Abbatia
Sancti Petri
de Curte

La Regla de san Benito

Capítulo 56

De Mensa AbbatisDe la mesa del Abad

Sobre todo el capítulo

Comentarios Dom Paul Delatte, abad de Solesmes (1913) (en francés) 56

p. 408 DE LA TABLE DE L’ABBÉ

1

Mensa Abbatis cum hospitibus et peregrinis sit semper.

La mesa del abad esté siempre con huéspedes, y peregrinos;

Comentarios Dom Edmond Martène, maurino (1690) (en latín) 56.1

col.795 Mensa abbatis cum hospitibus et peregrinis sit semper, etc.] Inter hospites et peregrinos hic distinguunt commentatores. Hildemarus : « Hospites, inquit, sunt qui de eadem regione sunt de prope. Peregrini sunt qui de alia regione ; peregrinus enim dicitur, sicut dicit Cassiodorus, quasi pergens longius. » Idem habet Bernardus Cassinensis, cujus verba cum retulisset in primo commentario Boherius, addit : « Vel dicuntur peregrini qui ad monasterium aut locum aliquem devotionis causa declinant ; hospites vero, qui alia de causa ad ipsa loca accedunt. » Utrumque discrimen affert Nicolaus de Fractura. Richardus autem de S. Angelo sic scribit : « Hospites intelligimus pauperes et non pauperes ; per peregrinos intelligimus illos qui vadunt per oratoria pro indulgentiis obtinendis. » Qui tamen addit : « Vel dicas quod unum sunt. » Hi vero qui in eadem civitate vel oppido in quo situm est monasterium, residentes, ultro convivium emendicant, aut ab abbate invitantur, non hospites, sed convivæ potius dicendi sunt, ut notat Menardus.

col.795 Is acute observat non hic cellæ, aut cameræ, aut palatii abbatis, in quo seorsum a sua congregatione cum hospitibus et peregrinis reficiat, sed solius mensæ fieri mentionem : ex quo infert abbati reficiendum esse cum hospitibus et peregrinis in conventu fratrum. Quæ quidem sententia non uni singularis est Menardo : nam multis jam ante sæculis sub lite res erat, ut patet ex Smaragdo, Hildemaro infra citando, et Bernardo Cassinensi. Smaragdus enim in hæc cap. 53 verba, Coquina abbatis et hospitum super se sit, scribens, ita habet : « Æstimatur a multis, quia sicut coquina alia quam fratrum, et in alio erat constituta loco, ita et mensa abbatis non tunc in communi refectorio erat cum cæteris mensis posita ; sed in alia erat cellula segregata, qua crebro venientes hospites, frequenter cibis invenirent paratam. » Quo ex loco sic argumentari licet : Si æstimabatur a multis, ergo non ab omnibus : ergo æstimabant aliqui mensam abbatis in communi fratrum refectorio cum cæteris fratrum mensis esse debere. Clarius Bernardus Cassinensis : « Dicunt, inquit, hic quidam, quod abbas semper in refectorio cum fratribus comedere debet, et hoc etiam statuto super hoc facto declaravernnt dicentes, quod mensa abbatis debet esse in superiori loco, et ibi cum hospitibus consedentibus debet sumere refectionem. » Talem fuisse Cluniacensium disciplinam insinuare videtur Udalricus his verbis (Lib. iii, cap. 5) : « Clericis, et peregrinis monachis, qui ita vadunt pedites absque jumento, nobiscum in refectorio comesturis aquam ad manus ministrat (abbas), talesque sedent ad mensam principalem. » Ego vero sic Menardi sententiam sequar, et defendam, ut oppositas etiam rationes et auctoritates, si quæ sunt, haud sileam.

col.795 Itaque abbatem cum hospitibus in communi fratrum conventu refici debere probat antiqua et recepta monachorum veterum praxis, a quibus S. P. Benedictum recessisse in re tanti momenti facile non est credendum. Hanc vero praxim passim videre est in eorum regulis et actis. Regula tertia SS. Patrum ita habet : « Illud quoque statuimus, ut abbates omni tempore cum fratribus reficiant ; quia eo tempore quo fratres, aut pro negligentia arguere, aut spiritali debent sermone imbuere, absque certa necessitate se removere non debent. » S. Cæsarius in epistola ad Oratoriam abbatissam (Cap. 11) : « In quotidiano corporis alimento, atque communi cibo par sis his cum quibus pari in mensa uteris consessu, iisdem denique quibus sorores, ferculorum saporibus delectare, et æqualia vobis cibaria potionesque communes exhibeant discoferæ et pincernæ, etc. » S. Aurelianus in Regula ad monachos (Cap. 50) : « Sanctus abbas, nisi inæqualitate faciente, extra congregationem non reficiet. » Regula S. Isidori (Cap. 10) : abbas citra languoris necessitatem cibos in conspectu pariter cum fratribus sumat : nec aliud quam cæteri, nec cultius quam quæ in commune consistunt, præparari sibi quidpiam expetat. » Regula monastica communis S. Fructuosi (Cap. 10) : « Abbates cum fratribus, advenientibus hospitibus et peregrinis, in una mensa communiter vivant. » Regula S. Donati ad virgines (Cap. 59) : « Abbatissa, nisi inæqualitate aliqua, aut infirmitate, vel occupatione compellente, extra congregationem suam penitus non reficiat. » Quod desumpsit ex Regula sancti Cæsarii ad virgines, cap. 38 Denique Regula Magistri passim indicat abbatem in refectorio debere reficere. Idem confirmat praxis. De S. Eugendo abbate ita Vitæ scriptor : « Abbas iste mensulam suam (ut facere quosdam nuper audivi) nec victum unquam exceptavit a fratribus. » S. Eastervinus, teste Beda in lib. i de Vita S. Benedicti Biscopi, « eodem quo fratres cæteri cibo, semper eadem vescebatur in domo. » S. Hermelandus Agatheo comiti in Antrensi monasterio « humanitatis gratiam exhibens, in refectorium eum secum duxit, calicemque meri ei dari jussit, » ut scribit anonymus in ejus Vita cap. 13 ; et infra, cap. 15, inter corruptos mores Adalfredi abbatis, Hermelandi successoris, illud recenset, quod « cœpit aulam sibi ædificare. » Imo auctor est Caramuel omnes fere Hispanos credere S. Benedictum in regulari refectorio, et sæpius communi hora peregrinos et exteros tractasse. His accedit concilii Aquisgranensis decretum, statuens (Disp. 132 in Regul. S. Benedict.) « ut abbas, vel quispiam fratrum ad portam monasterii cum hospitibus non reficiantur. In refectorio autem omnem eis humanitatem manducandi ac bibendi exhibeat. Ipse tamen ea cibi potusque mensura contentus sit, quam reliqui fratres accipiunt. Si vero propter hospitem voluerit ad solitam mensuram fratribus sibique augere aliquid, in sua maneat potestate. » Quod statutum confirmat Caroli Calvi præceptum pro partitione prædiorum S. Germani a Pratis, in quo assignat vineas in fratrum et hospitum usus in refectorio edentium.

col.796 Deinde S. Benedictus, Regulæ cap. 38 agens de lectore mensæ, statuit ut non præsumat ibi quisquam de ipsa lectione aut aliunde quidquam requirere, ne detur occasio maligno, nisi forte prior voluerit pro ædificatione aliquid breviter dicere ; ubi prior pro abbate usurpatur. Verum si abbas nunquam reficiat in conventu fratrum (debet enim reficere cum hospitibus, qui nunquam desunt monasterio, et si defuerint in ejus manet potestate quos vult de fratribus vocare, qui cum ipso reficiant), frustra permittitur ei in refectorio de lectione aliquid dicere, ut pote qui nunquam ibi cum fratribus manducaturus Sit.

col.797 Ut vim hujus argumenti eludat Hæftenus, respondet nomine prioris hic intelligi quemcunque superiorem, sive abbas sit, sive prior, sive subprior, qui conventuali mensæ præsideat. Sed prioris nomen in omnibus Regulæ locis, ubi singulariter et absolute, non respective ponitur, abbatem significare merito contendit Menardus noster (Menard. in Conc. Regul., cap. 47, § 1), et ipse Haeftenus (Haeft. lib. iii, tract. 6, disq. 2) alibi fatetur prioris vocem in Regula pro abbate sæpius usurpari, ut cap. 6, 7, 13, 40. 53 : quidni etiam in isto de quo agitur loco ? Certe antiquiores monachi ideo maxime nolebant abbatem a communi fratrum mensa abesse, ut posset eis post cibum ædificationis verba proferre, et spiritali sermone eos imbuere, ut habet supra citata Regula SS. Patrum ; refectione enim transacta, spiritalis apud eos collatio agitabatur, ut probat idem Haeftenus lib. x, tract. 5, disq. 4, quod S. Benedictum neglexisse non est prorsus qui credat, multo minus qui existimet eum voluisse aut permisisse ut abbas vices suas in exhortationibus faciendis alteri committeret, cum nusquam plus valeant exhortationes quam in ore abbatis et superioris. Adde quod Regula Magistri (Cap. 24), quæ hoc statutum a S. Benedicto mutuavit, clare et distincte præscribit, ut de singulis mensis quos voluerit fratres quid lectum est ABBAS interroget ; non præpositus, seu quivis prior.

col.797 Præterea, ut optime arguit Hildemarus, S. Benedictus voluit ut abbas majoris nomen factis impleat, et omnia bona et sancta factis amplius quam verbis ostendat ; sed si separatam a fratribus seorsim mensam habeat, jam factis suis discipulos non docet : neque enim vident cum quanta moderatione, cum quanto silentio, cum quanta gravitate cum hospitibus manducet.

col.797 Insuper, S. legislator decernit ut omnes intersint versui qui ante cibum dicitur, et sub uno simul omnes accedant ad mensam ; ubi « non exceptavit abbatem, inquit Hildemarus, dicens excepto abbate, qui cum hospitibus manducaturus est ; sed tantum dixit : omnes dicant versum. Et hoc non suffecit ei dicere semel omnes ; sed bis cum subjunxit, et sub uno omnes accedant ad mensam ; ac per hoc cum ita intelligendum est, ut abbatis mensa in refectorio cum mensis fratrum esse debeat. »

col.797 Tandem nulla potest adduci ratio qua S. Pater induci potuerit ad separandam abbatis mensam a fratribus ; nam quod ait Bernardus Cassinensis : « Gratia charitatis mensam abbatis separatam esse voluit beatissimus Benedictus : qui vero contrarium ediderunt statutum, aut avaritiæ studuerunt, aut incogniti qualiter viverent esse voluerunt ; » tolerari non potest. Magna sane charitas, quæ omnem destruit charitatem, pastorem segregat a grege, viam lupo pandit liberam, omnemque vitiis omnibus aditum ministrat. Quis enim exprimere valeat quanta inde tum in spiritualibus, tum in temporalibus oriuntur mala, dum fervet olla abbatis, et alget congregationis cacabus ? Quanta abbati permittitur licentia, cum ei datur occasio quotidie comessandi cum sæcularibus, decoquendi, abliguriendi, dilapidandi bona monasterii ! quanta inde in vita monastica corruptela, quot inter fratres in abbatem murmurationes, quot detractiones, quot maledicta, ne quid pejus dicam ! O singularis charitas ! Præclarum sane est quod aiunt nonnulli (Apud Haeft., lib. xi, tract. 3, disq. 4), S. Benedictum prævidentem quod futurum erat, scilicet divisionem mensæ abbatis a mensa monachorum, hoc caput edidisse, non quidem per modum præcipientis, sed per modum prænuntiantis quod futurum videbat. Quasi vero S. Pater prævidens quod futurum erat, tanto morbo non occurrisset, et adversus illud suos non præmunisset.

col.798 Nec majoris sunt momenti quæ dicit Haeftenus (Ibid., disq. 1), « non defuisse illi justas rationes separatæ mensæ : 1° ne fratres turbarentur ; 2° ut præ illis liberalius exciperentur (hospites) ; 3° ne moribus imperfectiorum fratrum forte offenderentur ; 4° ne daretur occasio hospites sine venia alloquendi. » Nam easdem rationes ipse refellit postea. Et certe non moverunt rationes istæ Patres Aquisgranenses, quominus statuerent (Can. 27), « ut abbas vel quispiam fratrum ad portam monasterii cum hospitibus non reficiatur : in refectorio autem omnem eis humanitatem manducandi exhibeat. » Non moverunt concilium Londonense ii, statuens, « ne abbates faciant milites, et ut in eadem domo cum monachis suis dormiant, et comedant, nisi aliqua necessitate prohibente. » Non moverunt Cluniacenses, aliasque congregationes monasticas, quæ ad puriorem Regulæ normam vitam instituere studuerunt ; quæ omnes abbatem ad commune fratrum refectorium remittunt, et hospites illo duci et manducare permittunt. Et certe non multum esse timendum ne fratres inde turbentur experientia docet ; deinde quid prohibet quominus hospites in refectorio liberalius excipiantur ? Quod vero timetur ne scandalizentur minus perfectorum fratrum moribus, multo magis sperandum fuisset, « ut hospites cum viderint tam abbatem quam et monachos cum timore Dei, et cum reverentia, atque moderatione, sive etiam gravitate manducare, glorificent Dominum, sicut Dominus dicit : Videntes vestra bona opera, glorificant Patrem vestrum qui in cœlis est ; et quandoque, Domino miserante, ipsi hospites contemnentes ea quæ sæculi sunt, ad Dei servitutem venire festinabunt, » ut cum Hildemaro loquar. Tandem non esse periculum ne fratres haudquaquam jussi hospitibus loquantur experientia magistra docet.

col.798 Unum est quod majorem videtur pati difficultatem. Nam cum S. Benedictus abbatem velit frangere jejunium propter hospitem, et hospites nunquam desint monasterio, si abbas cum hospitibus in refectorio reficere debet, sequatur abbatem quotidie coram toto conventu, aliis interim jejunantibus, jejunium frangere ; quod quis credat ? Hæc objectio, quæ prima fronte videtur aliquid habere difficultatis, nullam in rei veritate complectitur ; nam quid melius jejunium extra aut coram conventu violare ? quid perfectius ? Deinde hæc objectio locum tantum habet quando abbas solitas refectionis horas propter hospitem cogitur prævenire ; nam « quando hospites una cum conventu reficiunt, abbas nec debet frangere jejunium, nec aliis quam fratres uti alimentis, saltem communiter. Non ita vero frequens est abbatem prævenire solitas refectionis horas, cum non quotidie veniant hospites, et sæpius horam congregationis facile exspectent. Adde quod S. Pater præscribit ut quoties minus sunt hospites, in abbatis sit potestate quos vult de fratribus vocare ; qui scilicet ejus vice cum hospitibus reficiant, dummodo duos seniores propter disciplinam dimittat cum fratribus, ut ipse possit in communi fratrum conventu refectionem sumere ; nam ita explicare Regulæ textum nihil est incommodi.

col.798 Major difficultas repetitur ex duobus Regulæ locis qui mensæ abbatialis separationi favere videntur. Primus exstat cap. 53 : Coquina abbatis et hospitum super se sit : quem locum exponens Smaragdus ait : « Æstimatur a multis quia, sicut coquina alia quam fratrum, et in alio erat constituta loco, ita et mensa abbatis non tunc in communi refectorio erat cum cæteris mensis posita : sed in alia erat cellula segregata, quam crebro venientes hospites frequenter cibis invenirent paratam. » Sed quod æstimabatur a multis, contrarium tenebatur ab aliis, ut supra vidimus. Et certe coquina abbatis et hospitum olim construebatur prope coquinam monachorum, et inter utramque erat fenestra, per quam ex una parte pulmenta monachorum, ex altera fercula ministrabantur hospitum, ut docet Hildemarus in cap. 53. Ideo autem S. Benedictus separatam voluit esse coquinam hospitum, non ut separato cum abbate reficerent in loco, sed ut incertis horis supervenientes hospites non inquietent fratres ; cum enim paulo lautius hospites excipi voluerit, et aliunde nullum a coquinæ officio excuset, certe si fratres ad coquendos monachorum cibos aliunde satis inepti, ad præparanda hospitum fercula cogerentur, non parum perturbarentur ; maxime cum incertis horis superveniant hospites, et brevi tempore omnia præparari necessum sit : propterea S. Benedictus separavit abbatis et hospitum coquinam ; non vero ut seorsim abbas comessaretur cum eis, et omnia monasterii bona in comessationibus dilapidaret.

col.799 Alter locus in sequentibus hujus Capituli verbis continetur : « Quoties tamen minus sunt hospites, quos vult de fratribus vocare in ipsius sit potestate. Seniores autem unum aut duos semper cum fratribus dimittendum procuret propter disciplinam. » Hic triumphant abbates carnales : quidni enim tales cum Hildemaro ita liceat appellare ? « Dicunt quidem abbates carnales, inquit, quia cum hospitibus extra refectorium debet esse mensa abbatis. Assumunt in adjutorium sui erroris illud quod S. Benedictus dicit : Quoties tamen minus sunt hospites, quos vult de fratribus vocare in ipsius sit potestate ; seniorem tamen unum aut duos semper cum fratribus dimittendum procuret propter disciplinam. Quid enim necesse fuerat S. Benedicto dicere, unum aut duos semper cum fratribus dimittendum procuret propter disciplinam, si in refectorio abbas manducare debuisset ; cum ipse abbas, si ibi manducat, potest disciplinam habere ne aliquid inhoneste aut agatur, aut loquatur quis ? Et in eo quod dicit dimittendum, apparet, quia alibi est ipse abbas, et alibi illi super quos dimittit seniores propter disciplinam, et non simul, etc. » Unam jam hanc ad difficultatem solutionem adhibuimus ; scilicet cum pauciores sunt hospites, esse in potestate abbatis quos vult de fratribus vocare, qui vices ejus cum hospitibus edendi suppleant, non ut secum extra commune refectorium reficiantur. Aliam accipe ab Hildemaro : « Quæritur, inquit, in hoc loco ubi debet abbas manducare, utrum in refectorio, an foris ? Sunt alii qui dicunt, in refectorio debet manducare. Quomodo ergo debet dimittere fratres suos cum fratribus in refectorio, si ille debet manducare ibi ? Qui respondentes dicunt : Propterea dixit B. Benedictus seniores dimittere, quia sunt talia refectoria in quibus ita sedent fratres propter multitudinem fratrum, ut ab abbate non possint videri, veluti sunt in Sancto Gallo. » Hanc responsionem confirmat Regula Magistri, quæ, licet aliquando recedat a Benedictina, in multis tamen potest spectari ut ejus interpretatio et commentarius (Cap. 84) : « Ad mensam abbatis, infit, sedeant seniores, extranei supervenientes, vel vicibus fratres psalterati, quos voluerit abbas, præter præpositos, qui in decadis suis ideo ad suas mensas jubentur esse præsentes, ut causam Dei, id est taciturnitatis et gravitatis in susceptis suis custodiant. » Et ita forte intelligendus est locus ex Vita S. Filiberti abbatis, n. 3 (Sæc. ii Ben.) : Jussus igitur sedere ad priorem mensam, etc. Quod si quis nolit S. Benedictum respexisse ad ampla illa refectoria, satis vero simile est seniores etiam ad mensas permiscuisse junioribus, ut super eos invigilarent ; sicut in dormitorio noluit adolescentiores fratres juxta se lectos habere, sed permixtos cum senioribus dormire. Et certe decani, quos S. Benedictus, cap. 22, seniores appellat, ex antiqua monachorum disciplina suis decaniis assidebant ad mensam, ut supra diximus ad cap. 21. Ab hac vero disciplina S. legislator recedere noluit, unde cum nollet abbatem in sua mensa remanere solum, ubi pauci, vel nulli sunt hospites, quosdam ex senioribus vocare permisit, ita tamen ut unum aut duos ex fratribus permixtos relinqueret, ne hanc disciplinam a monachis receptam ex toto dimittere videretur. Et sane qualis esset illa disciplina, si uno aut duobus senioribus cum fratribus relictis, abbas cum reliquis sibi seorsim indulgeret ?

col.800 Aliter etiam respondet Hildemarus, hunc locum intelligendum esse de illis diebus quibus hospitalitatis gratia solitam refectionis horam abbas prævenire cogitur. Tunc enim cum pauci sunt hospites, quos vult ex fratribus potest vocare, qui cum eo et hospitibus reficiant in refectorio. Respondebit hic Haeftenus hoc esse restringere verba S. Benedicti ad certum casum, quem nusquam insinuat. Verum quid prohibet S. Benedicti textum ad certum restringere casum, cum recta ratio id exigat, et antiquissimi Regulæ commentatores, qui omnium optime S. Patris mentem assecuti sunt, ita Regulæ verba intellexerint ? Quod vero urget Haeftenus in verbo semper, dicit enim S. Benedictus, Seniores semper cum fratribus dimittat, certe non urget : nam, ut optime dicit Hildemarus, verbum illud in divinis Scripturis non semper sumitur universaliter ; sed neque in Regula S. Benedicti, ut facile demonstrare possem. Quod ergo S. Pater ait, Seniores semper cum fratribus dimittat, non sic capiendum est quasi quotidie fratres secum assumere deberet ; id enim quotidie S. Benedictus non permittit, sed quando minus sunt hospites, et abbas hospitalitatis gratia canonicas refectionis horas prævenit.

col.800 Opponi insuper posset Regula SS. Serapionis, Macarii, Paphnutii, et alterius Macarii, ita præscribens : « Venientibus vero fratribus ad horam refectionis, non licebit peregrino fratri cum fratribus manducare, nisi cum eo, qui præest, Patre, ut possit ædificari. » Sed hic locus intelligitur non de quibuscunque hospitibus, at de peregrinis, hoc est de longe venientibus, quos non semper expedit admittere cum fratribus ; nec de quibuscunque peregrinis, sed de venientibus hora refectionis, qui consequenter nihil sibi paratum inveniunt, saltem quo paulo humanius excipiantur.

col.800 Quibus autem ista non sufficient, sufficere prorsus debet id quod scribit Petrus Venerabilis ad S. Bernardum his verbis : (Lib. i, epist. 28) : « Quoscunque abbas substantia monasterii reficit, nonne mensæ propriæ participes facit ? Quod si isto modo impleri a nobis Regula secundum vos minime potest, et hoc esse mandatum, ut cum abbate manducent, affirmatur ; fit et istud quandoque de honestis personis ; nam indecens credimus, ut præsente conventu quarumcunque personarum non cunctis placitura incongruentia indiscrete introducatur ; et ipsis forte bonis inde scandalum oriatur. Si vero opponitis non in conventu, sed extra conventum mensæ abbatis hospites debere sociari, respondemus hac occasione abbates a fratribus se sequestrare solere, et sub prætextu hospitum lautioribus sibi ac familiaribus epulis indulgere, neque de ovium suarum pastu curare ; et secundum Prophetam (quod salvo mystico intellectu dicimus) quod crassum videbant assumebant, et quod debile erat projiciebant ; et cum limpidissimam aquam biberent, reliquam pedibus suis conturbabant, et gregem Domini turbida et cœnosa aqua potabant ; hoc est, sibi optime providentes, de cæteris non curabant : qui quoniam bono præcepto male abutebantur, novo ulceri novum emplastrum superponendum fuit, et præceptum quod aliquando salubre fuerat, salubriore consilio commutandum ; eapropter ut vitium de virtute ortum rursum virtute exstingueretur, cum de communi mensa ad singularem Regula transmisisset, iterum de singulari mensa ad communem regula rationis et charitatis adduxit ; unde et abbates nostri, nisi infirmitas obstiterit, nobiscum semper comedunt : et aliquando cum hospitibus, quando tales adsunt, aliquando sine illis, a communi tamen mensa nunquam vel raro discedunt, hospitibus autem et peregrinis nihil deesse patiuntur. » Audiant et alium Petrum (Petrus Dam., opusc. 35, cap. 7) : « Nonnulla in nostris partibus monasteria præclaram nuper institutionis normam sibimet indiderunt, ut præter cætera pietatis opera, etiam tres pauperes cum privata mensa juxta se semper abbas habeat, eisque singulis mensuram cibi, quem quivis habet frater, apponat. Nam cum regularis norma præcipiat ut abbatis mensa semper sit cum hospitibus, hoc modo noviter utrumque completur, ut et abbatis mensa non superbis sæculi, sed sanctis hospitibus hæreat, et ipse convesci fratribus non omittat. »

Comentarios Dom Paul Delatte, abad de Solesmes (1913) (en francés) 56.1-56.3

p. 408 De mensa Abbatis. — Mensa Abbatis cum hospitibus et peregrinis sit semper. Quoties tamen minus sunt hospites, quos vult de fratribus vocare, in ipsius sit potestate. Seniorum autem unum aut duo semper cum fratribus dimittendos procuret, propter disciplinam.

p. 408 Il est peu de chapitres plus courts et, semble-t-il, plus clairs que celui-ci: il en est peu néanmoins qui aient suscité tant de controverses. On s’est demandé comment saint Benoît avait pu prescrire à l’Abbé d’avoir régulièrement sa table avec les hôtes en général et spécialement avec les pèlerins : cum hospitibus et peregrinis (1). N. B. Père ayant dit ailleurs que les hôtes ne manquent jamais au monastère, il suit que l’Abbé devra sans cesse déserter sa maison. A priori, a-t-on dit, cela est impossible : car, au point de vue de la discipline, comme au point de vue financier, ce serait le désordre et un sérieux danger de décadence monastique ; quant à la vertu de l’Abbé, elle est en singulier péril, s’il doit prendre ses repas, et bientôt passer ses journées, en marge de sa communauté, avec les séculiers ! Quis enim exprimere valeat, s’écrie D. Martène, quanta inde tum in spiritualibus, tum in temporalibus, oriuntur mala, dum fervet olla Abbatis et alget congregationis cacabus ?

(1) Paul Diacre donne une autre explication : Hospites sunt qui de eadem regione sunt, id est de prope; peregrini sunt, qui de alia regione sunt.

p. 408 De fait et à posteriori, toutes les anciennes Règles placent l’Abbé au réfectoire commun. La plupart des Commentaires, à commencer par celui d’Hildemar, les coutumiers des monastères fervents de toutes les époques, protestent contre l’interprétation littérale du texte de saint Benoît. Des conciles même, comme celui d’Aix-la-Chapelle de 817, défendent à l’Abbé d’avoir table à part. A Cluny, dit Pierre le Vénérable, nos Abbés mangent toujours avec nous, sauf lorsqu’ils sont malades et, exceptionnellement, lorsqu’ils reçoivent certains hôtes (1). Partout où l’on a voulu s’en tenir pratiquement au sens littéral de la Règle, des abus se sont produits. Et par esprit de réaction, avec une indignation d’ailleurs trop justifiée, les commentateurs du dix-septième siècle, D. Martène, D. Mège, D. Hugues Ménard, protestent contre une interprétation aussi redoutable. Pour eux, le texte ne peut signifier que ceci : la table de l’Abbé accueillera les hôtes, mais au réfectoire commun, et à une place d’honneur spéciale. Et tous s’ingénient pour résoudre les difficultés qu’on leur oppose.

(1) Cf. Epist., l. I, Ep. XXVIII. P. L., CLXXXIX, 133.

p. 409 Car l’interprétation contraire a ses tenants. Bernard du Cassin, Hæften, Perez, Calmet, ne consentent pas à torturer le texte de la Règle, qui est fort clair, et que corroborent d’ailleurs d’autres prescriptions de N. B. Père. Il est dit, par exemple, au chapitre LIII : Coquina Abbatis et hospitum per se sit, ut incertis horis supervenientes hospites, qui numquam desunt monasterio, non inquietent fratres. Ne semble-t-il pas, d’après ces paroles, que l’Abbé et ses hôtes ont réellement leur cuisine à part et un réfectoire particulier (2)? Le motif que donne saint Benoît pour justifier cette mesure, c’est que l’heure de l’arrivée des hôtes étant incertaine et variable, il n’y aurait point coïncidence entre le repas qu’on doit leur servir, et celui, toujours à heure fixe, de la communauté. Il faut donc, pour les hôtes, des cuisiniers spéciaux et table à part. L’Abbé prendra place à celle-ci, non pas, bien entendu, à tout moment du jour, mais aux heures où auront lieu les repas principaux des hôtes, la communauté gardant son régime et son horaire. Aussi bien, on ne saurait faire attendre aux hôtes leur dîner jusqu’à none, pendant le Carême monastique. Et c’est pourquoi N. B. Père a prescrit, toujours au chapitre LIII, que l’Abbé ou celui qui préside la table des hôtes, prior, rompe le jeûne, nisi forte praecipuus sit ille dies jejunii, qui non possit violari : car, dans cette dernière hypothèse, les hôtes comme les moines doivent attendre l’heure canonique. Il faut bien admettre, en tout cas, que les jours où l’Abbé rompt le jeûne régulier propter hospitem, il mange à un autre moment que les frères, et — à moins qu’il ne fasse un second repas ! — n’apparaît point au réfectoire commun ce jour-là... « Mais alors, les hôtes ne manquant jamais au monastère, l’Abbé est, en bloc, dispensé du jeûne depuis le 14 septembre jusqu’au Carême?... » Nous ne devons pas prendre d’une façon matérielle et absolue cette réflexion de saint Benoît que les hôtes ne manquent jamais ; et, tandis qu’il la formulait, il prévoyait sans doute que l’Abbé serait libre quelquefois. Ce qui ne peut être entendu qu’à la lettre, ce sont les prescriptions suivantes : Jejunium a priore frangatur... et encore : Mensa Abbatis cum hospitibus sit semper.

(2) Cf. Reg. I SS. Patrum, viii : Venientibus fratribus ad horam refectionis, non licebit peregrino fratri cum fratribus manducare, nisi cum eo qui praeest Patre, ut possit aedificari,

p. 410 Pourtant, au prix de bien des subtilités, les tenants de l’hypothèse du réfectoire commun ont réponse à tout, même à la difficulté que leur crée cette remarque de N. B. Père : Quoties tamen minus sunt hospites, quos vult de fratribus vocare, in ipsius sit potestate. Elle s’entend très bien d’un réfectoire séparé, auquel l’Abbé pouvait appeler, lorsqu’il n’y avait pas affluence de convives, tel ou tel frère peut-être connu des hôtes ou plus apte à les édifier. Mais pourquoi, dans un réfectoire commun, appeler quelques frères près de soi et des hôtes? Afin de leur procurer l’aubaine d’un bon dîner? Afin de ne pas laisser l’Abbé et ses convives dans un isolement, d’ailleurs relatif? Notez que dans ce réfectoire commun on est silencieux et attentif à la lecture : mensis fratrum edentium lectio deesse non debet (chap. XXXVIII) ; les frères qu’on appellera à la table des hôtes et de l’Abbé causeront-ils donc pendant que les autres se taisent et suivent la lecture? Non, sans doute ; autrement, ce serait le pur désordre. Rien, dans la description de l’accueil fait aux hôtes, au chapitre LIII, ne laisse entrevoir que les hôtes prennent leur repas en silence, dans le réfectoire des moines.

p. 410 Et s’il pouvait encore demeurer un doute sur la réalité des deux réfectoires, il suffirait de lire la troisième et dernière phrase du présent chapitre, qui nous semble décisive. C’est là, dit D. Martène après Hildemar, que triomphent les Abbates carnales! En effet, et il n’est vraiment que le préjugé honorable ou le parti pris résolu qui puissent contester. Si l’Abbé et les anciens n’ont cessé d’être présents au réfectoire commun, à quoi bon recommander de laisser un ou deux anciens avec les frères dans l’intérêt de la discipline? Mais voici un dernier argument qu’on nous oppose : au chapitre XXXVIII, N. B. Père suppose le cas où le supérieur voudrait, dans un dessein d’édification, prononcer quelques paroles. L’hypothèse de saint Benoît devient vaine, dit-on, si l’Abbé n’est jamais avec les moines, mais bien avec les hôtes « qui ne manquent jamais au monastère ». Nous avons répondu déjà que ces derniers mots doivent être pris au sens large, et qu’en fait l’Abbé pouvait se trouver quelquefois avec la communauté : par exemple si les hôtes se présentaient après le repas de l’Abbé et des frères. Il faut observer aussi que le terme prior ne désigne pas exclusivement l’Abbé dans la Règle, mais un supérieur, quel qu’il soit ; et ici il peut s’appliquer à celui qui préside, en l’absence de l’Abbé, le repas monastique.

p. 410 Nous devons dire un mot des motifs auxquels obéissait saint Benoît en prescrivant à l’Abbé de s’asseoir à la table des hôtes. Il se souvenait que saint Paul avait recommandé aux chefs de communautés ecclésiastiques d’être hospitaliers. L’hospitalité était un exercice de charité et une preuve de fraternité chrétienne très nécessaires à cette époque ; elle était surtout un excellent procédé d’évangélisation. La conversation de l’Abbé, que saint Benoît veut homme de doctrine et de vertu, devenait, avec le spectacle de la vie monastique, une prédication aimable. Le recrutement du monastère s’opérait en partie grâce à ces relations de l’hôtellerie. Et ainsi l’Abbé, tout en s’occupant des hôtes, ne désertait aucunement sa maison et travaillait pour elle. Aussi bien, la physionomie de la vie conventuelle était-elle alors un peu différente de ce qu’elle est devenue depuis. Aujourd’hui, si un Abbé n’était pas au réfectoire et en récréation avec ses moines, il ne serait jamais avec eux, puisque, sauf l’office divin et la conférence spirituelle, toute la journée est employée dans des travaux où nous sommes seuls. Mais chez N. B. Père, on travaillait ensemble aux champs, ensemble on revenait au monastère, et l’Abbé qui partout, même au dortoir, accompagnait les siens, pouvait plus facilement distraire une part de son temps en faveur des hôtes.

p. 411 Réserve faite des motifs qui ont déterminé la teneur du chapitre LVI, nous n’avons qu’à nous féliciter des modifications introduites par l’usage et par l’autorité de l’Église. Désormais la mense abbatiale ne doit plus être séparée de la mense commune. Et sans qu’il faille prendre contre les hôtes des précautions ridicules, il est trop certain qu’un contact perpétuel avec eux pourrait devenir préjudiciable au recueillement et au travail de l’Abbé. Les hôtes et lui se rencontrent d’ordinaire immédiatement après les repas ou à d’autres moments déterminés. Dans des cas exceptionnels, justifiés aussi par la tradition monastique, l’Abbé mange à part avec eux ; mais, le plus souvent, ils sont introduits au réfectoire commun.

2

Quoties tamen minus sunt hospites, quos vult de fratribus vocare, in ipsius sit potestate.

y cuando no les hubiere, podrá llamar á los monges que gustáre;

3

Seniorum tamen unum, aut duos semper cum fratribus dimittendos procuret, propter disciplinam.

pero procure dejar siempre uno, ú dos de los mas ancianos en la mesa de la comunidad, que mantengan la disciplina regular.

Texto latino: edición de Hunter Blair, The Rule of St. Benedict, Fort Augustus, 1906, sin las referencias bíblicas entre corchetes ni las notas del editor. Numeración usual de los versículos. · Versión castellana, Barcelona, V. Torras y J. Corominas, 1850 (ortografía de la época). Texto de dominio público en Francia (art. L123-1 del Código de la Propiedad Intelectual francés). Transcripción y revisión: Abbatia Sancti Petri de Curte. Señalar un error