La Règle de saint Benoît
Chapitre 65
De Præposito MonasteriiDu Prieur du Monastère
Sur l’ensemble du chapitre
Commentaires Dom Edmond Martène, mauriste (1690) (en latin) 65
col.893 De præposito monasterii duo potissimum hic tractat S. Benedictus, qualiter ordinandus sit, et quomodo corrigendus, si repertus fuerit vitiosus. Quid autem sit præpositus, quæ institutionis ejus causæ, quæ munia, quæ virtutes , aut omnino tacuit, aut ita leviter tetigit, pene ut præteriisse videatur. Quapropter antequam S. Regulæ textum expendamus, isthæc aliunde repetere duximus operæ pretium.
col.893 Præpositus itaque , si vim nominis attendamus, idem significat quod prælatus; eoque nomine apud Romanos appellabatur regii satellitii præfectus , ut patet ex Theophilacto Simocatta (Lib. iv, c. 15) : « Satellitii regii principem , quem præpositum appellare Romani solent, Martyropolim misit. » Apud Apostolum (Hebr.) episcopi et pastores : Mementote præpositorum vestrorum, qui vobis locuti sunt verbum Dei. Et : Obedite præpositis vestris , et subjacete eis. Apud monachos qui primus post abbatem erat , ut patet ex eorum passim regulis. Dicebantur etiam præpositi aliquot monasteriorum superiores, qui uni abbati subjiciebantur, uti observavit Menardus, quem, sicut et Haeftenum lib. iii, tract. 6, disq. 1 et 2, consulere potes. Nunc vero licet remaneat in cœnobiis præpositi munus et officium , nomen pene antiquatum est, cujus loco prioris voce uti solemus : qua etiam usus est Lanfrancus in Statutis, ubi dicit (Cap. 5), quod, « servata abbati in omnibus reverentia, prior, qui et præpositus in Regula nominatur , honorabilior est reliquis ministris domus Dei. » Eadem et Ingulfus in Historia Croylandensi non semel, maxime ubi refert quod in excidio monasterii « domnus Askerus prior in vestiaria , domnus Letwynus subprior in refectorio, » barbarorum gladio occisi sunt. Eadem longe ante S. Gregorius Magnus ad Victorem episcopum scribens in hæc verba (Lib. iv, epist. 4) : « Victoria.... res monasterii dispersit, ut ad prioratus locum pertingeret , et ipsa post abbatissam interim inveniri debuisset. »
col.893 Illius instituendi causas tres omnino recensere possumus. Prima, quæ S. Basilii est (Regul. fus., cap. 45), ut absente abbate remaneat semper aliquis qui monasterium regat, fratrumque curam suscipiat. « Quoniam sæpenumero accidit, inquit S. doctor, aut per corporis infirmitatem, aut necessariam peregrinationem , vel alio quodam casu , ut a fratribus absit hegumenus, sit alter quisquam qui per illius et aliorum judicio valentium probationem ad hoc electus sit, ut absente illo curam fratrum in se recipiat, ut et præsentibus fratribus ab uno aliquo administretur adhortationis sermo, et non in absentia hegumeni democraticum quemdam statum arripiant fratres ad destructionem regulæ et traditi ordinis , sed quæ ad gloriam Dei diligenter sunt decreta custodiant, etc. »
col.893 Secunda ratio est ut etiam præsens abbas aliquem habeat in solatium, cujus auxilio onus impositum faciliori negotio portare possit. Hanc rationem videre est in Regula S. Ferreoli, cap. 17 ; in Regula monastica communi S. Fructuosi, cap. 11 ; in Regula Cujusdam ad virgines, cap. 2, et apud S. Gregorium lib. ix, epist. 42 Ita S. Aventinus Fidolum monasterii sui præpositum constituit ( Sæc. i Ben.), « ut tanto securius orationi et divinæ contemplationi posset insistere, quanto sciret eum nihil extra communis regulæ ordinem agere vel jubere, » ut habent Acta S. Fidoli, num. 8.
col.894 Tertia ratio est ut, si contingat abbatem esse negligentem, præpositi sollicitudine salva et integra maneat ordinis disciplina. Hanc rationem adducit S. Gregorius Victori episcopo Panormitano scribens , ut Gregorium abbatem atque presbyterum monasterii S. Theodori pœnitentia afflictam in locum suum constituat, « ita tamen , inquit (Lib. iv, epist. 4), ut Urbicus monasterii mei præpositus dare aliquem de servis Dei debeat, qui ejus præpositus fiat, ut quod istius incuria negligitur, illius sollicitudine servetur. »
col.894 Jam vero quærat aliquis quibus potissimum in rebus præpositus adjuvare debeat abbatem, quæve sint ejus officii munia; de his enim mentem suam non satis explicat S. Benedictus, contentus dicere ut illa præpositus agat cum reverentia quæ ab abbate suo ei injuncta fuerint. Sed res aliunde repetenda est. Igitur ex Regula S. Pachomii, art. 152 et 154 (In cod. Regul.), ad præpositum pertinebat fratrum negligentias ad abbatem deferre; et art. 152 binas singulis hebdomadis disputationes, id est catecheses complere. Regula Orientalis generatim tantum decernit (Cap. 3), ut « ille qui secundum ordinem disciplinæ, ordinatione abbatis, ex consilio et voluntate omnium fratrum fratribus præpositus est, omnem ad se curam de disciplina fratrum et diligentiam monasterii revocabit, habens potestatem absente abbate faciendi omnia quæ abbas præsens facit. » Regula vero Tarnatensis ita habet (Cap. 23) : « Ad præpositum præcipue pertinebit ut ad abbatem , cujus est apud vos major auctoritas, referat quod modum et vires ejus excedit..... corripiat inquietos , consoletur pusillanimes, suscipiat infirmos, patiens sit ad omnes: disciplinam libens habeat, metum imponat ; et quamvis utrumque sit necessarium, tamen plus amari appetat quam timeri. » Regula S. Isidori (Cap. 19) : « Ad præpositum pertinet sollicitudo monachorum, actio causarum, cura possessionum, satio agrorum, plantatio culturaque vinearum, diligentia gregum, constructio ædificiorum, opus carpentariorum, sive fabrorum. » Regula prima S. Fructuosi (Cap. 3) : « Præpositus sane in medio consistens dormitorio, quoadusque cuncti quiescant, omnibus jam cubantibus, circumeat silenter lecta singulorum, ne quis aut tarde se jactet , aut extra regulam occultis mussitationibus vacet, et ut plenius perscrutans gesta singulorum et merita, intelligat quem quomodo veneretur, atque suscipiat.... Ante mediam surgentes noctem.... priusquam cæteri surgant, a vigiliariis fratribus præpositus excitetur, ut cum benedictione sua et signum moveatur, et cunctorum lectula ab eo, priusquam consurgant, strenue visitentur. Hoc quoque in omnibus nocturnis orationibus , ut semper prior surgat præpositus, quam ad consurgendum cæteri moveantur, et ipse videat quis quomodo jaceat, ne aliquam lasciviam per incuriam quietionis suæ dormiens incurrat; » Et Regula ejusdem monastica communis (Cap. 11) : « In potestate habeant præpositi omnem regulam monasterii..... Omnem monasterii substantiam præpositi accipient dispensandam ; et si quispiam captivorum aliquid alimenti petierit abbatem, et pro quacunque causa, ipse præpositus hoc provideat, et ut abbas nullum laborem habeat, exceptis quæ supra diximus, omni intentione sollicitudinem gerat : excommunicandi tamen causam sicut abbas, sic præpositus habeat. Et quod per singulos menses expensum fuerit, per omnium capita mensium rationem suo abbati faciat; et hoc cum tremore et simplicitate, et vera cordis humilitate, tanquam redditurus Domino rationem. Et quod fecerit semper in arbitrio pendeat abbatis. » Regula Cujusdam ad virgines (Cap. 2) : Præposita « debet esse omnium necessitatum tam corporis quam animæ provida, ut et subsidia præsentis necessitatis porrigat, et corda subditarum ad laudem Creatoris intonandam ex sedula admonitione excitando erigat : humiles et propter Christum subjectas honorando in sublime provehat, sese vero attollentes castigationis flagello ad gradus humilitatis retrahat. Curam in rebus omnibus monasterii, seu vasis , seu suppellectilibus, ita habeat intentam, ut in nullo negligentiæ tenebris reperiatur fuscata, ut dum sacri laboris omnem curam adhibet, ab Omnipotente fructum laboris recipiat. Omnibus sabbatis post horam orationis nonam tam senior quam juniores præpositæ lectos omnium sororum visitent , et faciant propter earum negligentias inquirendas, aut si aliquid inveniatur illicite et sine commeatu retentum. Itemque post completam lectos omnium cum luminaribus visitent , ut omnium expergiscentem sensum vel tepescentem ex oratione agnoscant. Similiter ad omnes cursus nocturnos, hoc est faciendum, ut sciant quæ cum fervore vel quæ cum tepiditate ad cursum assurgunt; et eas quas tarditate vel segnitia culpabiles repererint, prout culpa vel ætas fuerit, aut increpatione, aut flagello corripiant. » Sed hæc alii, nostri autem quid? In concilio Aquisgranensi decernitur solum (Can. 31), « ut præpositus intra vel extra monasterium post abbatem majorem reliquis abbati subjectis habeat potestatem : » quod quasi explicare videntur capitula monachorum Sangallensium his verbis (Cap. 30) : « Absente abbate, præpositus locum ejus in ecclesia, in capitulo atque in refectorio teneat, ejusque vice lectiones in unoquoque conventu interpretetur, et benedictionem legentibus tribuat. Et præposito non præsente, senior decanus eadem faciat . qui præsente abbate propria teneant loca. » Et Hildemarus : « Sciendum est enim quia cum abbas non fuerit in monasterio, eamdem potestatem quam abbas habet, debet habere præpositus : videlicet in arguendo, vel in excommunicando, seu etiam in flagellando, atque in cæteris locis. Si præpositus non fuerit, debet habere decanus; si decanus non fuerit, debet habere ille quem in loco suo constituerit. » Et paulo antea dixerat : « Præpositus appellatur, eo quod sit subjectorum ac famulantium ordinator vel rector. » Fusius Udalricus (Lib. iii, c. 4) : « Ab hora autem ordinationis suæ, post D. abbatem de omnibus rebus vel causis quæ ad monasterium pertinent, et spiritualibus, et temporalibus, se intromittit. Quotquot sunt qui ullam habent obedientiam, ad eum respiciunt omnes ; et si tale quid præcipuum acturi sunt, nequaquam agunt absque consilio ejus et nutu. In choro sinistro stat supremus, et in refectorio ad supremam mensam, quæ est ad dextram D. abbatis, et si ille non aderit, sedet in ejus sede, etc. » : quæ fere iisdem verbis exstant in mss. S. Benigni Divionensis Consuetudinibus, c. 2. Vide, si lubet, Lanfranci Statuta, cap. 3; lib. Usuum Cisterc., cap. 111, et Cæremoniale Bursfeldensium, dist. 2, c. 2, ubi prioris officium fuse describitur. Hic tantum adnotare sufficiat, præcipuum præpositi officium fuisse exteriora monasterii negotia procurare, ut patet tum ex citatis Regulis S. Isidori et S. Fructuosi, atque ex Udalrico, tum ex Fausto in Vita S. Mauri (Sæc. i Ben.), in cujus n. 15 ita habet : « B. Maurus, qui, imperio Patris nostri, in monasterio tunc præpositi, ac totius cœnobii procuratoris, post ipsum fungebatur officio ; » tum denique ex his quæ scribit S. Gregorius papa (Lib. i Dial., c. 2) de Libertino Fundensis monasterii præposito, quem sæpius repræsentat utilitates monasterii foris procurantem, vixque aliud de ipso refert.
col.896 Ex dictis hactenus liquet quales debeant esse præpositi virtutes, et quam merito jure S. Fructuosus, cap. 11, easdem in eo dotes quas in abbate requirat, atque S. Ferreolus (Cap. 17) velit personam strenuam et disciplinæ valde amantem, quæ nomen et officium præpositi suscipiat. Sed juvat hanc in rem Regulam Cujusdam ad virgines disserentem audire (Cap. 2) : « Præposita monasterii non ætate senili, sed moribus constituenda est : multas enim prolixitas annorum attollit, sed dedecus torpentis vitæ ad infantiæ immaturitatem tepescendo reducit. Constituenda ergo est præposita moribus gravis, et sermonibus solers, ingenio fortis, consideratione vigil, cursu impigra, correptione pia, disciplina moderata, actu casta, moribus sobria, dispensatione æqua, humilitate ornata, patiens, mitis, non turbulenta, non iracunda, non superbiæ vel arrogantiæ vitio maculata, non prodiga, non garrula, sed omni actu religionis ornata, quæ sciat languentium moribus subvenire, et tepescentium ignaviam excitare, super quam abbatissa requiescat, ut in nullo ab ejus præceptis deviet ; sed in omnibus subdita, et in jussis senioris detenta, nihil quod abbatissæ voluntati sit contrarium aut faciat, aut ordinet faciendum, sed omnia per ejus interrogationem. » Huc referenda sunt quæ scribit Regula S. Pachomii, articulo 128, de vitiis præposito fugiendis, et Regula Orientalis, cap. 17. Vide etiam Petri Damiani opusc. 13, c. 16. Ad Regulæ textum venio.
Commentaires Dom Paul Delatte, abbé de Solesmes (1913) 65
p. 520 DU PRIEUR DU MONASTÈRE
p. 520 L’Abbé peut être assisté dans son gouvernement par un « second ». Plusieurs Règles anciennes (1) ne nomment pas autrement cet officier ; et saint Grégoire nous dit que saint Benoît, lors de la fondation du monastère de Terracine, institua « un Père et celui qui devait le seconder » : Patrem constituit et quis ei secundus esset; un peu plus loin il appelle ce second : Praepositus ejus (2). Le titre de Praepositus, attribué d’une façon générale par la sainte Écriture et les Pères à tous ceux qui exercent un gouvernement, par exemple aux évêques, convenait aussi aux chefs des communautés monastiques ; saint Basile appelle l’Abbé : προεστώς, Cassien : Praepositus (3) ; dans la Règle de saint Pacôme traduite par saint Jérôme, le Praepositus domus est le supérieur de chaque monastère. Mais, en réservant ce titre à celui qui assiste l’Abbé, N. B. Père n’a pas innové : la Règle de saint Macaire (4) distinguait le Praepositus d’avec l’Abbé ; saint Césaire parlait de l’Abbesse ou de la « Mère » et de la Praeposita (5). Quant au terme de « Prieur », qui remplace maintenant (6) celui de « Préposé » ou de « Prévôt », il désigne dans la Règle de saint Benoît un supérieur quelconque, un ancien, celui qui préside.
(1) S. Pach., Reg., clxxxii, clxxxv. — Theodoreti Religiosa historia, c. iv. P. G., LXXXII, 1348. — Cf. S. Basil., Reg. fus., xlv.
(2) Dial., l. II, c. xxii.
(3) Inst., V, xxvii ; Conlat. XVIII, vii.
(4) Cap. xxvii.
(5) Reg. ad virg., xvi.
(6) Contrairement à l’avis de certains commentateurs, nous ne pensons pas que le terme de « Prieur » ait déjà sa signification restreinte dans la Lettre de S. Grégoire LE Grand ad Victorem episcopum (Epist., l. V, Ep. VI. P. L., LXXVII, 727 ; M. G. H. : Epist., t. I, p. 284) ; là, comme dans l’intéressante Lettre ad Agnellum Abbatem relative à l’ordination d’un « Préposé » (Epist., l. VII, Ep. X. P. L., ibid., 864 ; M. G. H. : ibid., p. 453), locus Prioris, locus prioratus indiquent le rang de supérieur ; et saint Grégoire nomme toujours le second de l’Abbé : Praepositus (Epist., l. III, Ep. III. P. L., ibid., 605 ; M. G. H. : ibid., p. 160 sq.). Pour trouver ce personnage sous le nom de « Prieur », il faut descendre jusqu’aux Statuts de Lanfranc, aux Coutumes de Cluny, aux Us de Cîteaux, etc. (Cf. Hæften, l. III, tract. vi, disq. i-iii).
p. 520 Notre législation actuelle reconnaît trois sortes de Prieurs : les Prieurs « conventuels », qui ont juridiction tout comme les Abbés ; les Prieurs « simples », supérieurs de monastères qui ne sont pas encore érigés canoniquement et sont considérés comme une portion de la maison fondatrice ; le Prieur « claustral », le seul dont il soit question présentement. On l’appelle ainsi, dit Lanfranc (1), parce qu’il est spécialement chargé de la surveillance du cloître et de ses alentours, c’est-à-dire de la région où les moines se tiennent ordinairement. De la sorte, il était distingué de celui qu’on nommait à Cluny et ailleurs le Grand Prieur et dont il était le vicaire (2). Actuellement la charge de Sous-Prieur d’une abbaye correspond un peu à la charge du Prieur claustral clunisien. Dans les Déclarations ou Constitutions de Saint-Maur, il n’est fait mention que d’un ou de plusieurs doyens pour aider le supérieur et son second dans le maintien de la discipline. Le Sous-Prieur ou le second Prieur existait dans les Congrégations de Bursfeld, de Valladolid, etc.
(1) Statuta, c. iii.
(2) On trouvera le détail de leurs fonctions respectives dans Udalric, Consuet. Clun., l. III, c. iv et vi, dans l'Ordo Cluniacensis de Bernard, P. I, c. ii et iii, dans les Constitutions d’Hirsauge, l. II, c. xvi, xvii et xx.
p. 521 Le chapitre LXV peut se résumer comme il suit : Graves abus auxquels donne lieu l’institution du Prieur, surtout lorsqu’elle est l’œuvre de personnes autres que l’Abbé ; — est-il possible de vivre sans Prieur ; — dans la négative, comment procéder à son institution ; — quelle doit être l’attitude du Prieur en charge ; — quelle procédure suivre s’il se conduit mal et s’il est incorrigible.
Sæpius quidem contingit, ut per ordinationem Præpositi scandala gravia in Monasteriis oriantur;
Il n’arrive que trop souvent que l’établissement des Prieurs cause de grands maux dans les Monastères,
Commentaires Dom Edmond Martène, mauriste (1690) (en latin) 65.1
col.896 Sæpius quidem contingit ut per ordinationem præpositi scandala gravia in monasteriis oriuntur, etc.] Hic declarat S. Benedictus quam longe a monasteriis amandari scandala voluerit, quorum causas, effectus et remedia detegit.
Commentaires Dom Paul Delatte, abbé de Solesmes (1913) 65.1-65.2
p. 521 De praeposito monasterii. — Saepius quidem contingit, ut per ordinationem praepositi scandala gravia in monasteriis oriantur, dum sint aliqui maligno spiritu superbiae inflati, qui aestimantes se secundos Abbates esse, assumentes sibi tyrannidem, scandala nutriunt, dissensiones in congregatione faciunt,...
p. 521 On ne peut manquer d’être frappé par le ton très sévère que prend soudain N. B. Père, par l’extrême vivacité avec laquelle il dénonce les intrigues et les scandales qui suivent, très souvent, dit-il, l’institution du Prieur. Il flétrit ces menées avec des mots cinglants et durs, qu’on n’est pas habitué à rencontrer sous sa plume. Les phrases elles-mêmes sont comme emportées dans un mouvement de sainte indignation. Et saint Benoît fait trêve un instant à sa brièveté coutumière, pour analyser et décrire toutes les phases du mal. On a l’impression qu’il a vu ce mal de près et qu’il parle d’après une expérience attentive et suivie. Mais ni lui ni l’histoire ne nous ont dit à quels faits précis il songeait. Après avoir indiqué les abus d’une façon générale et sans déterminer les événements qui en sont l’origine, N. B. Père signale quelques circonstances plus particulièrement redoutables.
dum sint aliqui maligno spiritu superbiæ inflati, qui æstimantes se secundos esse Abbates, assumentes sibi tyrannidem, scandala nutriunt, dissensiones in congregatione faciunt,
lorsqu’il s’en trouve qui, se laissant aller à un esprit et à un mouvement d’orgueil, s’imaginent qu’ils sont de seconds Abbés ; et s’attribuant une autorité qui ne leur est point due, nourrissent des scandales et excitent des divisions dans les Communautés ;
et maxime in illis locis, ubi ab eodem Sacerdote, vel ab eisdem Abbatibus qui Abbatem ordinant, ab ipsis etiam et Præpositus ordinatur.
et particulièrement dans celles où le Prieur est nommé par le même Évêque et par les mêmes Abbés auxquels appartient l’institution de l’Abbé.
Commentaires Dom Edmond Martène, mauriste (1690) (en latin) 65.3
col.896 Et maxime in iis locis ubi ab eodem sacerdote.] Id est episcopo, qui proprie sacerdos dicendus est ; alii enim presbyteri tantum titulo donandi sunt.
col.896 Vel ab iisdem abbatibus.] « Supple episcopo ordinanti assistentibus, » inquit Bernardus Cassinensis. Hic enim particula vel sumitur copulative pro et.
col.896 Qui abbatem ordinant, ab ipsis etiam et præpositus ordinatur.] Nam, ut ait Smaragdus : « Mos eorum tunc erat ut quando abbas ordinabatur, tunc ab eodem episcopo, et ab aliis coram astantibus abbatibus et præpositus ordinaretur. Sed quia inde superbia vitium nascebatur, jam non ab alio hodie apud nos ordinatur, sed a proprio abbate præposituræ illi injungitur obedientia, ut quandocunque abbati visum fuerit, ab ipso ministerio præpositi mutetur, ne fomes illi superbiæ nascatur. »
Commentaires Dom Paul Delatte, abbé de Solesmes (1913) 65.3-65.6
p. 522 ... et maxime in illis locis, ubi ab eodem sacerdote, vel ab eisdem Abbatibus qui Abbatem ordinant, ab ipsis etiam et praepositus ordinatur. Quod quam sit absurdum facile advertitur, quia ab ipso initio ordinationis materia ei datur superbiendi, dum ei suggeritur a cogitationibus suis, exutum eum esse a potestate Abbatis sui, quia ab ipsis est ordinatus a quibus et Abbas.
p. 522 Au chapitre précédent, N. B. Père faisait allusion à l’intervention extraordinaire de l’évêque ou des Abbés voisins dans l’élection de l’Abbé. Ici, nous apprenons qu’en certains lieux — saint Benoît ne dit pas : partout — l’institution ou ordination de l’Abbé — il ne dit pas : l’élection — revenait habituellement soit à l’évêque (sacerdos), soit à un concile abbatial ou plutôt à l’évêque assisté des Abbés du voisinage. Et il arrivait parfois que le Prieur reçût l’institution de ceux-là mêmes qui avaient institué l’Abbé, peut-être dans la même cérémonie (1). « Or il est aisé de voir combien c’est absurde », ose dire saint Benoît. Car c’est fournir au Prieur, et dès le premier instant, dans l’acte même qui l’introduit en charge, l’occasion prochaine de la superbe. Il ne faut pas trop escompter la vertu des hommes. Et l’expérience démontre ce qui se passe lorsque l’élu se laisse « gonfler par un méchant esprit d’orgueil ».
(1) Mos erat eorum tunc, remarque Smaragde, ut quando Abbas ordinabatur, tunc et ab eodem episcopo et aliis coram adstantibus Abbatibus et praepositus ordinaretur.
p. 522 Voici d’abord les réflexions muettes du Prieur : c’est comme le premier acte : « Je ne suis pas l’homme de l’Abbé : il ne m’a pas choisi, je lui ai été imposé. Je suis donc indépendant ; je fais ici fonction de l’autorité supérieure qui m’a investi et de qui seule je relève. C’est à moi, par conséquent, qu’il appartient de corriger, de réduire l’action de l’Abbé (2) ». Cependant celui-ci se fait, à son point de vue, des réflexions toutes semblables : « Il sera malaisé de gouverner céans. J’ai près de moi un homme qui me sert de surveillant, de qui le rôle est très ingrat pour moi, car il m’observe au nom de l’autorité qui l’a créé, et très facile pour lui, parce que, ne faisant rien, il est fort à l’aise pour critiquer... »
(2) La meilleure leçon des manuscrits est peut-être même cette formule du discours direct que l’orgueil suggère à l’âme : Ab ipsis es et tu ordinatus a quibus et Abbas.
p. 523 Alors commence la seconde période, celle où la division s’affirme extérieurement. Il est en effet presque impossible de limiter l’action de telles causes, lorsqu’elles sont organiques et ne consistent pas seulement en des incompatibilités d’humeur. Malgré les précautions prises pour sauver les apparences, la guerre éclate, et la maison tout entière est invitée à prendre parti.
Quod quam sit absurdum facile advertitur, quia ab ipso initio ordinationis materia ei datur superbiendi,
Il est aisé de voir qu’il n’y a rien de moins raisonnable qu’une telle disposition, puisque par ce moyen on donne sujet au Prieur de s’élever dès le mouvement de sa nomination,
dum ei suggeritur a cogitationibus suis, exutum eum esse a potestate Abbatis sui,
et de se persuader qu’il n’est point dans la dépendance de son Abbé ;
quia ab ipsis es et tu ordinatus a quibus et Abbas.
puisqu’il a reçu son institution de ceux mêmes qui la donnent à l’Abbé ;
Hinc suscitantur invidiæ, rixæ, detractiones, dissensiones, æmulationes, exordinationes;
ce qui est une source d’envie, d’animosités, de querelles, de médisances, de jalousies, de dissensions, et de toutes sortes de confusions et de désordres ;
Commentaires Dom Paul Delatte, abbé de Solesmes (1913) 65.7-65.10
p. 523 Hinc suscitantur invidiae, rixae, detractiones, aemulationes, dissensiones, exordinationes; et dum contraria sibi invicem Abbas praepositusque sentiunt, et ipsorum necesse est sub hac dissensione animas periclitari; et ii qui sub ipsis sunt, dum adulantur partibus, eunt in perditionem. Cujus periculi malum illos respicit in capite, qui talibus in ordinatione se fecerunt auctores.
p. 523 Le Prieur se considère et prétend se faire traiter, non pas comme le second de l’Abbé, mais comme un « second Abbé ». Il s’efforce de ramener tout à soi, d’accaparer un pouvoir qui n’est autre chose, entre ses mains, que de l’usurpation et de la tyrannie : assumentes sibi tyrannidem. Il a ses adulateurs, ses clients, sa cour. Pour arriver à ses fins, il provoque et entretient des scandales, il sème la zizanie, il organise des complots et divise la communauté. Ce ne sont plus que haines, altercations, médisances et calomnies, jalousies et envies, scissions, désordres de toute nature. Les moines se rangent dans l’un ou l’autre camp : car il n’est ni permis, ni possible de demeurer neutre. Ceux qui aiment l’ordre et l’obéissance vont du côté de l’Abbé ; ceux qui prétendent aimer la réforme, la raison, que sais-je encore? vont du côté du Prieur.
p. 523 Désormais plus de paix, plus de vie spirituelle, plus d’édification, plus de monastère. Les contestations s’enveniment chaque jour davantage ; on se transmet quelquefois durant de longues années l’héritage maudit de ces divisions dont chacun souffre et dont nul ne veut guérir. Il n’y a chez tous que le souci de la revanche, de la défense ou de l’attaque, l’attitude de la neutralité armée. Et il survient ce résultat lamentable : ceux qui ont goûté une fois à cette coupe amère de la discorde fraternelle ne peuvent plus s’en passer ; l’hostilité entre dans le tempérament ; la défiance devient incurable. Infailliblement, dit saint Benoît, les âmes du Prieur et de l’Abbé lui-même sont en danger ; et ceux qui épousent le parti de l’un ou de l’autre s’acheminent vers la perdition ; il est si difficile alors, même aux bons, de garder la mesure et la charité !
p. 524 La responsabilité du mal qui doit résulter d’un état de choses aussi dangereux, cujus periculi malum, revient, au premier chef, à ceux qui, en ordonnant le Prieur avec l’Abbé, se sont réellement constitués les auteurs de tels désordres (1). C’est aussi franc que le quam sit absurdum de plus haut. Et pourtant cette constitution chargée d’anathèmes a été adoptée au dix-septième siècle par la Congrégation de Saint-Vanne : c’était le Chapitre général qui nommait les Prieurs claustraux ou Sous-Prieurs. A Saint-Maur et au Mont-Cassin, le supérieur choisissait lui-même son second.
(1) Des manuscrits lisent talius inordinationis.
et dum contraria sibi invicem Abbas Præpositusque sentiunt, et ipsorum necesse est sub hac dissensione animas periclitari;
parce que l’Abbé et le Prieur se trouvant dans des sentiments contraires, il est impossible que, dans une telle division, leurs âmes ne soient exposées à d’extrêmes dangers ;
et hi qui sub ipsis sunt, dum adulantur partibus, eunt in perditionem.
et que ceux qui sont sous leur conduite, venant à prendre parti et à flatter les passions des uns et des autres, ne s’engagent dans une perte commune :
Cujus periculi malum illos respicit in capite, qui talibus in ordinatione se fecerunt auctores.
or, ce mal retombe principalement sur ceux qui sont les auteurs de ces désordres.
Commentaires Dom Edmond Martène, mauriste (1690) (en latin) 65.10
col.896 Cujus periculi malum illos respicit in capite, qui talibus in ordinatione se fecerunt auctores.] Quod « de illis, inquit Smaragdus, dici videtur, qui sicut abbatem, ita et præpositum ordinaverunt , qui unius monasterii ordinationem non duobus, sed uni debuerunt imponere ; et ne inter duos nascerentur periculosa scandala, soli abbati congregationis suæ debuerunt committere curam. » Eodem fere modo loquuntur Hildemarus, Bernardus Cassinensis et Boherius.
Ideoque nos prævidemus expedire propter pacis charitatisque custodiam, in Abbatis pendere arbitrio ordinationem Monasterii sui.
C’est pourquoi nous croyons que, pour conserver la charité et la paix, il faut que le gouvernement et l’administration du Monastère soient entièrement entre les mains de l’Abbé ;
Commentaires Dom Edmond Martène, mauriste (1690) (en latin) 65.11
col.896 Ideoque nos prævidemus expedire, propter pacis charitatisque custodiam, in abbatis pendere arbitrio ordinationem sui monasterii.] Quod de ordinatione locorum, negotiorum et officialium interpretatur Boherius, de sola officialium ordinatione Bernardus Cassinensis, et rectius; nam S. Pater agit de præpositi ordinatione.
Commentaires Dom Paul Delatte, abbé de Solesmes (1913) 65.11-65.13
p. 524 Ideoque nos praevidemus expedire, propter pacis caritatisque custodiam, in Abbatis pendere arbitrio ordinationem monasterii sui. Et si potest fieri, per decanos ordinetur (ut antea disposuimus) omnis utilitas monasterii, prout Abbas disposuerit : ut dum pluribus committitur, unus non superbiat.
p. 524 Saint Benoît prend ici quelques mesures législatives. Puisque le mal qui vient d’être décrit résulte d’une intervention étrangère dans l’établissement des charges, nous estimons, dans le dessein de prévenir ces scandales, praevidemus, et de sauvegarder la paix et la charité, nous estimons qu’il convient de laisser à l’Abbé pleine liberté d’organiser et de gouverner son monastère (ordinatio a ici son sens général). Ce principe du pouvoir absolu de l’Abbé découle directement de la conception que saint Benoît s’est faite d’une communauté monastique : il n’est pas seulement inspiré par des situations extraordinaires ni donné simplement comme un opportun préservatif.
p. 524 En vertu de ce principe, l’Abbé choisira donc lui-même son Prieur, — s’il juge nécessaire d’en choisir un. Car N. B. Père va plus loin. Et alors que ses devanciers ne semblaient pas redouter de se donner un second, saint Benoît estime qu’il vaudrait mieux y renoncer. Il soupçonne que ce ne sera pas toujours possible : Et si potest fieri. Mais enfin, c’est faisable ; d’autant que, dans la pensée de N. B. Père, l’Abbé devait rarement sortir de chez soi et, par conséquent, avait moins besoin d’être suppléé. C’est par les doyens, selon qu’il a été réglé au chapitre XXI, que l’Abbé assurera tout le service, pourvoira aux nécessités multiples du monastère (2). Saint Benoît ne veut pas dire que les doyens et eux seulement seront placés à la tête des différents services, mais bien qu’ils devront veiller au bon ordre et remplir toutes les fonctions réservées d’ordinaire au Prieur. Tout se fera, du reste, conformément aux ordres de l’Abbé. Grâce à ce morcellement du pouvoir entre les mains de plusieurs, un seul n’aura plus l’occasion de s’élever.
(2) Utilitas monasterii : même expression au chapitre iii ; on la trouve dans Cassien, Inst., VII, ix.
Et si potest fieri, per Decanos ordinetur (ut antea disposuimus) omnis utilitas Monasterii, prout Abbas disposuerit:
et que, s’il est possible, comme nous l’avons déjà dit, on se serve de Doyens qui pourvoient, sous ses ordres, à tous les besoins et à toutes les nécessités de la Communauté ;
Commentaires Dom Edmond Martène, mauriste (1690) (en latin) 65.12
col.896 Et si potest fieri, per decanos ordinetur, ut antea disposuimus, omnis utilitas monasterii, prout abbas disposuerit.] Quod ita intelligit Carolus Cointius, ut nullo præposito constituto, soli instituantur ordinenturque decani, qui monasterium sub abbate regant. Consentit Hildemarus S. Benedictum ita explicans, « ac si diceret : Quidquid ordinandum est in monasterio, decani debent ordinare ; et decani debent disponere, sicut abbas disposuerit. » Per decanos autem hic Bernardus Cassinensis et Boherius in utroque commentario officiales intelligunt. Ego vero decem monachis præfectos, inter quos et ipsi officiales reperiri poterant : unde et Hildemarus : « Prout intelligo, antiqua consuetudo fuit ut in omni officio et obedientia monasterii semper esset unus decanus super illos decem monachos, verbi gratia : si grammatici erant qui discebant, unus decanus erat super illos fratres qui erant deputati ad illam obedientiam: et isti decani habebant curam de eorum necessitate corporali, et illi necessitatem eorum quærebant ab abbate, et illi erant solliciti de eorum negligentia, sicut legitur in Instituta Patrum, quando ad mensam sedebant ; quomodo illi decani faciebant signum, si qua necessitas quærenda erat fratribus. Deinde forte quando quærebant (forte coquebant) panes, ibant quatuor aut tres decani, prout necesse erat, cum fratribus. Quando vero in horto ibant, quatuor decani cum decania sua ibant. Deinde non audebat ire de istius decania quis, et ire ad illius decaniam, et loqui nisi jussus. Similiter et in capitulo semper decanus erat super decaniam suam; et in omni loco quo ibat decanus, cum decania sua ibat, et erat magna sollicitudo ; sed modo non fit. » Denique istud Regulæ decretum renovavit sub Carolo Magno concilium Moguntinum his verbis (Can. 12) : « Deinde decrevimus, sicut sancta Regula dicit, ut monasterium, ubi fieri potest, per decanos ordinetur, quia illi præpositi sæpe in elationem incidunt. »
ut dum pluribus committitur, unus non superbiat.
afin que le ministère étant partagé entre plusieurs, un seul n’ait pas occasion de s’élever.
Commentaires Dom Edmond Martène, mauriste (1690) (en latin) 65.13
col.897 Ut dum pluribus committitur, unus non superbiat.] Huc forte respexerat Albricus episcopus et abbas Trajectensis monasterii, de quo Alfricus in Vita S. Liudgeri episcopi, lib. i, n. 15 (Sæc. iv Ben., part. i) : « Divisit idem Albricus annum in distributiones quatuor, ita ut in Trajecto monasterio præ cæteris præpositis ipse in tempore vernali, in doctrinæ studio et sanctæ conversationis præesset fratribus menses tres. Deinde post eum in æstate Adalger presbyter in vice sua menses tres. Post hunc Liudgerus presbyter menses tres. Deinde in hieme Thiadbraht presbyter menses tres. »
Quod si aut locus expetit, aut congregatio petierit rationabiliter cum humilitate, et Abbas judicaverit expedire,
Que s’il arrive que le lieu exige un Prieur, ou que la Communauté le demande avec raison et humilité tout ensemble, et que l’Abbé le juge à propos,
Commentaires Dom Edmond Martène, mauriste (1690) (en latin) 65.14
col.897 Quod si aut locus expetit, etc.] Ubi Bernardus Cassinensis, et post eum Boherius : « In ordinatione, inquiunt, præpositi quatuor concurrere debent : utilitas monasterii, congregationis petitio humilis, causa rationalis, et judicium seu voluntas abbatis. » Simili fere modo Richardus de S. Angelo : « Tria debent concurrere in ordinatione istius præpositi : scilicet ut locus expetat, congregatio petat, et abbas judicet. »
col.897 Quod vero S. Benedictus addit, cum consilio fratrum timentium Deum, Hildemarus intelligit seniorum, ita tamen ut postmodum interroget omnes in capitulo. Cujus rei praxim videre est apud Udalricum modo citandum, et in mss. Consuetudinibus S. Benigni Divionensis, cap. 2. Ex Regula tamen Orientali (Cap. 3) præpositus eligendus est consilio et voluntate omnium fratrum; sed et in Portuensi virginum monasterio S. Austreberta, « eligentibus cunctis, consentiente matre licet invita, præposita » constituta legitur in ejus Vita, num. 9 (Sæc. iii Ben.) ; in Cluniacensi S. Hugonem, « ex consensu fratrum B. Odilo priorem constituit, » teste Hildeberto in Vita S. Hugonis, num. 3 (Bolland., 29 Aprilis); in Cellensi, Deus, in cujus manu corda sunt hominum, « fratribus inspiravit ut virum Dei Robertum sibi eligerent in priorem, » ut legimus in Vita S. Roberti abbatis Molismensis, num. 3 (Ibidem) ; denique in Crispiniensi S. Aybertus (Bolland., 7 Aprilis) : « Præpositus, et communi fratrum electione cellerarius » factus dicitur in ejus Vita, num. 9. Nisi forte quis dicat hic electionem et consensum late sumi pro consilio, sicut S. Aventinus Fidolum cernens ad virtutum alta conscendentem, « unanimi fratrum consilio præposituræ ei locum delegavit, » ut habent Acta S. Fidoli, num. 8 (Sæc. i Ben.). In libro Institutionum Cisterciensium etiam hæc lego (Dist. 7, cap. 23): « Priores nullatenus eligantur, sed abbates ipsos instituant cum consilio fratrum timentium Deum, quos et quomodo voluerint ad hoc convocare. » Rectius, ut videtur, ad mentem S. Benedicti.
col.898 Porro quod de abbate supra diximus, idem de præposito asserendum est, eum scilicet de gremio monasterii esse creandum, Aquisgranensi synodo statuente (Can. 32), « ut monachis nonnisi monachus constituatur præpositus, » et capitulari Caroli Magni ad Theodonis Villam anno 805 dato (Num. 15), « ut laici non sint præpositi monachorum infra monasterium. » Imo etiam presbyterum, juxta istud concilii Wesmonasteriensis anni 1126 decretum (Apud Spelm. tom. II Conc. Angl.) : « Nullus in decanum, nullus in priorem nisi presbyter, nullus in archidiaconum nisi diaconus promoveatur. »
col.898 Formulam seu ritum instituendi præpositi habemus tum in mss. Farfensis monasterii Consuetudinibus , tum apud Udalricum. Farfenses Consuetudines ita habent : « Cum prior fuerit electus ab omnibus fratribus, post capitulum surgant omnes, eantque in ecclesiam. Dein tunc ille qui exiturus est ab ipso opere dicat tertio, omnibus repetentibus hunc versum ante altare : Benedictus est Dominus Deus; et accepta benedictione illa quæ dicitur quando ab aliquo opere absolvuntur fratres, sic recedat. Accedat ille qui intraturus est in antea, et dicat tertio omnibus audientibus hunc versum : Deus, in adjutorium meum intende ; et accepta illa benedictione quæ dicitur cum in aliquo opere ordinantur fratres, et sic ipsum officium administret. » Paulo fusius Udalricus (Lib. iii, c. 4) : « Quando prior est ordinandus, primo domnus abbas habet inde consilium cum senioribus congregationis ; postea refert sententiam suam in capitulo, et quod sibi videtur laudant omnes. Quem elegerit, si sapit, veniam petit, excusat se ad munus hujusmodi non idoneum esse. Ad ultimum si jussa et injuncta fuerit obedientia, non aliud facit quam inclinat. Sedet ad sinistram domni abbatis. Cum surrexerint de capitulo, eunt cum psalmodia solita ad ecclesiam majorem ; ubi novus prior ante facit et retro, hunc versum dicendo ter : Deus, in adjutorium, et totus conventus similiter respondet. Dat ei ipse domnus abbas hanc benedictionem : Tuam, clementissime Pater, omnipotentiam supplices deprecamur, ut infundere digneris super hunc famulum tuum, quem tuo servorumque tuorum servitio mancipamus, spiritum sapientiæ, et intellectus, discretionisque : dona ei in hac domo tua ita agere, et injunctum sibi officium ita administrare, ut et tibi placere valeat, et utilitatem servorum tuorum te auxiliante perfectissime expleat, propter quod et hic, et in futuro sæculo mercedem laborum suorum in consortio sanctorum tuorum a te piissimo largitore percipiat. Per Dominum, etc. Quando autem est absolvendus, mittit cum illo versum : Benedictus es, Domine, qui adjuvisti me, et tali absolvitur benedictione : Domine Jesu Christe, qui pie servientibus tibi munificus, retributor et clemens largitor existis, hunc famulum tuum, qui in hac domo tua nunc usque fideliter laboravit, et tibi servisque tuis obediendo injunctum sibi te auxiliante administravit officium, laboribus suis solita benignitate responde, et pius remunerator appare ; et præsta ut in hac domo jugiter permaneat, et mercedem laborum suorum, et hic, et in retributione justorum a te percipiat, largitoremque omnium bonorum te esse plenissima fide non dubitet. » Idem habent Benignianæ Consuetudines mss. cap. 2.
Commentaires Dom Paul Delatte, abbé de Solesmes (1913) 65.14-65.15
p. 525 Quod si aut locus expetit, aut congregatio petierit rationabiliter cum humilitate, et Abbas judicaverit expedire, quemcumque elegerit Abbas, cum consilio fratrum timentium Deum, ordinet ipse sibi praepositum.
p. 525 Il ne faut pourtant pas qu’en voulant se prémunir contre l’indiscipline des Prieurs et les troubles qu’elle engendre, on expose le monastère à manquer de gouvernement. Car enfin, si la maison est nombreuse, si l’Abbé est souvent absent ou fatigué, il paraît difficile que les doyens, même réunis en conseil, se concertent pour imprimer une direction unique et absolument identique à celle de l’Abbé. Celui-ci, si locus expetit, pourra donc choisir un Prieur. Il le fera d’autant plus volontiers que la communauté peut-être le lui demande, humblement, et pour des motifs fondés. Mais encore qu’il lui soit recommandé d’en conférer avec des frères craignant Dieu et prudents, c’est à lui qu’est laissé le soin d’apprécier l’opportunité de cette mesure et de la décider (1).
(1) Voir dans les anciennes Coutumes, par exemple dans celles de Cluny, comment avait lieu l' « ordination » du Prieur.
p. 525 Remarquons comment saint Benoît s’applique à souligner, par chaque expression, l’entière liberté de l’Abbé. Il choisit lui-même qui il veut, quemcumque elegerit Abbas, et quand il veut ; c’est lui-même qui l’institue son Prieur, ordinet ipse sibi praepositum; ce n’est le Prieur ni de l’évêque, ni des frères : c’est le sien, c’est son homme. Et cela suffit pour déterminer quels doivent être l’attitude et le rôle du Prieur dans la communauté.
quemcumque elegerit Abbas cum consilio fratrum timentium Deum, ordinet ipse sibi Præpositum.
il établira lui-même pour Prieur celui qu’il lui plaira, ayant pris sur cela le sentiment des plus vertueux de ses Frères.
Qui tamen Præpositus illa agat cum reverentia quæ ab Abbate suo ei injuncta fuerint, nihil contra Abbatis voluntatem aut ordinationem faciens:
Le Prieur exécutera avec respect tout ce qui lui sera prescrit par son Abbé ; il ne fera rien contre sa volonté, ni contre ses ordres ;
Commentaires Dom Edmond Martène, mauriste (1690) (en latin) 65.16
col.898 Qui tamen præpositus illa agat cum reverentia quæ ab abbate suo ei injuncta fuerint.] Ita quoque S. Pachomius (Art. 128) : « Ipse autem præpositus nihil faciet, nisi quod Pater jusserit, in re nova maxime ; nam quæ ex more descendit, observabit regulas monasterii. » Quæ quidem intelligenda sunt, non solum quando præsens est abbas, sed etiam quando est absens; unde magna licet sit in monasterio absente abbate præpositi auctoritas, limites tamen ejus potestati ponit semper abbatis voluntas. Hinc et liber Usuum Cisterciensium (Cap. 111) ista vetat absente abbate fieri a præposito : « Locum ejus (scilicet abbatis) in ecclesia non occupabit, nec missas solemnes pro eo cantabit, nec candelas, cineres, ramos, ignem, coronam , novitium benedicet, nec ad Evangelium benedictionem dabit: infirmum non unget, mortuum non sepeliet; nullum promovebit, vel degradabit, nec ordinare faciet; nullum in gravi culpa mittet, aut inde absolvet ; monachum de monasterio non ejiciet, nec novitium recipiet nisi jusserit, nec confessionem de criminabilibus nisi in extremis positi recipiet. Non ei committetur cura operum, vel gregum, aut grangiarum; sufficit enim ei officium suum. »
col.899 Nihil contra abbatis voluntatem aut ordinationem faciens.] S. Fulgentius (Bolland., 1 Januar.) « illos veros esse monachos dicebat qui mortificatis voluntatibus suis parati essent nihil velle, nihil nolle, sed abbatis tantummodo consilia vel præcepta servare. Propterea sine consilio suo, nec eum fratrem qui præpositi gerebat officium sinebat aliquid agere, » ut scribit auctor Vitæ illius. Porro circa S. Benedicti textum duo notant Regulæ commentatores, Bernardus Cassinensis, Boherius et Turrecremata. Primum est ut nihil præsumat præpositus contra abbatis ordinationem verbo vel scripto significatam. Secundum quia omnia verbo aut scripto definiri, et ad certam regulam deduci nequeunt; quam novit, aut credit in ejusmodi esse abbatis voluntatem, hanc impigre exsequatur : unde si nec ipsa satis innotescat, abbatem consulat, juxta illud Regulæ Orientalis (Cap. 3) : « Hæc observabit senior monasterii qui fratribus præpositus est, referens ad abbatem omnia, vel præcipue illa quæ per se non valuerit explicare; » et Regulæ Tarnatensis : « Ad præpositum præcipue pertinebit ut ad abbatem, cujus est apud nos major auctoritas, referat quod modum et vires ejus excedit. »
Commentaires Dom Paul Delatte, abbé de Solesmes (1913) 65.16-65.17
p. 525 Qui tamen praepositus illa agat cum reverentia quae ab Abbate suo ei injuncta fuerint, nihil contra Abbatis voluntatem aut ordinationem faciens : quia quantum praelatus est ceteris, tantum eum oportet sollicite observare praecepta regulae.
p. 525 Qui tamen praepositus : il faut noter cet adverbe, destiné encore à prévenir les empiétements de l’élu. Il est le Prieur, c’est-à-dire celui qui vient immédiatement après l’Abbé et qui est, après lui, la première autorité du monastère ; celui à qui, en cas d’absence, de démission, d’incapacité, de mort de l’Abbé, revient de droit le gouvernement ; celui à qui l’Abbé laisse une large part d’action et d’influence : ce n’est pas parce qu’il est tout cela que le Prieur pourra affecter des airs hautains et indépendants. Puisque l’Abbé l’a choisi, librement et non sans retour, pour qu’il soit son bras droit et qu’il le représente auprès des frères, ne serait-il pas déloyal que le Prieur s’efforçât de confisquer l’affection des moines, les détournât sournoisement d’obéir à l’Abbé sur tel ou tel point, et ne tînt nul compte, pour sa part, des ordres ou des directions données? « Qu’il accomplisse, et avec révérence, dit saint Benoît, ce qui lui est enjoint par son Abbé, et qu’il ne fasse rien contrairement à la volonté ou aux règlements de l’Abbé (1). »
(1) S. Pacôme disait de même du supérieur local de chaque monastère : Ipse autem praepositus nihil faciet, nisi quod Pater jusserit, maxime in re nova; nam quae ex more descendit, servabit regulas monasterii (clviii).
p. 526 Et ceci nous invite à dire un mot des qualités d’un Prieur. S’il est saint, Dieu soit béni, car il faut de la vertu à celui qui doit à la fois commander et obéir, obéir mieux et avec une docilité plus profonde, obéir à un homme qu’il voit de plus près et dont peut-être il connaît bien les faiblesses. Il va de soi qu’il aura de l’intelligence et de la circonspection. Il sera régulier et vraiment moine, puisque sa charge est surtout de maintenir l’observance exacte. Et saint Benoît lui rappelle que, dans la mesure même où il est élevé au-dessus des autres, il devra donner l’exemple d’une plus grande fidélité aux préceptes de la Règle. Qu’il soit attaché à son Abbé, c’est tout naturel ; et il s’efforcera au besoin de rapprocher de celui-ci et de lui amener les frères. Il aimera ceux-ci par conséquent. Il est presque souhaitable qu’il soit d’une trempe un peu différente de celle de l’Abbé : dans l’intérêt de l’Abbé lui-même, à qui le Prieur pourra donner, à l’occasion et respectueusement, un bon conseil; dans l’intérêt aussi des frères, qui pourront parfois trouver chez le Prieur certaines qualités complémentaires de celles de l’Abbé ; mais comparer l’Abbé au père et le Prieur à la mère, ne va pas sans quelque puérilité (2).
(2) D. Mège, Comment., p. 750.
quia quantum prælatus est cæteris, tantum eum oportet solicite observare præcepta Regulæ.
car d’autant plus qu’il est élevé au-dessus de ses Frères, il doit aussi être plus attaché à l’observation de la Règle.
Qui Præpositus, si repertus fuerit vitiosus, aut elatione deceptus superbiæ, aut contemptor sanctæ Regulæ fuerit comprobatus, admoneatur verbis usque quater:
Que s’il tombait dans quelque dérèglement, qu’il s’enflât d’orgueil, ou qu’il fût convaincu de négliger l’observation de la sainte Règle, on l’en reprendra jusqu’à quatre fois ;
Commentaires Dom Edmond Martène, mauriste (1690) (en latin) 65.18
col.899 Qui præpositus, si repertus fuerit vitiosus aut contemptor sanctæ regulæ.] Hic observat Boherius in suo secundo commentario quosdam hujus occasione textus negare eam quam habemus Regulam a S. Benedicto scriptam fuisse, eo quod sanctam illam appellet, ac proinde abnuendam esse fidem his quæ a Gregorio Magno lib. ii Dialogorum scribuntur. Verum non ideo S. Pater Regulam suam appellavit sanctam , quod a se scripta sit, sed quia sancta et salutaria continet præcepta, quorum praxis ad supremum perfectionis fastigium perducit.
col.900 Comprobatus.] Neque enim simplex suspicio hic sufficere debet.
col.900 Admoneatur verbis usque quater.] Idque secreto, secundum Bernardum Cassinensem, et quidem ab abbate, juxta Boherium. Nam simplex monachus bis, decanus ter, præpositus quater admoneri debet.
Commentaires Dom Paul Delatte, abbé de Solesmes (1913) 65.18-65.22
p. 526 Qui praepositus, si repertus fuerit vitiosus, aut elatione deceptus superbiae, aut contemptor sanctae regulae fuerit comprobatus, admoneatur verbis usque quater : si non emendaverit, adhibeatur ei correctio disciplinae regularis. Quod si neque sic correxerit, tunc dejiciatur de ordine praepositurae, et alius qui dignus est, in loco ejus subrogetur. Quod si et postea in congregatione quietus et obediens non fuerit, etiam de monasterio expellatur. Cogitet tamen Abbas, se de omnibus judiciis Deo redditurum rationem, ne forte invidiae aut zeli flamma urat animam.
p. 527 Il faut penser à tout. S’il arrive que le Prieur s’en fasse accroire, qu’il soit séduit et emporté par la superbe, qu’il soit convaincu de mépris pour les saintes institutions monastiques (1), qu’il se révèle enfin comme vicieux : alors l’Abbé n’est point désarmé. Néanmoins il honorera chez son Prieur une charge dont lui-même l’a revêtu, et il évitera de le déconsidérer tout à fait dans l’esprit des frères. Tandis qu’on avertit deux fois les simples moines, trois fois les doyens, le Prieur sera averti quatre fois, et en secret. S’il ne s’amende pas, on lui appliquera les sévérités de la correction régulière : réprimande publique, etc. (chap. XXVIII).
(1) D. Calmet prouve, par cinq raisons, que N. B. Père pouvait sans vanité ni présomption parler de la « sainte Règle ». Ce serait vraiment trop peu de ces deux mots, d’ailleurs mal compris, pour refuser à saint Benoît la paternité de ce chapitre ou même de toute la Règle, comme on l’a osé quelquefois, note Boherius.
p. 527 Si tout cela le laisse incorrigible, qu’on le fasse déchoir du rang de Prieur et qu’un autre, vraiment digne de cette charge, lui soit substitué. Avec notre discipline actuelle, la déposition d’un Prieur mauvais ou simplement douteux se ferait moins longtemps attendre ; et la double cérémonie de déposition et de renouvellement des charges, qui a lieu chaque année, fournit au Prieur l’occasion de disparaître. Un changement d’obédience n’implique aucunement, d’ailleurs, une diminution. Cependant, si le moine s’essayait dans la suite, par un esprit trop naturel de vengeance, à fomenter la discorde dans la communauté, s’il ne restait pas à son rang, obéissant et paisible, qu’on aille jusqu’à l’expulser du monastère : etiam de monasterio expellatur.
p. 527 Mais, dans une matière où l’Abbé peut excéder, se laisser entraîner à la jalousie, au ressentiment, à la passion, saint Benoît l’avertit de se souvenir qu’il rendra compte à Dieu de toutes ses décisions. Rien n’est plus efficace pour étouffer, dès le principe, toute mauvaise flamme qui brûlerait son cœur.
si non emendaverit, adhibeatur ei correctio disciplinæ regularis.
et s’il manque à se corriger, on usera à son égard des châtiments et des corrections régulières ;
Commentaires Dom Edmond Martène, mauriste (1690) (en latin) 65.19
col.900 Si non emendaverit, adhibeatur ei correctio disciplinæ regularis.] Quasi diceret, inquit Hildemarus, « Si per quatuor vices fuerit admonitus, et se non emendaverit, ducatur per gradus, hoc est publica correptio, excommunicatio, nimiis jejuniis, si dignus est, flagello, deinde oratio, postea ejiciatur de ordine præposituræ, postea expellatur. » Idem habent Bernardus Cassinensis, Boherius et Turrecremata.
Quod si neque sic correxerit, tunc dejiciatur de ordine Præposituræ, et alius, qui dignus est, in loco ejus subrogetur.
que s’il persiste dans son opiniâtreté, on le déposera et on mettra dans sa place quelqu’un qui en soit digne.
Commentaires Dom Edmond Martène, mauriste (1690) (en latin) 65.20
col.900 Quod si neque sic correxerit, tunc dejiciatur de ordine præposituræ.] Ita præpositum quemdam superbia elatum aliquando deposuisse dicitur Benedictus abbas Anianensis in ejus Vita, auctore Ardone, n. 24 (Sæc. iv Ben., part. i). Causas vero seu rationes hujusmodi depositionis præpositi declarat Gregorius papa IX in bulla ad Cluniacenses his verbis : « Conventuales quoque priores, quandiu in spiritualibus et temporalibus bene administraverint, non nisi ex certis causis debent amoveri : videlicet si dilapidatores, vel inobedientes, aut rebelles, seu infames, vel incontinentes exstiterint, seu etiam ad majorem dignitatem admovendi : quod etiam de majoribus volumus observari : nullusque litteras confirmationis habeat, quod de suo prioratu vel obedientia non debeat amoveri. » Idem habet Nicolaus IV in bulla item ad Cluniacenses, et concilium Londonense anno 1200, apud Spelmannum, tom. II Conc. Angliæ.
Quod si et postea in congregatione quietus et obediens non fuerit, etiam de Monasterio pellatur.
Et enfin, si, après tout cela, il vivait entre ses Frères comme un homme inquiet et désobéissant, on le chassera du Monastère.
Commentaires Dom Edmond Martène, mauriste (1690) (en latin) 65.21
col.900 De monasterio expellatur.] Quod Richardus de S. Angelo ita intelligit ut « in alio monasterio arctiori ponatur, ne valeat de sua malitia commodum reportare. »
Cogitet tamen Abbas, se de omnibus judiciis Deo reddere rationem, ne forte invidiæ aut zeli flamma urat animam.
Cependant, que l’Abbé n’oublie jamais qu’il rendra compte à Dieu de ses jugements et de toutes ses ordonnances ; de crainte que son âme ne se laisse surprendre par un faux zèle d’envie et d’amertume.
Commentaires Dom Edmond Martène, mauriste (1690) (en latin) 65.22
col.900 Cogitet tamen abbas se de omnibus judiciis suis Deo reddere rationem.] Apposite hic observat Hildemarus, quod quoties de judicio ab abbate dando loquitur S. Benedictus, toties ipsi abbati frenum immittit recordationem judiciorum Dei.
col.900 Ne forte invidiæ aut zeli flamma, etc.] Etsi zelus et invidia unum et idem significent, ut hic notant commentatores, observat tamen Hildemarus zelum ad præteritum malum, invidiam ad futurum pertinere ; quasi diceret S. Benedictus : « ne quia videt illum bonum esse, aut futurum esse, ideo ejiciat de monasterio. »
Texte latin : édition de Hunter Blair, The Rule of St. Benedict, Fort Augustus, 1906, sans les renvois bibliques entre crochets ni les notes de l’éditeur. Numérotation usuelle des versets. · Traduction française de 1689 (Congrégation de Cluny), réédition de Paris, 1824. Texte du domaine public en France (art. L123-1 du code de la propriété intellectuelle). Transcription et révision : Abbatia Sancti Petri de Curte. Signaler une erreur