Die Regel des heiligen Benedikt
Kapitel 38
De Hebdomadario LectoreVom Wochendienste des Vorlesers
Zum ganzen Kapitel
Kommentare Dom Paul Delatte, Abt von Solesmes (1913) (auf Französisch) 38
p. 301 DU LECTEUR DE SEMAINE
Mensis fratrum edentium lectio deesse non debet: ne fortuito casu, qui arripuerit codicem, audeat legere ibi, sed lecturus tota hebdomada, Dominica ingrediatur.
Bei den Mahlzeiten der Brüder darf nie die Lesung fehlen. Doch soll nicht der nächste beste das Buch zur Hand nehmen und daraus vorlesen, sondern für die ganze Woche ein Leser bestimmt werden, der am Sonntag damit anfange.
Kommentare Dom Edmond Martène, Mauriner (1690) (auf Latein) 38.1
col.603 Mensis fratrum edentium lectio deesse non debet.] Cum in solo pane non tantum vivat homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei , merito S. Pater Benedictus de mensura ciborum ac potus dicturus, ante præmisit aliquid de lectione ad mensam, ut utriusque hominis , animalis et spiritalis refectioni provideret; prius tamen spiritalis utpote longe dignioris. Idem institutum apud alios etiam monachos viguit, ut patet ex Cassiano, lib. iv, cap. 17; ex Regula SS. Pauli et Stephani, cap. 19; S. Augustini, cap. 5; S. Cæsarii ad monachos, cap. 9, et ad virgines cap. 16; S. Aureliani ad monachos cap. 49, ad virgines, cap. 52; S. Isidori, cap. 10, et Magistri cap. 24.
col.603 Hanc porro lectionem ad mensam adeo necessariam existimavit S. P. Benedictus, ut ad omnes omnino mensas eam frequentari voluerit ; ut indicat absoluta et indeterminata ejus locutio mensis edentium fratrum lectio deesse non debet. Hinc synodus Aquisgranensis (Can. 28) : « Servitores non ad unam mensam, sed in propriis locis post refectionem fratrum reficiantur, quibus eadem lectio quæ fratribus recitata est, recitetur. » Cujus statuti praxim videre est apud Cluniacenses, quibus « tempore refectionis nunquam deerat lectio utrisque mensis, » ut loquitur Joannes Monachus in Vita S. Odonis, lib. i, num. 30 : unde et Udalricus agens de lectore hebdomadario (Lib. II, cap. 34), « librum, inquit, in quo legendum est, in refectorium portat et reportat qui legit ad servitores. » Idem habent Divionenses S. Benigni Consuetudines mss., cap. 57. Idem etiam ex recentioribus Congregationibus institutum amplexi sunt Cassinenses, ubi major est congregatio, Cœlestini, Olivetani, et Fulienses, ut in eorum Declarationibus sive Constitutionibus videre licet. Atque ita etiam S. Benedictum exposuit in secundo comment. Boherius.
col.603 Ejus hoc decretum non ad secundas duntaxat mensas, sed ad ipsos insuper infirmos extendunt insigniores Regulæ commentatores. Hildemarus: « Attendendum est, inquit, quia non dicit de sanorum mensis, vel, ubi generalitas fratrum manducat : et ideo sicut de sanis generaliter in unum comedentibus intelligitur lectionem fieri debere, ita etiam debet intelligi de infirmis vel de fleutomatis, de senibus vel infantibus et reliquis aliis fratribus. Hoc tamen sciendum est, si sex fuerint infirmi, aut fleutomati, aut senes cum infantibus, aut reliqui alii, cum manducant, lectio illis debet esse manducantibus, verumtamen leviter. Si autem fuerint viginti infirmi, in voce legendum est. » Similiter Bernardus Cassinensis et Boherius in primo comment. : « Hæc autem mensæ lectio non solum in refectorio est utilis comedentibus sociis, imo et in infirmario infirmis, flebotomatis, et edentibus senibus , infantibus, et ministris. » Eodem fere modo loquitur Nicolaus de Fractura. Denique Benedictus papa XII in sua pro monachis Benedictinis Constitutione (Cap. 26): « Quotiens plures simul carnes in infirmitorio comedent, versus et oratio in principio mensæ , ac post refectionem hymnus et versus dicatur, et continuum discumbendo silentium observetur, ibique legatur sicut in refectorio continue aliquid, quod ædificet audientes. » Ipsis etiam minutis duobus post minutionem sequentibus diebus mixtum sumentibus præscribit S. Lanfrancus, ut « lectio ab uno aliquo memoriter recitetur. »
col.604 Nec prætereundum quod addit Hildemarus : « Sciendum est quia cum abbas foras ambulat debet legi ad mensam ejus, verumtamen breviter, id est parva lectio, non sicut in refectorio semper usque ad finem mensæ, sed ante debet finiri lectio. Si vero fratres in labore sunt, et ibi manent, debet pleniter sicut in refectorio illis legi lectio. Si autem non fuerit generalitas, et non manserint, debet parum legi. Similiter si tantum manserint . . . parum legendum est. Similiter si hospes ante horam in refectorio manducaverit : si autem tales et tanti hospites fuerint, id est duo vel tres, parum legendum est, id est leviter ; si autem plures, tantum usque prior innuat lectori finem facere. » Hujus rei aliqua ex parte praxim videre est apud Hariulfum in Chron. Centul. lib. iv, cap. 26, ubi de Gervino abbate piissimo scribit, quod in itinere constitutus (Spicil. tom. iv) , « cœna apparata, si accubuisset pransurus, lectionis auditione vel divinæ legis meditatione implicari studebat. » His accedit quod de decanis villarum provisoribus extra monasterium suis in decaniis comedentibus habet Udalricus (Lib. III, c. 5) : « Antequam comedat, dicto versu, legitur quoque aliquid de S. Scriptura, vel per alium, vel per seipsum ; et in fine similiter antequam surgat post comestionem. »
col.604 Nec fortuito casu qui arripuerit codicem, legere audeat ibi.] Nec fortuito casu, « id est improvise, subito, vel repente; ut lectio prævideatur, quia etiam valde periti, et litterati male legunt litteram imprævisam; male vero legens , male pronuntians in pausis, in accentu, in brevibus et longis, in omissione, in adjectione, in mendosa pronuntiatione, non solum fratres audientes non ædificat, verum etiam querelandi causam vel occasionem præstat, » inquit Bernardus Cassinensis, quam expositionem accepit ex Smaragdo, et cum eo sequuntur Nicolaus de Fractura, Petrus Boherius, Joannes de Turrecremata, Matthias Lambertus. Sed Hildemarus aliter : « Fortuito casu, infit, id est subito, vel repente, ac si diceret aliis verbis : nullus ibi legat nisi jussus. » Eodem modo Theobaldus Artaldus. Et hæc expositio ut magis naturalis, magis etiam arridet ; quamvis sollicitos maxime in prævidendis lectionibus velim lectores, certumque ad id muneris olim tempus illis assignatum legamus (Cap. 37) : « Ad matutinalem et ad majorem missam, inquiunt Divionenses S. Benigni Consuet. mss., accipiens librum in quo legendum est, et secedens in minorem chorum, prævidet lectionem. Quod si juvenis est adhuc in custodia positus, tunc non secedit, sed quantum prævidet, prævidet in majori choro. » Aliquid hujusmodi habet Udalricus lib. ii, cap. 34. Et ms. Rituale Affligemensis monasterii (Apud Hæf. lib. x, tract. 2, disq. 2) : « De hebdomadario lectore hoc sciendum, et quod infra ambas missas, matutinalem scilicet et majorem, lectionem suam prævideat, et affirmat sedens in posteriori loco ubi videri valeat a conventu : et si quidem junior est, aut minus in legendo exercitatus, advocetur aliquis seniorum qui lectionem ejus auscultet, et accentuare doceat secundum usum monasterii observatum. » Id olim in Corbeiensi monasterio præstabat in sacristia, ut colligimus ex cap. 6 S. Adalardi de admonitionibus in congregatione, quo præscribitur (Sæc. IV, part. i, pag. 757) , « ut in ipsa die dominica, vel in aliis diebus dum foris officium celebratur, in secretario non resideat, nisi qui hoc providere debet, vel cui præcipitur, et specialiter nec hebdomadarius lector. » Ergo aliis diebus, dum officium foris non celebrabatur, in secretario residebat.
col.605 Sed lecturus tota hebdomada dominica ingrediatur.] Ad legendum scilicet.
Kommentare Dom Paul Delatte, Abt von Solesmes (1913) (auf Französisch) 38.1
p. 301 De hebdomadario lectore. — Mensis fratrum edentium lectio deesse non debet; nec fortuito casu, qui arripuerit codicem legere audeat ibi, sed lecturus tota hebdomada, Dominica ingrediatur.
p. 301 A la table des frères, la lecture ne doit jamais faire défaut. Cette coutume, nous dit Cassien (1), ne vient pas des moines d’Égypte, mais de ceux de Cappadoce (2) ; saint Benoît la trouvait également chez saint Césaire (3). On en reconnaît l’intention : c’était, au milieu même de l’absolue frugalité des religieux, de les distraire encore de leur misérable repas, de tempérer, par une application aux choses de la piété et de l’intelligence, la satisfaction animale de boire et de manger ; tel est le motif qu’invoque saint Basile. Cassien pourtant en signale un autre : « Il n’est pas douteux, dit-il, que les Cappadociens ont adopté cet usage, non pas tant pour fournir un aliment spirituel à leur esprit que pour couper court aux causeries superflues et frivoles et surtout aux disputes qui ont coutume de naître dans la plupart des repas ; ils ne voyaient pas d’autre procédé pour les réprimer chez eux. » La tradition monastique a adopté unanimement cette lecture de table. Elle a même entendu souvent à la lettre le pluriel mensis que porte la Règle : la lecture se faisait à la première table, c’est-à-dire au repas de la communauté ; à la seconde table, c’est-à-dire au repas des serviteurs ; à la table de l’Abbé et des hôtes, à celle des infirmes, même à celle des moines en voyage.
(1) Inst., IV, xvii.
(2) Cf. S. Basil., Reg. brev., clxxx.
(3) Sedentes ad mensam taceant, et animum lectioni intendant. Cum autem lectio cessaverit, meditatio sancta de corde non cesset. Si vero aliquid opus fuerit, quae mensae praeest sollicitudinem gerat, et quod est necessarium nutu magis quam voce petat. Nec solae vobis fauces sumant cibum, sed et aures audiant Dei verbum (Reg. ad virg., xvi). Cf. Reg. ad mon., ix,
p. 301 Quelle était la matière des lectures? « Dans l’Ordre de saint Benoît, dit D. Calmet, on lisait plus communément l’Écriture sainte ; et comme chaque partie de l’année a ses livres particuliers de l’Écriture qu’on lit au chœur, on achevait au réfectoire ce qui ne se lisait pas à l’église ; en sorte que, dans le cours de l’année, on lisait toute l’Écriture, tant au chœur qu’au réfectoire. Souvent on continuait au réfectoire la leçon de l’homélie qu’on avait commencée à Matines. On y lisait aussi les actes et les passions des saints et des martyrs... » On lisait encore la Règle, peut-être dès le temps de saint Benoît lui-même : Hanc autem Regulam saepius volumus in congregatione legi, ne quis fratrum de ignorantia se excuset (chap. LXVI). L’usage actuel est d’ajouter à cette liste certains ouvrages historiques qui se rapportent en quelque manière aux choses de l’Église ou à la vie monastique. Nous pouvons profiter beaucoup de la lecture du réfectoire. Si le réfectoire est un lieu où l’on se restaure, c’est en même temps un lieu d’oraison facile et de travail intellectuel très doux, presque inconscient.
p. 302 Parlons maintenant du lecteur. Son office est grave : il doit être rempli avec gravité. Ce ne sera pas le premier venu, désigné au hasard, ou même simplement déterminé par son propre choix et poussé par le désir de se faire entendre, qui s’emparera du livre et s’improvisera, pour un repas, lecteur de table : lire au réfectoire est un office régulier, qui commence le dimanche et se poursuit pendant la semaine entière. A la fin du chapitre, dans une dernière phrase qui semble avoir été ajoutée sous la dictée de l’expérience, saint Benoît reviendra sur cette prescription : ce n’est ni la volonté de chacun, ni le hasard et les circonstances, ni l’ordre hiérarchique de la communauté, qui doivent désigner ceux qui lisent ou ceux qui chantent, au réfectoire comme au chœur ; mais l’Abbé choisira ceux qui sont capables de se faire entendre, de se faire comprendre, d’être réellement utiles à leurs frères, de les « édifier ». A l’époque de saint Benoît, savoir lire n’était pas le lot de tous ; et même aujourd’hui, savoir bien lire, publiquement, dans un grand réfectoire, n’est pas non plus chose commune. Les aptitudes sont variées, mais il est difficile de s’improviser lecteur. Ce n’est qu’à la condition d’avoir prévu sa lecture, que l’on pourra honorer ses auditeurs et soi-même. Il faut savoir couper intelligemment les phrases et détailler une période, donnant à ses diverses portions leur valeur propre. Et cela se peut réaliser jusque dans la lecture dite recto tono; à proprement parler, il n’y a pas de lecture recto tono : l’intelligence et l’accentuation modifient à chaque instant, dans une mesure perceptible, la corde sur laquelle se fait la lecture. Il n’est pas nécessaire d’avoir une voix forte, ni même une voix claire, mais il importe de connaître celle que l’on a, le local où on lit et de composer avec ces conditions. La volonté bien arrêtée de se faire entendre aux deux extrémités de la salle entraîne une adaptation inconsciente de nos moyens au but poursuivi. Il faut lire lentement, articuler les syllabes muettes, sans enfler la voix sur les syllabes sonores, et se souvenir qu’il ne s’agit ni d’une lecture privée ni d’une conversation. Au milieu du bruit, devant des intelligences fatalement distraites, il est indispensable que la pensée vienne chercher chacun à sa place et sans qu’il ait besoin d’effort pour la saisir.
Qui ingrediens, post Missas et Communionem, petat ab omnibus pro se orari, ut avertat ab ipso Deus spiritum elationis.
Dieser soll nach der Messe und Kommunion alle um ihr Gebet bitten, auf daß Gott den Geist des Hochmuts von ihm fernhalte.
Kommentare Dom Edmond Martène, Mauriner (1690) (auf Latein) 38.2
col.605 Qui ingrediens post missas et communionem.] Communionem dicit non illam quam facit sacerdos celebrans, sed illam « quam faciunt, seu facere consueverunt fratres diebus dominicis ante altare majus confestim post missam, » ut loquitur Boherius. Et recte omnino post communionem sacram ingreditur, ut ante divino verbo impleatur, quod mox lecturus aliis eructare debet.
col.605 Petat ab omnibus pro se orari.] « Quod quidem verbo non petitur, sed provolutione corporali, quæ fit iterum in multis cœnobiis finita ipsa benedictione, id est oratione, » inquit iterum Boherius.
col.605 Ut avertat ab eo Deus spiritum elationis.] Apposite ad hunc locum Petrus Damiani (Opuscul. II, cap. 18) : « Lectoribus vitium arrogantiæ familiare est, præsertim si cui lepor eloquentiæ suppetit, dum patentes Scripturæ campos effrænis lingua percurrit, populari favori cor deditum spiritus elationis invadit; et dum alios per recti itineris tramitem dirigit , ipse diverticulum erroneæ confusionis incurrit : hinc est etiam quod mensæ lectoribus ex more dicitur : Auferat a te Deus spiritum elationis. Ut ergo imminenti forsitan arrogantiæ jam ipso lectionis exordio humilitas opponatur, recte tanta subjectionis arte benedictio petitur, ut lecturo non sacerdos, sed cui ipse jusserit benedicat. »
Kommentare Dom Paul Delatte, Abt von Solesmes (1913) (auf Französisch) 38.2-38.4
p. 303 Qui ingrediens, post Missas et communionem petat ab omnibus pro se orari, ut avertat ab eo Deus spiritum elationis. Et dicatur hic versus in oratorio tertio ab omnibus, ipso tamen incipiente : Domine labia mea aperies, et os meum annuntiabit laudem tuam; et sic accepta benedictione, ingrediatur ad legendum.
p. 303 Pour cet office, comme pour celui des serviteurs de la cuisine, c’est une bénédiction qui donne l’investiture. La bénédiction du lecteur se prenait après la Messe et la communion du dimanche. Le frère sollicitait la prière de tous, soit au moyen d’une formule, soit en se prosternant ou en s’inclinant au milieu du chœur. Il disait trois fois le verset Domine (Ps. l, 17), et toute la communauté le répétait après lui. Puis l’Abbé donnait la bénédiction, probablement en chantant une collecte, et sic accepta benedictione, ingrediatur ad legendum. Nous avons conservé toute cette liturgie (1), et dans la collecte nous demandons à Dieu qu’il écarte du lecteur « l’esprit d’élèvement et d’ignorance (2) ». N. B. Père ne signale explicitement que le danger d’orgueil : encore une fois, de son temps, une élite seule était capable de bien lire le latin, sans rien de grossier ni de trop barbare. Cette précaution surnaturelle contre la vanité est d’ailleurs toujours de saison : le lecteur occupe une situation élevée ; il parle seul au milieu du silence de tous ; il est tenté de trouver qu’il produit grand effet ; il est exposé à regarder autour de lui pour s’assurer de l’admiration publique.
(1) Et nous avons adopté aussi la coutume, très ancienne, de demander la bénédiction avant la lecture qui accompagne chaque repas. Cf. Udalr., Consuet. Clun., l. II, c. xxxiv.
(2) La formule que nous employons ressemble beaucoup à celle qu’indiquait déjà Smaragde : Averte, quaesumus, Domine, ab hoc famulo tuo spiritum elationis, ut humiliter legens, sensum et intellectum capiat lectionis.
Et dicatur hic versus in Oratorio tertio ab omnibus, ipso tamen incipiente: Domine labia mea aperies, et os meum annuntiabit laudem tuam;
Er bete im Oratorium den Vers: „Herr, öffne meine Lippen, und mein Mund wird Dein Lob verkünden“, und alle beten ihn dreimal nach.
Kommentare Dom Edmond Martène, Mauriner (1690) (auf Latein) 38.3
col.605 Et dicatur hic versus tertio ab omnibus, ipso tamen incipiente.] « Et finiente versum, ait Boherius, quia ipse habet ter integraliter versum ipsum dicere , et chorus etiam ter totum repetere. » Similiter Hildemarus: « Non dicit ut ille incipiat tantum illum versum, et alii subsequantur; sed ille totum debet dicere, et alii similiter totum debent repetere. Qui ubi dicit ab omnibus subaudiendum est repetentibus , sicut superius de coquinariis fratribus dicit. » Quam expositionem non contemnendam asserit Menardus.
col.605 Domine, labia mea aperies, etc.] Eumdem etiam versiculum a lectore dici præscribit Regula Magistri; sed paulo aliter hunc ritum disponit (Cap. 21) : « Dominico die, inquit, quo hebdomadarii coquinæ ingrediuntur in septimanam, tunc et iste frater ad sextæ horæ refectionem post versum et orationem mensæ cum abbas in sua cathedra sederit, antequam canister cum consuetis panibus trochleæ fune descendat, tunc insinuet se voce sua is qui lecturus est dicens : Jubete, Domini mei ; orate pro me. qui ingredior in hebdomadam lectionis mensalis. Mox surgens abbas cum omni congregatione fixis in terra genibus oret cum eo ; et cum surrexerint dicat novus hebdomadarius hunc versum ; Domine, labia mea aperies, et os meum annuntiabit laudem tuam. Respondentibus secum cunctis. Post versum vero dicto complente abbate, mox primo abbati, deinde omnibus pacem tradat; deinde in medio omnium mensarum sibi ordinet sellam, et post omnium sessionem ad mensas, petita benedictione, sedeat et ipse in sella cum codice. »
et sic accepta benedictione, ingrediatur ad legendum;
Hierauf erhalte er den Segen und beginne dann mit dem Vorlesen.
Kommentare Dom Edmond Martène, Mauriner (1690) (auf Latein) 38.4
col.606 Et sic accepta benedictione ingrediatur ad legendum.] Quem in locum Smaragdus : « Quod autem dicit accepta benedictione ingrediatur ad legendum, subintelligitur a fratribus oratione accepta, et a sacerdote benedictionis collecta, ingrediatur ad lectionem perficiendam. Quæ collecta hoc modo, si placet, lectori a sacerdote ante altare datur missa peracta, dicaturque : Averte, quæsumus, Domine, ab hoc famulo tuo spiritum elationis, ut humiliter legens, sensum et intellectum capiat lectionis. Per Dominum nostrum, etc. » Eamdem collectam habet Boherius cum his præmittendis versiculis : Salvum fac servum tuum, et : Mitte ei auxilium de Sancto.
col.606 Aliam benedictionem profert Hildemarus his verbis : « Capitula vero hæc sunt quæ debent dici : Salvum fac servum tuum : Deus meus, sperantem in te. Aliud : Convertere, Domine, aliquantulum : Et deprecare super servo tuo. Item tertium : Dominus custodiat te ab omni malo : Custodiat animam tuam Dominus. Item oratio : Dominus custodiat introitum tuum et exitum tuum, et auferat a te spiritum elationis, qui vivit et regnat in sæcula sæculorum. R. Amen. » Eadem, omisso secundo versiculo, exstat in Breviario Cassinensi tempore Oderisii abbatis descripto.
col.606 Item aliam Menardus ex ms. S. Victoris hoc modo : « Hunc versum sequuntur a priore dicendi tres versiculi : Mittat tibi Dominus auxilium de Sancto. R. Et de Sion tueatur te. Convertere , Domine , aliquantulum. R. Et deprecabilis esto super servum tuum. Dominus custodiat introitum tuum. R. Et exitum tuum ex hoc nunc et usque in sæculum. Sequitur oratio : Averte, quæsumus, omnipotens Deus, ab hoc famulo tuo spiritum elationis, et cor ejus divinis instrue lectionibus, quatenus te opitulante mereatur perficere officium. »
col.606 Divionenses S. Benigni Consuetudines mss. cap. 37 hanc habent : « Sacerdos dicit : Salvum fac servum tuum : Mitte ei, Domine, auxilium de Sancto. Dominus custodiat te ab omni malo. Deinde absque salutatione : Dominus custodiat introitum tuum, et exitum tuum, et auferat a te spiritum elationis. Amen. » Exstat etiam apud Udalricum, lib. ii, cap. 34.
col.606 Præter hanc benedictionem, solet et alia dari in refectorio priusquam incipiat lectionem, de qua Boherius : « Finito tamen versu in refectorio, stans in medio petit sibi iterum benedici, inclinans donec fuerit benedictio subsecuta. » Et Udalricus cum Benignianis Consuetudinibus (Lib. II, c. 34) : « Cum primum domnus abbas vel prior consederit, petit lector benedictionem, et accelerat lectionem adoriri. » Et de hac forte benedictione capiendus est can. 62 concil. Aquisg.: « Ut abbas, præpositus, et decanus quamvis presbyteri non sint, lectoribus benedictionem tribuant ; » et can. 67 : « Ut lector stando benedictionem postulet. »
et summum fiat silentium, ut nullius mussitatio, vel vox, nisi solius legentis ibi audiatur.
Und tiefste Stille soll herrschen, so daß kein Geflüster und keine Stimme vernommen wird außer allein die des Vorlesers.
Kommentare Dom Edmond Martène, Mauriner (1690) (auf Latein) 38.5
col.606 Summumque fiat silentium ad mensam.] Duplex hic silentium a S. P. Benedicto indictum in Regula distinguunt commentatores. Unum simpliciter dictum, et sine addito, quod non omnem omnino locutionem prohibet, sed aliam duntaxat, quo sensu silere dicitur qui alteri ad aurem loquitur, sicuti Martha in Evangelio Mariæ sorori silentio dixisse refertur : Magister adest et vocat te; ubi silentio idem est ac suppressa voce, ut docet S. Augustinus. Alterum summum, seu cum aliquo hujusmodi addito, quod tam altam quam suppressam vocem, omnemque omnino sonitum excludit, quale est illud quod hic ad mensam, cap, 42, post completorium, et, cap. 52, in oratorio indicitur. Primum silentium illud est cui omni tempore studere debent monachi ; secundum quod certis tantum temporibus ac locis observare debent. Ita ferme Smaragdus, Hildemarus, Bernardus Cassinensis, et Boherius.
col.607 Ut nullius mussitatio, vel vox, nisi solius legentis audiatur.] Hæc verba S. Pater addidit, ut ostendat quale hoc capite silentium præscripserit; summum scilicet, vocem omnem, omnemque mussitationem excludens. Quid autem sit mussitatio declarat his verbis Boherius : « Mussitatio est aliquod signum vocis confusæ, ut est tussis simulata, vel quasi excreare volens, vel sibilus honestus. Nonnunquam mussitatio est idem quod leniter vel caute loqui, vel loqui sub silentio. Aliquando mussitare idem est quod murmurare. » Eodem fere modo loquuntur Hildemarus et Bernardus Cassinensis.
col.607 Hic vero notat Hildemarus quosdam hunc S. Regulæ locum sic intelligere, ut nec priorem, nec inferiorem velint ullo modo loqui ad mensam; litterisque exprimendum esse quod sonitu alicujus signi declarari non potest, cum opus est aliquid petere. Alios vero qui dicant priorem ita suppressa voce loqui posse, ut ab uno tantum audiente intelligatur ; nec S. Benedictum eam prohibuisse vocem quæ ab uno audiatur, sed quæ ab omnibus. Aitque primam sententiam esse præponendam ; nam summum silentium non minus suppressam quam altam vocem supprimit.
col.607 Porro quam hic S. Pater de servando ad mensam silentio legem tulit, hanc ab antiquis accepisse monachis pro comperto est. De Ægyptiis S. Hieronymus (Epist. 22) : « Nullus, inquit, in cibo strepitus est, nemo dum comedit loquitur; » et Cassianus (Lib. IV, c. 17) : « Apud Ægyptios, et maxime Tabennensiotas tantum silentium ab omnibus exhibetur, ut cum in unum tanta numerositas fratrum refectionis obtentu consederit, nullus nec mutire quidem audeat, præter eum qui suæ decaniæ præest; qui tamen si quid mensæ superinferri aut auferri necessarium esse perviderit, sonitu potius quam voce significat; tantaque vescentibus eis silentii hujus disciplina servatur, ut cucullis ultra oculorum palpebras demissis (ne scilicet liber aspectus habeat curiosius copiam evagandi), nihil amplius intueantur quam mensam, et appositos in ea, vel quos capiunt ex ea cibos; ita ut quemadmodum, vel quantum reficiat alius. nullus invicem notet. » De Tabennensibus item Ruffinus sic loquitur (Lib. II de Vit. Pat., c. 3) : « Est autem eis in capiendo cibo summum silentium, ita ut nec putetur in eo loco esse aliquis hominum, ubi sedetur ad mensas; et omnis eorum conversatio ita est in multitudine posita, quasi esset in solitudine. » Idem fere habet Palladius in Laus. cap. 48. In Regula etiam secunda et tertia SS. Patrum, atque S. Macarii præscribitur, ut « ad mensam specialiter nullus loquatur, nisi qui præest, vel qui interrogatus fuerit. » Et in Regula S. Cæsarii ad monachos (Cap. 9) : « Ad mensam dum manducant nullus loquatur. » In Regula S. Aureliani ad monachos et ad virgines (Cap. 49 et 32) : « Sedentes ad mensam taceant. » In Tarnatensi (Cap. 8) : « Sedentes ad mensam lectionem quæ legitur cum silentio audiant. » In Regula S. Isidori (Cap. 10) : « Tempore convescentium fratrum omnes disciplinæ gerant silentium, Apostolo obtemperantes, qui dicit : Cum silentio operantes suum panem manducent. » In Regula sancti Fructuosi (Cap. 5) : « In cibo sit strepitus nullus, nemo comedens loquatur. » In Regula Cujusdam ad monachos (Cap. 16) : « Silentium in omnibus sectandum est, et tacendi disciplina per omnia facienda est, maxime autem juxta missam et mensam. » Denique idem habetur in Regula incerti auctoris cap. 2, in Regula Donati cap. 33, et Cujusdam ad virgines cap. 9.
col.608 Neque etiam solis omnino monachis exstitit singularis isthæc ad mensam silendi disciplina : nam et eam canonicis olim indixit sanctus Aldricus episcopus Cenomanensis in quodam privilegio quod in ejus gestis refertur num. 32 (Tom. I Miscel. Baluz.) : imo etiam viguit apud ethnicos, præsertim Persas, Medos, et Chaldæos, quos ea de causa ita commendat Origenes (Lib. III in Job) : « In escis ac potibus os non aperiunt ad loquendum, neque qui ministrant, neque quibus ministratur; sed nutibus omnibus ministrantibus præcipiunt : hanc consuetudinem pro mandato a prioribus accipientes, et velut legem hanc cum sollicitudine observantes; et qui hanc violaverit, tanquam maxima transgrediens jura torquetur. »
col.608 Quod si tanta apud hujuscemodi homines disciplinæ severitas obtinuit, haud dubium videri debet si inter alias monachorum leges, inflictas hujus silentii transgressoribus pœnas legamus, ut in Regula S. Pachomii (Art. 11, et in Regula Orient. cap. 36) : « Si quis locutus fuerit vel riserit in vescendi tempore, aget pœnitentiam; et in eodem loco mox increpabitur, et stabit donec alii surgant. » In pœnis incerti auctoris apud S. Basilium (Num. 17) : « Si quis in mensa manducans nugatur, excitetur ut exsurgat ad orationem. » In Regula S. Ferreoli (Cap. 24) : « Specialiter tamen hoc cunctos moneo servandum, mando atque constituo, ut quotiescunque lectio animabus Deo deditis opportuna in ecclesia, vel in refectorio, aut quolibet in loco publice recitatur, nullus risu aut moveatur aut moveat. Similiter etiam eo tempore fabulas fugiendas esse cognoscant. Quod si quis non custodierit, præsenti denuntiatione commonitus, triduani eum jejunii multatio castiget. » In S. Columbani Pœnitentiali : « Si locutus fuerit comedens non necessitate alterius fratris, sex percussionibus. » Et iterum : « Qui comedens loquitur, sex plagis; et cujus vox obstrepit de mensa ad mensam, sex plagis. » In Regula sancti Donati (Cap. 33) : « Ad mensam quæ loqui præsumpserit, vel viginti vel triginta percussiones accipiat. » Denique in concil. Aquisgr. (Cap. 41) : « Si quis negligenter sonitum fecerit, aut aliud quid excesserit in refectorio, mox a priore veniam petat. »
col.608 Istud tamen ad mensam silentium ita observabant veteres, ut ex Cassiano licitum esset decano loqui ; ex Regula secunda et tertia SS. Patrum, cap. 7, atque S. Macarii, cap. 18, ei qui præest ; ex Regula S. Benedicti, priori pro ædificatione; ex Pœnitentiali S. Columbani, omnibus pro necessitate alterius fratris. Sed in Regula Cujusdam ad virgines ista leguntur (Cap. 9) : « Ad mensam vero nulla penitus præter abbatissam, vel cui abbatissa præceperit pro communi necessitate sororum, loqui præsumat... Portaria vero, quæ pro necessariis causis alloquium expetierit abbatissæ, loqui permittatur; quia forsitan talis supervenerit necessitas, quæ moram habere non debeat... Festis vero Domini diebus, id est Nativitate Domini, vel Paschæ solemnitate, ac Theophania, vel Pentecoste, vel si qua sunt alia Domini vel sanctorum martyrum præcipua sacra celebranda, si ex permisso abbatissæ fuerit, ad mensam loqui non negamus; sic tamen ut pressa non dissoluta voce loquantur, ne garrula voce in sonum prorumpentes magis desidia quam lætitia judicetur. Et ipsa confabulatio talis sit ex colloquio Scripturarum, quæ animæ lucrum faciat, non damnum. »
col.608 Tandem circa sancti Benedicti verba duplex oritur brevi solvenda difficultas : una an extra refectionis tempus in refectorio loqui fas sit, altera num extra refectorium comedentes silere debeant edendo.
col.609 Ad primam quod spectat, etsi nihil in sanctæ Regulæ verbis, si præcise in se sumantur, appareat, quo continuum in refectorio silentium extra refectionis tempus præcipi judicetur; et capitulum 5 monachorum Sangallensium decernat tantum « ut in refectorio hora refectionis nullius, nisi lectoris, vox audiatur : » tamen communis ordinis nostri consuetudo, summorum pontificum decretis firmata, fuit ut in refectorio perpetuum servetur silentium, ut videre est ex dictis c. 6.
col.609 Circa secundam exstat Petri Venerabilis statutum (Stat. 22), « ut silentium ad mensam sicut in regulari refectorio ubique et ab omnibus teneatur; sed si extra refectorium commune comedenti quilibet supervenerit, surget; cumque invitabit, loquetur, et stando quantum necesse fuerit; sed postquam resederit, ut prius tacebit. » Deinde statuti rationem reddens subdit : « Causa hujus instituti est Apostolus etiam laicis præcipiens : Unusquisque panem suum cum silentio manducet; etiam S. Benedictus monachis imperans et dicens : Summum fiat silentium ad mensam; etiam antiqui seu moderni temporis religiosi, qui ubicunque comedant, rigorem silentii nullo modo relaxant. » Et Instituta Cisterc. ord. (Cap. 79) : « Ordinamus ne monachus sive conversus ad mensam loquatur, nisi forte in via constitutus, si non habuerit qui signa sua intelligat, singula verba dicendo, ut aquam, panem, et vinum, et cætera comestioni tantum necessaria breviter et silenter requirat. Qui vero aliter fecerit, in ipsa refectione a vino abstineat : quod si vinum non habuerit, uno pulmento, si duo habuerit, careat. »
Kommentare Dom Paul Delatte, Abt von Solesmes (1913) (auf Französisch) 38.5-38.9
p. 303 Summumque fiat silentium ad mensam, ut nullius mussitatio vel vox, nisi solius legentis, ibi audiatur. Quae vero necessaria sunt comedentibus et bibentibus, sibi sic invicem ministrent fratres, ut nullus indigeat petere aliquid. Si quid tamen opus fuerit, sonitu cujuscumque signi potius petatur quam voce. Nec praesumat ibi aliquis de ipsa lectione, aut aliunde quidquam requirere, ne detur occasio maligno, nisi forte prior voluerit pro aedificatione aliquid breviter dicere.
p. 304 Un silence complet et profond doit régner à table : c’est la loi rigoureuse qui, de tout temps et partout, a été en vigueur chez les moines (1). Qu’on n’entende au réfectoire ni chuchotements, ni d’autre parole que celle du lecteur. Les échanges d’idées sont interdits, même à voix basse et dans l’oreille du voisin. Il serait de très mauvais goût de dépouiller son courrier pendant la lecture, ou de lire, à part soi, un ouvrage qui intéresse davantage. Il faut renoncer aussi aux applications et allusions moqueuses, narquoises, qui se feraient par des gestes, par des sourires, par des regards persévérants ; sans doute il n’y a pas lieu d’être au réfectoire comme figé, non plus d’ailleurs qu’à l’oratoire : mais ces petites manifestations, alors même qu’elles ne blesseraient personne, sont rarement séantes.
(1) Voir les textes législatifs compilés par D. Martène dans son Commentaire. — Est autem eis et in capiendo cibo summum silentium (Rufin., Hist. monach., c. iii. Rosweyde, p. 458). Tantum silentium ab omnibus exhibetur, ut, cum in unum tanta numerositas fratrum refectionis obtentu consederit, nullus ne muttire quidem audeat praeter eum, qui suae decaniae praeest, qui tamen si quid mensae superinferri vel auferri necessarium esse perviderit, sonitu potius quam voce significat (Cass., Inst., IV, xvii). — Cf. S. Pach., Reg., xxxiii. — S. Caesar., Reg. ad virg., xvi.
p. 304 La charité fraternelle elle-même n’offre pas de prétexte pour rompre le silence. Cassien nous dit que, chez saint Pacôme, « chaque religieux tenait son capuchon baissé sur ses yeux, de façon à n’apercevoir que la table et les aliments placés devant lui et de telle sorte que personne ne pût se rendre compte de la manière dont mangeait le voisin ni de la quantité de sa portion ». Saint Benoît conçoit les choses d’une manière plus aimable et plus courtoise : les frères, dit-il, se serviront réciproquement tout ce qui est nécessaire à des gens qui prennent leur repas ; de la sorte, personne n’aura rien à demander et la loi du silence sera sauve, comme celle de la charité. Nul ne doit être tellement absorbé dans son propre souci, qu’il ne soit capable d’apercevoir ce dont manquent ses frères. Il y a d’ailleurs, chez saint Benoît, les hebdomadiers et les serviteurs de la cuisine, qui vont et viennent et qui sont attentifs, tout le long du repas. S’il est besoin de demander quelque chose au voisin ou aux servants, cela se fera par un signe, par un son conventionnel, plutôt que par des paroles : Sonitu cujuscumque signi potius petatur quam voce. Plusieurs anciennes Règles s’expriment dans les mêmes termes. Évidemment il s’agissait d’un signe discret, car le fracas matériel eût été aussi préjudiciable au recueillement et à la lecture que le bruit des paroles. Mais les mœurs monastiques d’aujourd’hui ont supprimé tout signal tant soit peu bruyant ; c’est dans les cafés seulement qu’on appelle le garçon en frappant sur son verre ou sur la table.
p. 305 Le silence du réfectoire pourrait être violé non seulement par la dissipation et par des paroles échangées à propos du service, mais encore, selon saint Benoît, par des questions posées sur la lecture ou sur quelque autre sujet. Actuellement, nul n’aurait l’idée d’interroger à ce moment le supérieur ; mais nous pouvons être tentés d’engager un petit colloque avec le voisin. La Règle n’y consent pas, ne detur occasio, afin de supprimer toute occasion de légèreté, de dispute, d’orgueil. Le mot maligno n’appartient pas au texte original ; c’est une glose ajoutée par analogie avec deux autres passages de la Règle (chap. XLIII et LIV). Les heures où nous accordons à notre corps ce qu’il réclame pour vivre sont des heures périlleuses, de même que celles qui suivent immédiatement le repas : il convient alors de se garantir contre les escarmouches du diable ; c’est un des motifs pour lesquels nous sanctifions les repas par la prière, par la lecture, par le silence. N. B. Père permet au supérieur seul (prior) de dire quelques paroles « pour l’édification », mais brièvement et sans qu’il s’y croie obligé (1).
(1) Nec alicujus audiatur sermo, nisi divinus, qui ex pagina proferatur, et ejus qui praeest Patris (Reg. I SS. Patrum, viii). Ad mensam specialiter nullus loquatur, nisi qui praeest, vel qui interrogatus fuerit (S. Macar., Reg., xviii).
Quæ vero necessaria sunt comedentibus et bibentibus, sibi sic vicissim ministrent fratres, ut nullus indigeat petere aliquid.
Was die Brüder aber beim Essen und Trinken bedürfen, mögen sie sich gegenseitig so darreichen, daß keiner um etwas zu bitten braucht.
Si quid tamen opus fuerit, sonitu cujuscumque signi potius petatur quam voce.
Fehlt aber doch etwas, so erbitte man es lieber durch irgendein vernehmbares Zeichen als mit Worten.
Kommentare Dom Edmond Martène, Mauriner (1690) (auf Latein) 38.7
col.609 Si quid tamen opus fuerit, sonitu cujuscunque signi potius petatur quam voce.] « Percutiendo urceum, vel tabulam, vel alio quocunque signo, » inquit Richardus de S. Angelo. Ita etiam Regula S. Pachomii (Art. 15) : « Si quid necessarium fuerit ad mensam, nemo audebit loqui ; sed ministrantibus signi sonitum dabit. » Et Regula S. Fructuosi (Cap. 5) : « Si quid deest in mensa, is qui præest signo dato, vel nutibus silenter petat, et indicet ministranti quid inferri, vel quid auferri sit a mensa necesse. »
Nec præsumat ibi aliquis de ipsa lectione, aut aliunde quicquam requirere, ne detur occasio,
Auch erlaube sich keiner bei Tisch über die Lesung oder sonst etwas eine Frage zu stellen, damit kein Anlaß gegeben werde,
Kommentare Dom Edmond Martène, Mauriner (1690) (auf Latein) 38.8
col.609 Nec præsumat ibi aliquis de ipsa lectione, vel aliunde quidquam requirere, ne detur occasio.] Recentiores addunt maligno, quod omnes antiqui prætermittunt. Ex Hildemaro autem, « cum dicit ne detur occasio, subaudiendum est loquendi. » Similiter ex Smaragdo « subintelligitur ne detur occasio vel maligno diabolo ad tentandum, vel fratribus ad superflua loquendum. » Eodem fere modo Bernardus Cassin. et Nicolaus de Fractura.
nisi forte Prior pro ædificatione voluerit aliquid breviter dicere.
es sei denn, daß der Obere vielleicht zur Erbauung eine kurze Bemerkung machen wollte.
Kommentare Dom Edmond Martène, Mauriner (1690) (auf Latein) 38.9
col.609 Nisi forte prior.] Prioris nomine Boherius intelligit eum qui mensis fratrum præest, aut cui commiserit abbas ; Menardus vero abbatem.
col.609 Voluerit pro ædificatione aliquid breviter dicere.] 1° Aut interrogando aliquem de ipsa lectione, sicuti præscribit Regula Magistri his verbis (Cap. 24) : « Tempore ipso refectionis cum legitur Regula, ut solliciti universorum fratrum excitentur auditus ; de singulis mensis quos voluerit fratres quid lectum est abbas interroget; ut cum unusquisque frater recitaverit quod audivit, agnoscatur plus lectioni illa hora intendisse quam ventri. » 2° Aut difficilem aliquem lectionis locum exponendo, uti habet eadem Regula : « Legat disposite non urgendo, ut apertius occupati ea auditores agnoscant, quæ vos factis oportet adimplere ; et ut si qua sunt ambigua aut obscura, et apertius ea non intelligant fratres , aut interrogatus a fratribus, aut ultro aliqua abbas exponat. » Id quod in nonnullis Franciæ monasteriis suo tempore observatum fuisse testatur Boherius his verbis : « Ubi vero sunt fratres idiotæ, bene facit si verba notabiliter ædificativa eis breviter explicet ; sicque vidi licet raro apud nos, et in quibusdam cœnobiis Franciæ observari : et ita intelligo paragraphum istum : Bernardus tamen dicit quod non recolit unquam hoc factum fuisse in monasterio Cassinensi. » Ubi vero fratres intelligentes sunt, ait solo sonitu abbatem eis significare posse, ut ad ædificationis verba attendant; et lectori, si ita expediat, ut eadem verba repetat, ut memoriæ amplius inhæreant. 3° Aut lectorem errantem corrigendo, per se quidem, vel per alium. Ex Hildemaro enim, Bernardo Cassin. et Boherio convenit, ut abbas eruditum aliquem fratrem constituat, qui coram lectore sedeat, et eum cum opus fuerit silenter corrigat. 4° Aut aliqua aliunde exhortationis verba proferendo, ut de Alberto abbate Esternacensi scribit Alcuinus (In Vit. S. Willibrordi, n. 31. sæc., III Ben.) : In die natali S. Wigisi « post vespertinam melodiam pro reverentia illius diei fratres refectorium reversi sunt, et post sacras lectiones præfatus abbas allocutus est. »
Frater autem lector hebdomadarius accipiat mixtum prius quam incipiat legere, propter Communionem sanctam, et ne forte grave sit ei jejunium sustinere;
Der Bruder, der in der Woche lesen muß, bekomme aber vor dem Lesen etwas gemischten Wein wegen der heiligen Kommunion, und damit ihm nicht etwa das Fasten zu beschwerlich falle.
Kommentare Dom Edmond Martène, Mauriner (1690) (auf Latein) 38.10
col.610 Frater autem hebdomadarius accipiat mixtum.] Quid sit mixtum docent Regulæ commentatores antiqui et recentes. « Quod dicit accipiat mixtum, inquit Smaragdus, panis intelligitur simul et vinum; in multis enim provinciis panis tantum et vinum quod super altare offertur, mixtum vocatur. » Et Hildemarus : « Mixtum enim intelligitur panis et vinum, sicut superius dicit singulos biberes et panem. » S. Hildegardis : « Accipiat mixtum, scilicet prandium, id est panem et potum. » Bernardus Cassin. : « Paulus Diaconus idem esse dicit mixtum accipere, quam mordere quod simul et præ manibus haberi potest, et hoc est sumere singulos biberes et panem. » Richardus de Sancto Angelo : « Mixtum, id est, modicum cibi; panis enim cor hominis confirmat, et vinum lætificat cor hominis. » Petrus Boherius : « Vulgare est Italicorum dicere mixtum illam levem comestionem quæ prandium antecedit. » Joannes de Turrecremata : « Accipiat mixtum, id est panem cum potu, sicut supra dictum est de servitoribus in capitulo 35 Regulæ, quod sumant singulos biberes et panem. » Theobaldus Artaldus Cœlestinus in Gallica expositione : « Le frère hebdomadaire liseur peut prendre mixte, c'est-à-dire, boire une bonne fois, et manger du pain à l'avenant. » Matthias Lambertus in Gallica item expositione : « Que le frère hebdomadaire prenne de la mistion, c'est-à-dire du pain et un trait à boire. » Antiqua versio ms. ex codice Conchensis monasterii : « Prenge mixte, c'est une souppe en vin, ou en autre chose. » Joannes Craesbeeck ad hæc verba singulos biberes et panem : « Hoc infra, c. 38, dicitur mixtum, forte quod quædam commixtio fiebat dum panis vino, aut alii potui miscetur. » Anonymus Cisterciensis in suis Dialogis Gallicis in Regulam S. Benedicti : « Le frère semainier prendra un morceau de pain, et boira un coup avant que de lire. » Huic tantæ auctorum catervæ, quibus accidit Joannes Belethus in Explic. Divin. offic. cap. 119, unus opponitur Guido Juvenalis in sua versione Gallica mixtum reddens une fois à boire de vin meslé d'eau : cujus sententiam tuetur ac propugnat dissertator Gallicus de hemina vini et libra panis, magnæ vir eruditionis; sed nullo, ut mihi videtur, satis solido fundamento.
col.610 Nam quod ait mixtum a S. Benedicto concedi propter communionem, et communicatis non panem cum vino, sed vinum aqua dilutum præberi, refellit Joannes Belethus his verbis : « Statutum est in quibusdam ecclesiis, ut illo die panis et vinum in ecclesia habeantur, et cum homines communicaverint, detur statim unicuique panis buxea priusquam recedant , et paululum vini, ne forte quipdiam de sacramento in ore remanserit, quod exspuendo facile emitti queat. Quæ sane laudata consuetudo omnibus probatur, sumpsitque originem ex institutione B. Benedicti. Instituit namque vir ille sanctissimus ob eamdem causam, ut illi qui aliis fratribus debent in prandio post communionem ministrare, aliquid prius comederent. Atque hoc quidem prandium mixtum appellari solet. » Similis institutio vigebat olim in Suessionensi S. Gervasii cathedrali ecclesia, in cujus antiquo rituali tempore Nivelonis episcopi manu exarato, ad diem sacrum Paschæ præscriptum legitur, ut « paretur mensa quædam a custodibus ad cornu altaris quod respicit ad aquilonem, et cooperiatur mappa mundissima, quæ vestiatur vasis de auro et argento, in nonnullis autem vasorum vinum infundatur super mappam , præterea plures oblatæ ponantur, ad quam mensam, inquit paulo post, debent omnes qui communicaverint venire ut de oblatis et vino respurgant usque os suum. » Adde quod mixtum non propter communionem solum, sed etiam ne grave sit sustinere jejunium , datur.
col.611 Nec plus urget quod dicit Regulam Magistri merum duntaxat lectori indulgere, cap. 24, nam ternas panis buccellas mero intinctas concedit cap. 27.
col.611 Nec est quod quis dicat eos quos citavimus auctores locutos fuisse juxta sui morem monasterii.
col.611 Nam præter quam quod contra generalem omnium monasteriorum consuetudinem, ab nongentis et eo amplius annis conservatam, nullus rerum æquus æstimator sine auctoritate et ratione insurgere debet; certe Smaragdus et Hildemarus haud multo post synodum Aquisgr. scribebant, in qua synodo statutum fuerat (Can. 29), « ut lectori nihil, nisi quod Regula jubet, detur. » Quos proinde æquum est credere ad concilii mentem locutos fuisse. Hunc concilii Aquisgranensis canonem renovarunt postea etiam Divionenses S. Benigni Consuetud. mss. in quibus legitur (Cap. 37) : « Idem vero lector hebdomadarius ante generalem refectionem cum cocis juxta præscriptum B. Benedicti de pane et vino tantum prælibat , sicut et cellerarius custosque ecclesiæ, qui consuetudinaliter post majorem missam mixtum accipere solent. Sciendum tamen quod nullam in pittantiam debent mensuræ panis et vini, olim ut dictum est, a B. Benedicto constitutæ intermiscere , sicut aliquando auditum est, contigisse, ut alia quædam epularum munuscula a decanis horas canonicas profectionis causa in prandendo prævenientibus sibi largita præsumerent : quæ res non modo irrationabilis visa est, verum etiam contra institutionem Regulæ prædicti Patris usurpata, in qua præcipitur singulos biberes tantum et panem hebdomadariis coquinæ atque lectori dari super statutam annonam; unde generali definitione sancitur nihil penitus aliud quam quod Regula præcipit in mixto esse sumendum, his videlicet qui peracto generali prandio cum servitoribus reficiunt, in prædictis officiis occupati. » Prolixum istud statutum concilii Aquisgranensis canonem illustrat, nostramque sententiam confirmat. Vide Mabillonii præfationem ad sæc. IV Bened., part. i, n. 167 et seq.
col.611 Porro sumentes mixtum ante præmittebant benedictionem. et post addebant gratiarum actionem : « Si ambo adfuerint, inquit liber Usuum Cisterc. (Cap. 73), qui inferioris gradus est dicat Benedicite; qui majoris benedicens dicat : Largitor omnium bonorum benedicat cibum et potum servorum suorum. Post mixtum dicat sub silentio : Retribuere dignare, Domine, omnibus bona facientibus propter nomen tuum vitam æternam. » Simile aliquid habent Bursfeldenses in Cærem. dist. 3, c. 17.
col.611 Nec prætereundum quod subjicit præfatus liber Usuum Cisterciensium : « Sciendum quod a capite jejunii usque ad Pascha ( exceptis dominicis diebus ) et tribus diebus Rogationum, et Quatuor Temporum, et vigiliis Domini et Sanctorum, mixtum non sumitur. » Simile aliquid habent Bursfeldenses loco citato. Et Camaldulenses, qui permittunt (Ad c. 35) « buccellam panis ac vini cyathum, nec quidquam aliud ; » addunt expresse, « exceptis tamen diebus jejuniorum Ecclesiæ ; tum nihil sumant. » Communis nihilominus opinio est non solvi jejunium per hujusmodi prægustationem, dummodo refectionem non multum antecedat, et in nimia quantitate non sumatur.
col.611 Priusquam incipiat legere.] Id est paulo antequam legat, non vero cum servitoribus, qui una hora ante refectionem fratrum mixtum debent accipere.
col.612 Propter communionem sanctam, et ne forte grave sit ei jejunium sustinere.] Reddit rationem quare mixtum sumere lectori permittat, scilicet : 1° propter communionem sanctam , 2° propter jejunii laborem. Sed quod ait propter communionem sanctam varie intelligunt recentiores Regulæ commentatores. Richardus de S. Angelo, præpositus Vallis Lucis, qui sæculo XIV ineunte scribebat, duplicem hujus loci adducit expositionem : « Communionem sanctam, inquit, id est sanctam congregationem ; quasi dicat, ne deficiat sanctæ congregationi in legendo ; quia communio derivari potest a communi, et ubi communitas, ibi congregatio, quæ derivatur a coeundo, quasi conveniendo in unum, ut 15 dist. canones generalium in fine. Ergo recte taliter potest exponi ; et illud ne, quod sequitur, expone pro non, et supple quasi diceret, ne deficiat congregationi, ut dictum est, et non sit grave jejunium sustinere, ut sequitur. Vel dicas secundum quosdam communionem sanctam, id est ne de corpore et sanguine Domini sumpto projiciat in sputo; quia secundum quod audivi , antiqui quolibet die recipiebant corpus Christi, quod hodie sublatum est; sed ipsum sumimus certis festivitatibus in anno ; laici vero semel in anno, ut extra de pe. et re. cap. Omnis. Sed hæc expositio non videtur bona, quia corpus Christi postquam sumptum est statim incorporatur, et projici non potest , nec in secessum diffundi , ut de Cons. dist. 2. Tribus gradibus. Sed ut salvemus opinionem eorum qui hoc dicunt, dicamus quod hoc faciebant ob reverentiam corporis Christi sumpti, seu ad majorem securitatem, ne posset projici; quia scriptum est : tene certum et dimitte incertum. »
col.612 Tertiam addit Turrecremata: « Propter communionem, scilicet servandam benevolentiæ et amoris, quam servare non videtur, qui cum murmure servit fratribus suis. » Similiter Gallicus dissertator de hemina vini et libra panis in secunda libri sui editione, non de communione eucharistica S. Benedictum intelligit, sed de communione precum et charitatis ; cujus a lectore signum aliquod S. Pater omnibus dari voluerit, priusquam incipiat legere. Egregium sane charitatis indicium frustulum panis privatim edere ante lectionem ! Et hanc interpretationem ab eruditissimo et in traditione versatissimo viro accepisse se fatetur dissertator; cui non deferre haudquaquam potuerit. Ita prævaluerunt in gratiam viri doctissimi, doctioris fortasse semel præconcepta præjudicia.
col.612 Adeo ineptam contra germanum S. Benedicti sensum opinionem singulari tractatu refutavit noster Mabillonius, quem habet sub prelo. Ejus rationes quilibet videre poterit; nos sola traditione, de qua dissertatorgloriatur, licet nullum inde protulerit argumentum aliqua auctoritate firmatum, contenti erimus.
col.612 Itaque sancti Benedicti textum de communione eucharistica intelligendum esse constans est omnium qui a tempore sancti Benedicti scripserunt hanc in rem, auctorum sententia. In primis Magister, qui ante mille annos suam scripsit Regulam, ex Benedictina magna ex parte desumptam, sancti Patris mentem clare exprimit, cum decernit (Cap. 24) ut lector « cum primum mensæ abbas, cum omnibus acceperit merum, et ipse similiter suum merum propter sputum sacramenti accipiat , et incipiat legere. » Eodem fere modo Smaragdus : « Propter communionem , inquit, sanctam dicit, ne aliquid inde sputum excreans projiciat in sputo. » Smaragdum in suo commentario exscribit Petrus Diaconus ; Petrum Bernardus Cassinensis, et Boherius in primo comment. His accedit Nicolaus de Fractura hunc in locum sic disserens : « Hoc vult dicere hic Magister, cum qualibet die apud veteres communicarent fideles, et maxime sancti monachi , mixtum hujusmodi licite sumebant qui habebant legere fratribus comedentibus , ne quod absit spuendo in lectione, sicut frequenter a lectoribus consuevit, aliquid de corpore Christi, id est communione sancta cum sputo emitteret, quod per omnia est vitandum. » Similiter Petrus Boherius, qui in primo comment. Smaragdum et Petrum Diaconum exscripserat, in secundo S. Benedictum intelligit de communione, quam qui manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit. His omnibus accenseri potest Hildemarus antiquus Regulæ commentator qui missæ et communionis vocabula hoc capite secundum proprietatem a S. Benedicto posita esse asserit, hoc est pro sacrificio et communione eucharistica , uti se ipsum explicat. Prætermittere haud possum antiquissimum scriptorem Amalarium , qui in suo ad librum de Divinis Officiis supplemento (Analect. tom. ii), S. Benedictum nostro sensu intelligit : « De reverentia, inquit, corporis ac sanguinis Domini in nullo dissentire credatur idem S. Benedictus a scriptis B. papæ Clementis, quibus jubetur ut discernatur a carnali spiritualis cibus communionis; ut si quis communicat hora tertia , non statim indifferenter terrenum præsumat cibum ob reverentiam mensæ cœlestis, sed exspectare debeat horam sextam; qui circa vero sextam , sustinere curet nonam, ne gustus cœlestis ob terrenum vilescat. Sanctus vero Benedictus lectorem jubet cibari ante moram lectionis recitandæ, propter, inquit, communionem sanctam ; quod apostolicis decretis contrarium non est, etc. » Supervacaneum est iterum referre Joannis Beleti doctoris Parisiensis , qui annis abhinc circiter quingentis scribebat, testimonium; quod superius relatum lector videre potest. Denique his omnibus superaddi queunt vetustissimæ Versiones Gallicæ. Antiqua ex ms. Conchensi propter communionem ita reddit : Pour la sainte communion , c'est-à-dire pour le corps de nostre Seigneur, que l'en seult recevoir à la messe. Expositio Theobaldi Artaldi Cœlestini : Pour la sainte communion, que le liseur a reçû nagueres en la messe, etc. Versio Guidonis Juvenalis: Pour la sainte communion, qu'il a reçuë, afin qu'il ne demeure rien entre les dents ou ailleurs , qu'on peut gecter en lisant pour les fleumes qui viennent. Expositio Matthiæ Lamberti : A cause de la sainte communion, de peur qu'en crachant il advienne quelque irreverance à icelle pour les flegmes qu'il pourroit jetter en lisant. His accedit antiquissima omnium versio Alemannica ante annos nongentos a Kerone sancti Othmari discipulo facta, quæ communionis vocabulum ita vertit Kemeinsamii, tum majoris explicationis gratia addit scilicet corporis et sanguinis Christi. Prætereo recentiores commentatores Antonium Perez et Joannem Craesbeeck, qui etiam ex hoc loco inferunt quotidianam apud veteres monachos eucharistiæ perceptionem; et Nicolaum Bravum, Hugonem Menardum, Carolum Cointium, aliosque non paucos.
col.614 Hisce omnibus auctoritatibus præponderare non debet sententia Richardi de Sancto Angelo minus germana et nimis, ut ita loquar, contorta; qui et nostram absolute non negat, multo minus cardinalis de Turrecremata auctoris recentioris ; uti et dissertatoris quæ nulla veterum auctoritate fulcitur. Sane communionis sanctæ vocabulum apud aliquos auctores alium in sensum usurpari non credimus quam ad significandam communionem eucharisticam. Quod si alicubi in alio sensu communio reperitur, semper cum aliquo addito ponitur, verbi gratia , charitatis aut precum. Cæterum hanc nostram expositionem confirmat veterum monachorum praxis ante S. P. Benedictum, qui post communionem minimum panem cum vino percipere solebant, ut docet scriptor Hist. monast. Orient. (Lib. I, cap. 8, pag. 125), vir doctissimus, et in traditione ecclesiastica et monastica versatissimus ; quibus addere possemus S. Joannis Chrysostomi exemplum (Niceph. lib. xiii, cap. 9), qui ut screatum cohiberet, divinis celebratis mysteriis, cum vestibus sacris exueretur, pastillum comedere solebat.
col.614 Altera concedendi mixti causa est, ne forte grave sit lectori jejunium sustinere; durum enim esset si comedentibus aliis ad nonam aut vesperam jejunus ille legeret. Sed quæritur num aliis diebus, quibus nec jejunatur nec communicatur, licite possit lector accipere mixtum? Verum in hoc cujusque congregationis praxim et consuetudinem sequendam esse existimo ; nec in communi ordinis nostri usu apud antiquos aliquid vidisse me memini , quod istis diebus lectori mixtum auferat.
Kommentare Dom Paul Delatte, Abt von Solesmes (1913) (auf Französisch) 38.10-38.11
p. 305 Frater autem hebdomadarius accipiat mixtum priusquam incipiat legere, propter communionem sanctam, et ne forte grave sit ei jejunium sustinere : postea autem cum coquinae hebdomadariis et servitoribus reficiat.
p. 305 Ces dernières dispositions sont relatives aux repas du lecteur semainier. D’abord, avant de commencer sa lecture (2), il recevra le « mixte ». Le mot mixtum désigne, chez les anciens, soit un vin mélangé de substances qui en relèvent le goût et la force, soit surtout un vin coupé d’eau, et il s’oppose alors à merum; il signifie parfois simplement du vin ou un breuvage quelconque, comme miscere signifie verser à boire. Il est possible que pour saint Benoît le « mixte » accordé au lecteur ne soit qu’un coup de vin mélangé d’eau (1) ; mais il est sûr que, peu après N. B. Père, beaucoup l’assimilaient pratiquement au petit supplément concédé aux semainiers de la cuisine, singulos biberes et panem : le « mixte » devient alors la petite coupe de vin dans lequel on trempe quelques morceaux de pain.
(2) Peut-être immediatement avant et non pas ante unam horam comme les semainiers de la cuisine : ces derniers avaient besoin d’être fortifiés pour la préparation immédiate du repas, la plus pénible.
(1) Cf. Explication ascétique et historique de la Règle de saint Benoît, chap. xxxviii.
p. 306 N. B. Père assigne deux motifs à cette coutume : ils ne valent l’un et l’autre que s’il s’agit de la lecture qui accompagne le premier et souvent l’unique repas de la journée ; et le premier motif : propter communionem sanctam, ne vaut que pour les dimanches et fêtes solennelles, pour les jours où tous les moines faisaient la sainte communion. Le « mixte » joue certainement ici le rôle de l’ablution. Dans les premiers siècles de l’Église (comme maintenant encore, en certaines fonctions liturgiques : ordination, profession, etc.), on donnait aux communiants une gorgée de vin non consacré (quelquefois avec un peu de pain), afin d’entraîner les saintes espèces et de prévenir tout accident. Chez saint Benoît, le repas suivait probablement de très près la Messe (2). Et il se peut que les choses se soient passées au Mont-Cassin comme chez le Maître, où le dîner commençait par la distribution d’un vin bénit dans lequel on trempait quelques bouchées de pain ; le Maître prescrit que le lecteur prenne, lui aussi, ce breuvage, et il en donne la raison : Et cum primum mensae Abbas cum omnibus acceperit merum, et ipse (lector) similiter suum merum propter sputum Sacramenti accipiat, et sic incipiat legere (3). Les dimanches et fêtes, selon saint Benoît, les serviteurs de la cuisine prenaient de même leur petite réfection après la Messe et, ces jours-là, en compagnie du lecteur. Quand il n’y avait pas communion, le « mixte » avait du moins l’avantage de tromper un peu la faim, et il permettait d’attendre sans trop de fatigue le repas que prenaient en même temps lecteur, hebdomadiers et serviteurs de la cuisine. N. B. Père ne nous dit pas si le lecteur recevait aussi le « mixte » avant le souper.
(2) Cf. Paul Diacre, Comment. in c. xxxv, p. 333-334.
(3) Reg. Magistri, xxiv ; cf. ibid., xxvii. Lire le commentaire de Calmet sur notre texte, et surtout, dans les Ouvrages posthumes de Mabillon (t. II, p. 272-320), le Traité où l’on réfute la nouvelle explication que quelques auteurs donnent aux mots de Messe et de Communion qui se trouvent dans la Règle de saint Benoît, et l'Addition au précédent traité.
postea autem cum coquinæ hebdomadariis et servitoribus reficiat.
Nachher esse er dann zusammen mit den Küchen- und Tischdienern jener Woche.
Kommentare Dom Edmond Martène, Mauriner (1690) (auf Latein) 38.11
col.614 Postea autem cum coquinæ hebdomadariis et servitoribus reficiat.] Et quidem iisdem cibis quibus alii fratres ex Regula S. Pachomii art. 15, et Orientali cap. 38; iisque ab abbate aut a præpositis prius signatis ex Regula Magistri cap. 24. Et hoc « non ad unam mensam, sed in propriis locis » ex conc. Aquisgr., can. 28.
Fratres autem non per ordinem legant aut cantent, sed qui ædificent audientes.
Übrigens sollen die Brüder nicht der Reihe nach vorlesen und singen, sondern nur, wer die Zuhörer erbaut.
Kommentare Dom Edmond Martène, Mauriner (1690) (auf Latein) 38.12
col.614 Fratres autem non per ordinem legant aut cantent , sed qui ædificent audientes.] Ad hunc locum referri potest quod in lib. Usuum Beccensium legitur ; « Ad Pascha et ad Pentecosten tota hebdomada debet esse lector in refectorio cantor ipse, et sequenti hebdomada ad collationem. Aliis vero, ut supra dictum est, omnibus festis quibus invitatorium quatuor dicunt, ipsa tantum die lector debet esse in refectorio. Hujusmodi festa totiens contingunt in anno : Natalis Domini, Pascha, Pentecostes, Assumptio sanctæ Mariæ, festum sancti ipsius loci, Dedicatio ecclesiæ, festum Omnium Sanctorum. »
Kommentare Dom Paul Delatte, Abt von Solesmes (1913) (auf Französisch) 38.12
p. 306 Fratres autem non per ordinem legant aut cantent, sed qui aedificent audientes.
p. 306 L’explication de cette courte phrase se rattache à la recommandation par laquelle débute le chapitre.
Lateinischer Text: Ausgabe von Hunter Blair, The Rule of St. Benedict, Fort Augustus 1906, ohne die Bibelverweise in eckigen Klammern und die Anmerkungen des Herausgebers. Übliche Verszählung. · Übersetzung von P. Pius Bihlmeyer OSB († 1931), Bibliothek der Kirchenväter, 1914. Gemeinfreier Text in Frankreich (Art. L123-1 des französischen Gesetzbuchs über geistiges Eigentum). Abschrift und Durchsicht: Abbatia Sancti Petri de Curte. Fehler melden