Abbatia
Sancti Petri
de Curte

Les Paroles des anciens (Verba seniorum, livre VII)

Des assauts des démons

De impugnatione dæmonum.

Ce livre n’est pas traduit dans l’édition utilisée ; le latin est donné seul.

1

Quidam frater requisivit a sene, dicens: Cur abba, a dæmonibus impugnamur? Respondit senex: Quoniam arma nostra abjecimus, id est, pœnitenliam, humilitatem, obedientiam, et penuriam.

2

Frater quidam abbatem Sisoium requisivit, dicens: Putas, abba, sic modo persequitur nosdiabolus, sicut antiquos? Respondit: Magis modo homines nostræ ætatis persequitur, quia appropinquant genera pœnarum, ubi ille cum legionibus suis angustatur, dum scit stagnum, ubi in igne et sulphure arsurus erit: ideo hominibus infestatur. Nec tamen infirmos quosque dignatur appetere, quos, ubi voluerit, cito subvertit: sed fortes magis ac magnos supplantare per diversa præcipitia aggreditur.

3

Abbas Pimenius requisivit abbatem Abraham: Quemadmodum nos dæmones impugnant? Ait senex: Dæmones nobiscum non pugnant, quia voluntates eorum facimus; sed nostræ nobis voluntates dæmones facti sunt, et tribulant nos. Unde Apostolus: Caro concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem, ut non quæcunque vultis, illa faciatis. Num vis scire cum quibus dæmones pugnaverunt? cum abbate Moyse, et similibus ejus; nos autem voluntates cordis nostri impugnant.

4

Quidam frater requisivit abbatem Achillem: Quemadmodum adversum nos possunt dæmones? Respondit senex: Per voluntates nostras. Et adjecit, dicens: Ligna Libani dixerunt: Quam grandia sumus et alta, et parvissimo ferramento incidimur. Nihil ergo ei demus ex nobis, et nos non poterit incidere. Venerunt ergo homines, et fecerunt in securi manubrium ex ipsis lignis, et ita inciderunt. Ligna ergo sunt animæ; securis, diabolus: manubrium, voluntas nostra est. Per malas ergo voluntates nostras incidimur.

Texte latin : Verba seniorum, livre VII des Vitae Patrum, traduit du grec par Paschase de Dume pour l’abbé Martin (Martin de Braga), dans l’édition d’H. Rosweyde reprise par la Patrologie latine de Migne, t. 73 (réimpression de 1879), col. 1025–1062, relu sur les fac-similés ; sans les notes ni les renvois de l’éditeur, ni le texte grec du chapitre XLIV donné en note. Texte du domaine public en France (art. L123-1 du code de la propriété intellectuelle). Transcription et révision : Abbatia Sancti Petri de Curte. Signaler une erreur