The Rule of Saint Benedict
Chapter 12
Qualiter Matutinorum Solemnitas agaturHow Lauds are to be solemnized
On the whole chapter
Commentaries Dom Paul Delatte, Abbot of Solesmes (1913) (in French) 12
p. 181 COMMENT CÉLÉBRER LA SOLENNITÉ DES MATINES
In Matutinis Dominico die, in primis dicatur sexagesimus sextus Psalmus sine antiphona indirectum.
At Lauds on Sunday let the sixty-sixth Psalm be first said straight on and without an antiphon.
Commentaries Dom Edmond Martène, Maurist (1690) (in Latin) 12.1
col.443 In matutinis.] Id est laudibus, quas matutinorum nomine appellabant veteres, a voce matuta, hoc est aurora, eo quod ea oriente inciperentur. Nunc vero matutinorum nomine intelligimus vigilias nocturnas , quas etiam ita appellatas olim fuisse probat Menardus noster ex conc. Turon. ii, can. 18, et Mabillonius in lib. ii de Antiqua Liturgia Gallicana. Atque ita Beda in Vita S. Cuthberti cap. 45 (Sæc. ii Bened.) : « Omne, inquit, nocturnæ sive matutinæ psalmodiæ tempus stando persolvit; » anonymus in Vita S. Austrebertæ n. 15 (Sæc. iii, part. i) : « Quadam die matutinis expletis, cum sorores fessis corporibus post laborem se in lectis collocassent. »
col.443 Dominico die in primis dicatur psalmus sexagesimus sextus.] Nulla hic mentio versus Deus, in adjutorium, quem ideo juxta Regulam prætermittendum censent Menardus et Haeftenus lib. vii, tract. 7, disq. 2 : moti præsertim hac loquendi ratione S. Benedicti, in primis. Crediderim tamen cum Boherio esse præmittendum; nam etsi de eo taceat S. Pater, cum tamen omnibus illud horis præmiserit, in animum inducere meum non queo, ad solos matutinos prætermisisse, præsertim cum nulla ratio id persuadeat; nam quod dicunt implicite contineri in duobus primis versiculis psalmi sexagesimi sexti, similes rationes de aliis horis proferri possent.
col.443 Psalmus sexagesimus sextus.] Hunc psalmum, quo a Deo illuminari super nos vultum suum rogamus, in primis dici voluit, ut sicut corporeo tunc sole incipimus illustrari, ita a vero Sole justitiæ Deo mens nostra illuminetur ad cognoscendam et sequendam viam veritatis et justitiæ. Et quia præcipuum animæ nostræ lumen in SS. Trinitatis fide præsertim situm est, hanc in tribus personis invocamus dicentes : Benedicat nos Deus, scilicet Pater ; Deus noster, scilicet Filius ; benedicat nos Deus, scilicet Spiritus sanctus : ubi obiter notandum est Filium inter alios dici nostrum , quia licet Pater ac Spiritus sanctus vere noster sint Deus, tamen propriissime Filius est noster per naturæ assumptionem , qua caro nostra et frater noster fieri dignatus est, uti observat Bernardus Cassinensis.
col.444 Sine antiphona in directum.] Quid sit dici sine antiphona, exponit dicens in directum , ut ibi nulla fiat certi toni modulatio, inquiunt præfatus Bernardus et Boherius.
Commentaries Dom Paul Delatte, Abbot of Solesmes (1913) (in French) 12.1-12.4
p. 181 Qualiter Matutinorum solemnitas (1) agatur. — In Matutinis Dominico die, in primis dicatur sexagesimus sextus Psalmus sine Antiphona in directum ; post quem dicatur quinquagesimus cum « Alleluia ». Post quem dicatur centesimus decimus septimus, et sexagesimus secundus ; deinde Benedictiones et Laudes ; Lectio de Apocalypsi una ex corde, et Responsorium, et Ambrosianum, et Versus, et Canticum de Evangelio, et Litaniae ; et completum est.
(1) Solemnitas, ici comme chez Cassien (Inst., II, x ; III, iv, v, vi, etc.), est simplement synonyme de synaxe, d’office.
p. 181 Il s’agit, dans ce chapitre, de l’office matutinal, le dimanche ; dans le suivant, du même office les jours de férie ; et le titre du chapitre XII n’est exact que si l’on réunit en un les deux chapitres, comme semble nous y inviter le début du XIIIe : Diebus autem. Nous savons déjà que ce qui s’appelle chez les anciens Matines, s’appelle Laudes chez nous. L’institution de cet office est antérieure de plusieurs siècles à saint Benoît ; c’est l’heure glorieuse où la lumière triomphe des ténèbres, l’heure de la résurrection du Seigneur. Les Laudes sont le complément normal de la Vigile ; peut-être en sont-elles un dédoublement ; il semble du moins qu’à l’origine elles n’en étaient pas séparées. Chez saint Benoît lui-même, sauf aux féries d’hiver et en dépit du parvum intervallum des autres jours, la soudure des deux offices est réelle : et data benedictione incipiant Matutinos (2). Et, en tout temps, la préparation à l’office des Laudes est fort courte : peut-être ne comprend-elle pas même le Deus in adjutorium (3), et consiste-elle simplement dans l’exécution un peu lente du psaume lxvi, sans antienne, in directum (1), — ut omnes occurrant ad quinquagesimum, dira saint Benoît au chapitre suivant.
(2) Cf. Cass., Inst., III, iv. On trouve aussi cette jonction des nocturnes et du Matutinum dans l’ancien rit ambrosien : D. Cagin, Te Deum ou Illatio? p. 417.
(3) N’oublions pas cependant que N. B. Père ne donne pas toujours tous les détails des rubriques et qu’il abrège quelquefois. Voir le commentaire du chap. xliii, p. 330.
(1) Chez S. Césaire aussi, l’office du matin commence par un directaneum (Reg. ad mon., xxi). Noter dans cette liturgie et ailleurs la présence du Te Deum et du Gloria in excelsis à la fin de Laudes.
p. 182 Le Miserere, le psaume de la confession des péchés, joue un peu ici le rôle de l’invitatoire ; avant de chanter l’apparition de la pure lumière et d’offrir au Seigneur une louange détaillée pour tous ses bienfaits, l’âme a besoin de se purifier et de reconnaître que Dieu tout seul peut la faire sortir de sa nuit (2). Nous savons par saint Basile que ce psaume se récitait déjà de son temps à la même heure : Die jam illucescente, omnes simul velut ex uno ore et uno corde psalmum confessionis Domino concinunt, propria sibi unusquisque verba poenitentiae facientes (3). Saint Benoît veut qu’on le dise avec Alleluia comme antienne, et peut-être disait-on aussi l'Alleluia au cours des psaumes suivants. Vient ensuite le grand psaume de la résurrection, le cxviie : Confitemini Domino quoniam bonus, indiqué aussi pour Laudes dans la Règle de saint Césaire ad monachos (4). Puis le psaume lxii : Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo, tout désigné pour l’office matutinal, et dont saint Benoît n’a eu qu’à emprunter l’usage aux liturgies monastiques et autres. Même remarque pour le cantique Benedicite, les « bénédictions », comme disent saint Benoît et saint Césaire, et pour les laudes (psaumes cxlviii, cxlix, cl) (5).
(2) Selon D. Calmet, le Miserere a pu être choisi à cause des mots : Domine, labia mea aperies, ou à cause de ceux-ci : exultabunt ossa humiliata qui rappellent la résurrection.
(3) Epist. ad clericos Neocaesarienses, 3. P. G., XXXII, 763-764. — Cf. Cass., Inst., III, vi.
(4) Cap. xxi.
(5) Cf. Cass., Inst., III, vi.
p. 182 On récite par cœur une seule leçon, tirée de l’Apocalypse. Ensuite un répons, sans doute un répons bref, l’hymne ambrosienne, le verset, et le cantique de l’Évangile, c’est-à-dire le Benedictus, choisi surtout à cause des derniers versets : Visitavit nos Oriens ex alto, illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent (6). Enfin les « litanies », c’est-à-dire le Kyrie eleison et l’ensemble des formules de conclusion ; et c’est tout, c’est le renvoi.
(6) « On croit généralement de nos jours, et pour de bonnes raisons, que le Magnificat a été introduit aux Vêpres, comme le Benedictus aux Laudes, par saint Benoît » (Bäumer, Hist. du Bréviaire, t. I, p. 253). Cf. cependant D. Cabrol, Dictionnaire d’Archéologie chrétienne et de Liturgie, art. Cantiques évangéliques.
Post quem dicatur quinquagesimus Psalmus cum Alleluia;
After this the fiftieth is to be said with Alleluia,
Commentaries Dom Edmond Martène, Maurist (1690) (in Latin) 12.2
col.444 Post quem dicatur quinquagesimus cum alleluia.] Psalmum quinquagesimum cum alleluia decantari præcipit, eodemque modo sequentes alios dicendos esse censet Hildemarus, licet id tacuerit S. P. Benedictus, cum omnes pene sint alleluiati. Nec mysterio vacat quod psalmum quinquagesimum ad pœnitentiam et luctum pertinentem cum alleluia, voce utique exsultationis et lætitiæ, præcantari voluerit : hoc namque indicat pœnitentiæ lamentum habere semper annexum interioris lætitiæ jubilum, ut docet Bernardus Cassinensis. Vel etiam respexit ad sequentes psalmos, qui cum sint omnes fere alleluiati, noluit quinquagesimum ab iis discrepare : atque ita sentire Paulum Diaconum asserit idem Bernardus, quamvis quem sub nomine Pauli Diaconi citare solet, Hildemarus id omnino taceat.
post quem dicatur centesimus decimus septimus, et sexagesimus secundus;
with the hundred and seventeenth and the sixty-second.
Commentaries Dom Edmond Martène, Maurist (1690) (in Latin) 12.3
col.445 Post quem dicatur centesimus septimus decimus.] Qui agit de Christi resurrectione, quam die dominica colimus; ac proinde sicut a S. Benedicto, ita a SS. Cæsario et Aureliano in matutinis dominicarum dici præcipitur.
col.445 Et sexagesimus secundus.] Qui, ut notat Bernardus Cassinensis, duo continet huic horæ maxime congrua, nempe Deus, Deus meus , ad te de luce vigilo ; et, in matutinis meditabor in te. Qua forte ratione eumdem sanctis virginibus mane recitandum præscribit S. Athanasius in lib. de Virginitate , uti et Clemens in Constit. l. ii, c. 59, et S. Aurelianus in Ordine psallendi. Eumdem mane solitos fuisse decantare veteres monachos auctor est Cassianus lib. iii, c. 3.
deinde Benedictiones et Laudes; lectio de Apocalypsi una ex corde, et responsorium, et Ambrosianum, et versus, et canticum de Evangelio, et Litania, et completum est.
Then follow the “Blessings” (or Benedicite) and the “Praises” (or Laudate psalms), a lesson from the Apocalypse, said by heart, a responsory and hymn, the versicle and the canticle from the Gospel (or Benedictus) with the litanies (or Kyrie), and so conclude.
Commentaries Dom Edmond Martène, Maurist (1690) (in Latin) 12.4
col.445 Inde benedictiones.] Benedictiones etiam ad matutinos dici decernunt S. Cæsarius in Regula c. 21 , S. Aurelianus in Ordine psallendi, et Magister in Regula c. 39. Benedictionis etiam ad matutinos dicendæ fit mentio apud Greg. Turon. l. de Vit. Pat., c. 6. Quid autem sint benedictiones explicat Bernardus Cassinensis his verbis : Benedictiones sunt cantica trium puerorum in Daniele. Hoc est canticum illud quod virginibus illucescente die cantandum S. Athanasius instituit, quod Alcuinus Hymnum hymnorum vocat in lib. de Psalmorum Usu.
col.445 Et laudes.] Quid hic sint laudes aliquo modo colligitur ex S. Aureliano in Ordine psallendi, ubi præscribitur, « Post benedictionem, Laudate Dominum de cœlis : Cantate Domino canticum novum : Laudate Dominum in sanctis ejus. » Et revera tres hosce psalmos sub uno Gloria dicendos hic a S. Benedicto per laudes intelligi docent commentatores ; eosque in plurali laudes appellat, sive quia plures sunt psalmi, ut dicit in primo comment. Boherius ; sive quia pluries ad laudes Creatoris invitamur. Hos psalmos mane recitabant Ægyptii monachi, testante Cassiano lib. iii, c. 6. Sed et S. Cæsarius in Regula ad monachos c. 2 præscribit ut ad matutinos dicant Benedictionem ; Laudate Dominum de cœlis.
col.445 Circa hancce S. Benedicti institutionem ita scribit Petrus Damiani (Opusc. 10, cap. 2) : « Matutinum quinque laudibus constat, quatuor videlicet psalmis, et uno cantico; et congrue dum diurna lux erumpit , Deo laudes offerimus, quia sub exterioris lucis specie Solem justitiæ nostris dilucescentem cordibus exspectamus, et tanquam advenienti sponso tota gaudens atque tripudians occurrit Ecclesia, sic quinque laudibus, ac si totidem acceptis lampadibus adornata; et velut ultimæ jam exsultationis clamore in cordis aure concepto : Ecce sponsus venit, exite obviam ei, consequenter specie tenus impleatur : Tunc surrexerunt , inquit, omnes virgines illæ et ornaverunt lampades suas. Quod autem in hujus matutinæ laudis officio canticum quotidie psalmis adjungitur, utriusque vitæ, contemplativæ scilicet et activæ , mysterium redolere videtur. Psalterium quippe vas in modum deltæ factum per decem chordas plectro pulsante crispatur; canticum vero solo duntaxat vocis organo exprimitur. Quapropter illud, quia manibus indiget, operationem, ac per hoc denotat vitam activam; istud vero, quia ad jubilum pertinet, contemplativam. Et quoniam contemplationi paulisper et raptim vix ad momentum insistere possumus, jugiter autem in activæ conversationis administratione versamur, jure pluribus psalmis unum tantummodo canticum interponimus : sicut autem a piæ operationis exercitio ad contemplationis culmen ascendimus, et post speculationis intimæ brevissimum punctum , mox ad ejusdem vitæ activæ ministerium declinamus, nimirum ut contemplatio nostra ab activa vita incipiat, et in eadem necessario terminetur; sic psalmis canticum nec præponimus , nec omnino supponimus; sed altrinsecus positis hoc semper penultimum collocamus. Porro autem quia per quatuor totius videlicet anni tempora, corpus nostrum ex quatuor nihilominus compositum elementis actionis exercitio fatigamus, idcirco quatuor psalmos in hujus matutinalis officii celebratione concinimus. Quia vero in speculationis excessu unum solummodo, quod profecto Deus est, quærimus , unum æque canticum decantamus. »
col.446 Lectio una de Apocalypsi ex corde.] Id est memoriter, sine codice recitanda : quæ lectio, ut docet Hildemarus, semper in omnibus Dominicis quacunque solemnitate in eas incidente, etiam Nativitatis aut Paschæ, debet esse de Apocalypsi. Quod si quis objiciat lectionem dierum ac temporum solemnitati respondere debere, fatetur quidem rem ita esse, sed tamen ex Apocalypsi facili negotio posse erui lectiones cuilibet festivitati congruentes. Idemque esse intelligendum cum S. Pater lectionem ex Apostolo recitandam instituit.
col.446 Et responsorium.] An dicendum cum Gloria S. Pater non aperuit; quapropter varius fuit hac in re diversorum usus. De Cisterciensibus suis ita loquitur Joannes Bona (De Divin. Psalm. cap. 18, § 4) : « Ad responsoria post capitulum non adjungimus Gloria Patri; horum enim nullam Regula mentionem facit. » Verum, etsi Regula taceat, ad mentem tamen S. P. Benedicti dicendum esse asserit Hildemarus; quia S. Benedictus semper in fine ultimi responsorii Gloria dici voluit : cum autem istud responsorium solum sit et unicum, censetur esse et primum et ultimum, ac proinde cum Gloria decantandum. Ita fere ratiocinatur Hildemarus ad cap. 14.
col.446 Canticum de Evangelio.] Quodnam sit istud canticum, Zachariæ an Mariæ, S. Benedictus non declarat; et licet communis jam usus et universalis Ecclesiæ invaluerit dicendi canticum Benedictus ad matutinos , a quo recedendum non censeo, invenio tamen apud veteres monachos etiam cantatum fuisse Magnificat. Ita S. Aurelianus in ordine psallendi præscribit ad matutinos cum multis aliis dici « post benedictionem Laudate Dominum de cœlis; Cantate Domino canticum novum; Laudate Dominum in sanctis ejus, cum alleluia; Magnificat anima mea Dominum, aut cum antiphona, aut cum alleluia, hymnum Gloria in excelsis Deo, et capitellum. » Ubi obiter notandum est hymnum angelicum Gloria in excelsis Deo etiam a S. Cæsario præscribi in Regula monachorum cap. 21, et ante ab Athanasio in libro de Virginitate. Similiter Alexander Acœmetus abbas instituisse dicitur, ut « officii absoluta acoluthia, lectionibus servatis, ministeriis peractis, hymnologiam SS. Angelorum nocte ac die septuagies septies decantarent : ea est autem Gloria in altissimis Deo, et in terra pax, in hominibus bona voluntas. »
col.446 Et completum est.] « Scilicet cum benedictione, id est benedicamus ; aliter enim populus, vel monachorum cœtus non debet juxta Agathense concilium ab ecclesia relaxari, » inquit Boherius in secunda expositione.
Latin text: Hunter Blair’s edition, The Rule of St. Benedict, Fort Augustus, 1906, without the editor’s bracketed Scripture references and notes. Standard verse numbering. · English translation by Cardinal F. A. Gasquet († 1929), London, 1925. Public-domain text in France (art. L123-1 of the French Intellectual Property Code). Transcription and revision: Abbatia Sancti Petri de Curte. Report an error