder, il lave les pieds de tous les religieux en souvenir du Mandatum du Seigneur et comme salaire, dit Cassien, du travail de toute la semaine. Enfin saint Benoît lui prescrit de rendre au cellérier les ustensiles de son office, nets et en bon état, munda et sana, tels en un mot que les porte l’inventaire établi ou vérifié huit jours plus tôt. Dans un service qui changeait chaque semaine et où pouvait se glisser la négligence, il importait d’exercer une surveillance assidue ; elle était réservée au cellérier, qui gardait par devers lui l’inventaire des objets confiés au semainier, de même que l’Abbé gardait le rôle de tous les instruments et ustensiles remis aux titulaires des différentes charges (chap. XXXII).

(1) Saint Benoît parle des semainiers tantôt au singulier, tantôt au pluriel.

8

Lintea, cum quibus sibi fratres manus aut pedes tergunt, lavet:

y lavará los paños con que los monges se limpian los pies, y las manos;

Comentarios Dom Edmond Martène, maurino (1690) (en latín) 35.8

col.573 Lintea cum quibus sibi fratres manus aut pedes tergunt, lavet.] Hic particula aut sumitur copulative pro, et.

9

pedes vero tam ipse, qui egreditur, quam ille, qui intraturus est, omnibus lavent.

y así el que sale, como el que entra, lave los pies á todos.

Comentarios Dom Edmond Martène, maurino (1690) (en latín) 35.9

col.573 Pedes vero tam ipse qui egreditur quam ille qui intraturus est, omnibus lavent.] Ita nimirum ut ille qui egreditur pedes lavet , qui vero ingreditur tergat, ex Hildemaro, Bernardo Cassinensi, Turrecremata , lib. ii Consuetud. Clun. cap. 35 , Consuetud. S. Benigni cap. 35, et Cæremoniali Bursfeldensium dist. 3, cap. 21. De hoc ritu est capitulum 10 monachorum ad Augiam directorum : « Ut in sabbato quando munditias facere solent, pedes cum silentio lavent, ne detur occasio loquendi. Ibidem vero sedentes collationem complent, et sic accedunt ad completorium. » Item et canon. 23 concilii Aquisgr. : « Ut in Quadragesima sicut et in alio tempore vicissim sibi pedes lavent, et antiphonas huic officio congruentes decantent. In Cœna vero Domini pedes fratrum, si valet abbas, lavet, et osculetur; demum propria manu poculum eis porrigat. » Et canon. 24 : « Ut mandatum, si tempus cœnæ est, tam fratrum quam etiam peregrinorum post cœnam fiat. »

col.573 Ritum ita describit lib. Usuum Cisterc. cap. 108 : Hebdomadarii coquinæ redditis cellerario vasis, « præparent quæ ad mandatum necessaria sunt. Mox autem ut signum pulsaverit, induti scapularibus deponant cucullas in capitulo , et sic veniant in claustrum. Incipiente ergo abbate antiphonam Postquam, vel cantore, absente abbate ; prior intrantium in coquinam abluat pedes abbatis, et junior tergat ; hoc modo percurrentes cæteros in sinistra parte. Junior vero exeuntium pedes lavet, et prior tergat, similiter percurrentes cæteros in dextra parte. Et ne hic ordo perturbetur, si duo abbates fuerint , minor abbas in dextra parte sedeat. Qui citius percurrerint, in alteram partem transeuntes alios adjuvent, qui quotiens ante eum qui collationem tenet, transeunt, reverenter inclinant. Qui pedes lavat, et cui lavantur, post ablutionem invicem se inclinent. Similiter qui tergit, et cui terguntur. Porro nemo se discalciet donec abbas se discalciet : discalceati vero observent quantum possunt ne pedes nudi appareant, sed sub cuculla recondantur. Nec sedentibus manicæ defluant, sed apte eas ante se componant. Ante lectionem omnes sint recalceati.

col.574 Ex dictis hactenus tria sunt observanda. 1° Hanc pedum lotionem quam mandatum vocant aliquibus in locis factam fuisse sub silentio; ut ex cap. Monachorum ad Augiam directorum apparet; in aliis cum cantu, ut ex conc. Aquis. et ex lib. Usuum Cist. colligitur. 2° Factam fuisse ante completorium ex cap. Monachorum ad Augiam directorum, idque post cœnam ex conc. Aquisgr. Scribit tamen Boherius in monasteriis Cassinensi et Specus fieri solitam ante vesperas, excepto Quadragesimæ tempore. 3° In claustro ex libro Usuum Cisterc. et ex statutis S. Germani a Pratis; ante capituli arcum ex Consuet. S. Benigni Divion. cap. 35.

col.574 Hunc porro ritum, quem ex Regula nostra S. Fructuosus in sua c. 9 transcripsit, S. P. Benedictus ab antiquis monachis acceperat, apud quos ut scribit Cassianus (Cass. lib. iv, cap. 19), post cœnam, non sabbati, ut vult S. Benedictus, sed dominicæ, qui fratribus hebdomada præterita servierant, iis pedes lavabant. In præcipuis tamen festivitatibus earumque vigiliis, non sabbato, sed feria quinta præcedenti solebant nostri mandatum celebrare. Ex his in mss. sancti Benigni consuetudinibus recensentur « sabbatum ante Pentecosten, ante natale Domini, et Assumptionem B. Mariæ et Dedicationem ecclesiæ, et festum omnium Sanctorum, Purificationem quoque B. Mariæ, et solemnitatem SS. Trinitatis, et natale S. Mauritii, si tamen in sabbatis, aut dominicis diebus evenerint. » In libro etiam Usuum Beccensium istud statutum reperio : « Si vigilia Natalis Domini sabbato contigerit; feria quinta ante mandatum debet fieri. Pro nulla alia vigilia mutatur mandatum, si evenerit sabbato. Quod si ipsa festivitas Natalis Domini, vel aliqua de his qui primam processionem habent, sabbato eveniant, quia videlicet invitatorium a quatuor vel a tribus dicitur; similiter feria quinta ante debet fieri mandatum. Et si Annuntiatio sabbato evenerit, fiet mandatum feria quinta. » Et in mss. Statutis S. Germani a Pratis : « Si festum duplex die dominico evenerit, non fiet sabbato præcedenti mandatum in claustro, sed fiet die Jovis præcedentis. » Primus qui huicce mutationi locum dederit in antiquo Corbeiensi ordinario ms. perhibetur S. Odilo, abbas Cluniacensis, qui, ut ibidem dicitur, sanxit ut mandatum « feria quinta præcedente Pentecosten a fratribus celebretur. In Nativitate etiam Domini, natalique summorum apostolorum Petri et Pauli, et Assumptione B. Mariæ, si in sabbatis, aut in dominicis diebus evenerint, hoc idem fieri quinta feria censuit. » Quibus S. Hugo addidit « festum Vinculorum B. Petri, et festivitatem omnium Sanctorum, et transitum B. Martini, Purificationem quoque B. Mariæ, et Dedicationem ecclesiæ, si extra Quadragesimam evenerit, et solemnitatem SS. Trinitatis. »

10

Vasa ministerii sui munda et sana Cellarario reconsignet;

Entregue limpios, y sanos al mayordomo los vasos de su ministerio,

Comentarios Dom Edmond Martène, maurino (1690) (en latín) 35.10-35.11

col.574 Vasa ministerii sui munda et sana cellerario reconsignent. Qui cellerarius item intranti consignet, ut sciat quid dat, aut quid recipit.] Idem decernunt S. Isidorus in Regula, cap. 19, et Magister, cap. 16. Ex mente autem S. P. Benedicti cellerarius, ut ait Hildemarus, ab egredientibus « tria debet requirere in vasculis, hoc est munditiam, integritatem, atque numerum ; munditiam, si munda sunt; integritatem, si sana sunt; numerum, si tota sunt. »

col.575 Quærit vero hic Boherius quandonam cellerarius intrantibus hebdomadariis vasa coquinæ reconsignare debeat? Respondetque, Aut statim ut egrediens reddiderit, aut saltem ante completorium, aut demum dominica, finitis matutinis. Certe veteres monachi a quibus S. P. Benedictus hunc canonem in suam Regulam invexit, feria secunda, qua suam incipiebant hebdomadam, post matutinos hymnos hujusmodi utensilia sibi succedentibus consignabant (Cassian. lib. iv, cap. 19). Ex libro autem Usuum Cisterc. « statim post vesperas, si dies jejunii fuerit (Cap. 108); aut post refectionem servitorum, si Quadragesima ; vel post cœnam eorumdem, si dies fuerit prandii, vasa, et cætera quæ in coquina receperunt, cellerario reddant, et cellerarius intranti. Quod si aliqua de his quæ reddenda sunt, desunt, in capitulo satisfaciant; et quæ defuerint notificent. » Horum vasorum seu utensilium numerum et nomina offendes apud Udalricum, lib. ii, cap. 36, et in mss. Cons. S. Benigni cap. 35.

col.575 Obiter hic notandum ad eos, qui ex coquinæ exercitio exibant, pertinuisse sequenti hebdomada communem focum hiemis tempore præparare, ut discimus ex his Hildemari verbis (Comm. in cap. 6) : « Abbas debet locum deputatum habere, ubi se calefaciant, et illi debent facere focum, qui hebdomadam coquinæ dimiserunt. » Et ex Udalrico (Lib. I, cap. 41) : « Quod si tanta est hiemis asperitas, est officina in qua grandis focus ab ipsis fratribus qui fuerunt coqui prioris septimanæ præparatur ; et illuc omnes tam majores quam minores licenter accedunt, cum summa tamen gravitate, sicut dignum est in tali hora. » Apud Cistercienses tamen huic muneri deputabatur infirmarius, ad quem pertinebat « ignem in calefactorio per hiemem post vigilias, vel post matutinas, vel primam facere (Lib. Usuum Cisterc., cap. 116). » In Corbeiensi monasterio fratres vice sua hiemalem calefaciebant domum, ex Vita Walæ abbatis lib. i, cap. 11 (Sæc. IV Ben., part. i). In Regula vero Cujusdam ad virgines præscribitur (Cap. 12), ut « focos in schola pœnitentes, si fuerint, binæ et binæ per hebdomadas faciant. »

col.575 Circa focum communem tria hic observanda veniunt : 1° Quod ex Concordia Dunstani, cap. 2, calendis Novembris fratribus concederetur accessus ignis ; 2° quod sub silentio fratres se calefacerent, ex Hildemaro supra citato, 3° Honeste, et non nudis pedibus præsente aliquo, ut scribit liber Usuum Cisterc., cap. 72.

11

qui Cellerarius item intranti consignet, ut sciat quid dat, aut quid recipit.

y este entréguelos al que entra, para que sepa lo que da, y lo que recibe.

12

Septimanarii autem, ante unam horam refectionis, accipiant super statutam annonam singulos biberes, et panem:

Tomen los semaneros una hora antes de comer un poco de pan, y vino sobre la porcion ordinaria,

Comentarios Dom Edmond Martène, maurino (1690) (en latín) 35.12

col.575 Septimanarii autem ante unam horam refectionis.] Hæc verba, ante unam horam, ita intelligit Bernardus Cassinensis, « ut si fratres reficiant ad sextam, isti debent recipere mixtum post tertiam ; si fratres ad nonam, isti ad sextam ; si fratres ad vesperas, isti ad nonam. » Cujus sententiam exponens Benedictus Haeftenus (Lib. X, tr. 4, disq. 9) : « Ne autem, inquit, nimium anticipetur hæc mixti sumptio, tam Bernardum Cassinensem quam S. legislatorem prædictis locis intelligendum arbitror labente aut fere finita hora ultima ex tribus æquinoctialibus respondentibus uni horæ canonicæ ; ita ut qui post tertiam jubetur mixtum sumere reficientibus fratribus hora sexta, illud sumat sub finem horæ quintæ ; et qui ad sextam, aliis comedentibus nona, mixtum sumat circa finem horæ octavæ, sive paulo ante nonam; et sic de reliquis. » Mentem suam confirmat ex Smaragdo, qui hunc locum exponens, ita habet : « Quod autem dicit ante unam horam refectionis , subintelligitur in una hora illa antequam fratres reficiantur ; » ex libro Usuum Cisterc. quo præscribitur (Cap. 73), ut « si dies fuerit prandii, ad mixtum percutiatur signum in ecclesia tribus ictibus ante sextam : si autem jejunii, totidem post sextam : » per horam sextam horam canonicam, quæ canitur in templo ante refectionem intelligens, non horam diurnam ; et ex Cæremoniali Bursfeld., in quo hæc leguntur (Dist. 3, c. 17) : « Omni tempore decantata in ecclesia hora illa, post quam immediate reficere debent fratres, sive sexta fuerit, sive nona : si dies talis fuerit, quo mixtum præsumere solent, lector mensæ et servitor in sumptione illius festinent prævenire refectionem fratrum, ne illa forte propter eos retardetur. » His omnibus addere potuisset Hildemarum, qui S. Benedictum ita explicat : « Cum dicit ante unam horam, non dicit propter terminum horæ, sed propter congruum intervallum, ut possint rationabiliter accipere hoc quod jussum est ; quia sic alibi dicit de lectore : Accipiat mixtum priusquam incipiat legere, verbi gratia, si tempus est quando ad nonam reficiunt fratres, cum canitur missa ad octavam ; et post missam vadunt omnes qui debent accipere mixtum, id est hebdomadarii coquinæ, lector, hospitalarii, et qui infirmis serviunt pariter, et inveniunt quartam libræ panis præparatam, et singulos biberes. »

col.576 Huic opinioni ultro assentirer, ni refragari viderentur ea, quæ subjungit S. Benedictus, In diebus autem solemnibus usque ad missas sustineant. Quæ verba supponere videntur aliis diebus ante missam, sive ante horam qua diebus solemnibus missa finitur (nam tempore S. Benedicti privatis diebus probabiliter non canebatur missa publica) mixtum esse sumendum; una scilicet, aut circiter, hora ante refectionem. Et certe quotquot viderim in Regulam S. Benedicti versiones Gallicæ, hunc locum ita reddunt : Une heure avant la réfection. Opinionem nostram sequitur Carolus Cointius, Oratorii presbyter doctissimus (Annal. eccles. Franc., ann. 544); confirmatque capitulum quinque monachorum ad Augiam directorum, quo decernitur ut legentibus fratribus, « hora qua præviderit præpositus competere, sive qui in vice ejus constitutus, id est senior decanus, pulset signum tintinnabuli, ut hebdomadarii, et cæteri servitores juxta præceptum Regulæ accipiant supra statutam annonam mixtum, ut non sit eis grave jejunium, dum ministrant, sustinere. Lector vero post sextam, antequam accedat ad legendum. » Ubi distinguitur hora qua hebdomadarii servitores sumerent mixtum, ab ea qua lector mensæ.

col.576 Accipiant super statutam annonam.] Hæc verba duobus modis intelligi possunt; vel ita ut panis et vinum de statuta libra panis et hemina vini sumantur, vel ita ut ad statutam panis ac vini annonam aliquid superaddatur; ut idem sit super, ac præter, insuper. Priorem sensum sequuntur Menardus, Carolus Cointius, dissertator Gallicus de hemina vini et libra panis Benedictina, cum quibusdam Regulæ versionibus Gallicis. At sententiam in altera dissertationis editione retractavit dissertator, num. 32, ubi contendit super a Græco ὑπέρ formatum, unde etiam insuper proprie significare id quod superabundat. Idem sentit Matthias Lambert, et monachus Cisterciensis in Gallica expositione Regulæ S. Benedicti, quorum primus Regulæ textum ita Gallice reddidit, outre la portion ordonnée, alter vero, pardessus la portion qui leur est dessignée. Eodem modo etiam S. Benedictum explicat Theobaldus Artaldus Cœlestinus ; confirmaturque ex praxi, quam videre est apud Hildemarum, et maxime apud Udalricum : « Ad mixtum, inquit, non accipiunt nisi quod S. Benedictus præcipit, quartam partem panis absque libra sua; et de vino similiter : » et ex Regula S. Cæsarii ad virgines, quæ jubet ut « quæ coquunt, singulis illis meri pro labore addantur ; » et certe S. Benedictus biberes et panem non indulget nisi propter graviorem laborem ; cum vero propter laborem aliquid concedit, illud solet consuetæ annonæ superadditum esse, ut cap. 39, 40 et 41. Adde quod in sententia Menardi et dissertatoris, qui tantopere heminam contrahunt, si de hemina vini assumendi essent biberes, vix aliquid superesset ad prandium, et ad cœnam ; nec magnum S. Pater concessisset solatium, quod certe non impediret quo minus cum gravi labore servirent.

col.576 Neque eam tamen indulgentiam habuit Regula Orientalis (Cap. 6. Idem habet Regula S. Pachomii, art. 41), statuens, ut « qui coquinat, antequam fratres reficiant, non gustabit quidquam. » Sed neque Regula Magistri (Cap. 21), volens ut post communionem ab Oratorio hebdomadariis exeuntibus dicat abbas : « Videte fratres ne ante orationem communem mensæ præbendam aliquid de cibo aut de potu suasione diaboli præsumatis, etc. »

col.577 Singulos biberes.] Biberes, ut aiunt Bernardus Cassinensis, Nicolaus de Fractura, Boherius, et Turrecremata, « sunt parva vascula, quæ plena sufficiunt ad unum haustum moderatum. » Suffragatur epistola Theodemari ad Carolum Magnum Augustum : « Direximus etiam mensuram unius calicis, quam obsecuturi fratres juxta sacræ Regulæ textum solent accipere. »

col.577 Et panem.] In quali pondere non exprimit. Frustulum designat Antonius Perez, sive, ut loquitur Smaragdus, modicum panis; quod modicum Boherius ita explicat, ut ultra quartam partem libræ propensæ non ascendat. Atque ita communis ordinis nostri usus olim obtinebat ut coquinæ hebdomadariis cum vino quarta pars libræ panis ad mixtum indulgeretur, ut patet ex Hildemaro, Udalrico, Bernardo Cassinensi, Boherio et aliis. Camaldulenses buccellam panis, et vini cyathum concedunt; Cassinenses tantum vini quantum potest capere unus scyphus, cum quo in refectorio bibitur, et circa uncias duas panis; Fulienses, quatuor ad summum panis uncias omni tempore, præterquam in diebus jejunii ecclesiastici, quibus ad summum duas uncias cum vini scypho permittunt. Bursfeldenses quartam libræ panis partem, et de potu tertiam partem mensuræ cuilibet in die competentis. Apud Cistercienses monachorum mixtum erat quarta pars libræ panis, et tertia pars eminæ vini; conversorum vero medietas libræ panis sui, vel major quantitas grossioris, et aqua (Antiq. Definit., dist. 14, cap. 5, et Inst., dist. 14, cap. 14) ; quod non satis distinxit Joannes Craesbeek ; sed neque Benedictus Haeftenus, hunc antiquarum definitionum ordinis Cisterc. locum proferens lib. x, tract. 4, disq. 7.

col.577 Scribit præterea Boherius vidisse se « in Francia dare hujusmodi servitoribus legumina, vel olera, in parva tamen quantitate, et modica, respectu prandentium, quod non reprobo, » inquit. Sed hoc præter Regulam S. P. Benedicti; quamvis id aliquando permittant Bursfeldenses, in quorum Cæremoniali reperio (Dist. 3, c. 17) : « Diebus quibus uti licet mixto, poterit abbas, quibus necessarium viderit, loco mixti pulmentarium aliquod indulgere. » Addit Boherius : « Vidi in quibusdam magnis monasteriis dare panem sine certa mensura hujusmodi prægustantibus; sed magister novitiorum, quia ibi consueverunt pueri confluere, faciebat signum sufficientiæ; et tunc uno momento omnes pariter recedebant. »

Comentarios Dom Paul Delatte, abad de Solesmes (1913) (en francés) 35.12-35.14

p. 290 Septimanarii autem, ante unam horam refectionis, accipiant super statutam annonam singulos biberes, et panem : ut hora refectionis, sine murmuratione et gravi labore, serviant fratribus suis. In diebus tamen solemnibus usque ad Missas sustineant.

p. 290 C’est encore une condescendance de la sainte Règle. Le petit déjeuner n’existait pas alors, et saint Benoît ne parle que de deux repas, jamais de trois. Or les semainiers de la cuisine, outre les fatigues de cette charge, voyaient encore se retarder l’heure de leur réfection. Ils ne prenaient pas place à table avec leurs frères lorsque ceux-ci étaient servis, comme le prescrira le Maître (1) ; mais une remarque du chapitre XXXVIII nous montre qu’ils mangeaient après tous les autres, avec le lecteur : en seconde table, disons-nous aujourd’hui. Afin qu’ils puissent servir sans fatigue excessive et sans murmure (2), N. B. Père accorde à chacun un coup à boire et un morceau de pain, une heure avant la réfection commune. « Le terme biber, d’où vient biberes, dit D. Calmet, est du langage de la basse latinité et, dans les règles monastiques, il signifie un petit vase contenant autant de vin qu’il en faut pour boire un coup et pour se rafraîchir. » Nous devons traduire super statutam annonam : en sus de la portion ordinaire et déterminée, et non pas, comme l’ont fait quelques commentateurs : à prendre sur cette portion ; « la préposition super en latin et hyper en grec, dit encore D. Calmet, signifiant naturellement une surabondance et non une soustraction ». On peut ajouter que l’intention de N. B. Père est beaucoup moins de prélever quelque chose sur la pitance accoutumée que de balancer, par un petit avantage, les fatigues attachées à la charge de cuisinier. Il remarque ensuite que cette légère anticipation n’est pas compatible, les jours solennels, c’està-dire les jours de fête et le dimanche, avec les exigences de la communion et du jeûne eucharistique. Ces jours-là, tous communient, et à la Messe conventuelle. Les semainiers de la cuisine ne pouvaient se prévaloir de la disposition miséricordieuse de la Règle pour omettre la sainte communion ou pour rompre le jeûne : malgré la fatigue surajoutée d’un long office, ils devaient attendre jusqu’après la Messe, c’est-à-dire moins d’une heure avant le repas commun, pour prendre quelque nourriture (3).

(1) Reg. Magistri, xxiii.

(2) Sine murmure serviant sororibus suis (S. Aug., Ep. CCXI, 13. P. L., XXXIII, 964).

(3) Cf. Paul Diacre, Comment. in c. xxxv.

13

ut hora refectionis, sine murmuratione et gravi labore, serviant fratribus suis.

para que á la hora de comer sirvan á sus hermanos sin murmuracion, y grave molestia;

14

In diebus tamen solemnibus usque ad Missas sustineant.

pero en los dias solemnes lo diferirán hasta despues de Misa.

Comentarios Dom Edmond Martène, maurino (1690) (en latín) 35.14

col.577 In diebus autem solemnibus usque ad missas sustineant.] Hujus exceptionis varias rationes afferunt antiqui Regulæ commentatores. Imprimis Hildemarus mentem suam ita explicat : « Consuetudo namque fuit in illa terra, sicut et hodie faciunt canonici, post missam statim incipere sextam. Voluit itaque B. Benedictus tollere hanc consuetudinem ; ideo dixit usque ad missam sustineant, ut dum ante missam non audet lector manducare, facto intervallo propter illum illa consuetudo rumperetur. » Aliter Smaragdus : « Quod autem dicit usque ad missas sustineant, intelligitur usque ad missam principalem, quæ ab omnibus solemniter canitur. Nam sunt plerique monachorum ministoriales, qui mane audiunt missam, et comedunt, et pergunt quo volunt, et dicunt se missas audisse, et ita comedisse : quod vitium prævidens, et prohibens B. Benedictus dixit : In diebus solemnibus usque ad missas sustineant. » Boherius vero in primo commentario : « Forte quia habent spectare lectorem mensæ in hujusmodi mixto. Lector enim in fine missæ majoris jejunus recipit licentiam, et benedictionem legendi; et tunc expone Solemnibus, id est dominicis. Vel forte quia illis diebus majorem missam quisque ex integro, et jejunus audire debet. Vel quia illis diebus solemnibus quique fideles tenebantur ad aliam ecclesiam concurrere, et communionem secundam recipere, vel accipere. » Sed aliam hujus exceptionis causam nullam existimo, quam ut sacram eucharistiam in missa solemni jejuni perciperent. Atque ita docet præfatus Boherius in secundo commentario ad verbum ad missas sic scribens : « Ut integre ipsas jejuni audiant, et in eis pure communicent, ac devote. » Quod confirmatur ex cap. 38, quo præscribitur ut lector mensæ dominica post missas et communionem ingrediatur ad legendum. Ex quibus duobus locis haud obscure colligitur antiquos ordinis Benedictini monachos saltem diebus dominicis festisque, ut vocant, de præcepto sacram percepisse eucharistiam. De Augiensibus res absque controversia est ex capitulo 4 Monachorum ad Augiam directorum : « Ut in dominicis diebus omnes pariter secundum quo ingressi sunt ordine in monasterium, sic accedant ad pacem, ad communionem, præter illos qui pro nimia senectute, vel infirmitate, inter illos stare non possunt, qui tamen separatim communicant. Si quis vero hoc spiritali dono, id est corporis et sanguinis Domini nostri Jesu Christi se privaverit, Pater monasterii, qui præsens semper esse debet dum communicant, cur hoc illi evenerit scire debet omnino. » De aliis vero Germaniæ monachis ita præscribunt Germaniæ Consuetudines mss. n. 21 : « Communionem dominicam tempore duodecim lectionum, pacem, oblationem quoque tempore suo nullus prætermittere audeat absque permissu prioris. » Et certe citra omnem dubitationem videtur S. Pater Benedictus priscorum monachorum æmulatus fuisse exempla, qui, teste Cassiano (Lib. III, c. 2), sabbatis dominicisque diebus sacræ communionis obtentu hora tertia convenire solebant ; quique, ut scribit S. Joannes Damascenus (In Vita SS. Barlaam, et Iosap., lib. i de Vit. Patr.), « procul inter se constructis ædiculis dominicis diebus ad unam et eamdem ecclesiam pergunt ac divina mysteria, hoc est incruentum puri corporis et pretiosi sanguinis Christi sacrificium percipiunt. » Ubi Sinaitas monachos designasse videtur, de quibus S. Nilus in Historia cædis SS. Patrum in Sina (Apud Boll. 13 Jan.) : « Diebus autem dominicis ad unam veniunt ecclesiam, et inter se conveniunt post unam hebdomadam.... Divinis itaque communicant sacramentis, et se invicem excipiunt convivio exercitationis eorum quæ convenit eloquiorum. » Idem de S. Gerasimi discipulis narrat Cyrillus in Vita S. Euthymii n. 89 (Apud Boll. 20 Jan.). De Pachomianis audiendus est Palladius, seu potius angelus in Regula S. Pachomio tradita (Lausiac. 38) : « Ingredientes autem ad Christi communionem sabbato et dominica zonas solvant, et pellem ovillam deponant, et cum sola cuculla ingrediantur. » Atque ad hunc morem referendum est quod interrogatus a Paphnutiio S. Onuphrius (Lib. I de Vit. Patr.) : « Pater benigne, die dominico et sabbato communionem percipiebas ab aliquo? » Respondit : « Omni die dominico, vel sabbato angelum Domini paratum invenio sacrosanctum corpus et sanguinem Domini nostri Jesu Christi secum deferentem ; » et quod de S. Severo abbate Agathensi scribunt : « Tantum diebus dominicis post perceptam eucharistiam sumebat escam. » Nimirum cum S. abbate Theona sibi persuasum habebant justius esse, « ut cum hac cordis humilitate qua credimus et fatemur illa sacrosancta mysteria nunquam pro merito nos posse contingere, singulis ea dominicis diebus ob remedium nostrarum ægritudinum præsumamus, quam ut vana persuasione cordis elati, vel post annum dignos eorum participio nos esse credamus. » Ubi quosdam redarguit, qui in monasteriis consistentes, dignius ac devotius se communicaturos existimabant, si differrent in annum : quibus cum Ambrosio, seu quovis alio dicere potuisset (De Sacrament.) : « Si quotidianus panis est, cur post annum illum sumis, quemadmodum Græci in Oriente facere consueverunt? Accipe quotidie quod quotidie tibi prosit; sic vive ut quotidie merearis accipere. »

col.579 Non defuere tamen qui etiam frequentius , imo quotidie divinis mysteriis participarent. Malchus monasterii abbatis Petri monachus (Lib. X de Vit. Pat., c. 17) tertio singulis hebdomadibus communicabat. S. Simeon Stylita (Lib. I de Vit. Pat.) quotidie divinum cibum percipiebat. De abbate Apollonio ita scribit Ruffinus (Lib. II de Vit. Pat. c. 7) : « Consuetudo autem erat apud eum ut fratres qui cum ipso manebant non prius cibum sumerent quam communionem dominicam perciperent circa horam diei nonam ; et post hoc sic interdum usque ad vesperam permanebant..... Sed et hoc monebat, ut si fieri posset quotidie monachi communicarent mysteriis Christi , ne forte qui se longe facit ab his, longe fiat ab eo. » In Regula etiam Magistri decernitur (Cap. 16), ut quotidie cellerarius cum septimanariis coram abbate in oratorio cum congregatione communicet ; » et in Regula Solitariorum Grimlaicus (Cap. 36) : « Non mea, inquit, opinione, sed SS. Patrum assertione hæc utraque reor posse fieri; id est et missas quotidie celebrare, et sacrosancta corporis et sanguinis Domini mysteria quotidie cum tremore et timore sumere. » Sed et ut de nostris etiam mentionem faciamus, S. Dunstanus in sua Concordia (Cap. 1) præscribit ut « post pacem fratres quotidie (nisi qui crimine se aliquo vel carnis fragilitate reos cognoverunt) regulari studio prorsus intenti, eucharistiam accipere non renuant, attendentes illud quod ait B. Augustinus in libro de Verbis Domini, quod videlicet in oratione dominica non annuum, sed quotidianum poscimus panem. » In mss. quoque Germaniæ Consuetud. num. 28 legitur : « quotidie tamen eant cuncti ad pacem et ad communionem per totam hebdomadam Paschæ. »

col.579 Postea vero, refrigescente in dies monachorum fervore, res primum in statum revocanda fuit. Quapropter inter Statuta Petri abbatis Sylvæ Majoris istud reperitur (Anno 1188) : « Monemus omnes et singulos nostros subditos qui non sunt in sacerdotio constituti, ut in quolibet die dominico corpus Domini recipiant reverenter. » Præterea aliquot post annis (Anno 1198) idem Petrus hortatur, « ut cum diaconus et subdiaconus ad quamlibet missam majorem conventualem fuerint revestiti, corpus Domini suscipiant reverenter. » Remissior postmodum evasit Clemens V summus pontifex, cum in concilio Viennensi sequentem edidit sanctionem (Cap. Ne in agro) : « Singulis mensibus tam in monasteriis quam extra sublata occasione quacunque ad confessionem saltem semel accedant omnes et singuli monachi, et in prima dominica mensis cujuslibet in monasteriis semper communicent, nisi ex causa forte quam abbati, priori, aut pœnitentiariis monasteriorum non differant intimare, eorumque judicio vel abstineant, vel accedant. » Eamdem constitutionem ediderat antea Gregorius papa IX, renovavitque postea Benedictus XII in suis pro monachis Benedictinis item Constitutionibus, saltem quoad communionem, quam in altari majori fieri præscribit. Atque eo respexisse videntur monachi Grandimontenses, in quorum mss. Consuetudinibus, auctore Guillelmo Pellicerii abbate, hæc leguntur (Cap. 95) : « Communicare debent fratres clerici et conversi in Natali Domini, Epiphania, Pascha, Pentecoste. De Consec. dist. 2, cap. Et si non frequentius, et cap. A quibusdam, et cap. Sæculares. Et ex institutione Grandimontensis ordinis fratres in festo Ascensionis Domini, Assumptionis beatæ Mariæ, et omnium SS., et prima dominica cujuslibet mensis, et in omnibus diebus dominicis diaconatum et subdiaconatum facientes. » Similem fere observantiam de Cassinensibus suis refert Bernardus Cassinensis, cum hunc Regulæ locum exponens, sic loquitur : « Religiosi vero tenentur ad minus prima die mensis communicare secundum Statuta domini Gregorii papæ IX; et confessionem facere generalem. Consuetudo tamen nostra est certis festivitatibus generaliter communicare, quæ plures sunt quam sint menses in anno, ut servetur Statutum; et ultra hoc singulis diebus dominicis communicant ministri altaris; et quoties abbas celebrat in conventu ministri de consuetudine communicare debent, secundum quod etiam fit in Ecclesia Romana, quando scilicet habet summus pontifex celebrare. » Nunc vero Cassinenses singulis diebus dominicis communicare solent (Decl. Cass. editæ anno 1642). Ita quippe ad Regulæ cap. 38 declarant : « Ex eo quod hic B. P. Benedictus dicit : Post missas et communionem , et infra in eodem capitulo : Propter communionem sanctam, ostenditur quod quolibet die dominico fratres communicabant. Ideo mandamus quod tam sanctum et antiquum religionis institutum servetur in singulis nostræ congregationis monasteriis; nisi forte ob reverentiam alicujus festi solemnis differatur, aut præveniatur hujusmodi communio. » In antiquis vero declarationibus ita legebatur : « Ostenditur quod quolibet dominico die fratres communicabant, quod ut fiat hortamur, præsertim tempore quadragesimali et Adventus Domini, et in festis præcipuis; non tamen astringimus præterquam in prima dominica mensis cujuslibet juxta Clementinam Ne in agro, nisi forte ob reverentiam alicujus festi solemnis differatur, aut præveniatur hujusmodi communio juxta concessionem domini Eugenii papæ IV. »

col.580 De ritu et modo accedendi ad sacram communionem diximus in lib. ii de Antiq. monach. Ritib. Obiter hic observabo veteres monachos non genuflexos, sed propter reverentiam diei dominicæ, quæ genuflexiones haut permittebat, erectos communicasse, ut patet ex Regula Magistri (Cap. 21), quæ de modo disserens, quo debent hebdomadarii coquinæ et cellerarius communicare, « post modicam, inquit, orationem erecti communicent, et confirment. » Quem locum non bene intellexit dissertator Gallicus de hemina vini et libra panis, cum in secunda editione hunc Magistri textum intellexit de communione charitatis et precum. Nam præterquam quod integrum Regulæ Magistri caput 21 legenti alia non potest oriri expositio æquior quam de communione sacramentali, hæc verba communicent et confirment rem omnino determinant; confirmare enim apud ecclesiasticorum rituum auctores aliud nihil sonat quam Christi percipere calicem. Itaque communicent et confirment idem est ac Christi corpus et sanguinem accipiant.

15

Intrantes autem et exeuntes hebdomadarii, in Oratorio, mox Matutinis finitis, Dominica, omnium genibus provolvantur, postulantes pro se orari.

El Domingo inmediatamente que se acaban las Laudes, se postrarán á los pies de todos, así los que entran, como los que salen, pidiendo que se ruegue por ellos.

Comentarios Dom Edmond Martène, maurino (1690) (en latín) 35.15

col.580 Intrantes et exeuntes hebdomadarii in oratorio mox matutinis finitis dominica omnium provolvantur genibus.] Hic acute Hildemarus, « Bene, inquit, dixit genibus, et non in terra, eo quod non est auctoritas canonica genua flectere in die dominica. » Et Bernardus Cassinensis : « Non intelligas genuflectionem, sed supplicationem, quæ debet fieri ante et retro ad omnem partem; et ista est provolutio quasi per omnem partem volutio; non enim die dominica flectere genua de consuetudine licet. »

col.580 Postulantes pro se orari.] Idem post cœnam convenientes in unum ad concinendos ex more ante quietem hymnos, præstabant in Oriente veteres monachi, quemadmodum scribit Cassianus (Lib. IV, c. 19).

Comentarios Dom Paul Delatte, abad de Solesmes (1913) (en francés) 35.15-35.18

p. 291 Intrantes et exeuntes hebdomadarii, in oratorio mox Matutinis finitis, Dominica, omnium genibus provolvantur, postulantes pro se orari. Egrediens autem de septimana dicat hunc versum : Benedictus es Domine Deus, qui adjuvisti me, et consolatus es me. Quo dicto tertio, accipiat benedictionem egrediens. Subsequatur ingrediens et dicat : Deus in adjutorium meum intende, Domine ad adjuvandum me festina. Et hoc idem tertio repetatur ab omnibus. Et accepta benedictione, ingrediatur.

p. 291 Le chapitre se termine par la description d’une cérémonie liturgique en deux actes : absolution des hebdomadiers sortants, investiture de ceux qui entrent en charge. Le dimanche, aussitôt après Matines (c’est-à-dire après Laudes), les premiers viennent se prosterner aux pieds de tous les frères dans l’oratoire, demandant qu’on prie pour eux (1). Ils récitent trois fois (tous ensemble, ou seulement le plus ancien) le verset Benedictus es (Ps. lxxxv, 17) ; puis le supérieur donne la bénédiction, en disant sans doute une collecte. Ceux qui entrent en semaine leur succèdent et disent trois fois le verset Deus in adjutorium, que le chœur répète après eux (saint Benoît n’a pas dit si le chœur répétait aussi le Benedictus es) ; la bénédiction reçue (2), ils sont entrés en semaine. C’est ainsi qu’on était investi au nom du Seigneur ; un office très matériel et souvent pénible pour la nature était consacré par la prière ; il devenait dès lors œuvre religieuse et sanctifiante, accomplie pour la gloire de Dieu.

(1) Ab omnibus fratribus oratio prosequatur, quae vel pro ignorationibus intercedat vel pro admissis humana fragilitate peccatis, et commendet Deo velut sacrificium pingue consummata eorum devotionis obsequia (Cass., Inst., IV, xix). Chez les moines d’Orient, ceci se passe après le repas du dimanche soir.

(2) Les deux oraisons qui se chantent chez nous viennent du Mont-Cassin et de Cluny (Udalr., Consuet. Clun., l. II, c. xxxv).

16

Egrediens autem de septimana dicat hunc versum: Benedictus es Domine Deus, qui adjuvisti me, et consolatus es me.

El que sale de semana, diga este verso: Benedictus es, Domine Deus, qui adjuvisti me, et consolatus es me;

Comentarios Dom Edmond Martène, maurino (1690) (en latín) 35.16

col.580 Egredientes autem de septimana dicant hunc versum : Benedictus es , Domine Deus , qui adjuvisti me et consolatus es me.] Idque ad gradum presbyterii et incurvi, uti diximus ex Udalrico l. ii, cap. 35 ; libro Usuum Cisterc. cap. 108 , et Cæremoniali Bursfeld. dist. 2, cap. 15.

17

Quo dicto tertio, accipiat benedictionem egrediens. Subsequatur ingrediens et dicat: Deus in adjutorium meum intende; Domine ad adjuvandum me festina.

el cual dicho tres veces, y recibida la bendicion, se retirará. Sígase luego el que entra, y diga: Deus in adjutorium meum intende: Domine ad adjuvandum me festina;

Comentarios Dom Edmond Martène, maurino (1690) (en latín) 35.17

col.580 Quo dicto tertio.] Scilicet ab egrediente , et ter repetito integraliter a choristis , inquit Boherius.

col.581 Recipiat benedictionem ingrediens.] Benedictionem cap. 11 S. Benedictus appellat orationem seu collectam , quæ nocturnas vigilias terminat : ita hic benedictionem vocat preces et orationes quæ super hebdomadarios recitantur, quæque ex Boherio proferri debent ab abbate, priore , vel hebdomadario : ex Udalrico lib. ii, cap. 35, Consuet. S. Germani a Pratis , Nicolao de Fractura , et Cærem. Bursfeldensium, a sacerdote hebdomadario.

col.581 Qualis autem esset illa benedictio non liquet. Hildemarus hanc profert : Concede, quæsumus, omnipotens Deus, ut huic famulo tuo pro hujus hebdomadæ expleto officio merces tribuatur æterna. Per Christum. Aliam ex ms. codice S. Victoris affert Menardus, his verbis contentam : ℣ Mirifica misericordias tuas. ℟ Qui salvos facis sperantes in te a resistentibus dexteræ tuæ. ℣ Mitte ei, Domine, auxilium de Sancto. ℟ Et de Sion tuere eum. ℣ Salvum fac servum tuum, ℟ Deus meus, sperantem in te. Sequitur oratio : Deus, qui dixisti, Venite omnes qui laboratis et onerati estis; hunc famulum tuum ministrationum suarum præmio refice sempiterno. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat, etc. Eamdem describit Smaragdus in suo Comment. sed in plurali numero. In Breviario Cassinensi tempore Oderisii abbatis manu exarato ista habetur : ℣ Salvos fac servos tuos. ℟ Deus meus. ℣ Mitte eis auxilium de Sancto. ℟ Et de Sion. ℣ Domine exaudi orationem meam. ℟ Et clamor meus ad te veniat. Orat. : Deus, cui humilium semper accepta sunt vota animarum, respice super horum servorum tuorum fratrum nostrorum obsequia, et ad tuam eos fac pertingere gratiam , ut qui hanc hebdomadam serviendo fratribus suis devota mente compleverunt , plenissimam a te veniam consequantur. Per. Eamdem indicant Udalricus et Consuet. S. Germani. Eadem et nos utimur.

col.581 Ad benedictionem ingredientium quod spectat, sequentes describunt præfati auctores : Hildemarus : Præsta, quæsumus, omnipotens Deus, ut famulus tuus istius hebdomadæ susceptum officium mente devota perficiat. Per Dominum. Codex ms. S. Victoris : ℣ Faciem tuam , Domine , illumina super servum tuum. ℟ Et doce eum justificationes tuas. ℣ Fiant aures tuæ intendentes. ℟ In operationem servi tui. ℣ Apud Dominum misericordia. ℟ Et copiosa apud eum redemptio. Adjuva, quæsumus, omnipotens Deus , famulum tuum in obsequio ministrantem fraterno, et sine murmuratione illi misericorditer propriæ ministrationis mercedem concede perpetuam. Per Dominum nostrum. Eamdem orationem in numero plurali enuntiat Smaragdus. Denique Breviarium Cassinense : Salvos fac servos tuos. Mitte eis. Orat. : Misericors , ac piissime Deus, qui ubique famulos tuos tueris et adjuvas ; horum servorum tuorum fratrum nostrorum in bonum accumula votum , auge desiderium, ut recto corde fratribus impendant servitia. Per. Eamdem innuit Udalricus et lib. Consuet. S. Germani.

col.582 Regula Cujusdam ad virgines hæc ab ingredientibus dicenda præscribit ( Cap. 12 ) : Adjutorium nostrum in nomine Domini , qui fecit cœlum et terram ; et Adjuva nos, Deus salutaris noster. At vero Regula Magistri ( Cap. 19 ) ita ingressuros introduci decernit : « Introituri, fratres, in hebdomadam , post primam in oratorio dictam adducantur a præpositis suis ante abbatem ; et fiat de eis majoris suggestio dicens : Jube, domine abba, vocari universam congregationem , et orari pro his fratribus qui ingrediuntur in hebdomadam coquinæ , ut mereantur commendati orationibus vestris diaboli impedimenta non timere , et congregationi Dei omnia sine culpa perficere. Post hæc verba prosternant se illi duo fratres orationi ante abbatem , quod et retro omnis congregatio una cum abbate facere debet ; et postquam levaverint se omnes, illi duo dicant hunc versum : Custodi nos, Domine, ut pupillam oculi ; sub umbra alarum tuarum protege nos. Postquam vero oratum pro eis ab omnibus fuerit , surgentes supradicti duo fratres, osculentur genua abbatis, et pacem suis tradant præpositis , vel omni congregationi ; quibus post datam pacem præpositi sui dicant : Ite, fratres, in nomine Domini Jesu Christi, intrate in hebdomadam ; et petita benedictione omnia facite , dicentes per exercenda omnia : Benedicite , ut cum benedictum fuerit , quandocunque feceritis, maledictus diabolus impediendi ibi non habeat potestatem.

18

Et hoc idem tertio repetatur ab omnibus, et accepta benedictione, ingrediatur.

y repetido tres veces por el coro, recibirá la bendicion, y entrará en su oficio.

Texto latino: edición de Hunter Blair, The Rule of St. Benedict, Fort Augustus, 1906, sin las referencias bíblicas entre corchetes ni las notas del editor. Numeración usual de los versículos. · Versión castellana, Barcelona, V. Torras y J. Corominas, 1850 (ortografía de la época). Texto de dominio público en Francia (art. L123-1 del Código de la Propiedad Intelectual francés). Transcripción y revisión: Abbatia Sancti Petri de Curte. Señalar un error