Abbatia
Sancti Petri
de Curte

Les Paroles des anciens (Verba seniorum, livre VII)

Du labeur des saints

De labore sanctorum.

Ce livre n’est pas traduit dans l’édition utilisée ; le latin est donné seul.

1

Quidam senex dixit: Usque tunc laboret homo, usquequo possideat Christum. Qui autem semel illum adeptus fuerit, jam non periclitatur. Permittitur tamen laborare, rememorans tribulationem laboris, undique semetipsum custodiat, timens ne tantos labores amittat. Nam et filios Israel ideo Deus per desertum quadraginta annis circumduxit, ut rememorantes viæ tribulationem, nollent redire retrorsum.

2

Quidam frater requisivit senem: Quemadmodum laborant postulantes de remissione peccatorum? Respondit senex: Antequam perveniat in eos gratia quæ operetur pro labore ipsorum, ipsi pallidi et in labore sunt; super quos vero ex priori patientia jam gratia Christi pervenit, isti florent, et exsultant animæ eorum, et facies eorum clara est sicut sol, cum nubes non habet, et lucet; quando vero sol nube cooperitur, pallescit; sic et anima, quando passiones eam et tentationes obscurant. Quæ autem per gratiam Dei mundata est, ita fulget sicut scriptum est: Magna est gloria ejus in salutari tuo.

3

Item dixit: Qamvis laborent hic sancti viri, tamen et aliquam requiem possident, quoniam liberi sunt a cogitationibus hujus mundi.

4

Quidam frater requisivit a sene, dicens: Quemadmodum nunc laborantes in conversationibus viri, non accipiunt gratiam sicut antiqui? Ait enim senex: Tunc erat charitas, et unusquisque proximum suum sursum trahebat; nunc vero postquam charitas refriguit, singuli proximos suos ad inferiora deducunt; et ideo gratiam Dei non merentur.

Texte latin : Verba seniorum, livre VII des Vitae Patrum, traduit du grec par Paschase de Dume pour l’abbé Martin (Martin de Braga), dans l’édition d’H. Rosweyde reprise par la Patrologie latine de Migne, t. 73 (réimpression de 1879), col. 1025–1062, relu sur les fac-similés ; sans les notes ni les renvois de l’éditeur, ni le texte grec du chapitre XLIV donné en note. Texte du domaine public en France (art. L123-1 du code de la propriété intellectuelle). Transcription et révision : Abbatia Sancti Petri de Curte. Signaler une erreur