Abbatia
Sancti Petri
de Curte

La Regla de san Benito

Capítulo 53

De Hospitibus suscipiendisCómo se ha de recibir á los huéspedes

San Benito reconoce y recibe al rey Totila, fresco de Luca Signorelli, 1497-1498, claustro de Monte Oliveto Maggiore.
San Benito reconoce y recibe al rey Totila, fresco de Luca Signorelli, 1497-1498, claustro de Monte Oliveto Maggiore. fuente de la imagen — Dominio público

Sobre todo el capítulo

Comentarios Dom Edmond Martène, maurino (1690) (en latín) 53

col.751 Ab oratorio transimus ad hospitium ; tanta est enim utriusque loci affinitas, ut ab invicem separari non debeant : utrobique Christus adoratur, utrobique suscipitur; in oratorio quidem ad altare, in hospitio autem in hospite et peregrino. Neque vero necesse arbitror pluribus hic hospitalitatis virtutem commendare, quam tot ac tantis SS. Patres celebrarunt encomiis. Hanc abunde laudat Petrus Blesensis in epist. 29, quem si lubet consule : nobis interim sufficiat exemplum patriarcharum, præceptum apostolorum, Christi Domini promissum, quo cœleste se suscipientibus in hospite regnum spopondit, ut merito Gregorius IX in constitutione pro Benedictinis monachis decreverit, « ut in quolibet monasterio vel prioratu, abbas vel prior, aut ipsis cessantibus visitatores qui pro tempore fuerint, secundum possibilitatem locorum , hospitalitatem ordinent ad eleemosynas faciendas , certo hospitio ad recipiendos pauperes, et alios hospites, et ministro idoneo qui eis deserviat deputato. Et si alicui personæ religiosæ hospitium denegatum fuerit , qui hospitio deputatus fuerit, tribus diebus jejunet in pane et aqua. »

Comentarios Dom Paul Delatte, abad de Solesmes (1913) (en francés) 53

p. 375 DE LA RÉCEPTION DES HÔTES

p. 375 Nous pouvons ramener à quatre chefs les déterminations régulières que contient ce long chapitre. Saint Benoît présente d’abord les bénéficiaires de l’hospitalité monastique. Il décrit ensuite le cérémonial usité pour la réception d’un hôte. Puis il prévoit certains détails de l’organisation claustrale qui intéressent l’hospitalité. Et il veille, en terminant, à ce que le recueillement du monastère ne soit jamais déconcerté par la présence des hôtes.

1

Omnes supervenientes hospites tamquam Christus suscipiantur, quia ipse dicturus est: Hospes fui, et suscepistis me.

Recíbase á cuantos huéspedes llegaren al monasterio, como al mismo Cristo en persona; pues él ha de decir algun dia: Huésped fui, y me recibisteis.

Comentarios Dom Edmond Martène, maurino (1690) (en latín) 53.1

col.751 Omnes supervenientes hospites tanquam Christus suscipiantur.] Omnes supervenientes hospites; « quia, infit Bernardus Cassinensis, ignoratur in quo magis Christus suscipiatur; nonnunquam enim suscipitur pauper et egenus , qui prima facie creditur abundans et locupletatus; nonnunquam etiam susceptus cum humilitate ædificatur suscipientium charitate , et induens animi lenitatem, et mentis privatur feritate , et per consequens Christi efficitur habitaculum; et sic in eo contingit suscipi Christum. Nullus ergo prætermittendus, nullus repellendus, nullus excludendus, omnis superveniens suscipiendus. » Idem habet Petrus Boherius. Et tamen Hildemarus hunc locum exponens, « quod dixit omnes, inquit, videtur arduum et pene difficile, eo quod multi sunt hospites qui ad monasterium veniunt. Sed isto modo potest intelligi : sive ideo dixit omnes hospites, quia tunc pauci veniebant, sicut Cassianus dicit in collatione et in Vita Patrum legitur, quanquam dicat S. Benedictus nunquam deesse monasterio hospites. Potest etiam unus vel duo intelligi venisse, nam tanti tunc forte non erant sicut nunc; et secundum hunc sensum intelligebat Teudulfus. Per Deum , si nunc adesset S. Benedictus, claudere illis ostium fecisset. Sive altero modo intelligitur omnes, subaudis quos potest monasterium suscipere , tanquam Christus suscipiantur, quia Regula nihil impossibile dicit. Sive solvitur hæc ratio in intentione, de qua intentione omnes debent ita recipi ut hospites sicut Christus, quanquam non possit omnibus serviri sicut Christo, sed paucis. »

col.752 Quamvis autem omnes quos potest monasterium hospites sine discrimine debeat suscipere, nonnullis tamen denegandam esse hospitalitatem, et recta ratio docet, et antiqua monet institutio. Hos inter accensere debemus primum hæreticos, quibus majores nostri sua claustra claudebant : « Nobis in monasterio hospitalitas cordi est, inquit S. Hieronymus (Apolog. advers. Rufin.), omnesque ad nos venientes læta humanitatis fronte suscipimus : veremur enim ne Maria cum Joseph locum non inveniat in diversorio, ne nobis Jesus dicat exclusus : Hospes eram, et non suscepistis me. Solos hæreticos non suscepimus. » Et S. Basilius (Regul. brev., interr. 124) : « De cibo capiendo cum hæreticis habemus præceptum Apostoli in quibus hoc fugere conveniat, etc. »

col.752 Secundo. Eadem lege excludendi sunt ab hospitio homines malitiosi, ad omnia crimina parati ; id quod enixe postularunt in supplici ad Carolum Magnum libello monachi Fuldenses his verbis (Cap. 17) : « Malitiosæ et furiosæ mentis homines, et ad cuncta flagitia perpetranda promptissimi, non colligantur intra monasterium, sicut factum est de illo homicida clerico qui monachum interfecit, qui contra omnium fratrum voluntatem et consensum locatus est in monasterio. » Attamen, ut cum S. Augustino loquar (Epist. 38): « In recipiendis hospitibus ignotis solemus dicere multo esse melius malum hominem perpeti, quam forsitan per ignorantiam excludi bonum , dum cavetur ne recipiatur malus. »

col.753 Tertio. Sub hac etiam lege contineri debent et feminæ, quibus non modo monasterii semper, sed ipsius etiam oratorii aditus est aliquando denegatus, ut supra demonstravimus ad caput 4 : « Ne appropiare sinas ad te mulierem, inquit S. Antonius in Regula (Num. 7), nec permittas ingredi domicilium tuum; ira enim graditur post illam. » Et S. Ephrem (Tom. II in Doct. varia.) : « Non decet monachum ullam habere cum femina societatem : ad eam vero quæ virginitatem profitetur, prorsus ne accesseris, siquidem ullus in te carnalis sensus viget; nam monachum inter epulas cum feminis versari , idem est ac se in ignem projicere : qui autem earum fugit consuetudinem, fugiat tanquam dama ex retibus, et velut avis ex laqueo. » Huc spectat quod Godehardus abbas Tegernsensis ad quamdam abbatissam scribit (Tom. IV Analect.) : « Ista soror nostra venit ad nos ante Natale Domini multiplicis necessitatis suæ miseriam nobis conquesta; quam libentissime nobiscum commorari permitteremus, et in quantum sufficeremus ministrare illi necessaria juberemus, si qualitas sexus aliquot permitteret monasterio fratrum feminas cohabitare : quia, ut a sanctis viris comprobatur, stipulæ, paleæ, ignisque nunquam sibi pacificantur, nisi alter alterius damno citius consummentur. » Cisterciensium hac in re religionem experta est quædam mulier devotionis causa ad sepulcrum S. Roberti profecta (Bolland., 29 Aprilis) ; nam « inclinata jam die venit ad monasterium Quincei , hospitium mendicans a monachis ; sed quia illorum traditio inter fines suos sexum muliebrem non admittit , compulsa est misera mulier inde recedens in nemore pernoctare, » ut scribit auctor Vitæ S. Roberti abbatis Molismensis num. 17. Idem postea confirmavit Gregorius IX in bulla ad Cistercienses, in qua hæc lego : « Auctoritate præsentium inhibemus ne quis in domibus vestris uti carnibus, seu mulier aliqua eas intrare præsumat contra ordinis statuta. »

col.753 Non defuere tamen qui humanitatem hospitalitatis extra monasterii claustrum feminino sexui exhiberent; imprimis Pachomiani, in quorum Regula hæc habentur (Art. 29) : « Si sæculares homines, aut debiles, aut vasa infirmiora, id est mulierculæ, venerint ad ostium ; suscipiens singulos in diversis locis juxta ordinem præpositi et sexus sui; præcipue feminas majori honore et diligentia curabunt, cum omni timore Dei, et locum separatum ab omni virorum vicinia eis tribuent, ut nulla sit occasio blasphemandi. Quod si ad vesperas venerint, abjicere eas nefas est; sed accipient, ut diximus, separatum locum, et clausum cum omni disciplina atque cautela, ut grex fratrum libere suo officio serviat, et nulli detur offendiculum detrahendi. » Idem præstabant et Cluniacenses, ut testatur Petrus Venerabilis ad S. Bernardum scribens (Lib. i, epist. 28), et Farfenses ex mss. Consuetudinibus ejusdem monasterii. Ipsi etiam Cistercienses, etsi feminas ad hospitandum haud reciperent , foris nihilominus eis victum præbebant ex lib. Usuum Cisterciensium cap. 120

col.753 Quarto. « Quod S. Benedictus ait supervenientes, videtur excludere contiguos vel proximos habitatores, qui potius domestici seu concives, quam hospites appellari possunt, » ut cum Bernardo Cassinensi loquitur Boherius. Addit tamen : « Sed e contra illos indifferenter admittendos, vel totaliter excludendos discretio debet haberi. Pauperem tamen sive remotum , sive propinquum admittendum hortor. »

col.753 Fuerunt etiam qui hospitalitatem tanquam monasticæ quieti et solitudini contrariam a monachorum cœnobiis omnino arcendam esse existimarent. Hac ratione S. Augustinus in Hipponensi monachorum asceterio, in quo presbyter vixit, hospites recipi nolebat. In statutis quoque Guigonis Carthusiæ prioris lego (Cap. 19) : « Ipsorum hospitum personas tantum, non etiam equitaturas procuramus. »

col.754 Tanquam Christus suscipiantur , quia ipse dicturus est : Hospes fui, et suscepistis me.] Ex hoc maxime capite hospitalitatem commendant SS. Patres, atque in primis S. Augustinus (Serm. 156) : « Discite, inquit, hospites suscipere, ubi agnoscitur Christus : an nescitis quia si quem Christianum susceperitis, ipsum suscipitis? Nonne ipse dixit : hospes fui, et suscepistis me? et quando ei dicitur, Domine, quando te vidimus hospitem? respondet : Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Cum ergo Christianus Christianum suscipit, serviunt membra membris, et gaudet caput, et sibi imputat datum quod membro ejus fuerit erogatum. Hic ergo pascatur Christus esuriens, accipiat potum sitiens, vestiatur nudus , suscipiatur peregrinus, visitetur ægrotus. » Et revera qui in hospite se suscipi asserit, in se ipso aliquando excipi voluit , ut de quodam ignoto testatur S. Gregorius his verbis (Homil. 23 in Evang.) : « Quidam paterfamilias cum tota domo sua magno hospitalitatis studio serviebat, cumque quotidie ad mensam suam peregrinos susciperet, quodam die peregrinus quidam inter alios advenit, ad mensam ductus ; dumque paterfamilias ex humilitatis consuetudine aquam vellet in ejus manibus fundere, conversus urceum accepit ; sed repente eum in cujus manibus aquam fundere voluerat non invenit. Cumque hoc factum secum ipse miraretur, eadem ei nocte Dominus per visionem dixit : Cæteris diebus me in membris meis, hesterno autem die me in meipso suscepisti. » At quod S. pontifex de alio quodam quasi ignoto, hoc ipsum de illo narrat Joannes Diaconus l. ii Vitæ S. Greg., c. 22 (Sæc. ii Ben.), et sequenti capite refert quoque alia vice susceptum ab eo fuisse angelum. Simile aliquid de S. Agilo abbate Resbacensi in ejus Vita, c. 20, et de S. Cuthberto, apud Bedam, in ejus item Vita, cap. 7, legitur.

Comentarios Dom Paul Delatte, abad de Solesmes (1913) (en francés) 53.1-53.2

p. 375 De hospitibus suscipiendis. — Omnes supervenientes hospites tamquam Christus suscipiantur, quia ipse dicturus est : Hospes fui, et suscepistis me. Et omnibus congruus honor exhibeatur, maxime tamen domesticis fidei et peregrinis.

p. 375 Saint Benoît commence par une parole de large accueillance et par l’indication du motif premier de l’hospitalité. C’est un motif de foi et de charité : les hôtes seront reçus comme le Seigneur lui-même, afin qu’il puisse nous dire au jour du jugement : « J’ai été un hôte et vous m’avez reçu » (Matth., xxv, 35) (1). Ce n’est donc pas seulement un acte de philanthropie ou de courtoisie mondaine, ni le souci de la popularité ou de l’influence ; c’est la conviction que nous recevons le Christ dans la personne des hôtes ; c’est le motif d’honorer le Seigneur partout où il se cache ; c’est la certitude qu’il nous dira merci dans l’éternité. Et s’il est une chose remarquable dans le passage évangélique auquel N. B. Père a emprunté le texte qu’il allègue, c’est que la matière du jugement porté par le Seigneur ne concerne que la charité, et la charité se traduisant par les soins accordés aux hôtes et aux souffrants.

(1) Adventantes fratres quasi Domini suscipiamus adventum... qui dicit : Hospes fui et suscepistis me (Rufin., Hist. monach., c. vii. Rosweyde, p. 464).

p. 376 Avant même de devenir surnaturelle, l’hospitalité est œuvre profondément humaine (1). L’Oriental surtout y est fidèle, depuis la plus lointaine antiquité ; l’Arabe retrouve une conscience délicate lorsqu’il s’agit des hôtes introduits sous sa tente. Dans l’Ancien Testament, les Patriarches sont de grands hospitaliers. Et l’Église a recueilli avec un soin infini la loi du Seigneur sur l’hospitalité. L’apôtre saint Paul la rappelle souvent : Hospitalitatem nolite oblivisci : per hanc enim latuerunt quidam, angelis hospitio receptis (Hebr., xiii, 2). L’évêque doit être hospitalis (I Tim., iii, 2), de même la veuve chrétienne (ibid., v, 10). Les plus anciens monuments de la littérature chrétienne régissent l’hospitalité et déterminent les mesures de prudence dont elle devait s’entourer dans un monde païen (2). Les saints Pères la célèbrent et la pratiquent : qui ne connaît, par exemple, l’histoire de saint Grégoire et de son treizième pauvre (3)? Quant à l’ordre monastique, il se fait une gloire de garder, et presque lui seul, les traditions de l’hospitalité. Avant comme après N. B. Père, nous la trouvons sans doute exercée dans toutes les familles religieuses, mais le saint Patriarche en a tracé le code complet. Pour mieux comprendre son à-propos, rappelons-nous qu’au sixième siècle les hôtelleries étaient rares ; souvent même les chemins n’existaient pas ; et on peut lire dans les Dialogues de saint Grégoire les mésaventures auxquelles était exposé un voyageur surpris par la nuit (4). Les monastères étaient précisément construits dans la solitude : il fallait bien s’y réfugier.

(1) Cf. S. Ambr., De officiis, ii, 103. P. L., XVI, 131.

(2) Cf. S. Clement., Epist. ad virgines; — la Doctrina Apostolorum.

(3) Lire aussi S. Nil, Tract. ad Eulogium, 23-24. P. G., LXXIX, 1123-1126 ; — et Pierre de Blois, Epist. XXIX. P. L., CCVII, 98-100.

(4) Dial., l. III, c. vii. P. L., LXXXVII, 229 sq.

p. 376 On recevra tous arrivants, dit la Règle. En principe, personne ne doit être exclu, puisque le motif de l’hospitalité, que rappellera tout aussitôt saint Benoît, vaut pour tous, puisqu’il y a du Seigneur dans toutes les âmes, puisque toutes sont aimées de lui. Néanmoins, et encore que la Règle ne le marque point explicitement, il est des réserves qui s’imposent. D’abord, tout ce que dit N. B. Père de la réception des hôtes dans le monastère exclut de sa pensée l’idée d’hospitaliser les femmes. Pourtant il y eut des monastères, Cluny par exemple, qui installèrent hors du cloître des hospices où l’on recevait les femmes et les enfants en bas âge (5). Il fallait écarter aussi les malfaiteurs de profession et les gens notoirement dangereux. De même, les ennemis de l’Église et les hérétiques dénoncés ne pouvaient partager le pain des moines (6) ; et n’est-ce pas à des catholiques seuls que s’applique tout le cérémonial de l’hospitalité? En dépit de toutes les précautions, on peut introduire chez soi par surprise des personnages peu délicats. Aussi la Règle du Maître prescrit-elle que deux frères couchent dans le logis des hôtes et ferment bien la porte, afin que nul ne s’échappe nuitamment et n’emporte la literie ou d’autres objets ! Il est permis d’être même un peu plus regardant, aujourd’hui. Nous devons, pour accueillir les hôtes inconnus, songer non seulement à la charité individuelle, mais encore à la sécurité conventuelle. Et maintenant que les auberges et les hôtels ne manquent pas, il n’y a nulle cruauté à fermer sa porte aux gens douteux.

(5) Le même usage existait dans les monastères de saint Pacôme : cf. S. Pach., Reg., li.

(6) Nobis in monasterio hospitalitas cordi est; omnesque ad nos venientes, laeta humanitatis fronte suscipimus. Veremur enim ne Maria cum Joseph locum non inveniat in diversorio, ne nobis Jesus dicat exclusus : Hospes eram, et non suscepistis me. Solos haereticos non recipimus (S. Hieron., Apologia adv. libros Rufini, l. III, 17. P. L., XXIII, 469). — Cf. S. Basil., Reg. brev., cxxiv.

p. 377 Remarquons-le, d’ailleurs : il est des institutions charitables qui ont l’hospitalité pour but exclusif ou partiel ; elles portent le nom que leur vaut leur office : on les appelle des établissements hospitaliers. Il en est d’autres qui sont hospitalières, non plus par définition, mais par extension. Et c’est notre cas : l’hospitalité ne fait point partie essentielle de la vie bénédictine, mais seulement partie intégrante ; partie intégrante, susceptible par conséquent d’être étendue ou réduite d’après les besoins et les temps, d’être adaptée aux circonstances, proportionnée aux ressources, calculée selon les règles de la prudence, subordonnée enfin aux lois les plus hautes de la vie monastique.

p. 377 Omnes supervenientes. Les hôtes peuvent arriver à toute heure et même sans être annoncés, ce qui, au temps de saint Benoît, eût été souvent difficile : incertis horis supervenientes hospites. Depuis cette aimable création de Louis XI qui s’appelle la poste, il est plus naturel et plus sûr, afin de ne provoquer aucun étonnement et aucun désordre, d’avertir par un mot. Pourtant il ne faudrait pas se montrer trop intransigeant sur ce point, et l’hospitalité monastique doit être prête à tout, même aux surprises.

p. 377 Et omnibus... Ce n’est pas un homme que le moine reçoit dans la personne de l’étranger qui se présente, disait saint Éphrem (1), mais Dieu lui-même : aussi ne faut-il faire aucune acception de personnes. Mais encore que la bienveillance et la disposition intérieure soient les mêmes pour tous, néanmoins l’expression extérieure de notre respect et de nos attentions doit être calculée selon la qualité des hôtes, et saint Benoît prescrit qu’on rende à tous l’honneur qui convient, congruus honor. Ce n’est que prudence et charité. Serait-ce traiter convenablement un particulier et le mettre à l’aise que de lui rendre les mêmes honneurs qu’à un prince? Un laïc s’attend-il à être accueilli comme un évêque? Pauperi sufficit panis grossus, olus et faba, dit Bernard du Cassin ; diviti vero vix sufficit porcus, vel caro bovina, aut altilia delicata.

(1) Testamentum (inter S. Ephrem opp. graec. lat., t. II, p. 244).

p. 378 Il y a trois catégories d’hôtes pour lesquels N. B. Père réclame des soins spéciaux. D’abord les domestici fidei. Peut-être s’agit-il de nos frères dans la foi, de ceux qui sont de la même maison, de la même famille surnaturelle, conformément aux paroles de l’Apôtre : « Vous n’êtes plus des hôtes désormais ni des étrangers, mais vous êtes les citoyens du temple saint, et vous êtes de la famille de Dieu : cives sanctorum et domestici Dei » (Eph., ii, 19). Operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei (Gal., vi, 10). On fera un accueil plus chaleureux à un chrétien qu’à un juif ou à un infidèle. Les domestici fidei ne seraient-ils pas plutôt les moines étrangers ou les clercs? C’est pour ceux-là précisément que saint Pacôme recommandait d’avoir plus d’égards (1).

(1) Quando ad ostium monasterii aliqui venerint, si clerici fuerint aut monachi, majori honore suscipiantur (Reg., li).

p. 378 Peregrini. Les pèlerins appartiennent à Dieu à un titre tout particulier. Ils cherchent Dieu : il faut les aider à le rencontrer ; là où ils s’arrêtent, il faut leur faire une petite patrie. Un peu plus loin, N. B. Père prescrira encore cette sollicitude extrême envers les pèlerins, et il demandera qu’on l’étende aux pauvres : Quia in ipsis magis Christus suscipitur : namdivitum terror ipse sibi exigit honorem. Il est superflu, dit finement saint Benoît, de réclamer pour les riches et les puissants des marques de respect et des égards qu’ils obtiendront sans peine. L’éclat imposant de leur personne et de leur équipage, l’honneur qu’ils procurent à ceux qu’ils visitent, l’espoir peut-être d’en obtenir quelque faveur : tous ces sentiments nous aident à les bien accueillir. Mais avec les pauvres gens, il est difficile d’aller jusqu’à l’obséquiosité. Pourtant ils sont plus reconnaissants, parce qu’ils sont moins accoutumés aux attentions. Et c’est en eux surtout qu’on reçoit le Christ ; ils sont les membres privilégiés de Notre-Seigneur Jésus-Christ, de celui qui a vécu sur la terre comme un pèlerin, comme un pauvre, comme l’étranger toujours en quête d’un gîte : Vulpes foveas habent, et volucres caeli nidos; Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet (Matth., viii, 20). — Notons que saint Benoît ne parle jamais d’étrangers, mais d’hôtes : c’est la formule chrétienne.

2

Et omnibus congruus honor exhibeatur, maxime domesticis fidei, et peregrinis.

Dese á todos el honor correspondiente, en especial á los que están unidos con nosotros con los lazos de una misma fé, y á los peregrinos.

Comentarios Dom Edmond Martène, maurino (1690) (en latín) 53.2

col.754 Et omnibus congruus honor exhibeatur.] Quem in locum Bernardus Cassinensis et Boherius : « Aliter enim, inquiunt, debet honorari episcopus et abbas, et aliter clericus vel monachus; aliter prælatus, aliter subditus; aliter magnæ religionis fama adveniens frater , aliter sarabaita vel gyrovagus; aliter nobiles et potentes, aliter ignobiles et pauperes ; et ideo dicit congruus, ut secundum qualitatem susceptæ personæ sit et condescendentis in honoris exhibitione, in ciborum præparatione, in occursione, in associatione: una enim debet esse ad omnes charitas secundum interiorem hominem; sed debet esse diversitas in exterioris honoris exhibitione. Pauperi enim sufficit panis grossus, olus et faba; diviti vero vix sufficit porcus, vel caro bovina, aut altilia delicata : pauper ubique jacet; diviti vero lectus pretiosus vix placet. » Et Smaragdus : « Quamvis una charitas omnes amplectatur interius, aliter pauperibus, aliter vero exterius congruit ministrare potentibus : neque enim æqualis omnibus paranda est sessio, neque omnibus æqualis ciborum convenit præparatio ; sed unicuique necesse est cum charitatis discretione congruus locus, congruus cibus, congruus lectus, congruus omnibus exhibeatur et honor. » Quibus ex verbis patet solutio ad eam difficultatem , quam ex cura et sollicitudine, quam pauperibus et peregrinis impensius exhiberi præcipit S. legislator , hic movet et solvit Hildemarus : nam « hæc sententia, infit, in qua dicit omnibus congruus honor exhibeatur, attinet ad exteriorem hominem : illa autem sententia qua dicit pauperum et peregrinorum, attinet ad interiorem hominem. Id est, ac si diceret in præparatione servitii unusquisque hospes juxta suam mensuram recipiendus est; tamen in mente debet præferri pauper diviti. »

col.754 Maxime domesticis fidei et peregrinis.] Quem locum ita explicat Smaragdus : « Domesticus dicitur amicus, familiaris, vel sodalis, quos duobus modis intelligere debemus : sive omnes generaliter Christianos, una nobiscum fidem, unum habentes baptisma; sive specialiter monachos, qui nobiscum Deo peculiariter fidei cultum et religionis servant famulatum. Peregrinus dicitur in longæ patriæ agro positus. » Eodem fere modo loquitur Bernardus Cassinensis. Similiter etiam Regula S. Pachomii (Art. 28) : « Quando ad ostium monasterii aliqui venerint, si clerici fuerint vel monachi, majori honore suscipiantur. » Idem habet Regula Orientalis cap. 40. Et Regula S. Isidori (Cap. 21) : « Licet omnibus hospitalitatis bonum cum gratia oporteat referri, uberior tamen clericis et monachis deferenda est honorificentia hospitalitatis. » Denique Regula S. Stephani ordinis Grandimontensis institutoris (Cap. 56) : « Religiosis plus honoris et reverentiæ quam cæteris exhibere studeatis. »

3

Ut ergo nuntiatus fuerit hospes, occurratur ei a Priore vel a fratribus, cum omni officio charitatis:

Al punto, pues, que se dé aviso de haber llegado algun huésped, saldrán á recibirle el prelado, y algunos monges con muestras de una sincera caridad;

Comentarios Dom Edmond Martène, maurino (1690) (en latín) 53.3

col.755 Ut ergo nuntiatus fuerit hospes , occurratur ei a priore, vel a fratribus cum omni officio charitatis.] Incipit hic S. Benedictus hospitis suscipiendi ritum describere. Et primo quidem ante omnia vult ut advenienti occurratur, juxta priscorum monachorum morem, quem videre est apud Rufinum, lib. ii de Vitis Patrum, cap. 1 et 7, et insuper cap. 21, ubi de Nitriensibus loquens, hæc habet : « Huic cum appropinquaremus loco, ubi peregrinos fratres advenire senserunt, continuo velut examen apum, singuli quique ex suis cellulis proruunt, atque in obviam nobis læto cursu et festina alacritate contendunt, portantes secum quamplurimi ipsorum urceos aquæ et panes, secundum quod propheta corripiens quosdam dicit, quia non existis filiis Israel in obviam cum pane et aqua. » Vide Palladium, in Laus. cap. 52, et Vitam sancti Martini abbatis Vertavensis , sæc. i Bened., pag. 378.

col.755 Sed quam sibi singuli Nitrienses monachi sumebant hospitibus occurrendi curam, quamque Regula SS. Serapionis, Macarii, Paphnutii, et alterius Macarii, ei cui sollicitudo hospitalis data erat committit, hanc S. Benedictus sub distinctione priori vel fratribus injungit , ut a priore occurratur majoribus, minoribus a fratribus, uti exponunt Smaragdus et Bernardus Cassinensis : « Quia enim duæ ad monasterium solent venire personæ, inquit Smaragdus, duas et illis personas rationabiliter jubet occurrere. Prioribus enim necesse est occurrat prior, fratribus occurrat frater. Si enim venerit rex, episcopus, aut aliquis de summo apice potens, exeat illi obviam abbas; si autem venerit alter, obviam illi exeat alter. » Quod autem S. Benedictus dicit vel a fratribus, non est intelligendum ab omnibus, sed ab iis quos ad id officii deputaverit abbas, ut patet ex lib. Usuum Cisterciensium, cap. 87.

Comentarios Dom Paul Delatte, abad de Solesmes (1913) (en francés) 53.3

p. 378 Ut ergo nuntiatus fuerit hospes, occurratur ei a priore vel fratribus, cum omni officio caritatis.

p. 378 Pour décrire le cérémonial de la réception d’un hôte, saint Benoît prend celui-ci à la porte du monastère et l’accompagne tout le cours de sa visite. — Les moines d’Orient avaient parfois l’habitude de se porter tous à la rencontre des hôtes (1). Mais il y a lieu pour les cénobites d’être un peu moins empressés que les solitaires de Nitrie et de Scété. Saint Pacôme et saint Basile (2) veillent à ce que toute arrivée d’hôtes n’évoque point la communauté entière : et saint Benoît, bien lu, ne prescrit pas le contraire. A l’arrivée d’un hôte, la communauté pouvait être occupée à l’office divin, ou dispersée çà et là, s’employant aux travaux divers. De plus, on conçoit l’embarras qu’aurait pu causer à certains visiteurs une levée en masse de tout le couvent. Surtout quel désordre dans le monastère que cette nécessité pour tous de se rendre à la porte pour chaque arrivant, et à toute heure ! Nous devons donc admettre que le cérémonial indiqué ici — et les coutumes monastiques l’ont interprété dans le même sens — était appliqué avec plus ou moins de solennité selon les circonstances de temps, de lieu et de personne. Sans doute, il arrivait souvent que le portier et l’hôtelier intervenaient seuls. D’autres fois, la réception était conventuelle, et on avertissait probablement les frères par un signal déterminé. Malgré son laconisme, la Règle distingue les cas où c’est le supérieur (prior) qui reçoit, et les cas où cet office revient « aux frères », c’est-à-dire non pas nécessairement à la communauté entière, mais aux frères chargés des hôtes, ou bien aux doyens, ou bien à ceux qui se trouvent libres.

(1) Ubi peregrinos fratres advenire senserunt, continuo velut examen apum, singuli quique ex suis cellulis proruunt, atque in obviam nobis laeto cursu et festina alacritate contendunt, portantes secum quamplurimi ipsorum urceos aquae et panes, secundum quod Propheta corripiens quosdam dicit : Quia non existis filiis Israël in obviam cum pane et aqua (II Esdr., xiii, 2). Tunc deinde susceptos nos adducunt primo cum psalmis ad ecclesiam, lavant pedes, ac singuli quique linteis quibus utebantur abstergunt, quasi viae laborem levantes, re autem vera vitae humanae aerumnas mysticis traditionibus abluentes (Rufin., Hist. monach., c. xxi. Rosweyde, p. 477-478).

(2) S. Pach., Reg., l-li. — S. Basil., Reg. fus., xxxii, xlv ; Reg. brev., cccxiii.

4

et primitus orent pariter, et sic sibi socientur in pace.

y despues de haber orado, todos juntos, se darán mutuamente el ósculo de paz,

Comentarios Dom Edmond Martène, maurino (1690) (en latín) 53.4

col.755 Et primitus orent pariter, et sic sibi socientur in pace.] Secundo præscribit S. Benedictus ut primitus orent pariter, id quod Richardus de S. Angelo intelligit « unus alterum salutando, vel unusquisque dicendo Benedicite, prout vidi, » inquit. Rectius S. Hildegardis primitus orent pariter exponit, ut « omnes quicunque sint ad ecclesiam ad adorandum ducantur, ita quod fratres Deum orent, ne cum eisdem hospitibus ordinem suum infringant, isti autem ut conversationem illorum videntes meliores fiant. » Quonam vero ritu id fieret, ita explicat liber Usuum Cirterciensium (Cap. 87) : « Occurrentes vero hospitibus deponant caputia de capitibus, si tunc superposita fuerint, et sic, prostrati super genua, ducant ad orationem. Ingressi vero ecclesiam, aspergat illos aqua benedicta ille cui officium illud injunctum est. Postea faciant orationem incurvi vel prostrati, sicut tempus exigit. Sed si episcopus vel abbas fuerit, qui eum suscipit offerat ei sparsorium, osculando manum, et ducto eo ad locum ubi orare debet, subtrahat se paululum cum socio post ipsum orantem, faciens orationem, sicut supra dictum est : qua completa, signent se et exeant. » Idem fere habent Bursfeldenses in Cæremoniali, dist. 3, cap. 26. Cluniacenses ad plura altaria hospites ad orandum ducebant, testante Udalrico, lib. iii, cap. 22. Sithivenses S. Bertini ad altare S. Dionysii ex Joanne monacho Bertiniano in Mir. B. Bernardi Pœnitentis, n. 31. Cassinenses vero præscribunt (Decl. Cass., cap. 53, n. 2) ut « sit sacellum, quantum possibilitas permittit, juxta portam monasterii, quo ad orationem hujusmodi hospites introducantur. » Quod sane haud ita novum recensque videri debet; nam Hildemarus, in cap. 66, scribit : « In nostra provincia solarium habetur super portam et oratorium ibidem. » Vallisoletani volunt (Constit. Vallis., cap. 74) ut prælatus recipiat hospites loco deputato, aut mittat qui eos recipiant; deinde ducantur ad ecclesiam, aut locum aliquem in hospitio, in quo decenter ante aliquam imaginem preces fundi possint. Denique in mss. Constitutionibus Casalis Benedicti hæc lego (Cap. 32) : « Sufficiet orare mente, et dicere quod ad orationem vel laudem Dei pertineat, puta Deo gratias, vel Benedictus qui venit in nomine Domini; Deus laudetur, aut tale. Alioquin post pacis osculum ducatur ad oratorium, et ibi oretur. »

col.756 Manavit autem iste ritus ab antiquis monachis, ut docet Rufinus his verbis (Lib. ii de Vitis Patr., cap. 1) : « Hic est enim mos apud Ægyptum, ut ubi advenerint, statim per orationem sibi invicem confœderentur. » Et loquens de S. Apollonio (Ibid., cap. 7) : « Ubi ingressi sumus monasterium, oratione prius, ut moris est, data, pedes nostros propriis manibus lavat. » Et de Nitriensibus : « Tunc deinde nos susceptos adducunt primo cum psalmis ad ecclesiam. » Idem patet ex Vita sancti Pachomii, num. 44, apud Rosweidum.

Comentarios Dom Paul Delatte, abad de Solesmes (1913) (en francés) 53.4-53.5

p. 379 Et primitus orent pariter, et sic sibi socientur in pace. Quod pacis osculum non prius offeratur, nisi oratione praemissa, propter illusiones diabolicas.

p. 379 Avant toute chose, on priera ensemble, et dans l’oratoire, comme le spécifiera bientôt saint Benoît. Les premiers chrétiens n’accueillaient personne qu’à coup sûr. Le fidèle d’un diocèse n’était admis à la communion d’une autre église que moyennant des lettres de recommandation (litterae commendatitiae, litterae formatae) (3). Le « Symbole » eut primitivement cette fonction de discerner les catholiques de ceux qui ne l’étaient pas : c’était le mot de passe. A l’époque arienne, les catholiques se distinguaient des hérétiques par une cédule qui portait les initiales grecques du Père, du Fils et du Saint-Esprit : Π. Υ. Α.-Π. La même pensée a pu incliner saint Benoît à faire de la prière commune le prélude de toute réception : dès lors que l’hôte y consent, c’est donc qu’il est en paix avec l’Église. On n’entre ainsi en communion avec un visiteur qu’après s’être assuré qu’il est lui-même en communion avec Dieu.

(3) Sur la tessera hospitalis antique, cf. Daremberg et Saglio, Dictionnaire des Antiquités grecques et romaines : Hospitium. — Selon Tertullien, ce qui réunit toutes les églises, c’est communicatio pacis, et appellatio fraternitatis, et contesseratio hospitalitatis (De praescript., c. xx, P. L., II, 32).

p. 380 Mais N. B. Père, insistant pour que cette prière se fasse tout d’abord, suggère un autre motif : propter illusiones diabolicas. Les Pères d’Orient, dont s’inspire immédiatement la Règle, sont plus explicites. Il arrivait parfois que le diable prenait forme humaine pour s’introduire dans les monastères et molester les religieux : la prière préalable était le moyen le plus efficace pour neutraliser toute influence diabolique. Il était de règle, dit Rufin, que la prière précédât toujours la salutation (1). D’ailleurs, se prémunir contre un contact avec les hérétiques ou avec d’autres pervers, c’est encore déjouer les « illusions diaboliques » ; il est trop certain que des êtres corrompus et viciés portent avec eux, en même temps que leurs habitudes et leurs souillures, une atmosphère malsaine.

(1) Forma hujusmodi inter monachos observatur, ut si quis ad eos veniat... ante omnia ut oratio fiat, ut nomen Domini invocetur : quia si fuerit aliqua transformatio daemonis, continuo oratione facta diffugiet (Hist. monach., c. i. Rosweyde, p. 456-457). — Cf. Verba Seniorum : Vitae Patrum, V, xii, 15. Rosweyde, p. 614.

p. 380 Après la prière, le baiser de paix. C’est le rite antique de salut entre chrétiens : Salutate invicem in osculo sancto, disait l’Apôtre. Rufin mentionne encore le baiser fraternel des moines et de leurs hôtes.

5

Quod pacis osculum non prius offeratur, nisi oratione præmissa, propter illusiones diabolicas.

el cual no debe darse hasta despues de haber orado, para precaver las ilusiones del enemigo.

Comentarios Dom Edmond Martène, maurino (1690) (en latín) 53.5

col.756 Quod pacis osculum non prius offeratur, nisi oratione præmissa, propter illusiones diabolicas.] Tertio. ductis ad orationem hospitibus pacis osculum offerri præcipit S. legislator, in signum reconciliationis, in signum amoris et dilectionis, in signum pacis, in signum unitatis catholicæ : quadruplex enim hujusmodi osculum distinguit auctor libri de Amicitia apud S. Augustinum, quamvis ultimum maxime hospitibus offerri dicat cap. 6.

col.756 Illud autem nonnisi oratione præmissa propter illusiones diabolicas exhiberi voluit; id quod ab antiquis item monachis didicerat, testante Rufino (Lib. ii de Vitis Patr., cap. 1), quia « hic est mos apud Ægyptum, ut ubi advenerint fratres, statim per orationem sibi invicem confœderentur... Propterea enim forma hujusmodi inter monachos observatur, ut si quis ad eos veniat, sive vir ille, sive mulier sit, sive senex, sive juvenis, sive ignotus, sive notus, ante omnia ut oratio fiat, ut nomen Domini invocetur, quia si fuerit aliqua transformatio dæmonis, continuo oratione facta diffugiet. » Nonnulli tamen ex priscis etiam monachis ante orationem advenienti hospiti osculum præbebant, ut manifestum est ex eodem Rufino (Ibid., cap. 9), ubi de Coprete : « Is, inquit, cum nos vidisset, et osculo salutasset, atque ex more etiam post orationem pedes lavisset, requirebat quæ gererentur in sæculo. » Et de monachis sub sancti Apollonii disciplina degentibus (Cap. 7) : « Occurrerunt autem nobis cum psalmis, hoc enim moris est eis facere in adventu omnium monachorum, et adorantes in facies suas usque ad terram osculabantur nos..... Alii ergo ex fratribus præcedebant nos, alii sequebantur; utraque tamen turba psallebat. Ubi autem appropinquare jam cœpimus audita voce psalmi, ipse etiam Apollonius procedit in occursum, et ut vidit, nos statim prior adoravit usque ad terram, et surgens osculo nos suscepit; ubi autem ingressi sumus monasterium, oratione prius, ut moris est, data, pedes propriis manibus lavat. » Sed et nunc Cassinenses (Declar. Cassin., cap. 53) sola oratione mentali præmissa, osculum ante offerunt quam ducant hospites ad orationem. De osculo ipso videsis Haeftenum, lib. xi, tract. 2, disq. 1. De modo illud offerendi, ita scribit citatus a Bernardo Cassinensi Petrus Diaconus : « Antiqui quando recipiebant homines venientes, stabant in ostio domus suæ, et ponebant pedes hospitis super pedes suos, et dabant eis pacem, et sic eos recipiebant in domum suam. « Cistercienses vero statuunt (Lib. Usuum Cist., c. 87) ut post orationem epressi ab ecclesia « dicat Benedicite qui sententiam debet legere; deinde flectant semel coram omnibus genua, et erecti osculentur eos, et postmodum resideant. »

6

In ipsa autem salutatione omnis exhibeatur humilitas. Omnibus venientibus sive discedentibus hospitibus,

Salúdenles con una humildad profunda, porque en cuantos huéspedes entran, ó salen del monasterio,

Comentarios Dom Edmond Martène, maurino (1690) (en latín) 53.6, 53.6-53.7

col.757 In ipsa autem salutatione omnis exhibeatur humilitas.] Omnis, id est tam mentis quam corporis, ut loquuntur commentatores. Salutatio autem, juxta Boherium, « fit communiter verbo, manu et osculo : quandoque fit solo verbo : unde Hispanorum salutatio est Humiliamus nos, ad quod facit verbum sequens Francorum, Deus vos salvet ; Lombardorum, Benevehau; Sarracenorum, Ey ylla Melaac. Multi tamen salutant hodie inclinando caput, pileumque, sive caputium a capite in totum vel in partem amovendo. »

col.757 Omnibus venientibus sive discedentibus hospitibus inclinato capite, vel prostrato omni corpore in terra, Christus in eis adoretur, qui et suscipitur.] Quem in locum Hildemarus : « Reges, inquit, et episcopos, et abbates prostrati in terra debemus salutare propter exemplum Nathan prophetæ, qui prostratus David regem salutavit. Reginam vero cum videt monachus, non debet monachus prostratus salutare; sed unum genu in terra ponere, aut humiliari debet capite suo. Abbatem vero nostrum, si rarius videmus, in terra salutare debemus. Cæteros autem, id est comites, presbyteros, monachos, et reliquos inclinato capite salutare debemus. » Ubi triplicem distinguit salutationem: unam, qua toto corpore prostrato reges, episcopos, et abbatem proprium ; secundam, qua unico flexo genu reginam ; tertiam, qua capite inclinato reliquos salutamus. Rectius tamen, meo judicio, Smaragdus : S. Benedictus, inquit, « hic sicut superius duas advenientium inducit personas : unam mediocrem, cui tantum caput inclinatur a fratre ; aliam vero summam, quæ in terram toto prostrato adoratur et corpore; sed tamen in utrisque Dominus Jesus Christus adoratur qui et suscipitur. » Simili modo Bernardus Cassinensis : « Nam reges et episcopi genuum flectione ; alii mediocres, comites, abbates, et cæteri capitis inclinatione sunt honorandi ; et ideo dicit vel. » Et Nicolaus de Fractura : « Inclinato capite, ut si fuerint mediocres, vel etiam comites, barones, abbates, et cæteri, capitis inclinatione honorentur. Vel prostrato omni corpore in terra. Et hoc si fuerint reges, vel principes, vel marchiones, et eorum majores, sive spirituales, sive temporales, qui sunt prostrato corpore adorandi. Sic legitur fecisse Nathan propheta, qui regem, ut vidit, adoravit. » Nimirum monachi ad regem non accedebant nisi prostrato in terram corpore : unde Wlfinus Boetius, in Vita S. Juniani, num. 9 (Sæc. i Ben.), « Ut appropinquavit solio regis , ut est consuetudo monachorum, pronus regem adoravit. » Hoc tamen Petri Boherii tempore jam obsoleverat : « Quod nec, inquit, vidi observari, nec qualiter intelligi debeat planam expositionem legi ; unde credo quod iste paragraphus debeat intelligi de inclinatione capitis vel corporis, quæ fit in oratorio, dum hospes orat : nec illud præstat differentiam personarum , sed temporum, ut frater qui hospitem comitatur, dum orat pariter cum eo, prout tenetur supra, flectat genua et corpus tempore quo hoc fratres faciunt in conventu; vel sit inclinato capite, si fratres in horis non se prosternunt in terra : et taliter Christus in eis, id est cum eis adoratur, qui et suscipitur. »

Comentarios Dom Paul Delatte, abad de Solesmes (1913) (en francés) 53.6-53.7

p. 380 In ipsa autem salutatione omnis exhibeatur humilitas. Omnibus venientibus sive discedentibus hospitibus, inclinato capite, vel prostrato omni corpore in terra, Christus in eis adoretur, qui et suscipitur.

p. 380 Nous pourrions voir dans cette phrase une sorte de parenthèse, déterminant la physionomie générale de l’accueil fait aux hôtes et comme l’accent des salutations qu’on leur adresse. Déjà N. B. Père a prescrit d’aller vers eux en tout empressement, « avec tous les bons offices qu’inspire la charité » ; il nous dit maintenant de les saluer « en toute humilité » ; bientôt nous serons invités à les traiter « en toute humanité ». Ce n’est point de politesse mondaine qu’il est question : il s’agit de courtoisie et d’humilité surnaturelles. Nous savons que l’humilité monastique se manifeste dans la soumission à Dieu et à toute créature pour l’amour de Dieu : et puisque c’est uniquement le Christ que nous reconnaissons dans les hôtes, nous ne rougirons pas de le vénérer profondément en eux. Devant tous ceux qui arrivent ou qui partent, on fera l’inclination ou la prostration, probablement selon la dignité de l’hôte (1). Nous avons dû abandonner l’usage de la prostration.

(1) Saepe dixit (abbas Apollo) de suscipiendis monachis, quod oportet adorare fratres advenientes : non enim ipsos, aiebat, sed Deum adorasti (Pallad., Hist. Laus., c. lii. Rosweyde, p. 751). — Cf. Rufin., Hist. monach., c. ii. Rosweyde, p. 458. — Verba Seniorum : Vitae Patrum, III, 195. Rosweyde, p. 528-529. — Vita Porphyrii, xxxv. P. G., LXV, 1227-1228.

7

inclinato capite, vel prostrato omni corpore in terra, Christus in eis adoretur, qui et suscipitur.

debe ser adorado Jesucristo, á quien se recibe en sus personas, inclinando la cabeza, ó postrándose en tierra.

8

Suscepti autem hospites ducantur ad orationem, et postea sedeat cum eis Prior, aut cui jusserit ipse.

Lleven los huéspedes á orar luego que les reciban, y despues se sentará con ellos el prelado, ó aquel á quien este mandáre:

Comentarios Dom Edmond Martène, maurino (1690) (en latín) 53.8

col.757 Suscepti autem hospites ducantur ad orationem.] « Id est ad ecclesiam coram altari, » inquit Richardus de S. Angelo. Superius dixerat orent pariter ; nunc iterum dicit ducantur ad orationem. An vero de duplici oratione, aut de unica tantum intelligendus sit, non satis explicant commentatores. Nicolaus de Fractura de unica intelligit; Menardus primum locum de oratione, quæ in ipsis monasterii foribus fit propter illusiones diabolicas, interpretatur; alterum de oratione, quæ fit in oratorio, cum susceptus hospes illuc ducitur, gratias acturus Deo de prospero adventu, et erratorum in via veniam deprecaturus.

col.758 Fortassis etiam hic S. Benedictus respexit ad illud Regulæ S. Pachomii (Art. 28) : « Quod si voluerint (hospites) orationis tempore atque collectæ venire ad conventum fratrum, et ejusdem fidei fuerint; janitor, vel minister xenodochii nuntiabit Patri monasterii, et sic deducentur ad orandum. » Et revera solebant olim hospites monachi una cum fratribus tam die quam nocte divinis interesse laudibus ; unde et S. Hidulfus « ordinans interius claustri cuncta religiose, decrevit domum hospitum, ne fratres a supervenientibus molestarentur, ad portam monasterii ædificare; et juxta illam, capellam in qua hospites ad divina audienda convenirent, » ut scribit Richerus in ejus Vita, cap. 19 (Append. ad sæc. iii Ben.). Hinc S. Benedictus Anianensis, teste Ardone in ejus Vita, num. 52 (Sæc. iv Ben.), volebat ut nocte « ecclesiæ ostiis patefactis hospitibus pateret ingressus : » hinc et in antiqua monasterii S. Galli delineatione contra basilicam describitur susceptio supervenientium fratrum, cum eorum dormitorio. Ita denique Ingelramnus abbas Centulensis (Sæc. ii Ben.), in Corbeiensi monasterio hospes , interfuisse matutinis legitur in lib. i Mir. S. Adalardi, cap. 2, et Urbanus papa II ad Cavense cœnobium accedens (Ms. Chron. Cavens. monast., apud Bolland., 4 Martii) : « Ædes ingressus pontifex sacratissimæ eucharistiæ primum reddito cultu, ad specum se contulit.... et nocte ipsa cum eisdem fratribus matutinam laudem solemniter persolventibus devotus interfuit. » Hæc obiter dicta sint, non quasi absolute velim hunc esse S. Benedicti sensum, sed ad demonstrandam antiquam consuetudinem, qua ipsi etiam hospites nocte divinis intererant officiis.

col.758 Et postea sedeat cum eis prior, aut cui jusserit ipse.] Quia prior, id est abbas, potest esse « alias occupatus, vel potest esse talis, cui necessarius est interpres, vel est minor persona, cui debet sufficere alius comes quam prior, nec abbas sive prior hoc posset adimplere in cœnobiis in quibus hospites frequentant, » ut loquitur Boherius. Is autem cui jusserit abbas, debet esse doctus et litteratus, ex concilio Aquisgranensi, decernente (Can. 65) « ut docti fratres eligantur, qui cum supervenientibus loquantur.

Comentarios Dom Paul Delatte, abad de Solesmes (1913) (en francés) 53.8-53.9

p. 381 Suscepti autem hospites ducantur ad orationem, et postea sedeat cum eis prior, aut cui jusserit ipse. Legatur coram hospite lex divina, ut aedificetur, et post haec omnis ei exhibeatur humanitas.

p. 381 La parenthèse fermée, saint Benoît reprend la description du cérémonial de l’hospitalité. L’hôte accueilli dans le monastère sera donc conduit tout d’abord à l’oratoire, comme il a été dit précédemment, puis salué et embrassé. Les frères, qui peut-être s’étaient réunis pour le recevoir, retournent à leur travail ; et pour demeurer auprès de lui, pour l’accompagner, il restera l’Abbé ou celui que l’Abbé aura désigné.

p. 381 L’intention de saint Benoît est qu’on lise immédiatement aux hôtes, selon la coutume des anciens Pères, « la loi divine », c’est-à-dire un passage de la sainte Écriture ou des écrivains catholiques, quelque chose de ce qui est pour le moine lui-même matière de lecture spirituelle, lectionis divinae : on traite vraiment l’hôte comme quelqu’un de la famille. Cette lecture l’édifie et le prépare à bénéficier de son séjour dans la maison de Dieu. On a conservé au Mont-Cassin un recueil de petites exhortations à l’usage des hôtes : elles sont extraites de saint Grégoire. Tandis que l’âme reçoit la nourriture spirituelle, le repas matériel s’apprête à la cuisine. Mais les mœurs ont changé. Peut-être les voyageurs se sont-ils plaints qu’on les fît attendre trop longtemps le dîner et le repos... Toujours est-il que la coutume s’est introduite de ne leur lire la loi divine qu’au réfectoire.

p. 381 Après la lecture, poursuit N. B. Père, qu’on traite l’hôte avec toute « l’humanité » possible, qu’on lui procure tous les soulagements dont il a besoin. Saint Benoît prend ici le mot humanitas dans le sens de soins et secours affectueux, comme l’ont fait Rufin (2) et Cassien (3), à qui cette expression est empruntée. Et la Règle indique toute une série d’attentions délicates, elle décrit la petite fête qu’on fera pour l’hôte (1).

(2) Habebat (abbas Isidorus) hospitalem cellulam, in qua adventantes hospitio recipiat et omni humanitate refoveat (Hist. monach., c. xvii. Rosweyde, p. 476).

(3) Inst., V, xxiv ; Conlat. II, xxv ; XXI, xiv.

(1) Cumque salutans nos orasset more sibi solito, pedes hospitum propriis manibus lavat, et docere nos ex Scripturis quae ad aedificationem vitae ac fidei pertinent, coepit... Et ut vidit nos, statim prior adoravit usque ad terram, et surgens osculo nos suscepit. Ubi autem ingressi sumus monasterium, oratione prius (ut moris est) data, pedes nostros propriis manibus lavat, et caetera quae ad requiem corporis pertinent adimplevit (Rufin., Hist. monach., c. ii et vii. Rosweyde, p. 458, 464).

9

Legatur coram hospite lex divina, ut ædificetur, et post hæc omnis ei exhibeatur humanitas.

léase en presencia del huésped la palabra de Dios para que se edifique, y se le tratará despues con el mayor agasajo.

Comentarios Dom Edmond Martène, maurino (1690) (en latín) 53.9

col.758 Legatur coram hospite lex divina ut ædificetur.] Circa hanc lectionem plurima hic occurrunt observanda.

col.758 Primo, nomine legis divinæ non solum Decalogus, aut quinque Moysis libri intelliguntur, sed utrumque Vetus et Novum Testamentum, imo « omne verbum ex lege divina sumptum quod ædificat, » inquit Bernardus Cassinensis. Quid vero absolute legendum sit, vix aliqui definiunt. Olim in Cassinensi asceterio « coram hospitibus legebantur exhortationes quædam excerptæ ex libris divi Gregorii papæ , » ut testatur Paulus Augustinus a Janua. Has exhortationes sive sermones in Cassinensi bibliotheca vidit noster Mabillonius. Rodulfus abbas monasterii S. Theodorici prope Rhemos, coram Roberto Flandrensium comite, et Danorum regina Vitam S. Theoderici (Sæc. i Ben.) jussit legi, ut scribit Adalgisus in lib. Mirac. ejus, cap. 15. Denique Patres congregationis Anglicanæ statuunt (In cap. 53), ut « ducatur ad cellam hospitum, ubi a fratre cui mandatur cura hospitum legatur lectio ex I Joan., cap. iv, Charissimi, diligamus , etc., usque ad finem; et dicatur, Tu autem, Domine, et statim prosternat se coram hospite, deosculans terram, quo Christus in eo adoretur juxta regulam. »

col.758 Secundo, statim post factam in ecclesia orationem, et exhibitum pacis osculum, antequam hospes duceretur in hospitium, fiebat hujusmodi lectio, ut videre est in libro Usuum Cisterciensium (Cap. 87) : « Osculentur eos, et postmodum resideant, et lecta sententia, si expositione indiget hospes, exponatur ei; deinde ducatur ad hospitium, vel præsentetur hospitali; fratres autem redeant in claustrum; » et apud Richardum de S. Angelo ad hæc verba : Post hæc omnis ei exhibeatur humanitas : « Post hæc, id est ducto ad orationem et lecta coram eo lege divina. » Sed Bursfeldenses ducto ad hospitium hospite, coram eo aliquid de divinis Scripturis recitant. Cassinenses vero hunc ad locum ista declarant (Decl. Cassin., cap. 53) : « Maxime laudamus hoc fieri si commode possit, et tempus hoc permiserit, ut dum refectio paratur, aliquid hospiti legatur, vel spiritualia dicantur, unde ædificetur, habito respectu ad personæ qualitatem, et necessitatem. Saltem non omittatur quin ad mensam hospiti aliquid legatur juxta conditionem personæ, ut ædificetur. » Similiter in mss. Casalinorum Constitutionibus hæc lego (Cap. 32): Post pacis osculum « ducatur ad hospitium, et legatur coram eo lex divina exspectando refectionem , si tempus cesserit, vel dicantur spiritualia ad ædificationem. Saltem non omittatur quin ad mensam aliquid hospiti legatur in principio et in fine refectionis, juxta conditionem personæ. »

col.759 Tertio, hæc olim lectio fiebat in auditorio, ut patet ex Vita sancti Guillelmi ducis et monachi Gellonensis (Sæc. iv Ben.), ubi narratur quomodo suo susceptus fuerit in monasterio. Ac primo quidem num. 21, longe occurritur ei a fratribus, ducitur ad orationem, ecclesiæque dona confert. Et postea, num. 22: « Completa oratione, factaque cunctis altaribus sua cuique digna veneratione.... itur in auditorium, et osculatis fratribus, lectaque ex more lectione, factoque pro tempore brevi sermone de animæ ædificatione, mox vir Dei subinfert, et indicat manifeste cur ipse venerit. » Idem videre est apud Ekkehardum in lib. de Casibus S. Galli cap. 11, ubi referens qua ratione episcopi et abbates ad visitandum S. Galli asceterium missi ab Ottone imperatore recepti fuerint : « Adveniunt omnes, inquit, festive receptis Cives apostolorum responsorium canitur. Abbas in auditorio debilis residens, introductis quidem eis assurgit. Legitur considentibus lectio de charitate et de pedisequa ejus discretione. Qua finita assurgunt omnes in abbatis et fratrum oscula. Deinde abbas : Benedicti vos a Domino. Et fratres : Qui fecit cœlum et terram. » Et ita forte capiendus est locus ex Vita S. Aicadri abbatis Gemmeticensis, num. 11 (Sæc. ii Ben.). « Susceptis monachis ad domum auditorii eos perduxit. » Est autem auditorium locus capitulo proximus : locutorium appellare solent. Auditorii tamen nomine hic capitulum intelligit noster Mabillonius.

col.759 Quarto, exponebatur hospiti recitata lectio, ut docet Hildemarus : « Si autem talis fuerit hospes, debet etiam exponi lectio; » patetque ex supra citato libro Usuum Cisterciensium , cap. 87, et ex Adalgiso monacho in lib. Mir. S. Theoderici cap. 15, ubi refert Rodulfum abbatem suo in monasterio excepisse Robertum Flandrensem comitem, et reginam, eisque ad mensam adhibuisse lectionem ex Vita S. Theoderici : « Beatissimi Theoderici Vitam virtutibus illustrem coram eis a fratribus lectam et expositam, quasi saluberrimum animæ ferculum illis apposuit, quod præ cæteris sumptibus et impensis uterque magni fecit. »

col.759 Quinto , ubi ignotus advenisset monachus, lectioni tota simul congregatio aderat, ut manifestum est ex Capitulis monachorum ad Augiam directorum (Cap. 12): « Omnes hospites supervenientes cum lectione divina suscipiunt; incognitis tamen monachis ad lectionem omnis pariter concurrit congregatio , ut Christus in eis adoretur, qui et suscipitur. »

col.759 Sexto , Hildemarus : « Sciendum est, inquit, quia sunt multi qui postquam prima vice legunt lectionem hospiti, jam postea nunquam legunt eidem hospiti , etiamsi post unum , vel duos, vel decem annos venerit. Isti tales non regulariter faciunt, eo quod regula dicit hospiti legi lectionem. Jam si humanitas illi exhibenda est, cur non et lectio ei legenda est, quod melius est? Unde ista potest esse discretio? si enim frequenter venerit ipse hospes ad monasterium , ita ut post quindecim aut viginti dies venerit, quoties venerit, toties ei lectio legenda sit, et omnis humanitas præbenda. »

col.760 Denique singulare haudquaquam exstitit S. Benedicto lectionem adhibere hospitibus; nam in Regula abbatis Isaiæ hæc lego (Cap. 33) : « Hilariter occurre extero, et saluta illum , ne discessus vester ab invicem sit cum detrimento; et cave ne cum advenerit ad te interroges illum inutilia tibi ; sed postula ab illo ut oret, et cum sederit, dic illi : Quomodo vales, frater mi? et exhibe illi librum aliquem ad legendum. »

col.760 Et post hæc omnis ei exhibeatur humanitas.] Omnis humanitas Smaragdo « dicitur omnis miserantis affectus, et obsequium plenum et perfectum amoris, quod hospitibus exhiberi oportet in cibi, et potus, et omnium illis competentium administrationem. » Hildemaro, « omnis dilectio.... sufficiens omnis honestas... de temporalibus, id est panis et vinum, cibus, lectum, etc. » Similiter Nicolaus de Fractura humanitatem intelligit « in cibo, potu, in lecto et aliis qualitatibus rerum administrandarum. » S. Hildegardis, « tam in affabili et sociali sermocinatione collocutionis, quam in omni necessaria corporali necessitate. » Denique Richardo de S. Angelo omnis exhibeatur humanitas idem est, « quasi dicat ostendatur benevolentia eis, ducendo ipsum per monasterium, quærendo de eorum provincia, et hujus similia dicantur. » Humanitas etiam complectitur omnem honoris exterioris demonstrationem ; atque ita S. Sabas (Tom. III Mon. Eccles. Græc.) « cum hospitem quemdam accedentem susceperat, qui presbyterii ordinationem haberet , eum peragere faciebat in oratorio sanctam oblationem, » ut scribit Cyrillus in ejus Vita, n. 17.

col.760 Bernardus Cassinensis, Boherius, et Turrecremata in omni humanitate etiam carnium esum comprehendi existimant : « Male quidem serviretur regi, inquit Bernardus, episcopo, vel principi, si ad carnium abstinentiam astringerentur. Sentiat aliter qui vult, tamen in hoc signo universali omnis hoc comprehendi puto, habita consideratione discretionis ad hospites religiosos sanos, quibus uti carnibus non licet. » Et Turrecremata : « Si hospitibus cibus carnium indifferenter negaretur, non omnis humanitas eis censeretur exhiberi. »

col.760 Sed huic opinioni, quæ contraria est optimæ monasteriorum ordinis nostri praxi , et quam expresse damnavit Innocentius Papa III, in brevi ad abbatem et conventum Sylvæ Majoris, qui tale aliquid præsumpserant, merito potest opponi illud S. Ambrosii (Lib. v in Hexam., cap. 8) : « Melior est enim hospitalitas in oleribus cum gratia, quam vitulorum pinguium præparatio cum discordia. » Et illud Evagrii in Monachicis, n. 2 (Tom. III Monum. Eccles. Græcæ) : « Si prætextu hospitalitatis de sumptuoso cibo in mentem venerit, abjice eam cogitationem, nec illi adhæreas ; per illam quippe insidiatur tibi adversarius.... licet panem duntaxat habueris, aut sal, aut aquam, potes per hæc mercedem hospitalitatis acquirere; quod si ne illa quidem habueris, tantummodo autem bono affectu peregrinum exceperis, benignoque sermone eum donaveris, consimili ratione potes hospitalitatis mercedem consequi. » Itemque integrum S. Basilii caput 20 in Regulis fusioribus, quo vetat ne obtentu cujuscunque dignitatis, auctoritatisve, qua pollere possent ipsi hospites, soliti commutentur cibi, « nisi forsan, inquit, et vestes nostras immutabimus, si quando cum illustrioribus conversandum est. Si vero id turpius esset, multo turpius est propter delicatos aliquos mensæ nostræ frugalitatem mutare. » Et paulo post superfluum ac nimis sumptuosum ciborum apparatum redarguens, addit : « Et tu cum multitudine et luxu ciborum mensam fratri præter solitum ad voluptatem paras, illum luxuriæ accusas, et gulæ probris per ea quæ instituis inhonestas, dum arguis quod hujusmodi luxus voluptate delectetur. » Favet antiqua ordinis nostri consuetudo, qua pontificibus olim, regibus et cæteris magnatibus, pis res, olera, legumina, et similia monachorum edulia in monasteriis apponebantur. S. Joannes Gualbertus, congregationis Vallis Umbrosæ auctor, Leonem papam cum universa curia Romana hospitio excepit, eisque pisces apposuit, ut in ejus actis habetur. Parcius S. Bernardus abbas Clarevallensis, qui pontifici maximo Innocentio II pisciculum ministravit, cum cardinales vix haberent legumina, ut videre est in ejus Vita. Anglorum rex interdum in monasterium Lindisfarnense sub S. Colmanno veniebat, et communibus fratrum cibis cum eis in refectorio vescebatur, ut scribit Venerabilis Beda in lib. iii Hist. Angl., c. 26 Rex Castellæ Fernandus cum veniret ad monasterium S. Facundi, cibis fratrum vulgaribus tantum utebatur, ut refert Rodericus lib. vi de Rebus Hispaniæ, cap. 14. Conradus rex Romanorum in die Innocentium cum duobus episcopis comedit in refectorio monasterii S. Galli una cum monachis, vilibus eorum cibis contentus; sicut et postridie fecit solo pane et fabis crudis satiatus, ut habetur in Vita S. Notkeri, cap. 16.

col.761 Certe vix dici potest quanta Cistercienses religione hanc custodierint observantiam, quot decretis, quot statutis vetuerint ne carnes ullo modo ministrarentur hospitibus : « Episcopis et aliis personis, inquiunt in libro Institutionum (Dist. 15, cap. 5), quæ non sunt de ordine nostro infra septa abbatiæ, et in domibus contiguis carnes nullatenus ministrentur, nec comedere permittantur, nisi graviter infirmentur. » Et in capitulo generali anni 1192 : « Abbates qui hospitibus in sexta feria caseum et ova apposuerint, tribus diebus sint in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. » In libro Definit. antiq., renovato prædicto decreto libri Institutionum, addunt (Dist. 15, cap. 2) : « Sæculares item vel alterius religionis personæ prope cœmeteria nostra habitare, vel carnes comedere nullatenus permittantur ; et quicunque abbas infra septa abbatiæ, vel in domibus contiguis carnes talibus ministraverit, vel ministrare fecerit, præter pauperibus infirmis aut personis assidue in abbatiis commorantibus in loco ad hoc specialiter deputato, veniam inde petat in. capitulo generali, super hoc graviter puniendus. Officiales vero, et monachi, et conversi hoc procurantes vel facientes, omni sexta feria sint in pane et aqua usque ad sequens capitulum generale. » Et infra (Dist. 15, cap. 2) : « In monasteriis quoque monialium, districtius inhibemus, ne quibuscunque personis regularibus vel sæcularibus , nisi in extrema necessitate carnes de cætero ministrentur; sed cibi conventuales, si necesse fuerit, apponantur una die : ubi autem aliter attentatum fuerit, tam ministrantes quam ministrari procurantes per ablationem habitus puniantur. » His addenda sunt summorum pontificum decreta, quibus prohibuerunt ne visitantes etiam ex officio monasteria Cisterciensis ordinis episcopi carnes ab eis exigerent, ut videre est Clement. l. iii, tit. 13, cap. 2, et ne nobiles sub specie patronatus conjuges in monasteriis introducere, et carnes comedere præsumerent , ut patet ex bulla Gregorii papæ IX a nobis supra citata. Absit ergo procul ab hospitiis nostris omnis pinguedo carnium , absit omnis superfluus sumptuosusque ciborum apparatus : hæc in domibus regum sint, non monachorum. « Pulsante cellam tuam fratre, inquit Petrus Damiani (Opusc. 15, cap. 10), protinus tristes rugæ discedant, contracta se ora resolvant, serena facies occurrat , festina frons lætitiam præferat. » Hæc est omnis humanitas quam hospitibus exhibere debemus. Nec quis obtendat auctoritatem , nobilitatem, potentiamque hospitum ad excusandos lautiores ciborum apparatus; nam quæcunque hanc in rem proferri possent, jam longo ante tempore refutavit, et valide quidem, S. Hieronymus scribens ad Nepotianum his verbis (Epist. 2): « Convivia tibi vitanda sunt sæcularium, et maxime eorum qui honoribus tument. Turpe est ante fores sacerdotis Christi crucifixi et pauperis, et qui cibo quoque vescebatur alieno, lictores consulum , et milites excubare, judicemque provinciæ melius apud te prandere, quam in palatio. Quod si obtenderis te facere hæc , ut roges pro miseris atque subjectis, judex sæculi plus deferet clerico continenti quam diviti ; et magis sanctitatem tuam venerabitur quam opes; aut si talis est qui non audiat clericos pro quibuslibet tribulatis, nisi inter phialas, libenter carebo hujusmodi beneficio, et Christum rogabo pro judice, qui magis et citius subvenire potest quam judex. Melius enim est confidere in Domino quam confidere in homine; melius est sperare in Domino quam sperare in principibus. » Optimum et salutare monitum, quod , obsecro, attendant monachi illi qui ad unum aliquando convivium expendunt quod uni per annum integrum nutriendo monacho sufficeret.

10

Jejunium a Priore frangatur propter hospitem; nisi forte præcipuus sit dies jejunii, qui non possit violari.

Por respeto al huésped se dispensará el superior del ayuno, á no ser que sea uno de los ayunos principales, que esté obligado á observarlo;

Comentarios Dom Edmond Martène, maurino (1690) (en latín) 53.10

col.762 Jejunium frangatur a priore propter hospitem.] Nam, ut dicit apud Cassianum (Collat. 21, cap. 14) abbas Theonas, « Si velit quis in fratris adventu, in quo Christum debet humanitate reficere, et gratissima susceptione complecti, austeritatem jejunii custodire, nonne inhumanitatis potius crimen incurrit , quam laudem aut meritum religionis acquirit? » Et abbas Moyses (Collat. 2, cap. 26) : « Satis absurdum est ut fratri, imo Christo mensam offerens, non cum eo cibum pariter sumas, et ab ejus refectione te facias alienum. » Vide eumdem Cassianum, lib. v, c. 24.

col.762 Nisi forte præcipuus sit dies jejunii, qui non possit violari.] Veluti est indictum jejunium, inquit Hildemarus, et sicut Quadragesimæ dies, vel Litaniæ, et cæteri dies jejuniorum quos Ecclesia celebrat. » Et Smaragdus : « Dies jejunii, qui violari non possunt, dies intelliguntur sanctæ paschalis Quadragesimæ, Litaniarum et quatuor anni temporum, aut si alicujus diei festi fuerit agenda vigilia , quando non solum a canonicis clericis, verum etiam a laicis catholicis jejunatur. » Eodem fere modo loquuntur Nicolaus de Fractura et Richardus de S. Angelo. Inter hos etiam præcipuos jejunii dies, qui violari nequeunt, veteres monachi accensebant quartam et sextam feriam : « Solve jejunium si frater aliquis ad te peregre venerit, inquit S. Athanasius (Syntagma doct. ad mon. , etc.) seu quilibet alius ; nequaquam vero jejunium certum quartæ diei et Parasceves, et Quadragesimæ et Passionis. Sermo est de illo jejunio, cujus tu auctor es, secundæ, tertiæque nimirum et quintæ dierum. » Et Cassianus de Ægyptiis monachis loquens (Lib. v, cap. 24): « Absque legitimis quartæ sextæque feriis, quocunque pergebamus , quotidiana statio solvebatur. » Vide Rufinum , lib. ii de Vit. Pat., cap. 7, et Pallad., in Lausiaca, cap. 52.

Comentarios Dom Paul Delatte, abad de Solesmes (1913) (en francés) 53.10-53.11

p. 382 Jejunium a priore frangatur propter hospitem; nisi forte praecipuus sit ille dies jejunii, qui non possit violari. Fratres autem consuetudines jejuniorum prosequantur.

p. 382 La plupart des hôtes étaient chrétiens : ils savaient ce que c’est qu’un jeûne ecclésiastique ; ni eux ni l’Abbé ne pouvaient s’en dispenser. Mais le supérieur pouvait enfreindre le jeûne régulier, moins sévère. La charité vaut mieux que le jeûne. Et peut-être l’hôte aurait-il mis un peu de timidité à user de la table monastique, si son commensal n’avait consenti à prendre que peu de chose (2). Au reste, saint Benoît note que l’exception du jeûne régulier ne concerne que les hôtes et le supérieur, et encore, selon le chapitre LVI, ceux des religieux qui l’assisteront à cette table ou qui l’y remplaceront. Les autres frères demeureront fidèles aux coutumes qui régissent le jeûne, de telle sorte qu’à l’occasion des hôtes le relâchement ne s’introduise jamais dans le monastère. Du reste, nous verrons bientôt comment l’organisation intérieure du service de l’hospitalité permettait de concilier la charité et l’observance.

(2) Cf. Cass., Inst., V, xxiv-xxvi. Et ailleurs (Conlat. II, xxvi), le même Cassien remarque : Satis absurdum est, ut fratri, immo Christo mensam offerens non cum eo cibum pariter sumas aut ab ejus refectione te facias alienum.

p. 382 Dans la formule omnis humanitas, certains commentateurs, par exemple Bernard du Cassin et Jean de Torquemada, ont cru reconnaître la permission de servir de la viande aux hôtes. Mais la pratique contraire était presque partout en vigueur, et les Cisterciens s’y tiennent habituellement. On ne vient pas dans un monastère pour y trouver bonne chère ; un repas somptueux scandaliserait plutôt les hôtes (3). Néanmoins, sans blesser les lois de la pauvreté et de la frugalité monastiques, nous ne devons pas leur imposer la sévérité de notre menu.

(3) A ceux qui s’étonneraient d’être trop bien traités, on pourrait faire lire l’anecdote racontée dans les Verba Seniorum : Vitae Patrum, III, 5. Rosweyde, p. 493.

11

Fratres autem consuetudines jejuniorum prosequantur.

pero continuarán los demás monges con los ayunos acostumbrados.

Comentarios Dom Edmond Martène, maurino (1690) (en latín) 53.11

col.762 Fratres autem consuetudines jejuniorum prosequantur.] Ne forte humanitatis obtentu rigor jejunii et disciplinæ omnino relaxetur, maxime cum hospites nunquam desint monasterio. Imo recte decernunt Carthusiensium Statuta (Nova Collect. Stat., part. ii, cap. 3, n. 31), ne « prior in domo sua cum hospitibus advenientibus debeat passim et indifferenter comedere, sed duntaxat cum personis honestis , et talibus quibus hoc commode negare non possit; et tunc etiam quanto rarius, tanto melius. »

12

Aquam in manibus Abbas hospitibus det;

Dé el abad aguamanos á los huéspedes,

Comentarios Dom Edmond Martène, maurino (1690) (en latín) 53.12

col.762 Aquam in manibus abbas hospitibus det.] Idipsum hospitalitatis gratia præstabant olim etiam ipsi episcopi, ut patet ex Baudemundo in Vita S. Amandi , cap. 20, cui in civitatem quamdam advenienti « hospitalitatis more episcopus aquam in manibus fudit. » Imo ipsi sæculares viri, ut constat ex Beda in Vita S. Cuthberti, c. 29.

Comentarios Dom Paul Delatte, abad de Solesmes (1913) (en francés) 53.12-53.15

p. 382 Aquam in manibus Abbas hospitibus det; pedes hospitibus omnibus tam Abbas, quam cuncta congregatio lavet; quibus lotis, hunc versum dicant : Suscepimus, Deus, misericordiam tuam in medio templi tui. Pauperum autem et peregrinorum maxime susceptio omni cura sollicite exhibeatur : quia in ipsis magis Christus suscipitur (1). Nam divitum terror ipse sibi exigit honorem.

(1) Ne avertas oculum, aut inanem dimittas pauperem : ne forte Dominus in hospite aut in paupere ad te veniat (S. Macar., Reg., xx).

p. 383 L’Abbé versera l’eau sur les mains des hôtes et leur lavera les pieds. Parce que l’Abbé tient la place du Christ dans le monastère, c’est à lui qu’est réservée une fonction qui rappelle la condescendance du Seigneur envers ses Apôtres, à la dernière Cène, et qui est expressive de l’humilité et de la charité chrétiennes. Verser l’eau sur les mains de ceux qui vont se mettre à table était, chez les anciens, le geste d’un serviteur ou d’un disciple (2) ; il devint, pour saint Martin (3), le geste d’un moine qui veut honorer ses hôtes ; et saint Benoît en fit une règle. Cette pratique s’observe aujourd’hui encore, à la porte du réfectoire, lorsqu’un hôte y est introduit pour la première fois. Quant au lavement des pieds, tel qu’il figurait assez communément au programme de l’hospitalité antique, il ne convient plus à nos mœurs occidentales, et il est supprimé depuis longtemps : il s’agit d’honorer les hôtes, non de les gêner.

(2) Est hic Eliseus, filius Saphat, qui fundebat aquam super manus Eliae (IV Reg., iii, 11). — Cf. S. Athanasii, Prooem. Vitae S. Antonii. P. G., XXVI, 839.

(3) Sulp. Sever., Vita B. Martini, xxv. P. L., XX, 171.

p. 383 Comprenons bien dans quel sens la Règle veut que la communauté entière procède avec l’Abbé au lavement des pieds de tous les hôtes. Selon la remarque de D. Mège, les hôtes seraient fort à plaindre « s’ils devaient souffrir d’être lavés et relavés autant de fois qu’il y a de religieux ! » Le texte signifie probablement que tous les religieux devront remplir, à tour de rôle, cet office charitable ; c’est ainsi que les choses se sont passées autrefois dans beaucoup de monastères (4). On ne lavait pas les pieds de tous les hôtes, mais de quelques-uns seulement ; et cette faveur était réservée de préférence aux pauvres, comme y invitaient les mots qui, dans la Règle, suivent immédiatement le cérémonial de l’ablution. Il n’est pas impossible non plus que la vraie pensée de N. B. Père soit que toute la communauté assiste habituellement à ce qu’on a appelé depuis le Mandatum et qu’elle y prenne part, comme nous le faisons le Jeudi saint ou la veille de la vêture d’un novice. Cette interprétation peut se réclamer, elle aussi, d’anciens usages. Il y avait chaque jour pour le Mandatum un moment déterminé : car on ne lavait pas ainsi, conventuellement, les pieds de chaque hôte dès l’instant de son arrivée, ce qui eût singulièrement troublé le bon ordre et déconcerté l’horaire. Dans les monastères du moyen âge on réunissait les hôtes, ordinairement au chapitre, avant ou après le repas, ou bien le soir après Complies. Saint Benoît prescrit qu’après le Mandatum on récite une petite prière empruntée au psaume xlvii, afin de témoigner à Dieu de la gratitude pour la visite qu’il faisait au monastère dans la personne des hôtes.

(4) Ainsi Pierre le Vénérable écrit à saint Bernard : Facimus quod possumus, et per totius anni spatium, unaquaque die tribus peregrinis hospitibus manus et pedes abluimus, panem cum vino offerimus, Abbate in ordine suo id faciente, nullisque, nisi infirmis, qui hacc implere non valent, exceptis (Epist., l. I, Ep. XXVIII. P. L., CLXXXIX, 131).

p. 384 Ainsi accueillis dans la famille, les hôtes se conformaient le plus possible à son régime et prenaient part à sa prière comme à ses travaux : mais de tout cela saint Benoît ne dit rien. Chez les moines de Nitrie, on laissait les hôtes se reposer pendant une semaine ; puis on occupait les uns à la cuisine, ou à la boulangerie, ou au jardin, les autres à la lecture et à l’étude. Jusqu’à midi, ils gardaient le silence dans l’hôtellerie, mais ils pouvaient parler ensuite (1). L’Abbé Isaïe invite les hôtes à rendre tous les services dont ils sont capables (2). La Règle du Maître veut que l’hôte qui prolonge son séjour au delà de quarante-huit heures soit contraint de travailler.

(1) Pallad., Hist. Laus., c. vii. Rosweyde, p. 713.

(2) Oratio III, 3. P. G., XL, 1110.

13

pedes hospitibus omnibus tam Abbas, quam cuncta congregatio lavet;

y láveles los pies con asistencia de la comunidad,

Comentarios Dom Edmond Martène, maurino (1690) (en latín) 53.13

col.762 Pedes autem hospitibus omnibus tam abbas quam cuncta congregatio lavet.] Hæc sententia duobus modis intelligi potest : 1° ut singulis hospitibus abbas et omnis simul cum eo congregatio pedes lavet; 2° ut singulis hospitibus singuli congregationis monachi suo quique ordine, ipso incipiente abbate pedes abluant. Sic enim cuncta congregatio pedes hospitibus lavare dicitur, sicut omnes fratres coquinæ officium implere, eo quod suo quisque ordine illud exerceat. Et primo quidem sensu vix unquam crediderim hoc Regulæ caput observatum fuisse, nisi forte erga ignotos monachos, quibus ad lectionem divinæ legis, quam S. legislator faciendam præscribit, omnis concurrebat congregatio, ut supra vidimus. Atque ita Paulo postea Virodunensi episcopo pedes manusque lavisse dicitur abbas cum fratribus Theologiensis monasterii (In ejus Vita, n. 3, sæc. ii Ben.). S. Thomas abbas Farfensis (Sæc. iii Ben.) cum viros sanctissimos Paldonem, Tasonem et Tatonem « hospitio suscepisset, ut monachorum ac bonorum moris est Christianorum, cum fratribus, ut ei solitum fuit, secundum Domini præceptum eorum pedes abluere peregit, » ut scribit Autpertus in Vita S. Paldonis, n. 5. Alioquin si omnibus indifferenter hospitibus cuncta simul congregatio pedes lavare coacta esset, fratres in hoc hospitalitatis officio occupati cætera Regulæ officia implere non possent, quod argumentum valide urget Petrus Venerabilis ad S. Bernardum scribens.

col.763 Posteriori sensu beatum Benedictum intellexisse videtur S. Hildegardis ad hæc verba cuncta congregatio lavet, sic scribens : « Scilicet illi, quibus abbas illud opus injungit; » et Richardus de S. Angelo: « Id est aliqui de congregatione. » Clarius Hildemarus : « Quod vero dicit pedes hospitum cuncta congregatio lavet, per dies vicissim discretio est facienda. » Et infra : « Sic enim facimus de pedes lavare pauperibus; id est illi qui offerunt in die ad missam, illi etiam post vesperam vadunt pedes pauperibus lavare, et cantando lavant pedes , et post lotos pedes miscent; post miscere dicunt capitula, et orationem Adesto officium servitutis nostræ, etc. » Ubi respexisse videtur ad illud monachorum ad Augiam directorum capitulum (Cap. 5): « Ut sint equidem quotidie sex per brevem deputati fratres sacram offerentes oblationem, incipientes ab abbate, omnes per ordinem, sicut et nos aliquando fecimus , qui etiam pedes peregrinorum in unaquaque feria lavant. » De Cluniacensibus ita scribit Petrus Venerabilis ad S. Bernardum (Lib. i, epist. 25): « Facimus tamen quod possumus, et per totius anni spatium, unaquaque die, tribus peregrinis hospitibus manus et pedes abluimus, panem cum vino offerimus, abbate in ordine suo id faciente, nullisque nisi infirmis, qui hæc implere non valent, exceptis. » Idem in Cassinensi monasterio suo tempore observatum fuisse innuit Bernardus Cassinensis. Nunc vero Cassinenses iis potissimum pedes abluunt, qui ad conversionem veniunt (Decl. Cass., cap. 53). In Regulari Concordia S. Dunstani istud ea de re statutum reperio (C. p. 10): « Omni die sine intermissione tres ex his qui continuo in monasterio pascuntur eligantur pauperes, quibus ejusdem mandati exhibeatur obsequium ; quique eisdem pascantur victualibus quibus fratres utuntur. Hoc ergo modo illuc eundi ordinem prosequantur : scilicet sabbato pueri dextri chori cum suo custode illud peragant ; sequenti die dominica residui pueri sinistri cum altero custode; deinde singulis diebus hebdomadæ ad unamquamque feriam tot constituantur fratres ad hoc agendum , ut extra abbatem nullus ab hoc debito servitutis excusetur; qui tamen abbas non una tantum feria, sed sæpius, dum ei vacuum fuerit, utque opportunitas dictaverit, sese ad hoc agendum impendat. De cætero supervenientibus peregrinis pauperibus, abbas cum fratribus quos elegerit, secundum Regulæ præceptum, mandati exhibeat obsequium. » Simile aliquid cernitur in mss. Farfensis monasterii Consuetudinibus; quibus editum ab Ingulfo abbate pro suo Croylandensi monasterio decretum adjicere possumus, quod etsi prolixum videatur, tamen multa ædificatione digna continet , quæ pii lectores in nobis merito desiderarent (Hist. Croyl. monast. an. 1091): « Ad honorem etiam Dei, et populi sui ædificationem, recolens ego in transmarinis monasteriis, scilicet Fontanellensi , Fiscannensi, Gemmeticensi , Molismensi, Cluniacensi, nec non et in Floriacensi , et in omnibus aliis antiquioribus cœnobiis mandatum pauperum quotidie post magnam missam fieri, et populum Dei in hoc multum ædificari; ac in omnibus Anglicanis cœnobiis hujusmodi mandatum pauperum vel omitti, vel penitus ignorari, cum totius conventus mei consilio statui pro nostris benefactoribus in nostro monasterio deinceps quotidie peragendum ; donans eleemosynario nostro, qui pro tempore fuerit, licentiam exeundi de choro ad magnam missam statim post dominici sacramenti consecrationem , volens ipsum eleemosynarium ad portam monasterii tunc directe procedere , et tres peregrinos in locutorium magnum ante finem magnæ missæ adducere. Quod si peregrini non fuerint, tres senes inopes sint adducti. Quod si nec tales senes affuerint, tunc tres honesti pueri in loco trium paralyticorum circulariter per villam lectis decumbentium , tam mulierum quam virorum, in dictum locutorium inducantur; et eis sicut aliis peregrinis aut senibus pedes abluantur , sed victualia ad paralyticos , in quorum loco sederent, integre transmittantur. Peregrinorum vero ac senum pedes abluantur, ibique sua victualia comedant, si voluerint; et reliquias tam cibi quam potus secum deferant. Quod si ibidem comedere noluerint, omnia victualia in villam libere secum tollant. Recipiet autem quotidie eleemosynarius ad hoc mandatum faciendum tres panes monachales, tres lagenas cervisiæ conventualis, et tria fercula coquinæ ; quæ omnia ut ibi parata existant, ante adventum monachorum, qui magna missa finita , statim de choro venient ad pedes prædictorum pauperum abluendum , eleemosynarius providebit, et tam personas quam victualia quam honestius poterit procurabit. Quod si suadente diabolo ex avaritiæ malo, vel obedientiæ odio dictus eleemosynarius non tres, sed duos , vel unum aliquando pauperem introduxerit, illo die sit in pane et aqua absque aliqua misericordia sibi super hoc facienda; et nisi quot illo die subtraxerit, alio die suppleverit, totidem ministrationes die sequente subtrahantur, quot personas ille subtraxit, nihilominus ipso in sua pœnitentia pro sua inobedientia remanente, nisi dominicus dies, seu festum alicujus sancti intervenerit. Quod si nec tali pœnitentia se corrigere voluerit, ejectus de officio suo, alius fiat eleemosynarius, qui negotia pauperum juxta formam prætaxatam melius voluerit procurare. Hanc namque consuetudinem cum aliquandiu tenuissemus, de aliis monasteriis comprofessi nostri ad nos accedentes multum ædificati cum ad sua rediissent, eumdem modum etiam apud suos introducebant. »

col.764 Antequam hinc discedamus, quæret fortassis aliquis quonam potissimum tempore veteres monachi pedes hospitibus abluerint? hoc enim S. Benedictus tacuit. Regula S. Pachomii statim post ipsorum hospitum adventum , etiam antequam ducantur ad hospitium , id fieri velle videtur (Art. 28). In Regula vero S. Fructuosi lego (Cap. 10): « Hospitibus vel peregrinis fratribus cum summa reverentia charitatis et ministrationis obsequia sunt præbenda, et ad vesperum lavandi pedes; et si ex itinere sunt confecti, oleo perungendi. » Ita S. Barnardus abbas Ambroniacensis et postea Viennensis episcopus (Sec. iv Ben.) « receptorum hospitio peregrinorum omnium vespere pedes abluebat, » ut legitur in ejus Vita, num. 5. « Sed et ipse B. P. Benedictus, ut scribit S. Hildegardis, cum hospites quos susceperat comesturi essent, aquam manibus eorum porrexit; et cum a mensa surrexissent , pedes eorum lavit : et hoc propter exemplum Filii Dei, quod in cœna discipulis exhibuit, fecit, exceptis mulieribus, quarum pedes non tetigit; sed contemptum mundi et in habitu, et in sancta conversatione sua ostendebat eis. » Denique in concilio Aquisgranensi exstat canon (Can. 22) « ut mandatum, si tempus cœnæ est, tam fratrum quam etiam peregrinorum post cœnam fiat. » Et tamen S. Paulo postea Virodunensi episcopo in Theologiensi monasterio divertenti statim post orationem pedes loti sunt, ut habent ejus acta num. 3. Nicolaus Bravus scribit Orientalibus in communi usu fuisse antequam cibus sumeretur ; Occidentalibus vero post cœnam, antequam cubitum eatur (Dist. ii, c. 12), hospitum abluere pedes. Bursfeldenses etiam post completorium hospitum mandatum præscribunt in Cæremoniali.

14

quibus lotis, hunc versum dicant: Suscepimus, Deus, misericordiam tuam, in medio templi tui.

y concluido el lavatorio, dirán todos este verso: Suscepimus Deus misericordiam tuam in medio templi tui.

15

Pauperum et peregrinorum maxime susceptionum cura sollicite exhibeatur; quia in ipsis magis Christus suscipitur. Nam divitum terror ipse sibi exigit honorem.

Póngase sobre todo el mayor cuidado en el recibimiento de pobres y peregrinos, porque en estos se recibe á Jesucristo mas particularmente que en los demás; porque los ricos y poderosos bastante recomendacion se atraen con su soberanía, para que se les dé el honor que les es debido.

Comentarios Dom Edmond Martène, maurino (1690) (en latín) 53.15

col.765 Pauperum et peregrinorum maxime susceptioni cura sollicite exhibeatur.] Olim in monasteriis nostris aliquis frater pauperum susceptioni præficiebatur, qui eos in xenodochio monasterii ædibus vicino excipiebat ; cujus rei exempla habemus in Vita S. Agili abbatis Resbacensis, num. 20, sæc. ii; apud Adrevaldum, in lib. Mir. S. Benedicti; apud Walfridum, in lib. Mir. S. Galli, cap. 43; in Vita S. Popponis num. 13; apud Bollandum, 25 Januarii. Idipsum etiam enixe rogarunt olim monachi Fuldenses, in libello supplici ad Carolum Magnum, postulantes (Num. 13), ut « peregrinorum susceptio et lavatio in eis pedum non negligatur, sed secundum Regulam, et secundum priorum nostrorum consuetudinem, quandocunque venerint misericorditer suscipiatur, et ab omnibus fratribus lavatio pedum eis exhibeatur. »

16

Coquina Abbatis et hospitum per se sit, ut incertis horis supervenientes hospites, qui nunquam desunt Monasterio, non inquietent fratres.

Haya cocina separada para el abad, y huéspedes, porque como llegan estos á todas horas, y nunca faltan en los monasterios, no perturben á los monges.

Comentarios Dom Edmond Martène, maurino (1690) (en latín) 53.16

col.765 Coquina abbatis et hospitum super se sit, etc.] In quem locum Smaragdus : « Æstimatur enim a multis, quia sicut coquina alia quam fratrum, et in alio erat constituta loco, ita et mensa abbatis non tunc in communi refectorio erat cum cæteris mensis posita; sed in alia erat cellula segregata , quam crebro venientes hospites frequenter cibis invenirent paratam. Sed modo ab episcoporum , abbatum , et cæterorum Francorum magno concilio salubre inventum est consilium, ut pro sua et fratrum custodia habeat in communi refectorio mensam, ubi quando adfuerint cum hospitibus; quando vero defuerint, cum quibus voluerit reficiat coram fratribus. » Istud Francorum magnum concilium haud erat aliud ab Aquisgranensi, in quo statutum est (Can. 27), « ut abbas, vel quispiam fratrum ad portam monasterii non reficiatur. In refectorio autem omnem eis humanitatem manducandi ac bibendi exhibeat. Ipse tamen ea cibi potusque mensura contentus sit, quam reliqui fratres accipiunt. Si vero propter hospitem voluerit ad solitam mensuram fratribus sibique augere aliquid, in sua maneat potestate. » Sed plura de his inferius ad caput 56; sufficiat hic interim notare ex Hildemaro coquinam hospitum ita collocandam esse juxta coquinam monachorum, ut inter utramque parva sit fenestra, per quam ex una parte fratribus, ex alia hospitibus in refectorio comedentibus ministretur.

Comentarios Dom Paul Delatte, abad de Solesmes (1913) (en francés) 53.16

p. 384 Coquina Abbatis et hospitum per se sit, ut incertis horis supervenientes hospites, qui numquam desunt monasterio, non inquietent fratres.

p. 384 L’organisation claustrale nécessaire pour faire face au devoir de l’hospitalité comprend deux éléments : la cuisine et les cuisiniers, l’hôtellerie et l’hôtelier.

p. 384 Afin d’assurer l’ordre et la paix dans le monastère, saint Benoît le dote de trois cuisines : celle de la communauté (chap. XXXI), celle des malades (chap. XXXVI), celle de l’Abbé et des hôtes (chap. LIII). Grâce à cette séparation, les hôtes pourront survenir à toute heure, sans que leur arrivée et le souci de préparer leur repas soient ressentis par la communauté. On a cité souvent l’exemple de Cluny, où ensemble le Pape, l’empereur, plusieurs rois avec une suite nombreuse, pouvaient descendre sans que la régularité tranquille de la vie monastique en souffrît. Mais l’usage prévalut de bonne heure, en certains lieux, que l’Abbé mangeât avec ses hôtes au réfectoire commun et qu’une seule cuisine suffit aux deux tables. Ou bien, comme le note Paul Diacre, les deux cuisines étaient juxtaposées, et un guichet permettait de faire passer les plats de l’une à l’autre.

17

In quam coquinam ad annum ingrediantur duo fratres, qui ipsum officium bene impleant.

Se encargará todos los años el cuidado de esta cocina á dos monges, que desempeñen bien este oficio,

Comentarios Dom Edmond Martène, maurino (1690) (en latín) 53.17

col.765 In quam coquinam ad annum ingrediantur duo fratres , qui ipsum officium bene impleant.] Nam « tales sunt eis ministri delegandi, qui et pulmenta strenue præparent, et devoto eis ministerio obsecundent, et de his quæ illis residua sunt, neque fraudem faciant, neque occulte comestione se illicita polluant, » inquit S. Fructuosus (Cap. 10). Ex Regula autem Orientali (Cap. 25) « advenientibus diversis fratribus escas parabit » cellerarius.

Comentarios Dom Paul Delatte, abad de Solesmes (1913) (en francés) 53.17-53.20

p. 385 In quam coquinam ingrediantur duo fratres ad annum, qui ipsum officium bene impleant. Quibus, ut indigent, solatia administrentur, ut absque murmuratione serviant : et iterum quando occupationem minorem habent, exeant, ubi eis imperatur, in opera. Et non solum in ipsis, sed et in omnibus officiis monasterii ista sit consideratio : ut quando indigent, solatia accommodentur eis; et iterum quando vacant, obediant imperanti.

p. 385 Deux frères sont désignés pour cette cuisine des hôtes. Tandis que les moines sont tous, à tour de rôle, chargés de la cuisine de la communauté et servent pendant une semaine, les cuisiniers des hôtes restent en fonction une année entière. Pourquoi ces différences? Parce que, la dignité des hôtes réclamant un service plus soigné que celui des religieux, on y affectait seulement les frères les plus habiles : qui ipsum officium bene impleant; et on les y maintenait toute une année à raison même de leur dextérité et des habitudes acquises.

p. 385 Et parce que le travail pouvait varier beaucoup selon le nombre des hôtes, la Règle veille, avec discrétion et avec prudence tout à la fois, à ce que nul ne soit accablé et à ce que personne pourtant ne demeure oisif. Lorsqu’il y aura affluence de convives, on donnera de l’aide ; et, en revanche, lorsque l’hôtellerie sera vide ou à peu près, les moines qui y sont habituellement occupés, ne devront pas se considérer comme dispensés du travail conventuel : ils iront travailler là où l’obéissance les enverra. A cette occasion, saint Benoît rappelle la condition commune de tous les officiers du monastère, qui ne doivent jamais être surchargés et jamais non plus se soustraire à l’obéissance et au labeur quotidien : obediant imperanti (1).

(1) Le texte autorisé porte imperatis.

18

Quibus, ut indigent, solatia administrentur, ut absque murmuratione serviant; et iterum quando occupationem minorem habent, exeant, ubi eis imperatur, in opera.

y les podrán dar compañeros, que les ayuden, si fuere necesario, para que sirvan sin murmuracion; pero cuando hubiere poco que hacer en este oficio, trabajarán en lo que se les mande:

Comentarios Dom Edmond Martène, maurino (1690) (en latín) 53.18

col.765 Quibus ut indigent solatia administrentur, etc.] Huc facit quod in mss. S. Benigni Divionensis Consuetudinibus legitur (Cap. 44) : « Ut autem deesse non possint qui hospitibus honeste obsequantur, constitutum est ut famuli D. abbatis et prioris, qui cum eis equitare solent, omnes accipiant quotidianum victum de manu hospitarii , et quotidie sint in ejus præsentia, ut quod ipse jusserit faciant; et si quis illorum quoquam abierit absque ejus licentia, illo die justitia carebit. Præterea habet proprios famulos, et proprium coquum, et duos asinos ad ipsum hospitium deputatos, qui ligna quotidie apportent, ut cum hospites supervenerint in promptu sit copia lignorum.

19

Et non solum in ipsis, sed et in omnibus officiis Monasterii ista sit consideratio:

y no solamente en este oficio, sino tambien en los demás del monasterio téngase este cuidado

20

ut quando indigent, solatia accommodentur eis; et iterum quando vacant, obediant imperatis.

de dar compañeros á los que los necesitan; y cuando no tengan que hacer, hagan lo que se les mandáre.

21

Item et cellam hospitum habeat assignatam frater, cujus animam timor Dei possidet:

Encárguese á un monge timorato el cuidado de la hospedería,

Comentarios Dom Edmond Martène, maurino (1690) (en latín) 53.21

col.766 Item et cellam hospitum habeat assignatam frater, etc.] Ejus munia describit Haeftenus l. ii, tract. 2, disq. 3. Cellæ autem nomine S. Benedictus integrum intelligit hospitium, plures in cellas divisum ; ubi illud maxime notandum est, in nostris olim monasteriis aliud fuisse monachorum ab hospitio divitum et pauperum, ut patet ex Consuetudinibus S. Benedicti abbatis Anianensis (Tom. IV Analect.), in quibus legimus « in hospitali hospitum monachorum honestissimam susceptionem , segregata domo susceptionis aliorum hospitum ; » ex Hildemaro hunc in locum sic scribente : « Notandum est enim quia, si potest fieri, talis claustra hospitum debet esse nobilium sicut monachorum cum sua ordinatione. Talis etiam debet esse claustra pauperum qualis infirmorum. Talis etiam monachorum hospitum qualis etiam infirmorum, ubi omnia necessaria præparari possint. Si autem non potest esse, sicut dixi, separata loca episcoporum a divitibus , sint simul tamen separata a pauperibus, et abbatibus, et monachis ; eo quod non possunt insimul convenire comes et episcopus cum pauperibus et abbatibus peregrinis. » Et alibi (In cap. 67): « Verum quia dicit Regula de hospitibus suscipiendis : Et domus Dei a sapientibus sapienter administretur, intelligunt, quia dormitorium ubi monachi suscipi debent habetur separatum a laicorum cubiculo, id est ubi laici jacent, eo quod laici possunt stare usque mediam noctem, et loqui, et jocari, et monachi non debent, sed magis silentium habere, et orare : ideo juxta oratorium illorum monachorum hospitum est dormitorium, ubi ipsi jaceant soli reverenter, et possunt nocte surgere qua hora velint, et ire in ecclesiam... Quod si dormitorium monachorum hospitum non est juxta oratorium propter orationem faciendam, sed cum laicis; tunc domus Dei non sapienter a sapientibus ministratur. » Erat ergo monachorum hospitum dormitorium juxta oratorium ; et quidem idem forte cum dormitorio fratrum, aut saltem ab eo non longe separatum, ut patet ex lib. ii Dial. S. Greg., cap. 35, ubi S. Benedictus describitur in turri quiescens una cum Servando diacono ; « ante eamdem vero turrim largius erat habitaculum, in quo utriusque discipuli quiescebant; » S. Benedicti scilicet et Servandi. Hinc illud concilii Aquisg. decretum (Can. 58), « ut dormitorium juxta oratorium constituatur, ubi supervenientes monachi dormiant. » In antiqua tamen delineatione S. Galli monasterii dormitorium monachorum hospitum longe dissitum erat a dormitorio fratrum, licet et ipsum contra oratorium : nam dormitorium fratrum ecclesiæ contiguum ex parte meridionali, dormitorium autem monachorum hospitum ex septentrionali. Quæ autem dicimus de separatione hospitii monachorum ab hospitio divitum atque pauperum, confirmantur ex eadem delineatione, ex Bernardo Cassinensi, et ex Boherio.

Comentarios Dom Paul Delatte, abad de Solesmes (1913) (en francés) 53.21-53.22

p. 385 Item et cellam hospitum habeat assignatam frater cujus animam timor Dei possideat; ubi sint lecti strati sufficienter; et domus Dei a sapientibus sapienter administretur.

p. 386 Il n’y a pas de monastère complet sans hôtellerie. On pourrait écrire toute une histoire des hôtelleries monastiques. Cette cella hospitum n’est évidemment pas une cellule, une pièce unique, où tous les hôtes reposeront pêle-mêle : c’est un logis, c’est tout un corps d’habitation. Dans la Vie de saint Benoît, lorsqu’il est question des plans du monastère de Terracine fournis en songe par le Patriarche, il est fait mention de l’endroit où l’on reçoit les hôtes (1). Dès l’époque de N. B. Père probablement, l’hôtellerie était isolée du reste du monastère. La Règle n’a point déterminé sa place exacte ; mais la coutume monastique, conformément à l’esprit et aux intentions de saint Benoît, l’a placée à l’écart du cloître, du dortoir et du réfectoire des religieux, ordinairement tout près de la porte d’entrée. C’était déjà l’usage chez saint Pacôme.

(1) S. Greg. M., Dial., l. II, c. xxii.

p. 386 A Cluny, où l’hospitalité était largement exercée, le logis des hôtes se composait de deux parties : l’hôtellerie proprement dite, placée sous la juridiction de l’hôtelier et qui recevait les voyageurs riches ou aisés ; l’aumônerie, administrée par l’aumônier et qui accueillait les voyageurs pauvres, les pèlerins, les infirmes, les indigents du pays (2). C’est à l’aumônerie qu’avait lieu, chaque jour, le Mandatum, dont nous parlions naguère. L’histoire des « hospices » bâtis auprès des monastères et par leur soin se rattache à ce chapitre de l’hospitalité. Dès le sixième et le septième siècle, les hospices monastiques sont nombreux en Gaule.

(2) Cf. Pignot, Histoire de l’Ordre de Cluny, t. II, p. 456-463.

p. 386 Il y aura dans chaque cellule un ameublement convenable, moins pauvre sans doute que celui des religieux. Saint Benoît mentionne seulement le lit : n’est-ce pas ce dont l’hôte a le plus besoin, avec la table du réfectoire? Et, afin d’éviter d’être pris au dépourvu, on veillera à ce qu’il y ait un nombre suffisant de lits garnis : ubi sint lecti strati sufficienter.

p. 386 N. B. Père a défini d’un seul mot les vertus qu’il réclame de l’hôtelier : « la crainte de Dieu » lui doit être comme une clôture où son âme demeure captive : cujus animam timor Dei possideat. Il y a pour l’hôtelier des devoirs et des dangers spéciaux. On attend de lui de la prudence, de la perspicacité même ; il lui faut de la charité, une patience inaltérable, beaucoup d’abnégation ; il lui faut à la fois de l’empressement et de la réserve. L’honneur de la communauté, son bon renom, l’édification des étrangers dépendent en grande partie de lui. C’est lui qui, le premier, entre en relations avec les postulants ; il prépare, discrètement, les voies au Maître des novices. Et l’on devine les périls de cette charge : la distraction de l’esprit, le dégoût des choses de Dieu, de l’office, d’une étude devenue si difficile, le souci exagéré des choses du dehors. Sous prétexte de s’accommoder à la mentalité de certains visiteurs, sa conversation ne doit jamais être séculière ; il est telles questions sur lesquelles il lui est bien permis d’avouer son ignorance : qui s’attend à rencontrer chez lui un correspondant de l’agence Havas? On ne lui demande pas davantage de se constituer en permanence directeur et prédicateur. Enfin, un scrupule très délicat de désintéressement l’empêchera de faire tourner au profit de ses relations personnelles des sympathies qui s’adressent à d’autres frères ou à la communauté tout entière. En résumé, dit saint Benoît, l’hôtellerie, qui dans le monastère est à un titre particulier la maison de Dieu, doit être confiée à des gens sages, qui l’administrent avec sagesse.

22

ubi sint lecti strati sufficienter, et domus Dei a sapientibus sapienter administretur.

en la que estén las camas con todo aseo, para que la casa de Dios sea sábiamente administrada por hombres sabios.

Comentarios Dom Edmond Martène, maurino (1690) (en latín) 53.22

col.766 Ubi sint lecti strati sufficienter.] Hic Smaragdus, « a sternendo, inquit, lecti strati dicuntur; strati quasi storiati; storia enim dicitur quod nos mattam vel nattam dicimus : in his autem solis antiqui monachi dormire solebant, et his solis lectulos suos sternebant. » Eodem modo loquitur Petrus Diaconus, sed Bernardus Cassinensis et Boherius lectos stratos intelligunt lectos « ordinatos cum suis stramentis, id est omnibus ad quiescendum necessariis præparatos. » Similiter Richardus de S. Angelo lectos ordinatos quos etiam molles vult esse S. Fructuosus, c. 10. Vide Regulam Magistri, cap. 79.

col.766 Et domus Dei a sapientibus sapienter administretur.] S. Pachomius « sollicitudinem totius dispensationis erga fratres et peregrinos eisdem commisit, qui se in ordine sequebantur, » ut legimus in ejus Vita, cap. 25 (Apud Rosweid, lib. i de Vit. Patr.).

23

Hospitibus autem, cui non præcipitur, nullatenus societur neque colloquatur:

No acompañe, ni hable con los huéspedes el que no tuviere órden para ello;

Comentarios Dom Edmond Martène, maurino (1690) (en latín) 53.23

col.766 Hospitibus autem , cui non præcipitur, nullatenus societur neque colloquatur.] Hæc fuit communis veterum monachorum praxis, quam videre est in omnibus pene antiquis Regulis. Regula SS. Serapionis, Macarii, Paphnutii, et alterius Macarii (Cap. 8) : « Nec licebit aliqua fratri cum superveniente sermocinari, non sit illi cura interrogandi unde venerit, ad quid venerit, vel quando ambulaturus sit, nisi soli qui præest Patri, aut quibus jusserit ipse. » Regula secunda SS. Patrum (Cap. 5) : « Advenienti peregrino nihil plus exhibeat quam pacem; reliquum non sit illi cura unde venerit, pro quo venerit, nec quando ambulaturus sit, nec se jungat ad fabulas cum illo. » Pœnæ incerti auctoris apud S. Basilium (Num. 39) : « Si quis cum accedentibus peregrinis congressus colloquatur, præterquam quo det pacem, exceptis ad hoc designatis, careat benedictione. » Regula Tarnatensis (Cap. 7) : « Advenientibus quoque nihil præter humilitatis affectum et debitum famulatum junior exhibebit; et curam habere de causa qua venerit, quandoque reversurus sit, non præsumat; quia hoc seniorum sollicitudo, non juniorum præsumptio debet inquirere. » Denique Regula S. Isidori (Cap. 22) : « Nullus propinquum , vel extraneum hospitem, vel monachum, familiarem seu parentem, videre absque imperio audeat senioris. » Hic videtur respexisse S. Isidorus ad illud S. Pachomii (Art. 50) : « Si quis ante ostium steterit monasterii, dicens se velle videre fratrem suum vel propinquum, janitor nuntiabit Patri monasterii, et ille accitum interrogabit præpositum domus, si apud eum sit; et permittente eo, accipiet comitem egressionis suæ, cujus fides probata est , et sic mittatur ad fratrem videndum, vel ad proximum. »

Comentarios Dom Paul Delatte, abad de Solesmes (1913) (en francés) 53.23-53.24

p. 387 Hospitibus autem, cui non praecipitur, nullatenus societur neque colloquatur : sed si obviaverit aut viderit, salutatis humiliter, ut dictum est, et petita benedictione, pertranseat, dicens sibi non licere colloqui cum hospite.

p. 387 Cette réflexion dernière nous donne toute la pensée de saint Benoît sur le caractère et la mesure de nos relations avec l’extérieur. L’hospitalité, telle qu’elle a été décrite dans ce chapitre, est un office de foi, puisque c’est le Seigneur que nous recevons dans la personne des hôtes ; un office de charité aussi et d’évangélisation, car il n’est pas possible d’entrer en contact avec la dignité recueillie et aimable de la vie monastique sans y trouver un bénéfice surnaturel. Nous enseignons quelquefois par nos paroles, quelquefois par nos livres : nous enseignons surtout par notre vie. Sous cette forme-là, la doctrine ne saurait être contestée. Le livre des Actes nous a dit l’édification des âmes païennes au spectacle de la communauté chrétienne primitive. Elle est réelle, encore qu’inaperçue peut-être, l’impression produite sur tous ceux qui assistent à nos offices, et, à l’intérieur du monastère, sur les prêtres et les personnes cultivées, dont l’influence rayonne ensuite autour d’elles.

p. 387 Mais saint Benoît a voulu que cet apostolat du dedans se conciliât avec les conditions mêmes de notre vie, de telle sorte que l’exercice de la charité n’entraînât jamais une diminution de paix et d’observance. Déjà N. B. Père a prescrit certaines précautions ; il demande maintenant que les hôtes soient remis exclusivement aux soins de l’hôtelier, et les autres frères dispensés d’intervenir. On retrouve dans la plupart des anciennes Règles des dispositions analogues (1). Il est constant que ce sont les moines nonchalants, dissipés et bavards, qui sont les plus prompts à se mettre en rapport avec le monde. Et c’est normal : par leur vie ils lui appartiennent déjà ; comme ils ne savent que faire de leur temps, ils en donnent à tout venant. Il n’est guère de point où la nature se fasse davantage illusion. Ceux-là recherchent plus avidement les gens de l’extérieur pour qui les gens de l’extérieur sont un plus sérieux danger. Et quand bien même nous aurions tout ce qui est nécessaire pour édifier, nous ne saurions exercer selon Dieu, et avec profit, un apostolat qui n’est point guidé par l’obéissance.

(1) S. Pach., Reg., l-li. — S. Basil., Reg. fus., xxxii-xxxiii. — Cass., Inst., IV, xvi. — Saint Benoît cite textuellement la Ire Règle des SS. Pères : Venientibus (hospitibus) nullus nisi unus cui cura circa hospitale fuerit injuncta occurat et responsum det venientibus. Orare vel pacem offerre non liceat ulli nisi primo videatur ab eo qui praeest Patre; et oratione simul peracta, sequatur ordine suo pacis officium reddere. Nec licebit alicui fratri cum superveniente sermocinari; non sit ulli cura interrogandi unde venerit, ad quid venerit, vel quando ambulaturus sit, nisi soli qui praeest Patri, aut quibus ipse jusserit. Venientibus vero fratribus ad horam refectionis non licebit peregrino fratri cum fratribus manducare, nisi cum eo qui praeest Patre, ut possit aedificari. Nulli licebit cum eo loqui nec alicujus audiatur sermo, nisi divinus qui ex pagina proferatur, et ejus qui praeest Patris, vel quibus ipse jusserit loqui, ut aliquid de Deo conveniat (viii).

p. 388 S’il arrive, dit saint Benoît, qu’un moine fasse à l’improviste la rencontre d’un hôte, il se conduira avec politesse, il saluera avec l’humilité dont il a été question plus haut ; il fournira les indications réclamées ; puis il se retirera, s’excusant de ne pouvoir prolonger l’entretien. Nous n’avons pas à rougir de cet aveu. Encore une fois, c’est donner aux gens du monde une fausse idée de la vie monastique que de leur persuader, par un empressement exagéré ou par des conversations engagées tout aussitôt et sans permission préalable, que nous n’avons rien à faire, que tout nous est bon pourvu que nous échappions à la solitude et au silence. Prenons garde de leur laisser croire jamais que notre vie ressemble à la leur. Et si nous nous promenons dans le monastère avec des hôtes, respectons le silence des lieux réguliers : les visiteurs modéreront leur voix dans la mesure où nous contiendrons la nôtre. Saint Benoît ajoute : et petita benedictione : allusion à l’antique usage selon lequel un moine qui abordait un supérieur ou un ancien lui disait : Benedicite; on reconnaissait, par la même formule, la dignité surnaturelle des hôtes (voir le commentaire des chapitres LXIII et LXVI).

p. 388 A travers les dernières lignes de ce chapitre, nous découvrons, une fois de plus, comme en un trait de lumière, quel est l’idéal monastique et ce que N. B. Père attend de nous. Nous ne sommes pas obligés de faire du bien — et souvent quel bien réel? — à notre détriment ; nous ne sommes pas tenus d’accomplir tout le bien qui est possible en ce monde, et à tout prix. Ce serait vraiment acheter trop cher l’influence et le renom que les acheter par l’abandon d’une partie essentielle de notre Règle. Et ceci est plus incontestable encore depuis que d’autres Ordres ont pris, dans le travail de la prédication et du ministère pastoral, une place où nous ne sommes plus requis. Il ne convient pas que nous désertions notre vie de prière et de silence pour devenir des clercs réguliers surnuméraires et d’occasion, pour éparpiller nos forces dans des œuvres très diverses, auxquelles nous sommes en général peu préparés. Nous avons le droit de nous en tenir aux conditions premières de l’institution monastique, à ce qui a toujours constitué, d’ailleurs, la part spéciale, normale, distinctive, des moines. Sauf de rares et parfois glorieuses exceptions, n’est-ce pas cela seulement que l’Église nous demande? Et de quoi le siècle fiévreux a-t-il plus besoin que du spectacle d’hommes ne vivant que de Dieu et que pour Dieu, assidus à la louange de sa Beauté et s’intéressant à toutes les manifestations de la vie catholique, grâce au procédé, sûrement efficace, de la prière liturgique?

24

sed si obviaverit aut viderit, salutatis humiliter, ut diximus, et petita benedictione, pertranseat dicens sibi non licere colloqui cum hospite.

mas si alguno les viere, ó encontráre les saludará con humildad, como queda dicho, y pedida la bendicion, pasará adelante diciendo, que no tiene licencia para hablar con los huéspedes.

Comentarios Dom Edmond Martène, maurino (1690) (en latín) 53.24

col.767 Sed si obviaverit, aut viderit, salutaris humiliter, ut dictum est, et petita benedictione pertranseat, etc.] Quid esset illa benedictio, quove modo peteretur, explicat Boherius his verbis : « Secundum modum religionis etiam in salutando dicunt religiosi majoribus Benedicite ; hoc enim benedictionem esse puto, vel debet dicere frater Domine mi, aut Revcrende Pater, non licet mihi vobiscum loqui, quare cum benedictione vestra discedo. Hospes autem debet utrique respondere, Ite, Pater, vel Frater, in benedictione Dei. » Et in secundo comment., « Petita benedictione, id est dicto Benedicite. Sed quid, inquam, huic bene respondetur? Ite, Pater, vel Frater, in Dei benedictione. » Similiter et Nicolaus de Fractura benedictionem ait peti « per illa verba Benedicite. » Porro mos fuit apud veteres monachos, non tantum ut ab ipsis hospitibus benedictionem peterent, sed etiam ut ipsi eam hospites ab se suscipiente rogarent, ut clarum est ex Rufino (Lib. ii de Vit. Pat., c. 1): « Cumque salutassemus eum..., rogatus est a nobis , ut orationem simul et benedictionem daret. » Hancque iterum, cum recederent, resumebant : « Ut autem, addit idem Rufinus, cœpimus ab eo velle proficisci, datis nobis benedictionibus, Pergite, inquit, filii. » Et de S. Apollonio loquens (Cap. 7) : « Benedicens ergo nos dimisit, atque in hæc verba benedictionem dedit, Benedicat vos Dominus ex Sion, et videatis quæ bona sunt Jerusalem omnibus diebus vitæ vestræ. » Ita etiam Marculfus monachus (Sæc. ii Ben.), qui S. Columbanum convenerat, « accepta ab eo benedictione , calle quo venerat repedavit, » ut scribit Jonas in ejus Vita, n. 14.

Texto latino: edición de Hunter Blair, The Rule of St. Benedict, Fort Augustus, 1906, sin las referencias bíblicas entre corchetes ni las notas del editor. Numeración usual de los versículos. · Versión castellana, Barcelona, V. Torras y J. Corominas, 1850 (ortografía de la época). Texto de dominio público en Francia (art. L123-1 del Código de la Propiedad Intelectual francés). Transcripción y revisión: Abbatia Sancti Petri de Curte. Señalar un error