Abbatia
Sancti Petri
de Curte

The Rule of Saint Benedict

Chapter 25

De gravioribus CulpisOf Graver Faults

On the whole chapter

Commentaries Dom Edmond Martène, Maurist (1690) (in Latin) 25

col.509 De pœnis quibus excommunicati pro gravioribus culpis plecterentur dicturis ante videtur inquirendum quænam graviores pœnæ censeri debeant. Et quidem eo in numero primum reponi posse eas existimo quas veteres monachi plagis emendabant, aut expulsione purgabant, quasque refert Cassianus his verbis (Lib. iv, cap. 16): « Residua vero quæ apud nos indifferenter admissa, a nobis quoque reprehensibilius sustinentur; id est aperta convicia, manifesti contemptus, contradictiones tumidæ, libera et effrenata processio, familiaritas apud feminas, iræ, rixæ, simultates, et jurgia, operis peculiaris præsumptio; philargyriæ contagio, affectus atque possessio rerum superfluarum , quæ a cæteris fratribus non habentur, extraordinaria ac furtiva cibi refectio, et his similia, non illa increpatione quam diximus, spiritali; sed vel plagis emendantur, vel expulsione purgantur.

col.509 Secundo, quas enumerat in Regula S. Isidorus sic scribens (Cap 16) : « Graviori autem culpæ obnoxius est, si temulentus quisque sit, si discors , si turpiloquus, si feminarum familiaris, si seminans discordias, si iracundus, si altæ et erectæ cervicis , si mente tumidus, vel jactanti incessu immoderatus, detractor, susurro, vel invidus, si præsumptor rei peculiaris, si pecuniæ contagio implicatur, si aliquid præter regularem dispensationem superfluum possideat ; si fraudator rei acceptæ, vel commissæ sibi. aut minus commissæ. Inter hæc si se de rebus secum allatis extulerit ; vel de iis per inobedientiam murmuraverit, si rei majoris damnum intulerit, si furatus fuerit, si perjuraverit, si falsum dixerit, si contentiones et rixas amaverit, si manifestum convicium fratri intulerit, si personam innocentis falso crimine maculaverit, si contumaci animo seniorem despexerit, si rancorem adversus fratrem tenuerit, si peccanti in se ei postea supplicanti veniam non concesserit, si cum parvulis jocaverit, si cum altero in uno lecto jacuerit, si extra communem mensam privatim vel furtim quippiam sumpserit, si alicubi extra consultum præpositi vel abbatis discedens medio die vel amplius commoratus fuerit, si ut otiosus sit falsam infirmitatem prætenderit. Hæc et similia juxta arbitrium Patris diuturna excommunicatione purganda sunt, ut qui graviter peccare noscuntur, acriori severitate coerceantur. »

col.509 Tertio, si Regulæ commentatores consulamus, Hildemarus in cap. 22 et 24 graviores culpas docet esse peccata carnalia, ut sunt fornicatio, homicidium, furtum et similia; et in cap. 25*, mortalia delicta, criminalia peccata. Similiter Smaragdus, Bernardus Cassinensis, Nicolaus de Fractura, Turrecremata et Guido Juvenalis per graviores culpas intelligunt peccata mortalia , quia nullus secundum canones, nisi peccato mortali obnoxius, majore excommunicatione ferendus est; nihilque addunt specialius, nisi quod Bernardus Cassinensis ait : « Ego tamen sic teneo quod indistincte hic loquitur Pater de illis mortalibus peccatis quæ per actum et perpetrationem cognoscunt, et quæ judicat abbas non leviores, sed graviores esse culpas. »

col.509 Denique Joanni Craesbeeck, « graviores culpæ sunt trium votorum monasticorum violatio, et alia graviora peccata, quæ hominem æternæ mortis reum constituunt, cujusmodi multa recenset Apostolus (Gal. v): Manifesta sunt autem , inquit, opera carnis, quæ sunt fornicatio, immunditia, impudicitia, luxuria, idolorum servitus, etc. »

col.509 Tales ergo culpæ quomodo emendandæ sint, declarat hoc capitulo S. Pater his verbis :

Commentaries Dom Paul Delatte, Abbot of Solesmes (1913) (in French) 25

p. 245 DES FAUTES PLUS GRAVES

1

Is autem frater, qui gravioris culpæ noxa tenetur, suspendatur a mensa simul et ab Oratorio.

Let the brother who is guilty of some graver fault be excluded both from the common table and from the oratory.

Commentaries Dom Edmond Martène, Maurist (1690) (in Latin) 25.1

col.509 Is autem frater qui gravioris culpæ noxa tenetur, suspendatur.] Id est excommunicetur.

col.509 A mensa simul et ab oratorio.] Id est Sacramentis et hominum pariter participatione, inquit Boherius in 2 comm.; ex cujus mente dicendum foret S. P. Benedictum non regulari simpliciter et monastica , sed vere ecclesiastica excommunicatione percutere voluisse gravioribus culpis obnoxios : quam quidem opinionem sequentibus argumentis quis confirmare posset.

col.510 Primo, S. Benedictus eodem prorsus modo quo Ecclesia adversus excommunicandos procedit; nam ex parte excommunicandi requirit contumaciam, contemptum, et gravitatem culpæ; ex parte excommunicaturi trinam monitionem præviam, ut patet ex Regulæ c. 23; quamvis, ut notant aliqui commentatores , non semper præcedere debeat trina monitio ; nonnulla enim sunt crimina in quibus lapsus ipso facto est excommunicatus.

col.510 Secundo, S. Benedictus excommunicatum hoc præsertim capite iisdem omnino privat, quibus ecclesiastica ligati excommunicatione privantur; qua forte ratione asseruit Hildemarus sacros canones, qui hominem ab Ecclesia separant, ex hoc capite tractos fuisse. Et certe excommunicato negat communem mensam , oratorii ingressum , fratrum colloquium , benedictionem transeuntium, alicujus consortium, sive cohabitationem; a quibus excommunicatione nodatos prohibet Ecclesia ; ut patet ex duobus hisce versibus, quos refert S. Thomas.

col.510 Si pro delictis anathema quis efficiatur, Os, orare, vale, communio, mensa negetur.

col.510 Et licet communio, quatenus sacramentorum participationem involvit, minus expresse hoc nominetur in capitulo, ab ea tamen satis privari intelligitur, cum ab oratorio in quo solet suscipi suspenditur. Et plane si pro levioribus culpis excommunicati nec celebrare nec communicare publice poterant , ut superiori capite vidimus ex Hildemaro, Statutis Lanfranci, Bernardo Cassin. etc., a fortiori majori perculsus excommunicatione , nec publice, nec privatim, celebrare aut communicare poterit.

col.510 Tertio, de excommunicatione tanquam de maxima omnium pœna loqui videtur S. Benedictus cum ait (Cap. 23): Si intelligit quanta sit pœna , excommunicationi subjaceat.

col.510 Quarto , hujusmodi traditum Satanæ in interitum carnis asserit. Quid vero sit tradi Satanæ explicat S. Augustinus his verbis : « Omnis Christianus qui a sacerdotibus excommunicatur , Satanæ traditur. Quomodo? Quia extra Ecclesiam diabolus est , sicut in Ecclesia Christus ; ac per hoc quasi Satanæ traditur qui ab ecclesiastica communione removetur ; unde illos quos tunc Apostolus Satanæ traditos prædicat, excommunicatos a se esse demonstrat. »

col.510 Quinto, cum excommunicato communicantem similem cum eo excommunicationis vindictam sortiri voluit, quod tantum cavendum constat cum majori excommunicatione devincto.

col.510 Sexto, accedit communis commentatorum aliorumque sententia, qui S. Benedictum hoc præsertim capite de ecclesiastica excommunicatione locutum censent. Ita Hildemarus, Bernardus Cassin., Boherius in utroque comm., Turrecremata , Guido Juvenalis, Matthias Lambertus in cap. 25, Joannes Craesbeeck in cap. 25, Alardus Gazæus in comment. ad Cassiani lib. ii, c. 16; Antonius Perezius, in cap. 25; Theophilus Raynaudus, lib. de Monitoriis eccles. p. ii, c. 1, n. 6; Hugo Menardus ad Concord. Regul. c. 30, § 1, et c. 32, § 1, et c. 34, § 1; Benedictus Haeftenus lib. viii, tract. 4, disq. 1, quibus addere potuissemus S. Bernardum, serm. 44 in Cant., in quorum omnium referendis testimoniis nimius essem : unus omnium ad instar sufficiet Hildemarus, ut pote antiquissimus ; nec infimus inter Regulæ commentatores. Itaque scribens in hoc caput sic loquitur : « Hoc capitulum generavit illam sententiam Pauli apostoli, in qua dicit : Tradite hujusmodi hominem Satanæ in interitum carnis ; inde etiam sacri canones qui hominem ab ecclesia separant tracti sunt. » Et iterum : « Sciendum est quia istud capitulum de canonica auctoritate tractum est; nam in Veteri Testamento ita præcipitur, ut si leprosus fuerit, maneat extra castra; si autem non fuerit, maneat in castris. Illa lepra significat illa peccata pro quibus extra Ecclesiam fieri debet. Similiter et pollutio majorum peccatorum tenet figuram sicut lepra ; per castra autem intelligitur Ecclesia. » Et ad cap. 27 : « Magnum studium debet esse abbati de illo excommunicato, ne contingat ante mori, quam reconcilietur ; quia si ante, quod absit, mortuus fuerit, secundum canonicam auctoritatem pro eo sacrificium offerri non debet, etc. » Quod confirmari posset exemplo sanctimonialium quas S. P. Benedictus excommunicavit.

col.511 Econtra tamen S. Hildegardis, Columbanus Uranx in ms. comm., Silvanus Razzi Camaldulensis monachus, Julianus Parisius in libro de Prima vivendi Ratione Cisterc. part. ii, c. 6, sect. 1; Nicolaus Bravus, Joannes Bona cardinalis de Divina Psalmod. c. 5, § 4, n. 1, censent S. Benedictum non de ecclesiastica, sed de regulari tantum excommunicatione locutum fuisse, his præcipue nixi fundamentis.

col.511 Primo. S. Benedictus, licet non presbyter, excommunicasse legitur in lib. ii Dialogor. S. Gregorii papæ. Sed hoc non urget, cum simplex abbas etiam non presbyter nec benedictus, modo sit legitime institutus et confirmatus, possit excommunicare. Quid quod simplex monachus Theodosium Juniorem imperatorem excommunicasse legitur (Cassiod. Histor. eccles. Tripart. l. x , c. 27)? cujus excommunicationem certe non contempsit imperator , licet omnino eam improbet S. Odo abbas Cluniacensis lib. i Collat.

col.511 Secundo. Regula S. Benedicti non fuit ab initio approbata ab Ecclesia, cujus est hujusmodi excommunicandi potentiam dare. Huic argumento respondet Haeftenus tacite approbatam fuisse ab Ecclesia Regulam S. Benedicti, nec opus fuisse tunc expresso apostolicæ sedis diplomate, quod necdum hoc sibi reservasset Ecclesia, sed satis fuisse episcopi in cujus diœcesi monasteria ædificabantur approbationem. Certe longe alia est hodierna Ecclesiæ disciplina a disciplina illorum temporum.

col.511 Tertio. Gravior esset monachorum conditio, si pro quavis graviori culpa, hoc est pro quovis mortali peccato excommunicentur. Sed non eo ipso quo quis in graviorem culpam incidisset, nisi forte ob materiæ gravitatem, excommunicatione feriebatur; nam triplex ex parte excommunicantis præcedere debet monitio; et ex parte excommunicandi contumacia et contemptus. Deinde hoc statuto non præceptum abbati dedit S. Pater, sed potestatem , qua ille cum summa discretione ac prudentia debet uti, nec pro quolibet peccato mortali statim excommunicare, maxime cum olim eo ipso quo fuisset quis excommunicatus, ad sacerdotium inhabilis evaderet. Quapropter abbatem monet Hildemarus prudenter attendere, num ille qui deliquit sit presbyter, aut possit tandem aliquando ad sacerdotium evectus, aliquam Ecclesiæ conferre utilitatem; eo enim casu, nisi forte talis esset ejus culpa, quæ redderet inhabilem ad sacrum ordinem, abstinere deberet ab excommunicatione, « quia, inquit, si in majori culpa excommunicatus fuerit, si presbyter est, non debet missam cantare ; si autem non est presbyter, nec debet esse. » Idem docet in cap. 25.

col.511 Quarto. S. Benedictus tam sanctimonialibus quam monachis Regulam scripsit, quarum tamen abbatissæ non possunt excommunicare. Sed non omnia quæ Regula sancta præscribit sanctimonialibus conveniunt, ut sunt ea quæ de sacerdotibus et de excommunicatione leguntur, quod tamen non impedit quominus ea quæ suo statui conveniunt, in delinquentes decernere queant earum abbatissæ, ut sunt privare a mensa, a sororum consortio excludere, et cætera hujusmodi, quæ in Bethleemitico monasterio Paulam egisse memorat S. Hieronymus his verbis (Epitaph. Paulæ): « Quam linguosam, garrulam , procacem, rixisque perspexerat delectari, et sæpius commonitam nolle converti, inter ultimas, et extra conventum sororum ad fores triclinii orare faciebat , et separatim cibum sumere, ut quam objurgatio non correxerat, emendaret pudor. » In Regula Cujusdam ad virgines decernitur (Cap. 6) , ut « hæ sorores quæ pro gravibus culpis in pœnitentia detinentur, in ecclesia cum cæteris quæ communicant non stent, sed in alia ecclesia secrete cursum cantent. » Sed de his satis. Utriusque sententiæ argumenta proponimus, ut liberum sit unicuique quam voluerit amplecti sententiam. Ad Regulæ textum revertor.

Commentaries Dom Paul Delatte, Abbot of Solesmes (1913) (in French) 25.1

p. 245 De gravioribus culpis. — Is frater qui gravioris culpae noxa tenetur, suspendatur a mensa simul et ab oratorio.

p. 245 Des fautes plus graves entraînent une forme plus sévère de l’excommunication : celle qui exclut à la fois de la table et de l’oratoire. Nous trouverons le détail des principales coulpes très grièves dans différentes Règles ou Constitutions ; saint Benoît, lui, s’est abstenu. Mais il décrit avec insistance le triste isolement du condamné. Sauf les exceptions qui seront prévues dans la suite, toutes les relations personnelles avec lui sont rompues. Remarquons pourtant la discrétion singulière avec laquelle toutes choses sont conduites. L’excommunication monastique n’est pas l’exclusion, le retranchement absolu, la rupture définitive, comme l’est pour l’Église d’aujourd’hui l’excommunication dite majeure. L’excommunication monastique ressemble à celle que prononçait saint Paul et à laquelle ce chapitre fait nettement allusion : elle a un caractère médicinal ; ce n’est pas encore l’abandon d’une âme à sa perdition. On espère toujours. Avant de procéder à l’expulsion, qui sera le dernier acte, on veut voir si le moine ne s’effraiera pas de la solitude qui se crée autour de lui, et si l’amour de sa famille religieuse, plus puissant que les châtiments et les réprimandes, ne l’amènera pas à résipiscence. Il n’est presque plus du monastère, il est pourtant encore dans le monastère.

2

Nullus ei fratrum in ullo jungatur consortio, neque in colloquio.

None of the brethren shall talk to him or consort with him.

Commentaries Dom Edmond Martène, Maurist (1690) (in Latin) 25.2

col.512 Nullus ei fratrum in ullo jungatur consortio neque in colloquio.] Nam « cum inimicus Dei designatur, non debet ex illa hora jam fratribus esse amicus, » ut loquitur Magister (Cap. 13). Ita etiam S. Aurelianus (Cap. 36) : « Nulli liceat loqui cum illo qui fuerit excommunicatus, præter eum quem S. abbas custodem dederit. » S. Isidorus (Cap. 17) : « Ad excommunicatum nulli liceat ingredi citra imperium senioris : cum excommunicato neque orare, neque loqui cuiquam licebit. » S. Fructuosus Bracarensis episcopus in prima Regula (Cap. 14) : « Cum excommunicato nullus loquatur, neque qualibet eum compassione vel miseratione refoveat. » Et in secunda (Cap. 14): « Absque ullo solatio vel colloquio fratrum jaceat, nisi quem abbatis vel præpositi cum eo præceperit auctoritas ut loquatur. »

Commentaries Dom Paul Delatte, Abbot of Solesmes (1913) (in French) 25.2-25.4

p. 245 Nullus ei fratrum in ullo jungatur consortio, neque in colloquio. Solus sit ad opus sibi injunctum, persistens in paenitentiae luctu, sciens illam terribilem Apostoli sententiam dicentis : traditum hujusmodi hominem Satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini

p. 246 C’est un pestiféré volontaire. Il n’a plus d’ami, celui qui s’est fait l’ennemi de Dieu ; il n’a plus part à cette vie conventuelle dont il s’est exclu le premier par sa faute. Tous s’écartent. Nul ne peut l’aborder, se mettre en rapport, entrer en colloque avec lui. Il n’y a plus de place pour lui à l’oratoire (1). Il n’est pas même digne de participer au travail commun. Ce n’est pas qu’il lui soit loisible de vaguer : il aura sa tâche déterminée, peut-être même un peu forte ; mais il l’accomplira seul. Et, selon la coutume de certains monastères, on le tiendra enfermé en prison. Il demeurera dans le deuil de la pénitence, et il aura le loisir, durant ses longues heures de solitude, de méditer et de s’approprier la sentence terrible de l’Apôtre : cet homme-là a été livré à Satan pour la destruction de la chair, afin que l’esprit soit sauvé au jour du Seigneur (I Cor., v, 5) (2). Tout ceci doit être bien compris.

(1) Cf. Reg. Orient., xxxii.

(2) Cassien cite, lui aussi, ce texte dans un passage dont s’est inspiré saint Benoît pour la rédaction des chapitres xxv et xxvi. Inst., II, xvi.

p. 246 La création entière obéit à la loi de communauté ; les êtres ne se développent et n’atteignent leur fin que moyennant l’appartenance à une société, à une famille, à une organisation hiérarchique, dont il faut rechercher l’idéal et le terme chez la sainte Trinité elle-même. C’est vrai de l’homme en général, c’est plus vrai encore de l’Église, c’est vrai aussi du groupement monastique. Nous ne nous sauvons qu’en famille ; la grâce de Dieu ne nous vient que dans ce cadre vivant ; nous avons besoin de la main de notre Abbé, de la prière de nos frères. Lorsqu’une sentence d’excommunication intercepte ce courant béni de l’influence divine et cette circulation de la vie, nous ne sommes plus en sécurité, nous ne sommes plus garantis de rien. Cessant d’appartenir à l’Église, à notre famille surnaturelle, au Seigneur et à sa juridiction, nous passons dans un autre système hiérarchique et nous sommes alors exposés aux redoutables familiarités et aux violences de Satan. Ainsi, Dieu permet que l’excommunication prononcée par saint Pierre contre Ananie et Saphire entraîne leur mort corporelle. L’excommunication de Simon le Magicien le livre à la possession. Celle de l’incestueux de Corinthe a pour dessein de préserver l’Église de toute contagion et aussi de « livrer aux vexations diaboliques l’être sensible du coupable, pour que l’âme soit sauvée au jugement de Dieu ». Comme dans l’histoire du moine instable que saint Benoît finit par chasser (3), il y a toujours, au delà de la porte du monastère, un dragon qui guette les excommuniés ou les apostats.

(3) S. Greg. M., Dial., l. II, c. xxv.

p. 247 Sans doute N. B. Père n’affirme point que des représailles sataniques attendent infailliblement le moine excommunié : mais c’est une menace, un avertissement de ne pas demeurer dans l’impénitence, de ne retomber jamais dans un tel malheur. Car aux âges de foi l’excommunication était considérée comme un suprême péril, et sa seule menace emplissait les âmes d’une terreur religieuse. Mais le sens surnaturel a diminué ; et c’est là, avec un incontestable assainissement des caractères, ce qui porte maintenant l’Église et l’ordre monastique à être très sobres d’excommunications ; aussi bien, trop souvent, ceux qui les mériteraient commencent par s’excommunier eux-mêmes.

3

Solus sit ad opus sibi injunctum, persistens in pœnitentiæ luctu, sciens illam terribilem Apostoli sententiam dicentis:

Let him be alone at the work which is set him; let him remain in penance and sorrow, and keep before his mind that terrible sentence of the apostle where he says,

Commentaries Dom Edmond Martène, Maurist (1690) (in Latin) 25.3, 25.3-25.4

col.512 Solus sit ad opus sibi injunctum] Solus, inquit, et quidem incarceratus; hanc enim inter alias delinquentium graviter pœnas fuisse, ut peccans carceri manciparetur, constat ex Justiniani imperatoris novella 133. « Si quis delinquat, hunc quidem si mediocre delictum sit, et admoneto, et seorsim includito, tempusque illi pœnitentiæ assignato; ut meliore ratione percepta ad se ipsum redeat, neque depensos jam et exhaustos labores amittat; sin vero major lapsus fuerit, pro modo peccati adhibetor etiam emendationis diligentia, et item vehementiorem admonitionem, et fortiorem pœnitentiam expetito; » ex S. Joanne Climaco cujusdam monasterii carcerem ita describente (Grad. 4) : « Locus erat ab ipso monasterio uno duntaxat lapide seu milliari sejunctus, carcer dictus, omni consolatione destitutus : nullus ibi culinæ fumus cernebatur, non vinum, non oleum in cibum adhibebatur; non aliud quid præter panem et minuta oluscula. In hoc qui post religiosam professionem in peccatum prolapsi erant, ita concludebat (abbas) ut pedem efferre nunquam possent; nec plures simul jungebat, sed singulos seorsim, aut ut plurimum binos, manebantque ibi, donec præses de singulis divinitus edoceretur. » Idem constat ex Regula S. Cæsarii ad monachos (Cap. 23) : « Qui pro aliqua culpa excommunicatus fuerit, in una cella recludatur, et cum uno seniore ibi legat, donec jubeatur ad veniam venire; » ex Regula monastica communi S. Fructuosi episcopi (Cap. 14) : « Cum excommunicatur aliquis pro culpa, mittatur solitarius in cellam obscuram in solo pane et aqua: » ex Regula Cujusdam ad virgines (Cap. 19) : Excommunicata vero soror, quæ culpis gravioribus existentibus, aut cellula recluditur, aut a consortio congregationis separatur; » ex concilio Aquisgranensi (Can. 40), in quo decernitur ut his qui quolibet modo, tamen graviter delinquunt, « domus semota..... habeatur, qua in hieme ignis possit accendi, et atrium juxta sit in quo valeant quod eis injungitur operari; » ex Statutis Lanfranci (Cap. 17), quæ præscribunt ut gravioris culpæ reus accepta disciplina, deposito cultello, capite caputio cooperto, ad locum huic negotio deputatum pergat, præcedente fratre qui clavem ipsius loci servat; ex Petro Venerabili, de Mattheo priore S. Martini de Campis et postea episcopo Albanensi ita scribente (Lib. ii Mirac. c. 9) : « Delinquentes Cluniacensi more, prout justum videbatur, sanguinolentis verberibus, ferro, compedibus, et diversi generis vinculis coercebat ; tenebroso plerosque carceri mancipabat, fame valida et siti, carnis ac spiritus superbiam conterebat ; aliquando quoque, quod semel tantum, quia sic oportuit, fecisse dicitur, sepultura perpetua cohibebat. Hoc tunc fecit quando cuidam spiritaliter mortuo caveam subterraneam velut sepulcrum paravit, in quo concludens eum, etc.; » ex Bernardo Cassinensi sub finem hujus capitis : « In nonnullis monasteriis frater qui sic excommunicatur pro gravioribus culpis, in aliquo loco includitur, et nulli eundi ad eum patet accessus, et talem locum carcerem appellant, excommunicatis taliter deputatum. » Idem ex eo scribit Boherius in primo comment., additque : « Apud nos vero non omnes sic excommunicatos incarceramus, nec omnes non excommunicatos a carceribus eximimus; sed cum videntur hujusmodi culpabiles esse incorrigibiles, vel fugitivi, eos incarceramus aliquando, vel in perpetuum, vel in longum, vel in breve tempus. »

col.513 Ne tamen interim manerent otiosi, sic inclusis aliquid operis injungebatur, sicuti statuit concilium Aquisgran. can. 40, patetque ex S. Joanne Climaco loco a nobis supra relato, hæc addente (Grad. 4): « Præfecit autem eis virum quemdam eximium cui Isaacus nomen, qui a sibi commissis precum assiduarum pensum exigebat, et prope nunquam a votis cessare permittebat. Suppeditabat eis magnam palmarum copiam, e quibus ad vitandum otium calathos texebant . » Et ex Regula Magistri (Cap. 13) : « Ab hac excommunicationis hora soli posito et sequestrato ei aliqua opera propter otiositatem a præposito suo consignetur..... Quidquid vero extra opus assignatum peculiariter vel ultro effecerit, dispergatur, vel dissipetur. » Ita Hugo Dervensis monachus propter fugam ab aliis semotus jussus est formam crucis dominicæ.... formose componere, ex lib. Mirac. S. Bercarii abbatis n. 22. Et hoc est quod S. Benedictus ait : solus sit ad opus sibi injunctum.

col.513 Persistens in pœnitentiæ luctu.] Luctum pœnitentiæ jungit S. Pater, ut cognoscatur, inquit Bernardus Cassinensis, quia illa est pœnitentia fructuosa, qua quis lacrymis et gemitibus lavat peccata.

col.513 Sciens illam terribilem Apostoli sententiam dicentis traditum hujusmodi hominem Satanæ in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini.] Cujus sententiæ tres affert expositiones Hildemarus. Prima est eorum qui tradi Satanæ intelligunt detrudi in carcerem ; eo quod Satanæ contrarius interpretetur, et carcer omnino carni contrarius cognoscatur. Secunda eorum qui dicunt Apostolus hujusmodi hominem tradidisse in potestatem diaboli, ut illius vexandi haberet potentiam. Tertia eorum qui tenent Paulum hominem illum jussisse occidi. Ex quibus sola secunda ad mentem Apostoli esse videtur; nam interitus carnis, hic non mortem, sed afflictionem ac pœnalitatem significat, ut docet Bernardus Cassinensis.

4

Traditum hujusmodi hominem Satanæ in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini.

Such a one is delivered over to Satan for the destruction of the flesh, that his spirit may be saved in the day of our Lord.

5

Cibi autem refectionem solus percipiat, mensura vel hora quam viderit ei Abbas competere:

Let him take his food alone, in such quantity and at such time as the abbot shall think fit.

Commentaries Dom Edmond Martène, Maurist (1690) (in Latin) 25.5

col.513 Cibi autem refectionem solus percipiat, mensura vel hora qua præviderit abbas ei competere.] Mensura hic non pro quantitate solum, sed etiam pro qualitate ciborum accipienda est; solebant enim graviter delinquentibus et excommunicatis non solum de annona aliquid subtrahere, sed et alios a communi fratrum refectione viliores cibos præbere, puta panem et aquam. Ita S. Pachomius (Art. 84) facilem ad detrahendum, et secundo monitum , non se corrigentem septem diebus cum pane et aqua separat a fratrum conventu. S. Isidorus decernit (Cap. 17) ut « cujus biduana vel triduana fuerit illatæ excommunicationis suspensio, sola panis et aquæ in vespertinum sit adhibenda refectio. » S. Fructuosus in prima Regula (Cap. 16) : « Trium mensium spatio excommunicationis vindictam suscipiens, sub pœnitentiæ districtione solus recludatur in cella, de vespere in vesperi ex hordeacei panis sex unciis, et aquæ mensura parvula sustentandus. » Et in secunda Regula (Cap. 14) : « Cum excommunicatur aliquis pro culpa, mittatur solitarius in cellam obscuram in solo pane et aqua, ut in vespera post cœnam fratrum medium accipiat paximatium, et non ad satietatem aquam. » Regula Magistri (Cap. 13) : « Quod si forte propter levitatem culpæ non ei voluerit abbas duplicare jejunia, si fratres sexta reficiunt, ille ad nonam de uno pulmento, et panis cibarii sibi fragmentum et aqua a præposito suo pro misericordia porrigatur. » Concilium Tarraconense i (Can. 1) : « Si vero religiosus vel monachus in cella monasterii inclusus pœnitentiæ lamentis incumbat, ubi singulari afflictione panis et aquæ victum et abbatis ordinatione percipiat. » Ex quibus omnibus colligitur consuetam excommunicatorum refectionem fuisse in solo pane et aqua ; solo, inquam, pane, ex quidem vili, cibario, hordeaceo, aqua vero permodice, idque ad vesperam solum.

Commentaries Dom Paul Delatte, Abbot of Solesmes (1913) (in French) 25.5-25.6

p. 247 Cibi autem refectionem solus percipiat, mensura vel hora qua praeviderit ei Abbas competere; nec a quoquam benedicatur transeunte, nec cibus qui ei datur.

p. 247 Banni de l’oratoire, l’excommunié est banni à plus forte raison du réfectoire commun. Et la pénitence est plus sévère que dans le cas précédent ; non seulement l’heure du repas est retardée, mais le menu lui-même est simplifié : on fait le siège du rebelle et par l’âme et par le corps. N. B. Père laisse à l’Abbé le soin de déterminer l’heure et le régime. Les frères qui rencontrent l’excommunié ne répondent pas à sa formule de salut, ne lui disent point Benedicite (voir le chap. LXIII). La nourriture qu’on lui donne ne reçoit pas davantage la bénédiction accoutumée.

p. 247 Nous verrons au chapitre XLIV la série des expiations par lesquelles doit passer l’excommunié avant d’être réconcilié avec Dieu et avec ses frères.

6

nec a quoquam benedicatur transeunte, nec cibus, qui ei datur.

Let no one bless him as he passes by, nor ask a blessing on the food that is given him.

Commentaries Dom Edmond Martène, Maurist (1690) (in Latin) 25.6

col.514 Nec a quoquam benedicatur transeunte.] Similiter Regula Magistri (Cap. 13) : « Tacito omnium pertranseatur aspectu, petenti benedictionem nullus respondeat : Deus. »

col.514 Nec cibus qui ei datur.] Ita etiam Magister (Ibidem) : « Quidquid ei porrigitur a nullo signetur. » Et S. Fructuosus in Regula monastica communi (Cap. 14): « Medium accipiat paximatium, et non ad satietatem aquam, et hoc ab abbate exsufflatum, non sanctificatum. »

col.514 Hæ sunt pœnæ præcipuæ quas in delinquentes S. Benedictus infligi voluit. Fuere in usu et aliæ apud monachos quam plurimæ, ut sunt flagellatio, et e monasterio ejectio, de quibus postea; abrasio coronæ seu capitis decalvatio, conspurcatio sputamenti in facie, ut in Regula S. Fructuosi Bracarensis episcopi cap. 16. Imo notat Mabillonius noster (Præf. in sæc. iv Bened., part. i, n. 139) quosdam exstitisse abbates qui cum eorum judicio Regula culparum remedia credat ac pœnas, errata monachorum suorum orbatione oculorum ac membrorum mutilatione punirent; unde Carolus Magnus in capitulari anni 789 pro monachis edito, cap. 16, præcepit, « ut disciplina monachis regularis imponatur, non sæcularis; id est non orbentur, non mancationes alias habeant, nisi ex auctoritate regulæ. » Et concilium Francofurtense anno 794, cap. 18 : « Abbates qualibet culpa a monachis commissa, nequaquam permittimus cæcare, aut membrorum debilitatem ingerere, nisi regulari disciplinæ subjaceant »

Latin text: Hunter Blair’s edition, The Rule of St. Benedict, Fort Augustus, 1906, without the editor’s bracketed Scripture references and notes. Standard verse numbering. · English translation by Cardinal F. A. Gasquet († 1929), London, 1925. Public-domain text in France (art. L123-1 of the French Intellectual Property Code). Transcription and revision: Abbatia Sancti Petri de Curte. Report an error