Les Paroles des anciens (Verba seniorum, livre VII)
Contre la colère, et de l’origine de la colère
Contra iram, et de origine iræ.
Ce livre n’est pas traduit dans l’édition utilisée ; le latin est donné seul.
Dixit quidam ex sanctis Patribus: Ira per hos quatuor actus exsurgit, propter cupiditatem avaritiæ dandi et accipiendi, resque alienas rapiendi, et si quis propriam sententiam amans defendit; et si quis se vult honoribus esse dignum; et si quis doctorem se esse vult, plus omnibus sapientem se esse sperans. Ira etiam per hæc quatuor humanos sensus obscurat, si odio habuerit homo proximum suum, aut si pro nihilo habuerit, aut si inviderit illi, aut si detractaverit de eo. Ad hoc sanctum Joannem evangelistam ostendam auctorem: Qui odit, inquit, fratrem suum, in tenebris est, et nescit quo eat, et manet in morte. Passionis autem hujus retributio quatuor modos habet: primum ex corde, secundum ex facie, tertium ex lingua, quartum ex facto. Si quis ergo potuerit ita portare malum, ut non ingrediatur in corde, non pervenit usque ad faciem. Si autem venerit in faciem, custodiat linguam suam, ne loquatur illud. Quod si locutus fuerit, vel hoc custodiat, ne reddat in facto, sed mox abscidat a corde. Tres enim gradus sunt hominum in passione iræ. Nam qui nulli voluntarie nocet, et resistentibus non injuriatur, et parcit proximo suo, hic secundum Christi naturam est. Qui autem nec alium lædit, neque se lædi vult, hic secundum Adam est. Qui vero aliis nocet, aut injuriatur, aut calumnias ingerit, aut usuras exigit, hic secundum diabolum est.
Quidam fratres venientes ad abbatem Antonium, postulabant ab eo audire sermonem per quam salvarentur. Quibus ille ait: Scripturas audivistis, et scitis quæ vobis a Christo sufficiant. At illi, ut ipse quoque aliquid eis dicere dignaretur, instabant. Tunc dicit eis: Evangelium dicit: Si quis te percusserit in maxillam dexteram, præbe illi et alteram. At illi se facere hoc non posse dixerunt. Respondit senex: Præbere alteram non potestis? vel in illam iterum, si voluerit, ferire sustinete. Sed cum neque hoc se posse facere testarentur, dicit eis senex: Ergo si hoc non potestis, ne reddatis malum pro eo quod accepistis. Et cum idem verbum, quod superius dixerant, repeterent, dixit abbas Antonius discipulo suo: Vade, fac illis escas, ut comedant, vides enim quod valde infirmi sunt. Et ait ad illos: Si enim hoc non potestis, et alterum non vultis, quid a me requiritis? ut video, necessaria est vobis oratio, per quam infirmitas vestra sanetur.
Texte latin : Verba seniorum, livre VII des Vitae Patrum, traduit du grec par Paschase de Dume pour l’abbé Martin (Martin de Braga), dans l’édition d’H. Rosweyde reprise par la Patrologie latine de Migne, t. 73 (réimpression de 1879), col. 1025–1062, relu sur les fac-similés ; sans les notes ni les renvois de l’éditeur, ni le texte grec du chapitre XLIV donné en note. Texte du domaine public en France (art. L123-1 du code de la propriété intellectuelle). Transcription et révision : Abbatia Sancti Petri de Curte. Signaler une erreur