Les Paroles des anciens (Verba seniorum, livre VII)
Que l’homme qui meurt dans le seul propos de la pénitence est pourtant reçu
Quod et in proposito pœnitentiæ si transeat homo, tamen suscipiatur.
Ce livre n’est pas traduit dans l’édition utilisée ; le latin est donné seul.
Venit quidam frater ad abbatem Pimenium, dicens, quod grandem tribulationem passus esset. Dicit ei senex: Fuge de loco illo, quantum tribus diebus et tribus, noctibus ambulare potes; et fac annum integrum, jejunans usque ad noctem. Cui ille: Si mortuus fuero antequam unus annus transeat, quid de me fiet? Dixit abbas Pimenius: Confido in Deum quia si tu cum tali proposito a me fueris egressus, ut hoc facias, etiam si mox mortuus fueris, cum desiderio bono suscipietur pœnitentia tua apud Deum.
Quidam frater sedebat in cella sua in Ægypto: in magna humilitate præcipuus, et habebat sororem in civitate meretricem, quæ multis animabus perditio fuerat. Frequenter autem insultabant senes fratri illi, et vix potuerunt persuadere illi, ut veniret ad illam, quatenus per admonitionem ejus posset peccatum quod per eam fiebat evincere. Cum ergo venisset ad locum, quidam ex notis ejus videns eum, præcessit et nuntiavit illi, dicens: Ecce frater tuus venit ad te. Illa autem præ gaudio relictis amatoribus suis, quibus ministrabat, capite discooperto ad occurrendum fratri egressa est. Dum ergo tentaret eum amplecti, dixit ei: Soror mea charissima, parce animæ tuæ, quoniam propter te multi pereunt, et quemadmodum poteris sufferre amara illa et æterna tormenta? Illa autem contremiscens, dixit ad eum: Scis, frater, quia est mihi salus vel amodo? Cui ille: Si volueris, est salus. Illa autem jactans se ad pedes fratris, petebat ut eam secum duceret in desertum. Cui frater: Vade, cooperi caput tuum, et sequere me. Cui illa: Eamus. Oportet me enim deformari inter homines nudo capite deambulantem, quam in officinam peccati mei iterum ingredi. Dum vero pariter ambularent, monebat eam ad pœnitentiam. Videns autem quia quidam obviarent sibi, dixit ei: Quoniam non omnes sciunt quod soror mea es, parum de via secede, donec transeant. Et post, transgressis illis, vocavit eam, et dixit: Eamus, soror, viam nostram. Illa autem non respondente, perquirens invenit eam mortuam, et vestigia pedum ejus sanguine plena, erat enim discalceata. Cum autem senibus renuntiasset factum, contendebant inter se de salute ejus. Manifestavit autem Deus uni seni de ipsa, eo quod nulla cura fuit illi in itinere de corporali usu, sed vulnus proprium neglexit, et suspiravit in tam grandi perditione, ideo pro devotione cordis ejus suscepit Deus pœnitentiam ejus.
Texte latin : Verba seniorum, livre VII des Vitae Patrum, traduit du grec par Paschase de Dume pour l’abbé Martin (Martin de Braga), dans l’édition d’H. Rosweyde reprise par la Patrologie latine de Migne, t. 73 (réimpression de 1879), col. 1025–1062, relu sur les fac-similés ; sans les notes ni les renvois de l’éditeur, ni le texte grec du chapitre XLIV donné en note. Texte du domaine public en France (art. L123-1 du code de la propriété intellectuelle). Transcription et révision : Abbatia Sancti Petri de Curte. Signaler une erreur