Les Paroles des anciens (Verba seniorum, livre VII)
Qu’il faut réprimer l’avarice
De reprimenda avaritia.
Ce livre n’est pas traduit dans l’édition utilisée ; le latin est donné seul.
Abbas Silvanus dum modicum discessit a cella, discipulus suus Zacharias cum illis fratribus sepem horti amovit, et fecit hortum majorem. Quod postquam regressus senex agnovit, tulit melotem suam ut discederet. At illi projicientes se ad pedes ejus, propter quid hoc faceret, ut indicaret, postulabant. Tunc senex ait: Non ingredior, inquit, in cellam hanc, nisi sepes fuerit in locum suum revocata. Quo mox facto ita regressus est.
Quidam frater requisivit senem, dicens: Si mihi debet paucos nummos frater, jubes ut repetam eos? Cui senex: Semel tantummodo illi dic cum humilitate. At ille dixit: Quod si semel dixero, et nihil mihi dederit, quid faciam? Tunc senex ait: Ulterius ei nihil dicas. At ille iterum ait: Et quid faciam, quia non possum vincere cogitationem meam, nisi fuero illi importunus? Dicit ei senex: Dimitte cogitationes tuas, tantummodo fratrem tuum ne contristeris, qui monachus es.
Abbas Agathon volentibus emere opera manuum suarum, cum requie vendebat: pretium autem erat, cribri quidem nummi centum; sportellæ vero, ducenti quinquaginta; et volentibus comparare dicebat pretium, et quidquid illi dedissent, suscipiebat tacens, nec aliquando dinumerans. Dicebat enim: Quid mihi prodest concertare cum illis, ut illi peccent forsitan jurantes, et quando superfuerint nummi, erogem illos fratribus? Sed quia Deus non vult hujuscemodi eleemosynam a me, neque illi placet ut aliquem permittam in sacrificando peccare. Et dum illi frater diceret: Et panis in cellam unde venturus est? dixit ei: Quid enim panis hominum in cella?
Texte latin : Verba seniorum, livre VII des Vitae Patrum, traduit du grec par Paschase de Dume pour l’abbé Martin (Martin de Braga), dans l’édition d’H. Rosweyde reprise par la Patrologie latine de Migne, t. 73 (réimpression de 1879), col. 1025–1062, relu sur les fac-similés ; sans les notes ni les renvois de l’éditeur, ni le texte grec du chapitre XLIV donné en note. Texte du domaine public en France (art. L123-1 du code de la propriété intellectuelle). Transcription et révision : Abbatia Sancti Petri de Curte. Signaler une erreur