Les Paroles des anciens (Verba seniorum, livre VII)
Du désert, et pourquoi ils ont fui dans la solitude
De eremo; et quare fugerunt in solitudinem.
Ce livre n’est pas traduit dans l’édition utilisée ; le latin est donné seul.
Abbas Arsenius ab abbate Marco requisitus est aliquando cur fugeret homines. At ille respondit: Scit Deus quia diligo homines, sed cum Deo pariter et hominibus esse non possum. Supernæ enim multitudines ac virtutes unius sunt voluntatis: homines vero et multas habent voluntates, et varias; et ob hoc Deum relinquere, et cum hominibus esse non possum,
Quidam fratres dum linum ex Thebaida pergerent comparare, dixerunt: Per occasionem beatum Arsenium videamus. Quod cum Daniel discipulus ejus ei nuntiasset, præcepit ut pro qua causa illic advenissent de Alexandria ab eis inquireret. Cum ergo nuntiasset quod propter linum pergerent comparandum, respondit Arsenius: Ergo faciem meam non videbunt, quia non propter me, sed propter suum opus advenerunt. Vade itaque, et susceptis eis fac obsequium, ac dimitte eos, dicens: Quia senex non potest vobis occurrere.
Abbas Besarion dum deambularet cum discipulo suo per eremum, venerunt ad quamdam speluncam. Et ingressi ibi, invenerunt fratrem sedentem, et funiculum operantem, qui neque respexit in eos, neque salutavit eos, neque aliud locutus est eis. Dixit ergo abbas Besarion ad discipulum suum: Eamus hinc, quia non vult hic senex loqui nobiscum. Et profecti sunt ad Joannem abbatem. Cum autem reverterentur, venerunt ad eamdem speluncam, et dixit abbas Besarion: Ingrediamur iterum ad hunc fratrem, si forte vel modo persuadeat illi Deus, ut loquatur nobiscum. Et cum ingressi fuissent, invenerunt eum mortuum. Et dixit discipulo suo: Veni, frater, componamus illum, quia propter eum Deus huc transmisit nos. Cum autem sepelirent eum, invenerunt quia mulier esset: et admirati sunt, et dixerunt: Quia magna misericordia Domini est, quia et mulieres colluctantur, et vincunt dæmonia. Et glorificantes Deum qui est protector omnium, ad propria redierunt, narrantes quæ viderant.
Texte latin : Verba seniorum, livre VII des Vitae Patrum, traduit du grec par Paschase de Dume pour l’abbé Martin (Martin de Braga), dans l’édition d’H. Rosweyde reprise par la Patrologie latine de Migne, t. 73 (réimpression de 1879), col. 1025–1062, relu sur les fac-similés ; sans les notes ni les renvois de l’éditeur, ni le texte grec du chapitre XLIV donné en note. Texte du domaine public en France (art. L123-1 du code de la propriété intellectuelle). Transcription et révision : Abbatia Sancti Petri de Curte. Signaler une erreur