Abbatia
Sancti Petri
de Curte

Les Paroles des anciens (Verba seniorum, livre V)

De l’obéissance

De obedientia.De l’obéïssance. Partie XIV.

1

Beatæ memoriæ abbas Arsenius dixit aliquando abbati Alexandro: Quando perexpenderis palmulas tuas, tunc veni et gustemus; si autem aliqui peregrini supervenerint, comede cum eis. Abbas autem Alexander lenius et modeste operabatur. Et cum facta fuisset hora manducandi, supererat adhuc de palmulis suis: volens autem custodire mandatum senis, sustinuit donec explicaret palmas; abbas autem Arsenius cum videret quia tardaret, gustavit, existimans quia forte ei peregrini supervenerint, et cum ipsis gustaverit. Abbas autem Alexander posteaquam explicavit vespere, perrexit ad abbatem Arsenium. Et dixit ei abbas Arsenius; Peregrinos aliquos habuisti? Et dixit: Non. Et ille dixit: Quare ergo non venisti? Et respondit: Quia dixisti mihi, Quando defecerint palmæ tunc veni. Ego autem habens sermonem tuum in animo, non veni, quia modo complevi opus. Et admiratus est senex scrupulositatem obedientiæ ejus, et dixit ei: Citius disjungere ab opere tuo, ut et ministerium psallendi facias, et aquam tibi implere occurras; alioquin citius debilitabitur corpus tuum.

— omis dans cette traduction —

2

Venit abbas Abraham ad abbatem Arem; et cum sederent simul, supervenit quidam frater, et dixit abbati Arem: Dic mihi, quid faciam ut salvari possim. Et dicit ei senex: Vade, toto anno isto vespere manduca panem et sal; et veni iterum, et loquor tibi. Qui pergens fecit ita. Completo autem anno, venit iterum frater ad abbatem Arem. Contigit autem ut rursus inveniretur apud eum abbas Abraham. Et iterum senex fratri illi: Vade, jejuna anno isto, et post biduum manduca. Qui cum discessisset, dixit abbas Abraham abbati Arem: Quare omnibus fratribus leve jugum imponis, istum vero fratrem gravi sarcina onerasti? Et dixit ei senex: Alii fratres quomodo veniunt quærere ita et discedunt; hic vero quia propter Deum venit audire verbum, operarius autem est magnus, et quidquid ei dixero, cum omni sollicitudine facit, propterea et ego loquor ei verbum Dei.

— omis dans cette traduction —

3

Narraverunt de abbate Joanne brevis staturæ quia perrexit ad quemdam senem Thebæum genere, commorantem in Scythi, qui sedebat in eremo. Tollens autem aliquando abbas ejus lignum siccum, plantavit, et dixit ei: Per dies singulos mitte ei ad pedem ejus lagenam aquæ, donec fructum faciat. Erat vero longe ab eis aqua, ut a sero pergeret, et mane rediret; post tres autem annos viruit lignum illud, et fructum fecit. Sumens autem ex fructu ejus senex, attulit ad ecclesiam, et dixit fratribus: Accipite et manducate fructum obedientiæ.

— omis dans cette traduction —

4

Dicebant de Joanne, qui fuit discipulus abbatis Pauli, quia magnæ obedientiæ fuerit. Erat autem in quodam loco memoria, et habitabat in ea leæna pessima, Videns autem senex circa ipsum locum stercora leænæ ipsius, dixit Joanni: Vade et affer stercora illa. Et ille dixit ei: Et quid facio, abba, propter leænam illam? Senex autem subridens dixit ei: Si venerit contra te, liga illam, et affer huc. Perrexit ergo frater illic vespere, et ecce venit leæna super ipsum; ille autem secundum verbum senis impetum fecit super eam, ut teneret illam. Fugit autem leæna, et sequebatur eam ille, dicens: Exspecta, quia abbas meus dixit, ut ligem te; et tenens eam alligavit. Senex autem exspectando eum diutius sedebat, et tribulatione affligebatur; et ecce tarde venit, et habebat leænam illam ligatam. Quod cum vidisset senex, admiratus est: volens autem humiliare illum, cecidit eum, et dixit: Bavose, canem fatuum adduxisti mihi? Solvit autem eam statim senex, et dimisit redire ad locum suum.

— omis dans cette traduction —

5

Dicebant de abbate Silvano, quod habuerit in Scythi discipulum, nomine Marcum, et hic fuerit magnæ obedientiæ, quique etiam scriptor antiquarius erat: diligebat autem eum senex propter obedientiam suam. Habebat etiam alios undecim discipulos, qui contristabantur quod diligebat eum plus eis. Quod cum audissent vicini senes quia senex plus eum cæteris diligebat, moleste tulerunt. Una autem die venerunt ad eum: quos assumens secum abbas Silvanus, egressus est de cella sua, et cœpit singulorum discipulorum suorum cellas pulsare, dicens: Frater ille, veni, quia opus te habeo. Et unus ex his non est mox secutus eum. Venit autem ad cellam Marci, et pulsavit, dicens: Marce. Ille autem cum audisset vocem senis statim exivit foris, et misit eum ad quoddam ministerium. Abbas ergo Silvanus dixit senibus: Ubi sunt cæteri fratres? Et ingressus est in cellam Marci, et invenit quaternionem, quem eadem hora inchoaverat, in quo litteram O faciebat. Et audita voce senis, non fixit, nec gyravit calamum ultra, ut impleret et clauderet litteram quam in manus habebat. Et dixerunt senes: Vere, abba, quem tu diligis, et nos diligimus quoniam et Deus diligit eum.

— omis dans cette traduction —

6

Venit aliquando mater supradicti Marci, ut videret eum, et habebat secum plurimum obsequium: ad quam cum exisset senex, dicit ei illa: Abba, dic filio meo ut exeat ad me, ut videam eum. Ingrediens autem senex, dixit ei: Egredere, ut videat te mater tua. Ille autem vestitus erat saccum scissum et recusutum pannis, et caput atque facies ejus tincta fumo et fuligine coquinæ: qui propter obedientiam abbatis egressus est quidem, sed clausit oculos suos, et ita salutavit matrem suam vel eos qui venerant cum ipsa, dicens: Sani estote. Et nemo ex eis, nec mater sua cognovit quia ipse esset; quæ iterum misit ad senem, dicens: Abba, mitte filium meum, ut videam eum. Et dixit Marco: Non dixi tibi, Egredere, ut videat te mater tua? Et dixit ei Marcus: Egressus sum juxta verbum tuum, Pater; verumtamen rogo te, ne mihi illud dicas, ut exeam, ne inobediens tibi videar esse. Egressus senex, dixit matri ejus: Ipse est qui exivit ad vos, et salutavit vos, dicens: Salvi estote. Et consolatus est eam, et ita discedere fecit.

— omis dans cette traduction —

7

Venerunt aliquando quatuor fratres de Scythi ad abbatem Pambo vestiti pelliceas tunicas, et indicavit unusquisque virtutem alterius, non præsente eo de quo loquebatur. Unus namque ex eis jejunabat multum, alter vero nihil possidebat, tertius autem habebat charitatem plurimam; de quarto vero dixerunt quia viginti duos annos haberet in obedientia permanens seniorum. Respondit autem et abbas Pambo: Dico vobis quia istius virtus major est quam cæterorum: quoniam unusquisque vestrum virtutem quam possidet, voluntate propria eam retinuit; hic autem suam voluntatem abscindens, alienæ voluntatis se servum fecit. Tales enim viri confessores sunt, si usque ad finem ita permanserint.

— omis dans cette traduction —

8

Venit quidam ad abbatem Sisoi Thebæum, volens fieri monachus. Et interrogavit eum senex, si quid haberet in sæculo. Et ille dixit: Habeo unum filium. Et dicit ei senex: Vade, jacta eum in flumine, et tunc fies monachus. Qui cum abiisset projicere eum, misit senex unum de fratribus, qui prohiberet eum. Qui cum tenuisset jactare puerum, dicit ei frater: Quiesce, quid facis? Et ille respondit: Abbas mihi dixit ut projiciam eum. Et dixit ei frater: Sed iterum abbas dicit: Ne projicias eum. Ille autem relinquens filium suum venit ad senem, et factus est probatissimus monachus per obedientiam.

— omis dans cette traduction —

9

Dixit sancta Syncletica: Quia in congregatione manentes cuilibet continentiæ obedientiam magis præponimus; quoniam continentia arrogantiam habet, obedientia autem humilitatem congruam pollicetur.

— omis dans cette traduction —

10

Dixit iterum quæ supra: Oportet nos cum discretione animam gubernare, et in congregatione manentes, non quæ nostra sunt quærere, neque servire propriæ voluntati; quoniam velut exsilio relegantes nos tradidimus uni secundum fidem Patri a rebus sæcularibus alienati. Unde ergo egressi sumus, nihil ulterius requiramus; illic enim gloriam habuimus, illic abundantiam ciborum, hic autem etiam panis ipsius inopiam.

— omis dans cette traduction —

11

Dixit abbas Hyperichius: Quia ministerium monachi est obedientia, quam qui possidet, quod poscit exaudietur, et cum fiducia Crucifixo astabit; etenim Dominus sic venit ad crucem, factus scilicet obediens usque ad mortem.

— omis dans cette traduction —

12

Dicebant senes: Quia si habet quis in aliquo fidem, et tradit se ei ad subjectionem, non debet attendere in mandatis Dei, sed Patri suo spirituali omnem voluntatem suam committere; quia illi per omnia obediens, non incurret peccatum apud Deum.

— omis dans cette traduction —

13

Dicebat senex: Quia ista quærit Deus a Christianis, ut obediat quis Scripturis divinis, quoniam inde accipiet loquendorum et agendorum formam, et ut consentiat præpositis et Patribus orthodoxis.

— omis dans cette traduction —

14

Frater quidam de Scythi vadens ad messem, applicuit ad quemdam senem magnum, et dicit ei: Dic mihi, abba, quid faciam pergens ad metendum? Dicit ei senex: Et si tibi dixero, acquiesces mihi? Respondit ei frater: Etiam, obedio tibi. Dixit ei senex: Si mihi acquiescis, surgens vade, et renuntia messioni huic; et veni, et dico tibi quid facias. Ille autem frater renuntiavit messuræ, et venit ad senem. Dixit autem ei senex: Intra in cellam tuam, et fac quinquaginta dies continuos; semel comedens in die panem cum sale, et iterum indicabo tibi aliam rem. Et fecit sic, et iterum venit ad senem. Senex autem sciens quia vir operarius esset, dixit ei quomodo oporteret esse in cella sua. Et descendens frater in cella sua, prostravit se pronus in terram tres dies et tres noctes, plorans in conspectu Dei. Post hæc vero cum dicerent ei cogitationes suæ: Exaltatus es, magnus factus es, ipse temperans vitia cogitationum suarum, humiliter revocabat culpas suas in conspectu suo, dicens: Et ubi sunt omnia illa peccata mea quæ feci? Si autem in cogitatione ejus ascendebat, quia multum neglexerit de mandato Dei, dicebat et ipse intra se: Sed exhibebo parvum servitium Deo meo, et credo quia faciet mecum misericordiam. Hoc igitur modo evincens spiritus malarum cogitationum. post ea apparuerunt ei visibiliter, dicentes: Turbati sumus a te. Et dicit eis: Quare? Et dixerunt: Quia si te exaltamus, recurris ad humilitatem; si vero nos te humiliamus, tu te erigis in altum.

— omis dans cette traduction —

15

Dicebant senes: Quia nihil sic quærit Deus ab his qui primitias habent conversationis, quomodo obedientiæ laborem.

— omis dans cette traduction —

16

Senex quidam solitarius habuit quemdam ministrum manentem in possessione. Contigit autem semel ut, tardante ministro, deficerent necessaria seni. Et cum tempus intercessisset, et non veniret minister ille, defecerunt quæ necessaria habebat senex ad victum, et quod operaretur manibus suis. Qui cum affligeretur non habendo quod laboraret, neque unde viveret, dixit discipulo suo: Vis ut vadas ad possessionem illam, et voces nobis ministrum, qui solet afferre quæ opus sunt nobis? Et ille respondit: Quomodo jubes facio. Differebat adhuc senex; non præsumens mittere fratrem. Et cum diu sustinerent et tribularentur non veniente ministro, dixit iterum senex ad discipulum suum: Vis ire usque ad possessionem, et adducere eum? Et ille respondit: Quid vis facio. Timebat etiam et discipulus ille descendere ad possessionem, ne scandalizaretur aliunde; sed ne inobediens esset Patri suo, acquievit abire. Dixit ei senex: Vade et crede in Deum patrum tuorum, quia proteget te ab omni tentatione; et facta oratione direxit eum. Veniens autem frater in possessionem, requisivit ubi maneret minister ille; et invenit hospitium ejus. Contigerat autem eum cum suis omnibus extra possessionem inveniri, excepta una filia ejus. Quæ pulsantem fratrem ut audivit, venit ad ostium et aperuit ei. Et cum interrogaret eam de patre suo, illa hortata est eum ut intraret hospitium, simul etiam et trahebat eum. Ille vero non acquiescebat intrare. Sed cum diu eum cogeret, prævaluit introducere eum ad se. Et complexa eum cœpit eum illicere ad commistionem corporis sui; ille autem videns trahi se ad luxuriam, et cogitationibus confundi, ingemiscens clamabat ad Deum, dicens: Domine, propter orationes Patris mei libera me in hora ista. Et cum hoc dixisset, subito inventus est ad flumen pergens ad monasterium, et restitus illæsus ad abbatem suum.

— omis dans cette traduction —

17

Duo fratres carnales venerunt habitare in monasterio quodam: ex quibus unus erat præclaræ continentiæ, alter obedientiæ magnæ. Cui dicebat Pater: Fac hoc, et faciebat; et: Fac illud, et faciebat; Manduca mane, et manducabat. De qua re magnam opinionem in monasterio habebat, quia ita obediens existebat. Punctus autem invidiæ mucrone frater ejus ille continens adversus eum, dixit in semetipso: Ego probo istum si habet obedientiam. Et accedens ad Patrem monasterii, dixit ei: Mitte mecum fratrem meum, ut eamus alicubi. Et dimisit eos abbas abire. Et assumens eum ille frater abstinens, voluit eum tentare. Et cum venissent ad flumen, ubi erat multitudo crocodilorum, dicit ei: Descende in flumen et transi. Et ille mox descendit: venerunt autem crocodili, et lingebant corpus ejus, in nullo lædentes eum. Quod cum vidisset frater ejus, dixit ei: Ascende de flumine. Et cum iter agerent, invenerunt corpus humanum jacens in via. Et dixit abstinens ille ad fratrem suum: Si habuissemus aliquid vetustum, jactaremus super corpus illud. Et respondens ille obediens frater, dixit: Magis oremus, et forsitan resurget. Et stantes ad orationem, atque orantes intente, surrexit mortuus ille. Quo facto gloriabatur ille abstinens frater, et dixit: Pro continentia mea suscitatus est mortuus hic. Omnia autem hæc revelavit Deus abbati monasterii eorum, et qualiter tentaverit fratrem suum de crocodilis, et quomodo suscitatus est mortuus. Et cum venissent in monasterium, dixit abbas abstinenti illi: Quare ita fecisti fratri tuo? Et ecce tamen pro obedientia ejus mortuus ille surrexit.

Deux Freres charnels vinrent demeurer en un Monastere, desquels l’un étoit de grande continence, & l’autre de grande obeïssance. Son frere étant envieux contre luy, dit en soy-même : Je veux voir s’il a l’obeïssance. Quand ils furent prés d’une riviere, où il y avoit multitude de cocodrilles il luy dit : entre en ce fleuve & le passe, & incontinent il y entre, & les cocodrilles s’aprochans de luy, sans l’offencer, léchoient son corps. Puis se mettans en chemin ils trouverent un corps mort gisant en la voye. Le frere abstinent dit à son frere : Si nous avions quelque chose de vieil il le faudroit jetter sur ce corps. Le frere obeïssant dit, prions plûtôt, & paravanture il ressuscitera, ce que faisans, il ressuscita. Le frere abstinent se glorifiant dit : Ce mort est ressuscité à cause de ma continence. Or Dieu révelant toutes ces choses au pere de leur Monastere il dit au frere abstinent, pourquoy avez vous fait ainsi à vôtre frere ? néanmoins ce mort est ressuscité par son obeïssance.

18

Alter quidam sæcularis vitæ, habens tres filios, renuntiavit sæculo, et venit ad monasterium, relinquens filios suos in civitate. Et cum fecisset tres annos in monasterio, cœperunt ei cogitationes suæ filios ad memoriam frequenter adducere, et contristabatur pro eis valde, neque enim dixerat abbati filios se habere. Videns autem eum abbas tristem, dicit ei: Quid habes quod tristis es? Et narravit ei quia tres filios haberet in civitate, et quia vellet eos ad monasterium ejus adducere: præcepit autem abbas ut adduceret eos. Qui cum perrexisset ad civitatem, invenit duos ex eis jam esse defunctos, unum vero solummodo remansisse. Quem assumens venit ad monasterium; et requirens abbatem, non eum invenit illic. Interrogavit autem fratres ubi esset abbas. Et illi dixerunt: Usque ad pistrinum perrexit. Ille vero tollens filium suum quem adduxerat, abiit in pistrinum. Et videns eum abbas venientem, salutavit. Et tenens infantem quem adduxerat, amplexatus est eum. Et dicit patri ejus: Amas eum? Et ille dixit: Etiam. Rursum dixit ei: Omnino diligis eum? Et respondit: Etiam. Hæc audiens abbas, postea dixit ei: Tolle ergo, si amas eum, et mitte in furnum, sic modo cum ardet furnus. Et tenens pater filium suum, jactavit eum in furnum ardentem. Statim autem factus est furnus velut ros; ex qua re acquisivit gloriam in tempore illo, quemadmodum Abraham patriarcha.

— omis dans cette traduction —

19

Dixit quidam senex: Quia frater qui ad obedientiam Patris spiritalis animum dederit, majorem mercedem habet quam ille qui solus in eremo recesserit. Dicebat autem: Quia narravit aliquis Patrum vidisse se quatuor ordines in cœlo: quorum primus ordo erat hominum infirmorum et gratias agentium Deo; secundus ordo hospitalitatem sectantium et instanter ministrantium eis; tertius ordo in solitudine conversantium et non videntium homines; quartus ordo eorum qui ad obediendum spiritualibus Patribus se subjiciunt propter Deum. Utebatur autem ordo obedientium torque aurea et corona, et majorem quam alii gloriam habebat. Et ego dixi ei qui mihi ostendebat omnia hæc: Quomodo iste ordo, qui parvus est, majorem quam alii gloriam habet? Et ille respondens dixit mihi: Quia qui hospitalitatem sectantur, secundum propriam voluntatem idipsum faciunt. Similiter et qui in eremo se relegant, arbitrio suo de sæculo recesserunt. Hic autem ordo, qui se ad obediendum dedit, omnes voluntates suas adjiciens, pendet ad Deum et ad jussionem Patris spiritualis, propterea et majorem gloriam aliis habet. Quapropter, o fili, bona est obedientia, quæ propter Deum fit. Intendite ergo, filii, virtutis hujus aliquod ex parte vestigium. Obedientia salus est omnium fidelium. Obedientia genitrix est omnium virtutum. Obedientia regni cœlorum inventrix est. Obedientia cœlos aperiens, et homines de terra elevans est. Obedientia cohabitatrix angelorum est. Obedientia sanctorum omnium cibus est. Ex hac enim ablactati sunt, et per hanc ad perfectionem venerunt.

— omis dans cette traduction —

Texte latin : Verba seniorum, livre V des Vitae Patrum, traduit du grec par Pélage, diacre de l’Église romaine, dans l’édition d’H. Rosweyde reprise par la Patrologie latine de Migne, t. 73 (réimpression de 1879), col. 855–988, relu sur les fac-similés ; sans les notes ni les renvois de l’éditeur. · Traduction française de René Gaultier, Les Vies et les miracles des saints Pères hermites, Rouen, 1696 (orthographe de l’édition). Traduction partielle : Gaultier abrège, et s’arrête après la XIVe partie ; les paroles qu’il ne traduit pas sont données en latin seul. Les gloses morales ajoutées par le traducteur ne sont pas reproduites : le texte donné est un extrait établi par la bibliothèque. Texte du domaine public en France (art. L123-1 du code de la propriété intellectuelle). Transcription et révision : Abbatia Sancti Petri de Curte. Signaler une erreur