Les Paroles des anciens (Verba seniorum, livre VII)
Contre l’amour de l’argent, et du parfait renoncement
Contra philargyriam, et de perfecta abrenuntiatione.
Ce livre n’est pas traduit dans l’édition utilisée ; le latin est donné seul.
Quidam juvenis volebat abrenuntiare mundo, et frequenter eum egressum de domo sua revocabant cogitationes involventes plurimis negotiis; erat enim dives valde. Uno die egresso eo, hostes immundi circumdederunt eum, et multum pulverem excitaverunt ante illum. Ille vero confestim exspolians se et jactans vestimenta sua, currebat nudus ad monasterium. Declaravit autem Deus uni seni, dicens: Surge, et suscipe athletam meum. Surgens ergo senex, obviavit illi nudo; et cognoscens causam, admiratus est, et dedit illi habitum monachalem. Quando autem aliqui veniebant ad senem requirere de cogitationibus variis, instruebat eos de abrenuntiatione mundana, et dicebat: Illum fratrem requirite, qui nec indumenta sui corporis servavit, quia ego ad mensuram renuntiationis istius necdum perveni.
Dicebat autem Paulus abbas Galata: Si aliquas res voluerit monachus in cella sua habere præter eas sine quibus non potest vivere, frequenter cogitur e cella egredi, et ita a dæmonibus prævaricatur ac decipitur. Hic autem ipse Paulus in una quadragesima cum sextario lentis et parvo vasculo aquæ perduravit, et unam mattulam faciens, eamdem texebat et retexebat, ne tantummodo foras exiret.
Quidam frater requisivit senem, dicens: Fac, abba, charitatem, et dic mihi sermonem, quid debeam in juventute congregare, ut habeam illud in senectute. Respondit senex: Aut Christum adipiscere, et cogita de te; aut certe pecuniam, ne mendices; ergo tuum est eligere aut Dominum Deum, aut mammonam.
Frequenter abbas Agathon suum discipulum commonebat, dicens: Ne aliquando tale aliquid tibi acquiras, quod fratri te petenti dare pigeat, et per hoc inveniaris mandata Dei transgrediens. Qui petit, da ei; et volenti a te mutuari, ne avertaris.
Texte latin : Verba seniorum, livre VII des Vitae Patrum, traduit du grec par Paschase de Dume pour l’abbé Martin (Martin de Braga), dans l’édition d’H. Rosweyde reprise par la Patrologie latine de Migne, t. 73 (réimpression de 1879), col. 1025–1062, relu sur les fac-similés ; sans les notes ni les renvois de l’éditeur, ni le texte grec du chapitre XLIV donné en note. Texte du domaine public en France (art. L123-1 du code de la propriété intellectuelle). Transcription et révision : Abbatia Sancti Petri de Curte. Signaler une erreur