Les Paroles des anciens (Verba seniorum, livre VII)
Que le moine ne doit s’affliger de rien qu’il ait perdu
Nihil dolendum monacho, si quid perdiderit aut amiserit.
Ce livre n’est pas traduit dans l’édition utilisée ; le latin est donné seul.
Abbas Macarius dum esset in Ægypto, et egressus fuisset de cella sua, regressus invenit quemdam latronem furantem id quod in cella sua haberet. Stetit ergo et ipse tanquam peregrinus, et carricavit animal cum illo; et cum magna patientia deduxit eum, dicens: Nil intulimus in hunc mundum: Dominus dedit, Dominus abstulit, sicut illi placuit, ita factum est, benedictus Dominus in omnibus.
Quidam frater vicinus cujusdam magni senis, occulte ingrediebatur cellam ejus; et quidquid habebat senex, furabatur. Cum autem videret senex, non illum arguebat, sed amplius operabatur, dicens: Puto, frater ille necessarius est. Habebat ergo senex grandem tribulationem ex penuria panis. Cum autem moriturus esset, et circumdedissent eum illi fratres, ille cum vidisset illum fratrem qui solebat illi furari, dicit ei: Accede huc ad me, frater. Et apprehendens manus ejus, osculatus est eas, dicens: Gratias ago manibus istius fratris, quia propter eum arbitror me iturum in regnum cœlorum. Ille autem compunctus, et agens pœnitentiam, factus est et ipse strenuus monachus, ex actibus suis quos vidit.
Texte latin : Verba seniorum, livre VII des Vitae Patrum, traduit du grec par Paschase de Dume pour l’abbé Martin (Martin de Braga), dans l’édition d’H. Rosweyde reprise par la Patrologie latine de Migne, t. 73 (réimpression de 1879), col. 1025–1062, relu sur les fac-similés ; sans les notes ni les renvois de l’éditeur, ni le texte grec du chapitre XLIV donné en note. Texte du domaine public en France (art. L123-1 du code de la propriété intellectuelle). Transcription et révision : Abbatia Sancti Petri de Curte. Signaler une erreur