Juan Casiano, Colaciones
Colación X. El abad Isaac: de la oración (continuación)
Conlatio abbatis Isaac secunda. De oratione.COLLACION DIEZ, SEGVNDA DEL ABAD ISAAC, DE LA ORACION.
I. Prooemium.
Inter haec anachoretarum instituta sublimia, quae utcumque donante deo licet inperito digesta sunt stilo, quiddam nos interserere atque contexere, quod uelut pulchro corpori naeuum quendam uideatur adponere, narrationis ipsius ordo conpellit: quamquam non dubitem etiam ex hoc ipso non minimam instructionem super omnipotentis dei quae in Genesi legitur imagine quibusque simplicioribus conferendam, praesertim cum tanti dogmatis causa uertatur, ut ignoratio eius sine ingenti blasphemia et catholicae fidei detrimento esse non possit.
PREFACION.
ENTRE estos sublimes institutos de los solitarios, que avemos escrito con estilo ordinario, y ordenado con la gracia de el Señor, el discurso de la Historia nos obliga a mezclar, y entretexer vna cosa, que parecerà como vna mancha en vn cuerpo muy hermoso; aunque tengo por cierto, que de ello sacaràn instruccion los hombres ignorantes, para entender lo que se dize de la Imagen de Dios Omnipotente en el Genesis; particularmente como en esto se trate de vna Doctrina, que ignorarla es causa de grandes blasfemias, y menoscabo de nuestra Santa Fe.
II. De consuetudine quae super significatione Paschae intra Aegypti prouinciam retentatur.
Intra Aegypti regionem mos iste antiqua traditione seruatur, ut peracto Epiphaniorum die, quem prouinciae illius sacerdotes uel dominici baptismi uel secundum carnem natiuitatis esse definiunt et idcirco utriusque sacramenti sollemnitatem non bifarie ut in occiduis prouinciis, sed sub una diei huius festiuitate concelebrant, epistulae pontificis Alexandrini per uniuersas Aegypti ecclesias dirigantur, quibus et initium Quadragensimae et dies Paschae non solum per ciuitates omnes, sed etiam per uniuersa monasteria designetur. secundum hunc igitur morem post dies admodum paucos quam superior cum abbate Isaac fuerat agitata conlatio Theophili praedictae urbis episcopi sollemnes epistulae conmearunt, quibus cum denuntiatione paschali contra ineptam quoque Anthropomorphitarum haeresim longa disputatione disseruit eamque copioso sermone destruxit. quod tanta est amaritudine ab uniuerso propemodum genere monachorum, qui per totam prouinciam Aegypti morabantur, pro simplicitatis errore susceptum, ut e contrario memoratum pontificem uelut haeresi grauissima deprauatum pars maxima seniorum ab uniuerso fraternitatis corpore decerneret detestandum, quod scilicet inpugnare scripturae sanctae sententiam uideretur, negans omnipotentem deum humanae figurae conpositione formatum, cum ad eius imaginem creatum Adam scriptura manifestissime testaretur. denique et ab his, qui erant in heremo Scitii conmorantes quique perfectione ac scientia omnibus qui erant in Aegypti monasteriis praeminebant, ita est haec epistula refutata, ut praeter abbatem Pafnutium nostrae congregationis presbyterum nullus eam ceterorum presbyterorum, qui in eadem heremo aliis tribus ecclesiis praesidebant, ne legi quidem aut recitari in suis conuentibus prorsus admitteret.
Cap. 2. De la costumbre de Egypto, a cerca de el celebrar la Pasqua.
Guardase esta costumbre por antigua Tradicion en Egypto, que passado el dia de la Epiphania, (que los Sacerdotes de aquella Provincia dizen que es el de el Bautismo de Christo, o de su Nacimiento temporal, y assi de estas solemnidades, no hazen dos como nosotros los de el Occidente; sino que entrambas las celebran en vn dia) se llevan vnas letras de el Obispo de Alexandria, por todas las Iglesias de Egypto, con que se da noticia de el principio de la Quaresma, y de el dia de Pascua, no solo en las Ciudades, pero en los Monasterios de el Desierto. Guardando esta costumbre, despues de algunos dias, que tuvimos el colloquio passado con el Abad Isaac, llegaron las letras autenticas de Theophilo, Obispo de dicha Ciudad, en las quales, despues de aver señalado, quando caia el dia de Pascua, ponia vna larga disputa, con que de espacio condenava la Eregia de los Anthopomorfitas, que son los que piensan que Dios tiene la misma distincion de partes, y miembros, que los hombres. Recibieron tan mal esto casi todos los Monjes de la Provincia de Egypto por la simplicidad de su error, que por el contrario la mayor parte de los ancianos determinaron de guardarse de el Obispo como de vn descomulgado, y persona tocada de Heregia, y que parece que contradezia a la Escritura, negando que Dios Omnipotente tuviesse figura humana, diziendo la misma Escritura, que Adam fue criado a la Imagen de Dios. Finalmente hizieron tanta contradicion a esta carta los que vivian en el Desierto de Sciti, que eran aventajados en perfeccion, y sabiduria a todos los que moravan en los Monasterios de Egypto, que fuera de el Abad Pafnucio, el mas anciano de nuestro Monasterio, ninguno de los otros Abades antiguos de aquella soledad que lo eran de otros Monasterios permitiò que en su Convento se leyesen, ni recitasen aquellas letras.
III. De abbate Sarapione et Anthropomorphitarum haeresi quam simplicitatis errore contraxit.
Inter hos ergo qui hoc detinebantur errore fuit antiquissimae districtionis atque in actuali disciplina per omnia consummatus nomine Sarapion, cuius inperitia super praedicti dogmatis opinione tantum praeiudicabat cunctis ueram tenentibus fidem, quantum ipse uel uitae merito uel antiquitate temporis omnes fere monachos anteibat. cumque hic sancti presbyteri Pafnutii multis adhortationibus ad tramitem rectae fidei non posset adduci, eo quod nouella ei haec persuasio nec ab anterioribus aliquando conperta uel tradita uideretur, accidit ut quidam diaconus summae scientiae uir nomine Photinus desiderio uidendi fratres, qui in eadem heremo conmanebant, de Cappadociae partibus adueniret. quem beatus Pafnutius summa gratulatione suscipiens ad confirmationem fidei, quae fuerat praedicti pontificis litteris conprehensa, producens in medium coram cunctis fratribus sciscitatur, quemadmodum illud quod in Genesi dicitur: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, catholicae totius Orientis interpretarentur ecclesiae. cumque ille non secundum humilem litterae sonum, sed spiritaliter imaginem dei ac similitudinem tradi ab uniuersis ecclesiarum principibus explanaret idque copioso sermone ac plurimis scripturarum testimoniis adprobasset, nec posse in illam inmensam et inconprehensibilem atque inuisibilem maiestatem aliquid huiusmodi cadere quod humana conpositione ualeat ac similitudine circumscribi, quippe quae incorporea et inconposita simplexque natura sit quaeque sicut oculis deprehendi, ita mente non ualeat aestimari, tandem senex multis ac ualidissimis doctissimi uiri adsertionibus motus ad fidem catholicae traditionis adtractus est. cumque super hoc eius adsensu infinita uel abbatem Pafnutium uel nos omnes laetitia repleuisset, quod scilicet uirum tantae antiquitatis tantisque uirtutibus consummatum, inperitia sola et simplicitate rusticitatis errantem, nequaquam usque ad finem deuiare dominus a tramite rectae fidei permisisset, et pro gratiarum actione surgentes preces domino pariter funderemus, ita est in oratione senex mente confusus, eo quod illam anthropomorphon imaginem deitatis, quam proponere sibi in oratione consueuerat, aboleri de suo corde sentiret, ut in amarissimos fletus crebrosque singultus repente prorumpens in terramque prostratus cum heiulatu ualidissimo proclamaret: heu me miserum! tulerunt a me deum meum, et quem nunc teneam non habeo uel quem adorem aut interpellem iam nescio. super qua re ualde permoti nec non etiam praeteritae conlationis uirtute adhuc in nostris cordibus insidente ad abbatem Isaac rediuimus, quem comminus intuentes his sermonibus adorsi sumus.
Cap. 3. Que Serapion seguia el error de los Antropomorfitas.
Vno de los que estavan engañados con este error fue el Abad Serapion, hombre de grande penitencia, y muy consumado en la vida activa, cuya ignorancia en la dicha opinion, tanto dañava a los que creian la verdad, quanto el, en merecimientos de vida, y en la antiguedad llevava ventaja a todos. No pudiendose este reduzir al camino de la verdad de la Fe, aun con las muchas persuasiones de el Abad Pafnucio, por quanto esta opinion le parecia nueva, y no conocida, ni enseñada de sus antepassados, sucediò que vn Diacono llamado Fotino, muy docto, vino de las partes de Capadocia, con deseo de ver los Religiosos, que habitavan en aquel Yermo. Recibiò a este el Santo Pafnucio con mucho agasajo, y se valiò de el para confirmar la Fe de lo que se contenia en la carta de el Obispo Theophilo, y delante de todos los hermanos le preguntò, como entendian las Iglesias Catolicas de el Oriente, aquello que se dize en el Genesis: Hagamos al hombre a imagen, y semejança nuestra? El respondiò que aquello no se entendia segun el sentido riguroso de la Gramatica, y letra, sino que antes todas las Cabeças, y Prelados de aquellas Iglesias entendian en sentido espiritual, aquella Imagen, y semejança de Dios: Provolò esto con vna larga platica, y muchos testimonios de la Sagrada Escritura, diziendo, que no podia hallarse en aquella inmensa, incomprehensible, è invisible Magestad cosa de composicion, ni semejança humana, siendo ella vna naturaleza incorporea, simplicissima, y sin junta de partes, que ni se puede ver con los ojos, ni comprehender con el entendimiento. Finalmente el Abad Serapion convencido con los muchos, y evidentes argumentos de aquel Varon doctissimo, diò en la cuenta de la Fe Catolica, que devia professar. Alegramonos mucho nosotros, y el Abad Pafnucio de esta su mudança, y de que no huviesse permitido el Señor, que vn Varon de tanta edad, y consumado en las virtudes, engañado de sola ignorancia, y simplicidad anduviera fuera de el camino de la verdadera Fe, hasta el fin de su vida, y puestos en oracion dimos alabanças al Señor, en hazimiento de gracias. Confundiasse tanto Serapion en la Oracion, porque le avian quitado aquella Imagen de la Deidad, que solia el proponerse quando orava que rebentando en lagrimas, y continuos gemidos, y postrado en tierra, con muchas querellas dava vozes diziendo: Ay triste de mi, hanme quitado mi Dios, y aora no hallo Imagen, a quien atienda, ni se que adorò, ni delante de quien proponga mis peticiones. Admirados de este caso nosotros, y conservando aun en nuestros coraçones la memoria de el Colloquio passado, bolvimos a la celda de el Abad Isaac, y en llegando començamos nuestra platica con estas palabras.
IIII. De reditu nostro ad abbatem Isaac et inquisitione erroris quem senex praedictus incurrit.
Licet nos etiam citra eius rei quae nuper oborta est nouitatem praeteritae conlationis, quae super orationis statu digesta est, desiderium recurrere ad tuam beatitudinem postpositis omnibus inuitaret, adiecit tamen aliquid huic cupiditati etiam abbatis Sarapionis tam grauis error, nequissimorum ut arbitramur daemonum calliditate conceptus. non enim parua desperatione deicimur considerantes eum labores tantos, quos per quinquaginta annos in hac heremo tam laudabiliter exegit, ignorantiae huius uitio non solum penitus perdidisse, sed etiam perpetuae mortis incurrisse discrimen. unde ergo uel cur ei hic tam grauis error inrepserit, primum desideramus agnoscere. deinde quaesumus edoceri quemadmodum ad illam orationis qualitatem, de qua pridem non solum copiose, sed etiam magnifice disputasti, peruenire possimus. in hoc enim profecit in nobis admirabilis illa conlatio, ut stuporem tantummodo mentis incuteret, non quemadmodum eam perficere uel adprehendere ualeremus ostenderet.
Cap. 4. Examen de el error de Serapion.
Aunque el deseo de el Colloquio passado, que tuvimos de el estado de la Oracion (dexando otras ocupaciones) nos ha obligado a venir a verte, añadio tambien algo a este deseo el error tan grande de el Abad Serapion, engañado segun creemos, con astucia de los Demonios, porque nos avia desanimado el considerar, que no solo avia corrido peligro de perder el fruto de tantos trabajos, que por espacio de 50. años loablemente avia padecido en esta soledad; pero que si huviera perseverado mas en aquella su ignorancia, corriera peligro de condenarse. Deseamos aora conocer de donde, ò porque causa vino a caer en error tan grande? a mas de esto ser enseñados de que manera podamos llegar a aquel modo de Oracion, de que trataste insigne, y copiosamente. Porque tu admirable Colloquio, solo sirviò de causarnos vna grande admiracion de estado tan alto, pero no de enseñarnos el camino por donde lo aviamos de alcançar, y perficionarnos en el.
V. Responsio de origine haereseos superius conprehensae.
Isaac: Non est mirandum hominem simplicissimum et de substantia ac natura diuinitatis numquam penitus eruditum rusticitatis uitio et consuetudine erroris antiqui usque nunc detineri uel decipi potuisse et ut uerius dicam in errore pristino perdurare, qui non recenti sicut putatis daemonum inlusione, sed ignorantia pristinae gentilitatis infertur, dum secundum consuetudinem erroris illius, quo daemonas hominum figura conpositos excolebant, nunc quoque illam inconprehensibilem atque ineffabilem ueri numinis maiestatem sub circumscriptione alicuius imaginis existimant adorandam, nihil se tenere uel habere credentes, si propositam non habuerint imaginem quandam, quam in supplicatione positi iugiter interpellent eamque circumferant mente ac prae oculis teneant semper adfixam. super quorum hoc errore conpetenter dirigitur illa sententia: et mutauerunt gloriam incorruptibilis dei in similitudinem imaginis hominis corruptibilis. Hieremias quoque populus, inquit, meus mutauit gloriam suam in idolo. qui error licet origine hac qua diximus quorundam sensibus sit inolitus, nihilominus tamen in illorum quoque animis, qui numquam gentilicia superstitione polluti sunt, sub colore testimonii huius quo dicitur: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, inperitia seu rusticitate faciente contractus est, ita ut etiam haeresis quae dicitur Anthropomorphitarum sub occasione detestandae huius interpretationis emerserit, quae inmensam illam ac simplicem diuinitatis substantiam liniamentis nostris et humana figuratione conpositam pertinaci peruersitate contendit. quam tamen si quis fuerit catholicis dogmatibus institutus ut gentilem blasphemiam detestabitur et ita ad illam orationis purissimam perueniet qualitatem, quae non solum nullam diuinitatis effigiem nec liniamenta corporea, quod dictu quoque nefas est, in sua supplicatione miscebit, sed ne ullam quidem in se memoriam dicti cuiusquam uel facti speciem seu formam cuiuslibet characteris admittet.
Cap. 5. Origen de este error.
ISAAC. No ay que admirarse que vn hombre ignorante, y que no tenia noticia de la sustancia, y naturaleza de la Divinidad, con la costumbre de el antiguo error, y esta ignorancia, y rustiquez aya sido engañado, ò por mejor dezir, permanecido en su antiguo, error causado, no como pensais por la ilusion de el Demonio, sino por la ignorancia que se le apegò de los Gentiles. Porque segun la costumbre de aquel engaño, con que adoravan a los Demonios en figura de hombres, aora tambien piensan que se ha de adorar solo con especie de alguna Imagen aquella incomprehensible, è inefable Magestad de el verdadero Dios: Creyendo que no comprehenden nada, sino lo tienen representado delante de si, y se proponen alguna Imagen humana, a quien rueguen quando estàn en Oracion, y la tengan fixa en su fantasia, y como delante de los ojos. A este proposito se puede aplicar la sentencia de el Apostol S. Pablo, quando dize: Trocaron la gloria de Dios icorruptible, por vna Imagen, ò semejança de hombre corruptible Ieremias escrive: Mi Pueblo trocò su gloria por los Idolos. Este error, se ha apegado a algunos, naciendo de el origen, que avemos dicho, pero otros, que no estavan inficionados de la Gentilidad han caido en el, por ignorancia, y rusticidad, con ocasion de aquel testimonio, que dize. Hagamos al hombre a nuestra Imagen, y semejança. La Heregia de los Antropomorphitas tuvo principio de la mala interpretacion de este lugar, de donde coligieron con pertinacia, que aquella inmensa, è indivisible substancia de la divinidad, estava compuesta con nuestra figura, y delineacion. Si vno estuviere bien instruido en la Fe aborrecerà esta blasfemia de Gentiles, y llegarà a aquella pureza de Oracion, que no solo no formarà en si Imagen, ni figura de cuerpo (cosa que de Dios no es licito aun dezirla) pero ni se le acordarà quando ora de ninguna palabra, obra, ni semejança de alguna figura.
VI. Quibus ex causis unicuique nostrum aut humilis Christus Iesus aut glorificatus appareat.
Secundum mensuram namque puritatis suae, sicut superiore conlatione praefatus sum, unaquaeque mens in oratione sua uel erigitur uel formatur, tantum scilicet a terrenarum ac materialium rerum contemplatione discedens, quantum eam status suae prouexerit puritatis feceritque Iesum uel humilem adhuc et carneum, uel glorificatum et in maiestatis suae gloria uenientem internis obtutibus animae peruideri. non enim poterunt intueri Iesum uenientem in regno suo, qui adhuc sub illa quodammodo Iudaica infirmitate detenti non queunt dicere cum apostolo: et si cognouimus secundum carnem Christum, sed nunc iam non nouimus, sed illi soli purissimis oculis diuinitatem ipsius speculantur, qui de humilibus ac terrenis operibus et cogitationibus ascendentes cum illo secedunt in excelso solitudinis monte, qui liber ab omnium terrenarum cogitationum ac perturbationum tumultu et a cunctorum uitiorum permixtione secretus, fide purissima ac uirtutum eminentia sublimatus, gloriam uultus eius et claritatis reuelat imaginem his qui merentur eum mundis animae obtutibus intueri. ceterum uidetur Iesus etiam ab his qui in ciuitatibus et castellis ac uiculis conmorantur, id est qui in actuali conuersatione sunt atque operibus constituti, sed non in illa claritate qua illis apparuit, qui cum ipso possunt in praedicto uirtutum monte conscendere, id est Petro, Iacobo et Iohanni. ita enim in solitudine et Moysi apparuit et Heliae locutus est. quod uolens noster dominus confirmare ac perfectae nobis relinquere puritatis exempla, et quidem cum ipse fons inuiolabilis sanctitatis ad obtinendam eam secessionis adiutorio ac solitudinis beneficio extrinsecus non egeret (non enim poterat ullis turbarum sordibus puritatis plenitudo maculari nec contaminari humano consortio qui uniuersa polluta emundat atque sanctificat), secessit tamen in monte solus orare, per hoc scilicet nos instruens suae secessionis exemplo, ut si interpellare nos quoque uoluerimus deum puro et integro cordis affectu, ab omni inquietudine et confusione turbarum similiter secedamus, ut in hoc corpore conmorantes ad similitudinem quandam illius beatitudinis, quae in futuro repromittitur sanctis, uel ex parte aliqua nos aptare possimus, sitque nobis omnia in omnibus deus.
Cap. 6. Porque a vnos se les representa Christo humilde, a otros glorificado.
Qualquiere persona sube de punto, se aventaja, è informa en la Oracion segun el modo de la pureça de su alma (como diximos en el Colloquio passado) apartandose tanto de la contemplacion de las cosas terrenas, y materiales, quanto se huviere aprovechado de el estado de su pureza, y se le representare Iesu Christo en su interior, ò humilde, y vestido de carne mortal, ò glorificado de la Magestad de su gloria. No podràn ver a Iesu Christo sin horror, y temor, quando venga con la Magestad de su Reino, los que inficionados con la enfermedad de los Iudios, no pueden dezir con el Apostol assi: Aunque conocimos a Christo segun la carne, y como estava en este mundo en habito corporal, y mortal, mas aora no le conocemos de esse modo. Solo aquellos contemplan su divinidad, con vista sencilla, y pura, que menospreciando los pensamientos, y obras humildes, y terrenas, se apartan con Iesu Christo a lo mas alto del monte, donde libres ya de las turbaciones, y pensamientos que los hombres les causavan, y sin tener mancha de pecado grave, sublimados con eminencia de virtudes, y Fe pura, les manifiesta Dios la Imagen de su gloria, y claridad de su rostro, si merecen verle con los ojos purissimos de el alma. Tambien se dexa ver Iesu Christo de los que habitan en las Ciudades, Villas, y Aldeas, es a saber de los que se exercitan en la vida activa, y obras de caridad, pero no con aquella claridad, que se apareciò a aquellos que subieron con el al monte, y altura de las virtudes, como fueron S. Pedro, Santiago, y S. Iuan. Assi se apareciò a Moysen en la soledad, y a Elias en el Desierto, queriendo confirmar esta Doctrina, y dexandonos exemplos de perfecta pureça, y que no obstante, que es fuente de la inviolable santidad, con cuyo favor los demas la alcançan, y no tenia necessidad de la ayuda, y beneficio de la soledad (porque la plenitud de la pureça, no se podia manchar con las faltas de las turbas, ni el que santifica todas las cosas inmundas, podia contaminarse con la compañia de los hombres) con todo como dize San Mateo se subiò solo a orar al monte, instruyendonos con este su exemplo de retiro, a que si queremos nosotros hazer Oracion a Dios, con puro, y entero afecto, es fuerça nos apartemos tambien de la confusion, è inquietud de las turbas, para que aun viviendo en este cuerpo, nos podamos en alguna manera allegar a la semejança de aquella bienaventurança, que se promete a los Santos en la otra vida, y nos sirva Dios a nosotros, y a todos, de consuelo vniversal.
VII. In quo noster finis seu perfecta beatitudo consistat.
Tunc enim perfecte consummabitur in nobis illa nostri saluatoris oratio, qua pro suis discipulis orauit ad patrem dicens: ut dilectio qua dilexisti me in eis sit et ipsi in nobis, et iterum: ut omnes unum sint, sicut tu pater in me et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint, quando illa dei perfecta dilectio, qua prior nos ille dilexit, in nostri quoque transierit cordis affectum hac dominica oratione conpleta, quam credimus nullo modo posse cassari. quod ita fiet, cum omnis amor, omne desiderium, omne studium, omnis conatus, omnis cogitatio nostra, omne quod uiuimus, quod loquimur, quod spiramus, deus erit, illaque unitas quae nunc est patris cum filio. et filii cum patre in nostrum fuerit sensum mentemque transfusa, id est ut quemadmodum nos ille sincera et pura atque indissolubili diligit caritate, nos quoque ei perpetua et inseparabili dilectione iungamur, ita scilicet eidem copulati, ut quidquid spiramus, quidquid intellegimus, quidquid loquimur, deus sit, in illum, inquam, peruenientes quem praediximus finem, quem idem dominus orans in nobis optat inpleri: ut omnes sint unum sicut nos unum sumus, ego in eis et tu in me, ut sint et ipsi consummati in unum, et iterum: pater, quos dedisti mihi, uolo ut ubi ego sum et ipsi sint mecum. haec igitur destinatio solitarii, haec esse debet omnis intentio, ut imaginem futurae beatitudinis in hoc corpore possidere mereatur et quodammodo arram caelestis illius conuersationis et gloriae incipiat in hoc uasculo praegustare. hic, inquam, finis totius perfectionis est, ut eo usque extenuata mens ab omni situ carnali ad spiritalia cotidie sublimetur, donec omnis eius conuersatio, omnis uolutatio cordis una et iugis efficiatur oratio.
Cap. 7. En que consista el fin, y perfeccion de nuestras Oraciones.
Entonces tendrà efecto con perfeccion en nuestras almas aquella Oracion de el Salvador, con que rogò por sus dicipulos al Padre (diziendo: Para que el amor con que me amaste estè en ellos, y ellos en nosotros. Y luego buelve ha dezir: Para que todos sean vna, cosa de la manera que tu estàs en mi, y yo en ti, y que ellos vnidos con nosotros, sean vna misma cosa) quando aquel perfecto amor de Dios, con que su Magestad nos amò primero, se infundiere en el afecto de nuestro coraçon, cumpliendose lo que pide el en esta Oracion, lo qual creemos que no puede dexar de tener efecto. Cumplirse ha tambien esto quando nuestro amor, deseo, diligencia, conato, pensamiento, y finalmente todo lo que vemos, hablamos, y esperamos, serà Dios, y aquella vnidad, que tiene el Padre con el Hijo, y el Hijo con el Padre, ocuparà nuestro sentido, y entendimiento; es a saber, que de la manera, que Dios nos ama con vna claridad sinçera, pura, è indisoluble, nosotros tambien nos vnamos con su Magestad, con perpetuo; è inseparable amor, de modo que no esperemos, entendamos, ni digamos cosa que no sea de Dios, llegando a aquel fin, que diximos, que quando el Señor orò deseò que se cumpliera en nosotros, pues dixo: Para que todos sean vna cosa como nosotros lo somos, yo en ellos, y tu en mi, y con esto ellos vengan a ser vna misma cosa. Y luego añade: Padre mio quiero, que aquellos que me diste estèn conmigo, donde quiera que yo estoy. Este ha de ser el fin de el solitario, y toda su intencion procurar ser Imagen, y semejança de Dios, y tener prendas de la bienaventurança venidera, aun viviendo en este cuerpo mortal, y en cierta manera, estando en el mundo, començar a gozar, en parte, de aquella gloria, y compañia celestial. En esto consiste pues el fin de toda la perfeccion, que se alcança quando mortificada el alma, y apartada de todas las cosas carnales, y visibles, se levanta a las espirituales, è invisibles, demanera que toda su conversacion, y todos sus movimientos interiores, sean vna Oracion continua.
VIII. Interrogatio super eruditione perfectionis, per quam possimus ad perpetuam dei memoriam peruenire.
Germanus: Maior nobis ad praeteritae conlationis illius admirationem, ob quam huc recurrimus, magnitudo stuporis adcrescit. quantum enim incitamento doctrinae huius ad desiderium perfectae beatitudinis inflammamur, tantum maiore desperatione concidimus, ignorantes quemadmodum disciplinam tantae sublimitatis expetere uel obtinere possimus. quapropter quae in cella positi diutina meditatione uoluere coeperamus, quia necesse est loquaci forsitan prosecutione proferri, quaesumus ut explicari ea a nobis patienter admittas, quamquam sciamus beatitudinem tuam nullis solere offendi ineptiis infirmorum, quae uel ob hoc sunt in medium proferendae, ut quae in eis absurda sunt corrigantur. quantum itaque opinio nostra sese habet, cuiuslibet artis seu disciplinae perfectio necesse est ut a quibusdam mollibus incipiens rudimentis facilioribus primum ac tenerrimis initiis inbuatur, ut quodam rationabili lacte nutrita paulatim educataque succrescat atque ita ab imis ad summa sensim gradatimque conscendat: quibus cum fuerit planiora principia et quodammodo ianuas adreptae professionis ingressa, ad penetralia quoque perfectionis et excelsa fastigia consequenter et absque labore perueniat. nam quemadmodum pronuntiare puerorum quispiam simplices poterit copulas syllabarum, nisi prius elementorum characteres diligenter agnouerit? uel quomodo citatam legendi peritiam consequetur, qui breues et perangustas descriptiones nominum necdum est idoneus coniugare? qua autem ratione is qui peritia grammaticae disciplinae minus instructus est uel rhetoricam facundiam uel philosophicam scientiam consequetur? quapropter huic quoque sublimissimae disciplinae, per quam instruimur deo iugiter inhaerere, non dubito quaedam institutionis inesse fundamina, quibus primum firmissime conlocatis post haec superposita extollantur perfectionis excelsa fastigia. cuius haec esse principia tenuiter suspicamur, ut primum nouerimus qua meditatione teneatur uel cogitetur deus, deinde hanc eandem quaecumque est materiam quemadmodum ualeamus inmobiliter custodire, quod etiam non ambigimus culmen totius perfectionis exsistere. et idcirco quandam memoriae huius materiam, qua deus mente concipiatur uel perpetuo teneatur, nobis cupimus demonstrari, ut eam prae oculis retentantes, cum elapsos nos ab eadem senserimus, habeamus in promptu quo resipiscentes ilico reuertamur ac resumere illam sine ulla circuitus mora et inquisitionis difficultate possimus. euenit namque, ut cum de theoriis spiritalibus euagati ad nosmet ipsos uelut de letali sopore conuertimur et tamquam expergefacti materiam quaerimus, qua illam quae obruta est spiritalem memoriam resuscitare possimus, retardati ipsius inquisitionis mora, priusquam repperiamus eam, a nostro conatu iterum deuoluamur, et antequam spiritalis quidam pariatur intuitus, concepta cordis euanescat intentio. quam confusionem idcirco nobis accidere satis certum est, quia speciale aliquid prae oculis propositum uelut formulam quandam stabiliter non tenemus, ad quam possit uagus animus post multos anfractus ac discursus uarios reuocari et post longa naufragia uelut portum quietis intrare. itaque fit ut hac ignoratione ac difficultate mens iugiter praepedita errabunda semper et uelut ebria per diuersa iactetur et ne illud quidem quod casu potius quam industria sibimet occurrerit spiritale diu ac firmiter teneat, dum aliud ex alio semper recipiens sicut introitus eorum atque principia, ita etiam finem discessumque non sentiat.
Cap. 8. Pregunta: Acerca del modo, con que podemos llegar a vna continua memoria de Dios.
GERMANO. Mayor es la admiracion, que nos causa lo que has dicho en este Colloquio, que lo que dixiste en el passado, por cuya ocasion te avemos rogado que prosiguieras este. Porque quanto nos aficionamos al deseo de la perfecta bienauenturança, con la doctrina de este; tanto mas desconfiamos, ignorando de que manera podamos alcançar estado tan alto, y assi te rogamos que nos expliques lo que aviamos començado a meditar de espacio en nuestra Celda, aunque seamos largos, y molestos en proponerlo, pues sabemos que no te cansan las ignorancias que los imperfectos representan, y sacan a plaça, para enmendarlas, y corregirlas, segun nuestra opinion, la perfeccion, y entera inteligencia de qualquier arte, ò ciencia, es necessario que comience por vnos principios muy inteligibles, y fundamentos muy claros; para que creciendo en ellos, como con vna leche racional, de esse modo vaya subiendo por sus grados, y poco a poco de los fundamentos hasta el fin, y la cumbre. Enseñada vna vez el alma con estos principios, y como introduzida ya en la primera puerta del modo de vida que intenta, llegarà sin duda, y sin mucho trabajo a lo mas intimo de la perfeccion, y a lo mas alto della. Porque como podrà vn muchacho pronunciar las sillabas, sino conociere bien todas las letras? Como podrà leer con velocidad, el que no sabe juntar vna palabra con otra, por breve que sea? Finalmente como es possible, que el que no sabe gramatica, entienda la Retorica, y la Filosofia? Y assi la dotrina insigne, que nos enseña a estar siempre vnidos con Dios, es cierto que tiene primeros fundamentos de su enseñança, sobre que despues se pueda leuantar el alto edificio de la perfeccion, que tiene segun creo sus fundamentos. Primeramente avemos de saber, con que meditaciones podemos pensar en Dios, y conocerle? Despues de esto, con que modo podremos conseruar la materia de estas meditaciones? cosa en que juzgamos que consiste el fin de la perfeccion. Esta es la causa, porque deseamos entender el medio con que se haze concepto de Dios, y se conserua su memoria, para que teniendole delante de nuestros ojos, quando vemos que se nos desparece el fin, tengamos de repente adonde acudir, para cobrar la memoria de lo que ibamos meditando, y conseruarlo sin dificultad, y sin gastar mucho tiempo en ello. Acontece alguna vez, que quando diuertidos de los pensamientos espirituales, y devotos, queremos bolver como de vn sueño a recobrarlos; y despertando buscamos la materia con que podamos renovar aquella memoria devota, que se nos avia despintado; impedidos de la tardança de buscarla antes de hallarla, nos boluemos a diuertir, y primero se nos va de la imaginacion el concepto que aviamos hecho, que cobremos la vista espiritual de que gozavamos. Es cierto, que nos vemos en esta confusion, porque no tenemos cosa fixa adonde pueda el animo divertido recogerse despues de muchas interrupciones, y varios discursos, ni halla puerto seguro, aviendo passado grandes naufragios, y tempestades. De aqui viene, que impedido el entendimiento, con esta ignorancia, y dificultad, se va de acà para allà vagueando, como tomada del vino, y no conserua los pensamientos devotos que mas los tuuo de ventura, y acaso que por industria suya, y admitiendo vn pensamiento tras otro, de la manera que no advirtiò la entrada, y principio de ellos, tampoco percibe el fin, ni la salida.
VIIII. Responsio de efficacia intellectus qui per experientiam colligitur.
Isaac: Inquisitio uestra tam minuta atque subtilis proximae puritatis praesignat indicium, nec enim de his saltim interrogare, non dicam introspicere atque discernere quispiam praeualebit, nisi quem diligens et efficax mentis industria ac sollicitudo peruigil ad perscrutandam istarum profunditatem prouexerit quaestionum castigataeque uitae iugis intentio per experientiam fecerit actualem adtemptare puritatis huius limina ianuasque pulsare. et idcirco quoniam uideo uos non dicam pro foribus orationis illius uerae de qua disserimus adstitisse, sed ipsis quodammodo experientiae manibus penetralia eius et interiora palpare et quaedam membra iam iamque contingere, nec me laboraturum credo, ut iam intra aulam quodammodo ipsius oberrantes in adyta quoque, in quantum dominus direxerit, introducam, nec uos ad introspicienda haec quae demonstranda sunt ullo difficultatis obstaculo retardandos. proximus enim cognitioni est, qui quid inquirere debeat prudenter agnoscit, nec a scientia longe est, qui coepit intellegere quid ignoret. et idcirco non uereor notam proditionis uel leuitatis incurrere, si ea, quae in superiore tractatu de perfectione orationis disserens disputationi subtraxeram, propalaro, quorum uirtutem uobis in hoc exercitio ac studio conlocatis etiam sine ministerio nostri sermonis per dei gratiam arbitror fuisse reserandam.
Cap. 9. Que la pregunta sabia, es gran parte de la inteligencia de la duda.
ISAAC. Vuestra pregunta tambien ordenada, y sutil, da muestras de que tratais ya de la pureza del alma. Porque no puede vno penetrar, discernir, ni aun preguntar bien en esta materia, sino el que fuere muy diligente, de grande industria, agudeza de entendimiento, y muy viuo, para proponer la profundidad de estas questiones, y el que la intencion continua de la enmienda de su vida, y la experiencia actual le hiziere començar a tratar de la pureza, y entrar por las puertas de ella. Por tanto conociendo yo que vosotros, no solo lo aveis intentado entregaros con todas veras a aquella oracion verdadera que diximos, sino que en hecho de verdad andais rastreando, lo mas escondido, y interior de la cosa de que teneis ya algunos grados ganados, pienso que me costarà poco trabajo introduziros, con el fauor del Señor, en lo mas dificultoso de esta oracion continua, pues que ya teneis mediana noticia de su exercicio, ni avrà dificultad que os impida la inteligencia de lo que os tengo de mostrar, porque està muy cerca de conocer, y entender la dificultad, el que sabe bien lo que deve inquirir acerca de ella, y no esta lexos de saber, el que comiença a tener noticia de lo que ignora. Y assi no temo de incurrir en nota de liviandad, ni de culpa en no auerlo hecho antes, si aora declaro las cosas que dexè de dezir de la oracion en el Colloquio passado, cuya virtud, y fuerça, aunque yo no os la enseñare, os la enseñarà el Señor con su gracia, puesto que tratais con cuidado de emprender el camino de tan encumbrada virtud.
X. De institutione orationis perpetuae.
Quapropter secundum illam institutionem, quam paruulorum eruditioni prudentissime conparastis (qui alias elementorum traditionem primam percipere non possunt nec eorum uel agnoscere lineas uel intrepida manu queunt describere characteres, quam protypiis quibusdam et formulis cerae diligenter inpressis effigies eorum exprimere contemplatione iugi et cotidiana imitatione consuescant), huius quoque spiritalis theoriae tradenda uobis est formula, ad quam semper tenacissime uestrum intuitum defigentes uel eandem salubriter uoluere indisrupta iugitate discatis uel sublimiores intuitus scandere illius usu ac meditatione possitis. haec igitur uobis huius quam quaeritis disciplinae atque orationis formula proponetur, quam unusquisque monachus ad iugem dei memoriam tendens incessabili cordis uolutatione meditari expulsa omnium cogitationum uarietate consuescat, quia nec alias eam ullo modo poterit retentare, nisi ab omnibus fuerit corporalibus curis ac sollicitudinibus absolutus. quae sicut nobis a paucis qui antiquissimorum patrum residui erant tradita est, ita a nobis quoque non nisi rarissimis ac uere sitientibus intimatur. erit, itaque ad perpetuam dei memoriam possidendam haec inseparabiliter proposita uobis formula pietatis: deus in adiutorium meum intende: domine ad adiuuandum mihi festina. hic namque uersiculus non inmerito de toto scripturarum excerptus est instrumento. recipit enim omnes adfectus quicumque inferri humanae possunt naturae et ad omnem statum atque uniuersos incursus proprie satis et conpetenter aptatur. habet siquidem aduersus uniuersa discrimina inuocationem dei, habet humilitatem piae confessionis, habet sollicitudinis ac timoris perpetui uigilantiam, habet considerationem fragilitatis suae, exauditionis fiduciam, confidentiam praesentis semper adstantisque praesidii. qui enim iugiter suum inuocat protectorem, certus est eum semper esse praesentem. habet amoris et caritatis ardorem, habet insidiarum contemplationem inimicorumque formidinem, quibus perspiciens semet ipsum die noctuque uallatum confitetur se non posse sine sui defensoris auxilio liberari. hic uersiculus omnibus infestatione daemonum laborantibus inexpugnabilis murus est et inpenetrabilis lurica ac munitissimus clypeus. iste in acedia et anxietate animi conlocatos seu tristitia uel cogitationibus quibuscumque depressos salutis remedia desperare non patitur, ostendens illum quem inuocat inspicere iugiter nostra certamina atque a suis supplicibus non abesse. iste nos in spiritalibus successibus cordisque laetitia constitutos admonet extolli penitus non debere nec inflari de prospero statu, quem sine protectore deo retineri non posse testatur, dum non solum eum semper, sed etiam uelociter ut sibi auxilietur inplorat. iste, inquam, uersiculus unicuique nostrum in qualibet qualitate degenti necessarius et utilis inuenitur. nam qui se semper atque in omnibus desiderat adiuuari, manifestat quod non tantum in rebus duris ac tristibus, sed etiam in secundis ac laetis pari modo deo egeat adiutore, ut quemadmodum ex illis erui, ita in istis eum faciat inmorari, in neutro sciens humanam fragilitatem sine illius opitulatione subsistere. gastrimargiae passione perstringor, cibos quos heremus ignorat inquiro et in squalida solitudine ingeruntur mihi odores regalium ferculorum atque ad illorum desideria sentio me inuitissimum trahi: dicendum proinde mihi est: deus in adiutorium meum intende: domine ad adiuuandum mihi festina. anticipare horam statutae refectionis instigor seu modum iustae ac solitae parcitatis retinere cum magno cordis mei dolore contendo: cum gemitu mihi est proclamandum: deus in adiutorium meum intende: domine ad adiuuandum mihi festina. ieiuniis me ob inpugnationem carnis districtioribus indigentem stomachi prohibet lassitudo seu uentris ariditas constrictioque deterret: ut effectus meo desiderio tribuatur uel certe ut aestus carnalis concupiscentiae absque temperamento districtioris ieiunii conquiescant, orandum mihi est: deus in adiutorium meum intende: domine ad adiuuandum mihi festina. accedens ad refectionem hora legitima suggerente perceptionem panis exhorreo atque ab omni esu naturalis necessitatis excludor: cum heiulatu proclamandum est mihi: deus in adiutorium meum intende: domine ad adiuuandum mihi festina. uolentem me ob stabilitatem cordis insistere lectioni interpellans capitis prohibet dolor horaque tertia faciem meam ad sacram paginam somnus adlidit ac deputatum quietis tempus uel transgredi uel praeuenire conpellor, ipsum denique canonicum synaxeos psalmorumque modum intercidere me grauissima somni cogit inpressio: similiter proclamandum est mihi: deus in adiutorium meum intende: domine ad adiuuandum mihi festina. sublato ab oculis meis sopore multis me noctibus diabolicis insomniis uideo fatigatum omnemque a palpebris meis refectionem nocturnae quietis exclusam: cum suspiriis orandum est mihi: deus in adiutorium meum intende: domine ad adiuuandum mihi festina. adhuc me in conluctatione positum uitiorum titillatio carnis repente conpungit et ad consensum pertrahere dormientem blanda oblectatione conatur: ne ignis alienus exaestuans urat suaue olentes flosculos castitatis, clamandum mihi est: deus in adiutorium meum intende: domine ad adiuuandum mihi festina. extincta sentio libidinis incentiua et genitalem membris meis intepuisse feruorem: ut parta haec uirtus, immo gratia dei in me diutius uel perpetuo perseueret, intente dicendum est mihi: deus in adiutorium meum intende: domine ad adiuuandum mihi festina. irae, filargyriae, tristitiae stimulis inquietor cogorque propositam atque amicam mihi interrumpere lenitatem: ne in amaritudinem fellis perturbatione furoris abducar, cum summo mihi gemitu proclamandum est: deus in adiutorium meum intende: domine ad adiuuandum mihi festina. acediae, cenodoxiae, superbiae elatione pertemptor ac de aliorum neglegentia uel tepore quiddam sibi mens subtili cogitatione blanditur: ne in me praeualeat haec inimici perniciosa suggestio, cum omni contritione cordis orandum est mihi: deus in adiutorium meum intende: domine ad adiuuandum mihi festina. humilitatis et simplicitatis gratiam superbiae tumore deposito iugi conpunctione spiritus adquisiui: ne rursum ueniat mihi pes superbiae et manus peccatoris moueat me grauiusque de uictoriae meae elatione confodiar, totis mihi proclamandum est uiribus: deus in adiutorium meum intende: domine ad adiuuandum mihi festina. euagationibus animae innumeris ac diuersis et instabilitate cordis exaestuo nec cogitationum disparsiones ualeo cohercere, ipsamque orationem meam fundere absque interpellatione atque phantasmate inanium figurarum sermonumque et actuum retractatione non possum, tantaque me sentio sterilitatis huius ariditate constrictum, ut nullas omnino spiritalium sensuum generationes parturire me sentiam: ut de hoc animi squalore merear liberari, unde me gemitibus multis atque suspiriis expedire non possum, necessarie proclamabo: deus in adiutorium meum intende: domine ad adiuuandum mihi festina. directionem rursus animae, stabilitatem cogitationum, alacritatem cordis cum ineffabili gaudio et mentis excessu uisitatione sancti spiritus me sentio consecutum, exuberantia quoque spiritalium sensuum redundare reuelationem sacratissimorum intellectuum et antea mihi penitus occultorum repentina domini inlustratione percepi: ut in his merear diutius inmorari, sollicite mihi est frequenterque clamandum: deus in adiutorium meum intende: domine ad adiuuandum mihi festina. nocturnis daemonum terroribus circumuallatus exagitor et inmundorum spirituum phantasmatibus inquietor, spes ipsa mihi salutis ac uitae trepidationis horrore subtrahitur: ad salutarem uersiculi huius portum confugiens totis uiribus exclamabo: deus in adiutorium meum intende: domine ad adiuuandum mihi festina. rursus cum fuero consolatione domini reparatus et ipsius animatus aduentu uelut innumeris angelorum milibus me sensero circumsaeptum, ita ut eorum, quos morte grauius antea tremescebam et quorum tactum, immo uiciniam horrore mentis et corporis sentiebam, repente congressus expetere audeam ac prouocare conflictus: ut in me constantiae huius uigor per dei gratiam diutius inmoretur, totis mihi est uiribus proclamandum: deus in adiutorium meum intende: domine ad adiuuandum mihi festina. huius igitur uersiculi oratio in aduersis ut eruamur, in prosperis ut seruemur nec extollamur incessabili iugitate fundenda est. huius, inquam, uersiculi meditatio in tuo pectore indisrupta uoluatur. hunc in opere quolibet seu ministerio uel itinere constitutus decantare non desinas. hunc et dormiens et reficiens et in ultimis naturae necessitatibus meditare. haec uolutatio cordis uelut formula tibi salutaris effecta non solum inlaesum ab omni daemonum incursione custodiet, sed etiam cunctis te uitiis terrenae contagionis expurgans ad illas inuisibiles theorias caelestesque perducet atque ad illum ineffabilem ac perpaucis expertum prouehet orationis ardorem. hunc uersiculum meditanti tibi somnus inrepat, donec incessabili eius exercitatione formatus etiam per soporem eum decantare consuescas. hic tibi expergefacto primus occurrat, iste euigilantis cogitationes anticipet uniuersas, iste te de tuo surgentem cubili curuationi genuum tradat atque illinc deinceps ad omne opus actusque deducat, hic te omni tempore prosequatur. hunc meditaberis secundum praecepta legislatoris sedens in domo et ambulans in itinere, dormiens atque consurgens. hunc scribes in limine et ianuis Oris tui, hunc in parietibus domus tuae ac penetralibus tui pectoris conlocabis, ita ut haec ad orationem procumbenti sit tibi adclinis decantatio et exinde consurgenti atque ad omnes usus uitae necessarios incedenti fiat erecta et iugis oratio.
Cap. 10. Como puede alcançarse vna perpetua Oracion?
He de declarar yo aora el modo, y conocimiento de esta sciencia espiritual, que vosotros comparasteis con mucha propriedad, a los niños que comiençan a leer que no pueden conocer las primeras letras, ni los rasgos de ellas, ni escriuir con ligereza los characteres, sino es que vean las letras, ò vocablos en la cartilla, ò la materia, y con la continua contemplacion, ò imitacion, se enseñen a formar la figura de ellas. Poniendo vosotros los ojos con firmeça en este modo de Oracion, no solo atendereis a exercitaros siempre en ella, pero con su imitacion, y vso, subireis a los mas altos grados, que de tal exercicio se conocen. La forma pues de la inteligencia, que buscais de la Oracion es, que vn Religioso, desterrada la variedad de todos los pensamientos seculares, se acostumbre a continuar siempre la memoria de Dios: cosa que no podrà hazerla, sino se viere libre de cuidados temporales. Esta dotrina de la manera que fueron pocos los que nos la enseñaron, sucessores de aquellos padres antiguos, assi yo no darè cuenta de ella, sino a pocos, y a los que la desean de coraçon. Para conseruar perpetuamente la memoria de Dios, vsareis dia y noche de esta deuocion, de dezir, ò meditar: Deus in adiutorium meum intende. Domine ad adiuuandum me festina: que significa esto: Dios mio trata de ayudarme; Señor mio apresurate a fauorecerme. Este verso con mucha propriedad se ha tomado, y escogido de entre los demas de la S. Escritura, para començar todas las Horas Canonicas, y es a proposito para el principio de cada obra; porque remedia todos los defectos, dicho con devocion, y eficacia, comprehende todos los afectos buenos, que pueden venirle a la naturaleza humana, y se acomoda con harta propriedad a qualquiere estado, y al remedio de todas las tentaciones. Contiene en si la inuocacion de Dios, contra todas las dificultades que pueden ofrecerse. Tiene humildad de confession pia, vigilancia de solicitud, temor de Dios perpetuo, consideracion de la propria fragilidad, esperança de ser oido, confiança continua de la assistencia, y presencia del auxilio, y fauor de Dios. Porque el que siempre inuoca a su Protector, està seguro que continuamente le assiste para su ayuda. Contiene a mas de esto el sobredicho verso, ardor de caridad, amor, aduertencia de las persecuciones, y traiciones, y temor de los enemigos, y viendose dia; y noche cercado de ellos, confiessa que no se puede librar, sin el amparo de su defensor. Es este Lugar de la Escritura vn muro inexpugnable, vn cosalete inpenetrable, vn escudo en defensa de todos los que son perseguidos de el Diablo. El haze que no desesperemos de el remedio de nuestra salud, quando nos persigue la pereza, la aflicion de espiritu, la tristeza, y qualesquiere pensamientos malos, mostrandonos, que el que invocamos vee continuamente nuestras peleas, y no està lexos de nosotros. Este quando tenemos alegria interior, con ocasion de los buenos sucessos espirituales nos amonesta, a que no nos ensobervezcamos, ni desvanezcamos viendonos en prosperidad, dandonos a entender, que sin favor de el Señor, no podemos gozar de ella; pues confessamos, no solo que tenemos necessidad, de que nos oyga, y ayude siempre, pero que lo haga presto. Finalmente es vtil, y necessario para cada vno de nosotros, en qualquiere necessidad, que se viere. Porque el que desea que le ayude Dios siempre, y en todas las cosas, confiessa, que no solo en las tristes, y adversas, pero aun en las alegres, y prosperas assi mismo necessita de su ayuda; para que le libre de aquellas, y le conserve en estas; estando cierto, que la fragilidad humana, en ninguna cosa tiene constancia, sin que Dios se la de. Si me tienta la gula, y en el Desierto busco comidas extraordinarias, y en la soledad, se me acuerda el olor de las carnes delicadas; y manjares de Palacio, y parece que se mueve la voluntad tras el deseo de ellos, acudo a dezir: Deus in adiutorium meum intende, &c. Si me tienta el Diablo de comer antes de la hora ordinaria, ò me sabe malo guardar la justa, y acostumbrada medida de el maniar, conviene que con sentimiento repita: Deus in adiutorium meum intende, &c. Quando veo que necessito de ayunar con rigor para el remedio de las tentaciones sensuales, y me quiero escusar con la flaqueça de estomago, sequedad, y encogimiento de el; para que cumpla yo con mi obligacion, y aquellas tentaciones desaparezcan, sin remedio fuerte de ayunos extraordinarios, he de orar diziendo: Deus in adiutorium meum intende, &c. Si llegando la hora ordinaria de comer, me enfada el pan que me ponen delante, y me hallo sin apetito, aun para tomar el sustento natural, y necessario, he de acudir al Señoc, inuocandole con estas palabras: Deus in adiutorium meum intende, &c. Caso que el dolor de cabeça me impida quando quiero leer algo; para quietar la variedad de la imaginacion, y a las nueve de el dia, me haze dar cabeçadas, sobre el libro devoto, donde acostumbro leer, y me fuerça a anticipar, ò alargar la hora acostumbrada de el sueño, y viendome agravado de el, hago interrupciones en las Horas Canonicas, y los Psalmos, remediarse ha esto con el dezir de coraçon: Deus in adiutorium meum intende, &c. Viendo a mas de esto, que no puedo dormir, y las noches que duermo me hallo fatigado con sueños, è ilusiones de el Demonio, y que al tiempo que los otros duermen, yo ni puedo tener vn punto de quietud, he de pronunciar con suspiros: Deus in adiutorium meum intende, &c. Quando me veo aun en la pelea de los vicios, y me alagan los deleites de la deshonestidad, y al tiempo que estoy dormido, me provocan con sueños engañosos a consentir despues en el pecado; para que no suceda que los vehementes ardores de la carne marchiten las flores suaves de la castidad, heme de valer, diziendo: Deus in adiutorium meum intende, &c. Si a caso siento en mi muertos los incentivos de la luxuria, y me hallo con el cuerpo mortificado, y sin fuerças; para que esta virtud, ò por mejor dezir gracia de Dios, me dure mucho, ò para siempre, he de dezir con devocion: Deus in adiutorium meum intende, &. Inquietanme las tentaciones de tristeza, de avaricia, y de ira, y me tientan de no ser tan benigno como soy de mi natural; para que no se siga que con la turbacion me haga amargo, y desabrido a los proximos, invocarè a Dios gimiendo, con estas palabras: Deus in adiutorium meum intende, &c. Persigueme la pereça, vana-gloria, y sobervia, y me parece que hago mucho, en comparacion de la negligencia, y tibieça de los otros, para que no me vença esta tentacion de el enemigo, dirè con verdadera contricion: Deus in adiutorium meum intende, &c. Vencida ya la sobervia con continua compuncion de el espiritu, vine a alcançar la gracia de la humildad, y sencillez; para que no me rinda otra vez la sobervia, y la mano, y poder de el pecador, me haga mudar de camino, y la misma victoria sea causa de mi perdicion, cantarè con todas mis fuerças: Deus in adiutorium meum intende, &c. Ando distraido con inumerables, y diferentes evagaciones de el alma, no puedo refrenar la mudança de pensamientos, ni tener Oracion sin estorvo, y fantasmas de figuras vanas, y memoria de palabras, y obras inutiles, y me siento tan constreñido de sequedad, y esterilidad de espiritu, que no puedo mover en mi ningun afecto devoto; para librarme de este descaecimiento de animo, de quien no puedo escaparme, aun con muchos gemidos, y suspiros, es forçoso dezir: Deus in adiutorium meum intende, &c. Conozco, que con el favor de el Espiritu Santo, posseo ya la quietud de mi alma, constancia en buenos pensamientos, alegria de coraçon, con vn gozo inefable, y olvido de cosas temporales, abundancia de afectos buenos, y que he alcançado con la ilustracion repentina de el Señor, conocimiento, y revelacion de cosas ocultas, y nunca antes conocidas; para que me dure mucho este estado, he de dezir con cuydado, y muy amenudo: Deus in adiutorium meum intende, &c. Atormentanme los temores nocturnos de los Demonios, y me inquietan las fantasmas de malos espiritus, con el horror de aquel temor, vengo a perder la esperança de mi salvacion, y desesperar de alcançar la vida eterna; entonces me acojo al puerto de este verso, cantando: Deus in adiutorium meum intende, &c. De alli a vn poco, quando me hallo reparado con la consolacion de el Señor, y animado con su venida, me parece que estoy rodeado de millares de Angeles, demanera que me atrevo a desafiar, y salir en campaña con aquellos a quien antes temia tanto, y que temblava de acercarmeles, y me causava horror en el cuerpo, y alma, solo el considerar, que me estavan cerca; para que el valor de esta constancia, con el favor, y gracia de el Señor, me dure mucho, dirè con grande afecto: Deus in adiutorium meum intende, &c. En este verso avemos de pensar siempre en las cosas prosperas para conservarnos en ellas, y no ensobervecernos, y en las adversas para librarnos de los peligros, en que nos vemos. Ten la memoria continua de el en tu coraçon; cantanlo siempre en qualquier obra, ò ministerio, y aun quando andas camino. Dezirlo has comiendo, y haziendo qualquier hazienda, por humilde que sea. Rebolviendo este verso en tu imaginacion, como vna formula, y exemplo, que te importa; no solo te veràs libre de qualquiere tentacion de los Demonios, sino que purgado ya de todos los vicios terrenos, subiràs a aquellas contemplaciones invisibles, y celestiales, y a aquel inefable fervor de Oracion, no conocido de muchos, y manifestado a pocos. Medita en este verso quando te baxas a dormir, hasta que enseñado con el exercicio de el vengas a dezirlo, aun en sueños. Ocupate en el, en despertandote, y sea este pensamiento el primero de todos, que tu admitas, haz que te acompañe de la cama al oratorio, y despues te guie, para todas tus acciones, y estè siempre en tu boca. Meditaràs en el, como dize Moysen; quieto en tu casa, caminando, durmiendo, y velando, escrivirle has en la entrada, y puerta de tu casa, en las paredes de ella, y en lo mas escondido de tu pecho. Demanera que quando te pongas a orar lo cantes, y tambien quando te levantas de la Oracion, y en fin te sirva el de vna Oracion perpetua, y muy levantada, para todos los vsos necessarios de la vida.
XI. De perfectione orationis, ad quam praedicta traditione conscenditur.
Istam, istam mens indesinenter formulam teneat, donec usu eius incessabili et iugi meditatione firmata cunctarum cogitationum diuitias amplasque substantias abiciat ac refutet, atque ita uersiculi huius paupertate constricta ad illam euangelicam beatitudinem, quae inter ceteras beatitudines primatum tenet, prona facilitate perueniat. beati enim inquit pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum. et ita quis per istiusmodi paupertatem egregius pauper exsistens illud propheticum inplebit eloquium: pauper et inops laudabit nomen domini. et re uera quae maior aut sanctior potest esse paupertas quam illius, qui nihil se praesidii, nihil uirium habere cognoscens de aliena largitate cotidianum poscit auxilium, et uitam suam atque substantiam singulis quibusque momentis diuina ope intellegens sustentari uerum se mendicum domini non inmerito profitetur, suppliciter ad eum cotidie clamans: ego autem mendicus et pauper sum: deus adiuuat me. ac sic ad illam quoque multiformem scientiam dei ipso inluminante conscendens incipiat deinceps sublimioribus ac sacratioribus mysteriis saginari secundum illud quod dicitur per prophetam: montes excelsi ceruis: petra refugium erinaceis. quod satis proprie huic quem diximus sensui coaptatur, eo quod quisquis in simplicitate atque innocentia perseuerans nulli est noxius uel molestus, sed sua tantum simplicitate Contentus solummodo se ab insidiantium praeda desiderat contutari, uelut erinaceus spiritalis effectus iugi euangelicae illius petrae uelamine protegatur, id est memoria dominicae passionis praedictique uersiculi incessabili meditatione munitus infestantis inimici declinet insidias. de his spiritalibus erinaceis et in Prouerbiis ita dicitur: et erinacei gens inualida, qui fecerunt in petris domos suas. et re uera quid inualidius Christiano, quid infirmius monacho, cui non solum nulla iniuriarum uindicta subpeditat, sed ne leuis quidem tacitaque commotio saltim intrinsecus pullulare conceditur? quisquis autem ex hoc proficiens statu non solum innocentiae simplicitatem possidet, sed etiam discretionis uirtute munitus uirulentorum serpentium exterminator effectus est habens contritum Satanan sub pedibus suis, et ad figuram rationabilis cerui mentis alacritate peruenit, pascetur in propheticis atque apostolicis montibus, id est excelsissimis eorum ac sublimissimis sacramentis. quorum iugi pascuo uegetatus omnes quoque psalmorum adfectus in se recipiens ita incipiet decantare, ut eos non tamquam a propheta conpositos, sed uelut a se editos quasi orationem propriam profunda cordis conpunctione depromat uel certe ad suam personam aestimet eos fuisse directos, eorumque sententias non tunc tantummodo per prophetam aut in propheta fuisse conpletas, sed in se cotidie geri inplerique cognoscat. tunc enim scripturae diuinae nobis clarius perpatescunt et quodammodo earum uenae medullaeque panduntur, quando experientia nostra earum non tantum percipit, sed etiam praeuenit notionem, sensusque uerborum non per expositionem nobis, sed per documenta reserantur. eundem namque recipientes cordis affectum, quo quisque decantatus uel conscriptus est psalmus, uelut auctores eius facti praecedemus magis intellectum ipsius quam sequemur, id est ut prius dictorum uirtutem quam notitiam colligentes, quid in nobis gestum sit uel cotidianis geratur incursibus superueniente eorum meditatione quodammodo recordemur, et quid nobis uel neglegentia nostra pepererit uel diligentia conquisierit uel prouidentia diuina contulerit uel instigatio fraudauerit inimici uel subtraxerit lubrica ac subtilis obliuio uel intulerit humana fragilitas seu inprouida fefellerit ignoratio, decantantes reminiscamur. omnes namque hos adfectus in Psalmis inuenimus expressos, ut ea quae incurrerint uelut in speculo purissimo peruidentes efficacius agnoscamus et ita magistris adfectibus eruditi non ut audita, sed tamquam perspecta palpemus, nec tamquam memoriae conmendata, sed uelut ipsi rerum naturae insita de interno cordis parturiamus adfectu, ut eorum sensus non textu lectionis, sed experientia praecedente penetremus. atque ita ad illam orationis incorruptionem mens nostra perueniet, ad quam in superiore tractatu, quantum dominus donare dignatus est, ordo conlationis ascendit: quae non solum nullius imaginis occupatur intuitu, sed etiam nulla uocis, nulla uerborum prosecutione distinguitur, ignita uero mentis intentione per ineffabilem cordis excessum inexplebili spiritus alacritate profertur, quamque mens extra omnes sensus ac uisibiles effecta materies gemitibus inenarrabilibus atque suspiriis profundit ad deum.
Cap. 11. A quan perfecta Oracion se sube por este medio.
Tenga siempre nuestro entendimiento esta forma de Oracion, hasta que confirmado en el exercicio de ella, menosprecie todos los pensamientos de riquezas, y grandes possessiones, y reducido a sola esta Oracion, y versiculo, alcançe con facilidad aquella bienaventurança Evangelica, que tiene el primer lugar entre todas las demas de quien se dize: Bienaventurados los pobres de espiritu, porque de ellos es el Reino de los Cielos. Siendo vno pobre conocido, con esta pobreça cumplirà con lo que dixo el Profeta Rey: El pobre, y el necessitado alabaran tu nombre. Y en efecto que mayor pobreça puede aver, ni mas santa que la de aquel que conoce, que no tiene de si ningun amparo, ni fuerças, y pide favor de la liberalidad de otro, y entiende, que su vida, y caudal necessitan de ser amparados de Dios, continuamente se conoce por pobre, y mendigo de su Magestad, diziendole cada dia, con David: Yo soy mendigo, y pobre ayudame Señor. Ilustrada de Dios el alma, por este medio, y subiendo con su favor a aquella ciencia divina vniversal, comiença a meditar en misterios mas sagrados, sublimes, y profundos, segun lo que se dize, por el Psalmista: Los montes altos sirven para los Ciervos, y las piedras para los Eriços. Acomodase bien este lugar al sentido, que dezimos; porque qualquiere que perseverando en la sencillez, è inocencia, a ninguno haze daño, ni es molesto, sino que està contento con su suerte, y solo desea librarse de las azechanças de sus enemigos, hecho vn Erizo espiritual se cubre con el amparo de aquella piedra de el Evangelio, a saber es la memoria de la Passion de Christo, y fortalecido con la Meditacion continua de este verso, se escapa de las tentaciones, y molestias de el enemigo. De estos Erizos espirituales dixo Salomon: Los Erizos son animales, que no saben ofender; sino solo defenderse, haziendose vn obillo; estos se escondieron en las cavernas, y agujeros de las piedras. En efecto que cosa mas flaca, y sin defensa humana, que vn Christiano? Que cosa más debil, que vn Religioso? A quien no solo no se le concede el vengar las injurias; pero ni se le permite que se enoje, ni quiera mal, ni haga daño a nadie, aun secretamente? Todos los que aprovechando en este estado, posseen la simplicidad de la inocencia, y la virtud de la prudencia, tienen valor para hechar las Serpientes, y ahuyentarlas, y sujetar a Satanas debaxo de sus pies, y auiendo llegado con la alegria interior, a representar la semejança de vn cieruo racional, se apacentaran en los montes Profeticos, y Apostolicos, a saber es con los Sacramentos, y misterios altos, y sublimes, con cuyo pasto bien dispuestos, y esforçados recibiran en si todos los afectos de los Psalmos, y los començaràn a cantar de manera, que los diràn no como compuestos por David sino como vna oracion propia, los recitaran con gran compuncion de coraçon, como, si ellos mismos los huviessen compuesto ò por lo menos se persuadiran, que se han escrito tambien por respeto de ellos; y assi entenderan que su efecto, no solo se cumpliò por David, sino que experimentaràn que se cumple cada dia en ellos. Entonces entendemos mejor la Sagrada Escritura, y en cierta manera se nos descubren sus venas, y sentidos encubiertos, quando nuestra experiencia, no solo las percibe, pero las previene, y se adelanta a la noticia de ellas, no por la que le dan los Interpretes, sino por lo que experimenta en su interior. Porque sintiendonos tocados, y mouidos del afecto, con que el Psalmo se cantò, o escriuiò, como si fuessemos autores de el, nos adelantaremos a su inteligencia, antes que ninguno nos la explique, ò por dezirlo mas claro, sintiendo primero la virtud de aquellas palabras, que su significacion, en cierta manera, por medio de la Meditacion de ellas, nos vendrà a la memoria lo que ha passado, y passa cada dia en nuestros coraçones, y cantandolos advertiremos que efecto ha hecho en nuestro interior, ò la diligencia, ò negligencia, ò lo que nos ha dado la divina providencia, ò quitado el enemigo, de que nos va privado la inadvertencia de el olvido, ò que avemos perdido por causa de la fragilidad humana, ò finalmente en que nos ha engañado la ignorancia. En los Psalmos hallamos explicados todos estos afectos, para que conozcamos con mayor eficacia, como en vn espejo purissimo, lo que passa por nosotros, y enseñados de este modo, no los percibamos como cosa solo oyda, sino experimentada, y tocada con nuestras manos, y no como historia agena de que se nos acuerda, sino como vna propiedad vnida con la naturaleza de las acciones, que lo avemos conocido por el afecto interno de nuestro coraçon, y penetrado aquellos sentidos, no tanto por la licion de el Texto, quanto por nuestras obras, y acciones. Con esto llegarà nuestra alma a aquella Oracion perfectissima de que avemos tratado en los Capitulos passados, con el favor de el Señor. Es esta a quien no embaraça ni impide alguna imaginacion sensible, ni la distingue algun sonido de vozes, ni palabras, sino que se continua con atencion fervorosa de el entendimiento, por medio de excessos, y extasis inexplicables de el espiritu, y vna alegria de coraçon, que no se puede declarar con palabras. Finalmente haze vno esta Oracion a Dios con gemidos, y suspiros inenarrables, quando esta abstracto de todas las materias, y cosas sensibles, y visibles.
XII. Interrogatio, quemadmodum spiritales cogitationes inmobiliter teneantur.
Germanus: Non solum nobis traditionem spiritalis huius quam poposcimus disciplinae, sed ipsam plane perfectionem satis aperte atque dilucide putamus expressam. quid enim potest esse perfectius quidue sublimius quam dei memoriam tam conpendiosa meditatione conplecti atque unius uersiculi uolutatione a cunctis uisibilium terminis emigrare et quodammodo affectus orationum cunctarum breui sermone concludere? et idcirco unum quod superest adhuc nobis precamur exponi, quemadmodum hunc eundem uersiculum quem nobis uice formulae tradidisti stabiliter retinere possimus, ut sicut per dei gratiam sumus a saecularium cogitationum ineptiis liberati, ita spiritales quasque inmobiliter retentemus.
Cap. 12. Pregunta: Como puedan conservarse invariables los buenos pensamientos?
GERMANO. Pareceme que se nos ha explicado harto claro, y expressamente; no solo la ciencia espiritual, que te pidimos, sino aun la misma perfeccion. Porque no puede aver cosa mas perfecta, ni mas levantada de punto que continuar la memoria de Dios, con vna Meditacion tan breve, y con la inteligencia de el verso sobredicho, apartarse de todas las cosas visibles, y en cierta manera, comprehender en breves palabras, los afectos de todas las Oraciones. Vna cosa queda, y deseamos nos la expliques, que es, de que manera podamos conservar siempre en la memoria, aquel Deus in adiutorium meum intende, &c. Que nos diste en lugar de formula, è imagen de la Oracion? Para que como nos avemos librado con la gracia de el Señor, de todos los pensamientos vanos de el siglo, assi conservemos con firmeça los buenos, y devotos.
XIII. De mobilitate cogitationum.
Cum enim capitulum cuiuslibet psalmi mens nostra conceperit, insensibiliter eo subtracto ad alterius scripturae textum nesciens stupensque deuoluitur. cumque illud in semet ipsa coeperit uolutare, necdum illo ad integrum uentilato oborta alterius testimonii memoria meditationem materiae prioris excludit. de hac quoque ad alteram subintrante alia meditatione transfertur, et ita animus semper de psalmo rotatus ad psalmum, de euangelii textu ad apostoli transiliens lectionem, de hac quoque ad prophetica deuolutus eloquia et exinde ad quasdam spiritales delatus historias per omne scripturarum corpus instabilis uagusque iactatur, nihil pro arbitrio suo praeualens uel abicere uel tenere nec pleno quicquam iudicio et examinatione finire, palpator tantummodo spiritalium sensuum ac degustator, non generator nec possessor effectus. atque ita mens mobilis semper ac uaga in tempore quoque synaxeos uelut ebria per diuersa distrahitur, nullum officium conpetenter exsoluens. uerbi gratia cum orat, psalmum aut aliquam recolit lectionem. cum decantat, aliud quid meditatur quam textus ipsius continet psalmi. cum lectionem recitat, faciendum aliquid uoluit factumue reminiscitur. atque in hunc modum nihil disciplinate nec oportune recipiens uel dimittens uelut fortuitis agi uidetur incursibus, retinendi ea quibus delectatur uel inmorandi eis non habens potestatem. necessarium ergo nobis est prae omnibus nosse quemadmodum haec spiritalia conpetenter explere possimus officia uel certe hunc eundem uersiculum, quem nobis uice formulae tradidisti, inmobiliter custodire, ut omnium sensuum ortus ac fines non in sua uolubilitate fluctuent, sed in nostra dicione consistant.
Cap. 13. De la instabilidad de el pensamiento.
Haziendo concepto nuestro entendimiento de la inteligencia de vn Psalmo, sin advertirlo, olvidado luego de aquel, salta al Texto de otra Escritura, admirandose, de que no conozca, como se ha divertido, hasta que ya lo està, y quando quiere conservar este en su imaginacion, a penas ha començado a entenderlo, quando representandosele a la memoria otro Lugar Sagrado, borra la Imagen de el primero, y se passa cada punto de vna Meditacion a otra. Y assi rodando el entendimiento de vn Psalmo a otro, de el Texto de el Evangelio, a la licion de el Apostol, ò de esta a la materia de las Profecias, y de aqui a algunas Historias espirituales: y devotas, va corriendo por la Escritura Sagrada, sin tener constancia ni firmeça en cosa determinada. Parece que no esta en su mano, ni el echar el pensamiento malo, ni conservar el bueno, ni concluirlo con maduro examen, començando solamente a gustar, y tocando de passo los sentidos espirituales, sin hazer assiento en ellos. Finalmente la imaginacion movible siempre, y vageando aun en el tiempo de la Oracion, se va de acà para allà, como vn embriago, sin cumplir bien, ni con devocion, con el Oficio de alguna de las Horas Canonicas. Quando dize vn Psalmo, se le representa otra Licion; quando canta algo, medita en otra cosa, de lo que aquella contiene, quando lee vna Licion, piensa en lo que ha de hazer, ò lo que ha hecho, y de este modo sin recibir, ni admitir de proposito cosa buena en el pensamiento, paréce, que se dexa llevar de todo quanto a caso se le ofrece, sin poder conservar, aun las cosas en que piensa con gusto. Es pues necessario saber, de que modo podamos cumplir con estas devociones espirituales, como devemos, y conservar siempre aquel verso, que nos diste por exemplo; para que el principio, y fin de los buenos afectos, con la gracia de Dios estè en nuestra mano, y no nos dexemos llevar de aquella variedad, è instabilidad de pensamientos.
XIIII. Responsio, quemadmodum stabilitas cordis seu cogitationum possit adquiri.
Isaac: Licet pridem super hac re disputantibus nobis de orationis statu, quantum reor, sit sufficienter expressum, tamen quia uobis haec eadem poscitis iterari, de confirmatione cordis breuiter intimabo. tria sunt quae uagam mentem stabilem faciunt, uigiliae, meditatio et oratio, quarum adsiduitas et iugis intentio conferunt animae stabilem firmitatem. quae tamen alias nullo modo poterit adprehendi, nisi per operis non filargyriae, sed sacris coenobii usibus dedicati infatigabilem iugitatem omnes omnino sollicitudines et curae uitae praesentis prius fuerint abdicatae, ut ita illud apostolicum mandatum: sine intermissione orate possimus inplere. perparum namque orat, quisquis illo tantum tempore quo genua flectuntur orare consueuit. numquam uero orat, quisquis etiam flexis genibus euagatione cordis qualicumque distrahitur. et idcirco quales orantes uolumus inueniri, tales nos esse oportet ante tempus orandi. necesse est enim mentem in tempore supplicationis suae de statu praecedente formari illisque eam cogitationibus orantem uel ad caelestia sublimari uel ad terrena demergi, quibus ante orationem fuerit inmorata. Hue usque abbas Isaac adtonitis nobis secundam conlationem de orationis qualitate digessit. cuius doctrinam super illius praedicti uersiculi meditatione, quam uelut informationis loco ab incipientibus tradiderat retinendam, admirantes admodum et excolere tenacissime cupientes, utpote quam conpendiosam ac facilem credebamus, difficiliorem satis ad obseruandum experti sumus quam illud studium nostrum, quo solebamus antea per omne scripturarum corpus absque ullius perseuerantiae uinculo uaria passim meditatione discurrere. constat igitur neminem prorsus ob inperitiam litterarum a perfectione cordis excludi nec rusticitatem obesse ad capessendam cordis atque animae puritatem, quae conpendiosissime adiacet cunctis, si modo sanam et integram mentis intentionem iugi ad deum uersiculi huius meditatione seruauerint.
Cap. 14. Como puede adquirirse la perseverancia en los buenos pensamientos?
ISAAC. Aunque me parece, que he dado satisfacion a lo que de presente me preguntas, quando tratè de la Oracion; pero porque me lo buelves otra vez a preguntar, bolverè yo tambien a tratar, aunque con brevedad, y firmeça de el coraçon, en vn mismo exercicio. Tres cosas ay para remediar la instabilidad, y variedad de vn entendimiento, que son las Vigilias, la Meditacion, y la Oracion, y quanto vno se da mas a la continuacion de ellas, y su ordinario vso; tanto mas sentirà firmeça, y constancia en los pensamientos Esto lo alcançarà tambien por obras, no de avaricia, ni de propia comodidad; sino de las que vsan continuas, los demas de la comunidad, y con esse exemplo, olvidandose de todos los cuidados, y afanes de el mundo, y de la vida presente, toda su intencion la tendrà en la repeticon de aquel verso; para que con esto cumpla con lo que dixo el Apostol: Tened Oracion sin interrumpirla jamas: Porque no tiene mucha Oracion, el que solo ora el tiempo que està de rodillas; pero lo que es peor, podemos dezir, que nunca ora, el que aun quando està arrodillado se dexa llevar de qualquier pensamiento que le ocurre. Por tanto, quales queremos hallarnos en la Oracion, tales nos avemos de conservar antes de ella; porque es verisimil, y aun necessario, que el entendimiento conserve en la Oracion las especies, que precedieron a ella, y segun aquellas, ò tenga Oracion muy levantada, ò llena de turbaciones, pensamientos, y cuydados terrenos. Aqui acabò el segundo Colloquio de la Oracion el Abad Isaac, con grande admiracion nuestra, y procurando nosotros con mucho afecto, poner por obra la insigne Doctrina, a cerca de el: Deus in adiutorium meum intende, &c. De que el avia aconsejado, que vsasen los principiantes, en lugar de formula de la Oracion, y creyendo que era facil, y breve, la avemos experimentado mas dificil de guardar, que aquel nuestro exercicio con que soliamos discurrir de ordinario, con diferentes Meditaciones, por los libros de la Escritura, saltando de acà para allà, sin atar cosa con cosa. De aqui se colije que ninguno se deve escusar de ser perfecto, con color de la ignorancia, y pocas letras, ni pensar que la rusticidad, y falta de la policia humana, impide la pureça de el alma, que se puede alcançar con el favor de el Señor, en breve tiempo, si con sana, entera, y buena intencion, invocarè siempre a Dios con el verso sobredicho.
Texto latino: Conlationes XXIIII, ed. M. Petschenig, Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum 13, Viena, 1886, cotejado con los facsímiles; sin el aparato crítico. · Traducción de fray Miguel Vicente de las Cuevas, cartujo († h. 1658), Obras de Iuan Casiano, Zaragoza, Juan de Ibar, 1661 (ejemplar de la Biblioteca Nacional de España). Ortografía y erratas de la edición conservadas; las abreviaturas se han desarrollado. Texto de dominio público en Francia (art. L123-1 del Código de la Propiedad Intelectual francés). Transcripción y revisión: Abbatia Sancti Petri de Curte. Señalar un error