Les Paroles des anciens (Verba seniorum, livre VII)
Que par la pénitence l’homme peut être réconcilié avec Dieu en un seul jour
Quod per pœnitentiam uno die potest homo reconciliari Deo.
Ce livre n’est pas traduit dans l’édition utilisée ; le latin est donné seul.
Quidam ex Patribus de aliquo referebat episcopo, eo quod audisset duos ex plebe sua viros esse nimiæ impuritatis, et adulteros. Rogavit ergo Deum, ut si ita esset, agnosceret. Cum ergo post oblationem consecratam unusquisque ad communionem accederet, per singulorum facies intelligebat et animos. Peccatorum enim facies nigras inspiciebat ut carbones, et oculos sanguine repletos; alios vero vidit clara facie, et vestibus albis indutos. Cum autem corpus Domini suscepissent, in quorumdam vultibus lumen, in quorumdam vero flamma videbatur. Ut autem agnosceret de illis, quorum crimen audierat, communionem illis porrexit: et vidit unum ex illis clara facie et honorabili, albisque vestibus circumdatum; alterum vero nigrum, et horribili vultu. Et postquam divini mysterii gratiam susceperunt, unum lux quædam illuminavit, alterum autem quasi flamma succendit. Oravit ergo episcopus Deum de singulis quæ ostensa fuerant se edoceri. Astans autem angelus Domini, dixit ad eum: Omnia quæ de istis audisti, vera sunt. Sed ille unus in sordibus suis adhuc permanet, et in voluntate peccandi, ideo illum nigra facie et flamma succendi vidisti. Ille autem alter similis illi quidem erat, sicut audieras; sed ideo illum clara facie illustrari vidisti, quia recordatus eorum quæ prius fecerat, et abrenuntians illis malis operibus, cum lacrymis et gemitibus Dei misericordiam postulabat, promittens ut si præterita illi fuissent dimissa peccata, ulterius ad eadem non rediret; et ideo prioribus criminibus deletis, ad hanc gratiam, quam vidisti, pervenit. Cum autem episcopus de gratia Dei miraretur, eo quod non solum de tormentis tam turpis vitæ hominem liberum statuerit, sed et tanto honore decoraverit, respondit angelus: Bene miraris, homo enim es. Nam Dominus noster ac vester, naturaliter bonus et humanus est cessantibus a peccatis, et pœnitentibus in confessione: quia non solum tormenta dimittit, sed et honore efficit dignos. Sic enim Deus dilexit homines, ut Unigenitum suum daret pro peccatoribus, et pro ipsis ad mortem destinaret. Qui ergo, cum inimici ejus essent, mori pro ipsis elegit, quanto magis miseretur eorum cum illius proprii sint? Hoc ergo scias, quod nulla peccata hominum Dei bonitatem vincunt, si tantummodo per pœnitentiam unusquisque quæ prius fecerat aboleverit mala. Misericors enim est Deus, et infirmitatem generis humani scit, et passionum fortitudinem, et diaboli virtutem vel malitiam, et cadentibus quidem hominibus in peccatum, tanquam filiis indulgens, exspectat emendationem; pœnitentibus vero tanquam languidis compatitur et miseretur: et mox solvens peccata eorum, justorum illis etiam præmia tribuit. Audiens autem episcopus, miratus est nimis, et glorificavit Deum, manifestans omnibus quæ facta sunt.
Abbas Paulus Simplex habebat hanc gratiam, ut ingredientes in ecclesiam sedens aspiciens, ex ipsa facie eorum uniuscujusque cogitationes, sive malæ, sive bonæ essent, sentiret. Cum ergo aliquando venissent ad ecclesiam, vidit eos clara facie et læto animo ingredi, et angelos eorum cum gaudio pariter cum ipsis. Unum autem vidit nigrum et nebulosum habentem corpus, et dæmones hinc atque inde trahentes eum ad se, misso freno in naribus ejus, et angelum sanctum ejus de longe sequentem, tristem. Beatus ergo Paulus cœpit flere amarissime et pectus suum tundere, sedens ante ecclesiam, propter eum quem talem aspexerat. Omnes autem alii senes videntes eum sic flentem, cœperunt rogare ut si quid in illis vidisset, manifestaret, aut cum illis ingrederetur in congregationem. Ille autem noluit ingredi, sed semper flebat propter eum quem sic viderat. Post paululum autem, cum absoluta congregatione discederent, iterum omnium vultum circumspiciebat, si tales egrederentur quales ingressi sunt Et vidit illum quem ante viderat nigrum et nebulosum, egressum clara facie et candido corpore, dæmones de longe sequentes eum; sanctum autem angelum ejus prope eum, hilarem et gaudentem super eum nimis. Tunc sanctus Paulus exsurgens, cum gaudio vociferabatur, benedicens Dominum, ac dicens: O quanta misericordia et benignitas Dei est, quanta ejus miseratio est! Et ascendens in altiorem locum, voce magna dicebat: Venite, et videte opera Dei: venite, et videte quemadmodum omnes homines salvos vult fieri, et ad agnitionem veritatis venire. Venite, adoremus eum; dicentes: Quia tu solus potes peccata dimittere. Cum autem omnes convenissent, exposuit eis Paulus quæ vidisset antequam ingrederetur in ecclesiam, et quæ postea; et petebat illum fratrem quem sic viderat, ut ei manifestaret cogitationes et actus suos, vel quemadmodum tantam commutationem illi Deus donasset. Ille vero ante omnes cœpit referre, dicens: Ego homo sum peccator, et multis temporibus semper fornicationi fui deditus; ingressus autem nunc in ecclesiam Dei, audivi verba quæ locutus est Dominus per prophetam Isaiam, dicens: Mundi estote, et tollite malitias de animabus vestris ante conspectum oculorum meorum. Discite benefacere, quærite judicium, et si fuerint peccata vestra ut coccinum, ut nix dealbabuntur. Si volueritis et audieritis me, bona terræ comedetis. Ego vero fornicator compunctus in hoc sermone prophetæ, et ingemiscens intra pectus meum, dixi ad Dominum: Domine, tu es qui venisti salvare peccatores; hæc ergo quæ nunc per prophetam promisisti opera comple in me indigno et peccatore. Ecce enim amodo profiteor tibi, et promitto ex toto corde, quia ulterius hoc malum non faciam, sed renuntio omni injustitiæ, et amodo tibi servio in conscientia munda. Ab hodie ergo, Domine, et ab hac hora suscipe me pœnitentem, et adorantem te, et abrenuntiantem omnibus peccatis. Juravi et statui apud me, servare omnes justificationes tuas Sub hac sponsione egressus sum de ecclesia, statuens apud me nihil de prioribus peccatis ulterius facere. Quod cum audissent omnes, clamaverunt una voce ad Dominum, dicentes: Quam magnifica sunt opera tua, Domine! omnia in sapientia fecisti.
Texte latin : Verba seniorum, livre VII des Vitae Patrum, traduit du grec par Paschase de Dume pour l’abbé Martin (Martin de Braga), dans l’édition d’H. Rosweyde reprise par la Patrologie latine de Migne, t. 73 (réimpression de 1879), col. 1025–1062, relu sur les fac-similés ; sans les notes ni les renvois de l’éditeur, ni le texte grec du chapitre XLIV donné en note. Texte du domaine public en France (art. L123-1 du code de la propriété intellectuelle). Transcription et révision : Abbatia Sancti Petri de Curte. Signaler une erreur