Die Regel des heiligen Benedikt
Kapitel 37
De Senibus, vel InfantibusVon den Greisen und Kindern

Zum ganzen Kapitel
Kommentare Dom Edmond Martène, Mauriner (1690) (auf Latein) 37
col.599 Ex legitimo quidem ordine postquam de infirmis fratribus egit S. P. Benedictus, de senibus et infantibus consequenter tractat. Horum enim teneritudo, et illorum, ut ita loquar, in dies deficientia ad ægritudinem proxime accedit : imo, si Terentio fides sit, senectus ipsa morbus est (Terent. in Phorm.). Unde et Regula Magistri (Cap. 28): « Justo judicio infantuli, et senio provecti, et infirmi æquali debent refectionum judicio relaxari. »
col.599 In ipso autem hujus capituli titulo, ubi particula vel sumitur copulative pro et, S. Pater ante nominat senes, quam infantes; « quia plus est debilior senectus quam infantia, inquit Hildemarus ; senectus enim deficiendo minuitur robore; infantia autem crescendo vires assumit. Et senectus plus est fragilis quam infantia; quia et infans, si non habet necessaria, nescit murmurare. Bene ergo prius senes dicit, et postea infantes, ut majus studium sit de senibus quam de infantibus. » Eodem fere modo ratiocinantur Bernardus Cassin. et Boherius.
col.599 Antequam vero regulæ textum attingamus, inquirendum videtur, quos infantum, quos senum nomine S. Pater intelligat. Et quidem sex hominis ætates hic distinguit Hildemarus. Prima est infantia ad annum usque septimum, secunda pueritia usque ad decimum quartum, tertia adolescentia usque ad vigesimum octavum, quarta juventus usque ad quinquagesimum sextum, quinta senectus usque ad septuagesimum tertium, sexta decrepita.
col.599 Paulo aliter Boherius cum S. Isidoro infantiam facit usque ad annum septimum, pueritiam ad decimum quintum exclusive, adolescentiam ad vigesimum quintum, juventutem usque ad quinquagesimum, seniorem ætatem, quam etiam gravitatem vocat, et a juventute senectuteque secernit, ad septuagesimum, et senectutem usque ad finem vitæ. Alias etiam ætatum distributiones forte offendes apud auctores; sed quidquid sit, certe si infantiam hic stricte sumas, ab ea indulgentiæ lege, quam hoc capite S. Benedictus instituit, excludendi essent, qui septimum attigissent annum : at cum S. Pater infantes cum pueris passim in Regula confundat, ut cap. 70, ubi ait: Infantum vero usque ad quindecim annorum ætates disciplinæ diligentia ab omnibus et custodia sit. Infantum nomine hic etiam pueros intelligi manifestum est ; unde etiam Boherius in secundo comment. ad verbum infantum addit : « Id est puerorum quidem ; quoniam infantes non regula, sed matre indigent. » Eodem modo Hildemarus : « Hoc notandum est, inquit, quia non solum de illis infantibus dicit Regula qui usque septem annos, sed etiam post septem : hoc est usque septem debet esse maximum studium, et augmentatio in alimentis; post septem vero minus, et prout viderit robur in illis esse. » Bernardus tamen Cassinensis infantes hic facit ad annos usque duodecim duntaxat: « Sed de quibus, infit, infantibus loquitur hic Regula ? puto quod non solum usque ad septem annos, sed etiam post septem usque duodecim: sed sicut magis ascendunt ad robur, ita paulatim eis subtrahatur, ne carnis petulantia cum robore nimis superbiat. » Id quod accepisse videtur ex Regula Magistri (Cap. 28), in qua legitur : « Infantes ad hanc relaxationem tales permittimus, qui intra duodecim annos degunt : ampliori vero qui fuerint, ad formam teneantur majorum. »
col.600 Ad senes quod spectat, Vallisoletani in Hispania suis in Constitutionibus hæc declarant : « Ad evitandum dubium quod occurrere posset, quinam ita censeantur senes, ut a Regulæ austeritate in cibo, potu, et labore manuum eximantur; declaramus tales habendos qui sexaginta compleverint annos. » Verum cum nonnulli reperiantur quorum adeo viridis et firma est senectus, ut junioribus etiam fortiores existant, merito Boherius hoc putat superioris arbitrio relinquendum esse; et Cassinenses designant senes « non tam ætate quam imbecillitate juxta prælati considerationem intelligendos esse. » Vel, ut Joannes Cræsbeeck loquitur, « senes intelligi hic videntur ii qui adeo exacta et decrepita sunt ætate , ut præ senio communia religionis onera ferre non valeant; et propterea a communi mensa, a communi lege jejunandi, templum frequentandi, manibus laborandi, etc., merito eximuntur, qui emeriti recte dici possunt. »
Kommentare Dom Paul Delatte, Abt von Solesmes (1913) (auf Französisch) 37
p. 299 DES VIEILLARDS ET DES ENFANTS
Licet ipsa natura humana trahatur ad misericordiam in his ætatibus, senum videlicet et infantum: tamen et Regulæ auctoritas eis prospiciat.
Obwohl die menschliche Natur schon von selbst zum Mitleid neigt mit den beiden Altersstufen der Greise und Kinder, soll doch auch die Regel mit ihrer verpflichtenden Kraft für sie eintreten.
Kommentare Dom Edmond Martène, Mauriner (1690) (auf Latein) 37.1
col.600 Licet natura humana trahatur ad misericordiam in his ætatibus, senum videlicet et infantum; tamen et regulæ auctoritas eis prospiciat.] Id est propitia eis inspiciat, inquit Boherius.
Kommentare Dom Paul Delatte, Abt von Solesmes (1913) (auf Französisch) 37.1-37.3
p. 299 De senibus vel infantibus. — Licet ipsa natura humana trahatur ad misericordiam in his aetatibus, senum videlicet et infantum : tamen et regulae auctoritas eis prospiciat. Consideretur semper in eis imbecillitas, et nullatenus eis districtio regulae teneatur in alimentis; sed sit in eis pia consideratio, et praeveniant horas canonicas.
p. 299 C’est assez d’être homme, dit saint Benoît, pour être incliné à la sympathie et à l’indulgence envers ces deux âges : la vieillesse et l’enfance ; il convient pourtant que l’autorité de la Règle intervienne aussi en leur faveur. La charité est quelque chose de mieux que la simple philanthropie, et le motif profond de nos actes doit être surnaturel. De plus, il nous faut bien remarquer que les dispenses, les permissions, les interprétations bienveillantes de la Règle appartiennent encore à la Règle et émanent de l’autorité ; elles ne sont pas le caprice, l’arbitraire, le relâchement.
p. 299 On aura donc toujours égard à la faiblesse des enfants et des vieillards, et on ne leur appliquera aucunement l’austérité de la Règle au point de vue du régime alimentaire (1). Mais on usera pour eux d’une affectueuse condescendance et ils pourront devancer l’heure régulière des repas, praeveniant horas canonicas. En un mot, on s’ingéniera pour que la vie monastique, qui ne consiste pas dans le nivellement et l’uniformité, leur demeure possible. Saint Benoît n’a pas jugé opportun d’entrer dans les détails et les précisions : tout est laissé à la discrétion de l’Abbé. C’est à lui d’apprécier, pour chaque cas, à quel âge finit l’enfance et à quel âge commence la vieillesse ; de reconnaître s’il convient d’accorder un ou plusieurs repas supplémentaires ou seulement de petits acomptes, analogues aux soulagements qu’on procure aux serviteurs de la cuisine, aux lecteurs, aux moines qui ont fourni un travail fatigant. Nous savons par une phrase du chapitre LXIII que les enfants prenaient part aux repas de la communauté. Au sujet des mots in alimentis, D. Ménard remarque que les exceptions dont parle saint Benoît portent sur la qualité plutôt que sur la quantité des mets, car il est écrit au chapitre XXXIX : Pueris vero minori aetate non eadem servetur quantitas, sed minor quam majoribus; l’estomac des enfants est trop petit, dit-il, pour assimiler une nourriture abondante, de même que celui des vieillards est trop froid et s’expose, par une alimentation mal réglée, à étouffer le peu de chaleur qui lui reste, selon l’enseignement d’Hippocrate.
(1) Vinum tantum senes accipiunt, quibus cum parvulis saepe fit prandium, ut aliorum fessa sustentetur aetas, aliorum non frangatur incipiens (S. Hieron., Ep. XXII, 35. P. L., XXII, 420). In coena mensa ponitur propter laborantes, senes et pueros, aestusque gravissimos (S. Hieron., Praefatio in Reg. S. Pachom., 5).
Consideretur semper in eis imbecillitas, et nullatenus eis districtio Regulæ teneatur in alimentis;
Man trage stets ihrer Schwächlichkeit Rechnung. Was die Nahrung anlangt, soll für sie die Regel nicht in ihrer ganzen Strenge bindend sein,
Kommentare Dom Edmond Martène, Mauriner (1690) (auf Latein) 37.2
col.600 Consideretur semper in eis imbecillitas, et nullatenus eis districtio regulæ teneatur in alimentis.] Hoc est sive in qualitate, sive in quantitate ciborum, ut loquitur Turrecremata. Adde sive in refectionis hora, juxta illud Basilii Magni : Refectionis tempus, et mensura, et qualitas pueris competenter discernatur (Regul. fus. cap. 15) : a fortiori senioribus. Atque ita ante alios reficiant, in majori quantitate cibos sumant, consueta solventes jejunia, et pluries in die comedentes, id enim unica refectione haud posset ætas infirma ; et delicatiora accipiant alimenta. De hora refectionis senum et infantum alibi dicendi sese offeret occasio ; de jejuniorum solutione, refectionum numero, et qualitate ciborum ex antiquorum monachorum statutis et exemplis pauca subjicienda sunt.
col.600 Et quidem ad primum quod attinet, de Ægyptiis monachis sic loquitur S. Hieronymus (Epist. 22): « Vinum senes tantum accipiunt; quibus et parvulis sæpe fit prandium, ut aliorum fessa sustentetur ætas, aliorum non frangatur incipiens; » et de Tabennensibus (Præfat. ad Regul. S. Pachom.) : « In cœna similiter mensa ponitur propter laborantes, senes, et pueros, æstusque gravissimos. » Simili modo S. Isidorus sua in Regula (Cap. 12) : « Qui vetustate corporis consumpti, aut teneræ ætatis fragilitate detenti sunt, non sunt quotidianis exercendi jejuniis; ne aut senescens ætas antequam moriatur deficiat, aut crescens priusquam proficiat cadat, et ante intereat, quam bonum facere discat. » Et Regula monastica communis S. Fructuosi (Cap. 6) : Pueri a S. Pascha usque ab octavo calendas Octobris manducent per singulos dies quatuor vices; ab octavo calendas Octobris usque ad calendas Decembris tres vices; a calendis Decembribus usque ad S. Pascha in potestate sit ipsius cellerarii. » Denique Regula Magistri (Cap. 28) : « Infantuli quarta, sexta, et sabbato in diebus tamen minoribus, hoc est in hiemis tempore jejunent, aliis vero diebus ad sextam reficiant horam. In æstatis vero diebus quarta, sexta, et sabbato infantuli sexta hora reficiant; aliis vero diebus tertia recreentur. »
col.601 De qualitate ciborum audiendus est iterum S. Fructuosus in Regula monastica communi (Cap. 8) : « Eos vero senes quos quietos, simplices, humiles et obedientes, in oratione frequentes.... agnoscimus, pia miseratione sicut infantulos foveri, sicut patres honorari mandamus; ita ut a pistrino, et coquinarum vice excusentur, et ab agro et duro labore quieti vacent, excepto quod aliqua leviora opera eis injungantur, ne fessa ætas ante tempus frangatur : Cibi tamen quibus reficiantur teneri et molles ex industria ab hebdomadariis coquantur; et carnes, et vinum propter imbecillitatem moderate eis præbeantur, et omnes in una mensa copulentur, æqualiter cibo et potu uno reficiantur. » Ex capitulo etiam Monachorum ad Augiam directorum cum pueris nulla discretio servatur in alimentis. An vero ex mente S. Benedicti pueris carnes ministrari queant, dubium esse posset. Hildemarus sui temporis morem sequens seipse ita explicat : « Debet etiam bona vestimenta illis dare abbas, et pisces ad manducandum, vel lac, aut butyrum. Carnes vero per tempus quadrupedum, id est in Nativitate Domini, vel in Pascha, aut Pentecosten, seu in solemnitatibus sanctorum, aut prout viderit infantem debilem esse, propter debilitatem illius frequentius illi debet dare carnes. Illis autem infantibus, sicut diximus, omnia necessaria tribuere debet, ut nullam indigentiam habeant; quia si in abundantia fuerint nutriti, cum fuerint majores non illam requirunt. Hoc notandum est, quia juxta tempus ætatis suæ debet illis tribuere carnes quadrupedum, eo quod plus indiget, et opus est cum in tertio anno est carnes manducare; deinde in quarto minus, in quinto plus minus ; deinde usque decimum vel undecimum carnes quadrupedum minus manducare debent. In infirmitate autem vel debilitate debet carnes quadrupedum dare quantum necesse est. Deinde vero usque ad quintum decimum annum alium cibum debet illis dare. Post quintum vero decimum annum non præveniant majores. » Similiter Boherius in primo comment. « Carnes quadrupedum vel volatilium sunt eis ministrandæ, cum habeant amplius de nutrimento, et per consequens de sustentatione , quam alii cibi. » Idem habet Bernardus Cassinensis. Et ante hæc omnia inter selecta Theodori Cantuariensis archiepiscopi capitula, Spicil. tom. ix, ita habetur : « Infantes monasterii quatuordecim annis carnem manducent. »
col.601 Verum aliud suadet concilium Aquisgranense statuens (Can. 27), ut infantes oblati carnem nonnisi causa infirmitatis manducent; » deinde Vita S. Angilberti (Num. 10, sæc. IV Bened.), ubi refert Hariulfus centum in Centulensi monasterio pueros scholis erudiendos sub eodem habitu et victu cum aliis monachis vixisse : ex quo loco aliisque noster Mabillonius (In not. ad hunc locum) constare asserit pueros oblatos in monasteriis eodem habitu, eisdemque cibis usos fuisse. Certe in monasterio S. Galli Salomon abbas tribus in anno diebus in scholarum ædibus carnibus vesci pueris concessit sæculo X, teste Ekkehardo juniore lib. vi de Casibus S. Galli, cap. 1, quod signo est antea abstinuisse omnino. Præterea Udalricus docet (Lib. III, c. 8) pueros in eodem refectorio cum aliis manducare ; id quod habent etiam Benignianæ Consuetudines mss. His accedit Boherius in secundo commentario, ubi quod in primo dixerat retractans, sic loquitur : « Percontari libet quænam sit ista districtio Regulæ, quæ istis relaxari jubetur? Nunquid vescentur carnibus contra regularem vigorem? Non puto quidem, quia de eis nihil Magister in ipsis sicut de infirmis excipit, debilibus, et ægrotis : et quanquam hæ quidem ætates possint dici debiles, tamen ratio hujus textus cessat in eis; quia carnes utique comeduntur pro reparatione et melioramento naturæ; quoniam infantia semper melioratur et senectus diminuitur. Relaxabuntur ergo eis jejunia, ministrabuntur frequentius piscium, et aliarum rerum liquamina, et horas edendi prævenient etiam regulares. » Adducitque postea concilii Aquisgranensis auctoritatem, quod magnum Francorum concilium vocat.
col.602 Porro cum alimentorum nomine non solum cibos, sed etiam vestes habitationemque intelligendas esse doceat in utroque comment. prædictus Boherius ; in his cum pietate prospiciendum est eis. Et quidem quo ad vestimenta Hildemarum jam audivimus : S. Fructuosus vero in Regula monastica communi præscribit (Cap. 8) ut « vestimentum et calceamentum sic eis (senibus) præbeantur, ut absque fuco frigoris ab eis asperitas arceatur. »
col.602 Habitationem etiam singularem senibus debuisse concedi docet hoc ratiocinio Haeftenus (Lib. I, tract. 5, disq. 12) : « Cum tempore S. Benedicti non haberent religiosi singuli distinctas cellas, in quibus dormirent, et in claustro, vel alibi studio lectionis vacarent; magna tum erat ratio senibus particularia assignandi cubicula; tum quod difficile illis esset dormitorium ascendere et descendere ; tum quod ob tussim illis usitatam facile alios excitarent, et nec conveniret ut illi ad nocturnas excitarentur vigilias ; tum quod cum reliquis hieme in claustro degentes durum esset frigus pati. »
sed sit in eis pia consideratio, et præveniant horas canonicas.
vielmehr lasse man liebevolle Rücksicht gegen sie walten und gebe ihnen schon vor den festgesetzten Stunden zu essen.
Kommentare Dom Edmond Martène, Mauriner (1690) (auf Latein) 37.3
col.602 Sed sit in eis pia consideratio, et præveniant horas canonicas.] Id est regulares, quibus fratres comedere solent, uti exponunt commentatores, et ipsa nominis significatio demonstrat; nam κανών Græce regula Latine, et κανωνικὸς regularis redditur ; « ac si diceret aliis verbis, inquit Hildemarus, antequam alii fratres manducent comedant prius, infantes videlicet et senes : » Expressius Smaragdus: « Si fratres sexta comedunt, illi tertia hora reficiant ; si fratres nona, illi sexta cibum accipiant. » Quod non de integra refectione, sed de refectiuncula, quam vulgo jentaculum vocant, intelligendum censeo ; nam postea etiam cum aliis licet in minori ciborum quantitate reficiebantur. De hac refectiuncula ita Udalricus (Lib. III, c. 8) : Pueri « post majorem missam accipiunt mixtum; aut si est dies jejunii, vel in hieme, aliisque dies, in quo nonnisi semel comedatur, tunc post tertiam. A calendis Octobris usque ad Quadragesimam, si, ut dixi, semel comeditur, non est illorum prandium de solo pane, sed etiam qualecunque sit apponitur eis. » Additque : « Per totam æstatem in diebus dominicis ad cœnam impenditur illis misericordia de lacte. Si quis eorum adeo est parvus, ut opus habeat, in ipso claustro, ubi sedet, summo diluculo apportatur ei panis et vinum. »
Lateinischer Text: Ausgabe von Hunter Blair, The Rule of St. Benedict, Fort Augustus 1906, ohne die Bibelverweise in eckigen Klammern und die Anmerkungen des Herausgebers. Übliche Verszählung. · Übersetzung von P. Pius Bihlmeyer OSB († 1931), Bibliothek der Kirchenväter, 1914. Gemeinfreier Text in Frankreich (Art. L123-1 des französischen Gesetzbuchs über geistiges Eigentum). Abschrift und Durchsicht: Abbatia Sancti Petri de Curte. Fehler melden