Les Paroles des anciens (Verba seniorum, livre V)
De l’humilité
De humilitate.
Abbas Antonius, deficiens in consideratione profunditatis judiciorum Dei, postulavit, dicens: Domine, quomodo aliqui in parvo tempore vitæ suæ moriuntur, et aliqui ultra decrepitam veniunt senectutem; et quare quidam egestuosi sunt, alii autem facultatibus ditantur; et quomodo injusti opulenti sunt, justi vero paupertate premuntur? Et venit ei vox, dicens: Antoni, ad teipsum intende; hæc enim judicia Dei sunt, et te scire ea non convenit.
— omis dans cette traduction —
Dixit abbas Antonius abbati Pastori: Hoc est magnum opus hominis, ut culpam suam super seipsum unusquisque ponat coram Domino, et exspectet tentationem usque ad ultimum vitæ suæ tempus.
— omis dans cette traduction —
Dixit iterum abbas Antonius: Vidi omnes laqueos inimici tensos in terra, et ingemiscens dixi: Quis putas transiet istos? Et audivi vocem dicentem: Humilitas.
— omis dans cette traduction —
Venerunt aliquando senes ad abbatem Antonium, et erat cum eis etiam abbas Joseph. Volens autem abbas Antonius probare eos, movit sermonem de Scripturis sanctis. Et cœpit interrogare a junioribus, quid esset hoc vel illud verbum. Et singuli dicebant prout poterant. Ille autem dicebat eis: Necdum invenistis. Post eos vero dixit abbati Joseph: Tu quomodo dicis esse verbum hoc? Ille respondit: Nescio. Et dixit abbas Antonius: Vere abbas Joseph solus invenit viam, qui se nescire respondit.
— omis dans cette traduction —
Astiterunt aliquando abbati Arsenio dæmones in cella sedenti, et tribulabant eum: supervenerunt autem fratres, qui ministrare solebant ei; et stantes extra cellam audiebant eum clamantem ad Dominum, et dicentem: Domine, non me derelinquas, quia nihil boni feci coram te. Sed præsta mihi, Domine, secundum benignitatem tuam, saltem modo habere bene vivendi principia.
— omis dans cette traduction —
Dicebant autem de eo qui supra, quia sicut dum in palatio esset, nemo melioribus vestibus eo utebatur; ita et dum in conversatione moraretur, nemo eo vilius tegebatur.
— omis dans cette traduction —
Cum interrogaret aliquando abbas Arsenius quemdam senem Ægyptium de cogitationibus suis, alius videns eum dixit: Abba Arseni, quomodo tu, qui tantæ eruditionis in Latina et Græca lingua edoctus es, rusticum istum de cogitationibus tuis interrogas? Et ille respondit: Latinam quidem et Græcam eruditionem, quantum ad sæculum, apprehendi; sed alphabetum rustici istius necdum discere potui.
— omis dans cette traduction —
Dicebant senes quia dederint quidam aliquando in Scythi fratribus paucas caricas, et pro hoc quod paucæ erant, non transmiserunt ex eis abbati Arsenio, ne velut injuriam pateretur. Ille autem cum hoc audisset, non est egressus juxta morem ad opus Dei cum fratribus celebrandum, dicens: Excommunicastis me, ut non mihi daretis eulogiam, quam transmisit Dominus fratribus, ex qua ego non fui dignus accipere. Quod cum audissent omnes, ædificati sunt in humilitate senis; et vadens presbyter portavit ei de caricis illis, et adduxit eum in congregatione gaudentem.
— omis dans cette traduction —
Dicebant autem de eo quia nemo potuerit comprehendere modum conversationis ejus. Sedente eodem abbate Arsenio aliquando in inferioribus partibus Ægypti, cum illic importunitates pateretur, visum est ei derelinquere cellam suam; et nihil ex ea tollens secum, dixit discipulis suis Alexandro et Zoilo: Tu, Alexander, ascende navim, et tu, Zoile, veni mecum usque ad flumen, et quære mihi naviculam in Alexandriam navigantem, et ita navigabis etiam tu ad fratrem tuum. Turbatus autem Zoilus in verbo isto, tacuit, atque ita divisi sunt ab invicem. Descendit autem senex circa partes Alexandriæ, et ægrotavit ægritudine magna. Discipuli autem ejus dicebant ad invicem: Putasne aliquis nostrum contristavit eum, et propterea divisus est a nobis? Et non inveniebant in se ingratitudinis causam, neque quia inobedientes ei aliquando fuissent. Cum vero sanus factus fuisset senex, dixit ad seipsum: Vadam ad Patres meos. Et ita venit in locum qui dicitur Petra, ubi erant supradicti ministri ejus. Cum vero juxta flumen esset puella quædam Æthiopissa, veniens tetigit melotem ejus: senex autem increpavit eam. Illa vero dixit: Si monachus es, vade in montem. Compunctus autem in hoc verbo senex, dicebat ad seipsum: Arseni, si monachus es, vade in montem. Et inter hæc occurrerunt ei Alexander et Zoilus discipuli sui. Et cum cecidissent ad pedes ejus, projecit se senex in terra, et flebant simul. Dixit autem senex: Non audistis quia ægrotavi? Et dixerunt ei: Etiam, audivimus. Et ille dixit: Quare non venistis videre me? Et dixit Alexander: Quia divisio tua a nobis non fuit nobis tolerabilis, quoniam et multi ex ea contristati sunt, dicentes: Nisi inobedientes fuissent seni, nunquam se separasset ab eis. Et dixit eis senex: Et ego cognovi quia hoc diceretur; sed tamen iterum dicturi sunt homines: Quia non inveniens columba requiem pedibus suis, reversa est ad Noe in arcam. In hoc igitur verbo curati sunt animi discipulorum ejus, et permanserunt cum eo usque ad ultimum vitæ ipsius tempus. Qui cum moreretur, turbati sunt valde. Et dixit eis: Nondum venit hora; cum autem venerit, dicam vobis. Judicari autem habeo vobiscum ante tribunal Christi, si permiseritis cuiquam de corpore meo aliquid facere. Et illi dixerunt: Quid ergo faciemus, quia nescimus mortuum vestire vel sepelire? Et dixit senex: Nescitis mittere funem in pede meo, et trahere me in montem? Cum autem traditurus esset spiritum, viderunt eum flentem, et dicunt ei: In veritate et tu times mortem, Pater? Et dixit eis: In veritate. Timor enim qui in hac hora est mihi semper fuit in me, ex quo factus sum monachus, et timeo valde; atque ita in pace dormivit. Ille autem sermo semper erat in ore Arsenii, Propter quid existi? loqui me semper pœnituit, tacere nunquam. Audiens autem abbas Pastor, quia ex hac vita discesserit Arsenius, lacrymatus est, et dixit: Beatus es, abba Arseni, qui flevisti temetipsum in sæculo isto; qui enim se in hoc sæculo non fleverit, sempiterne plorabit illic; sive igitur hic voluntarie, sive illic tormentis cogentibus, impossibile est non flere.
— omis dans cette traduction —
Narravit abbas Daniel de abbate Arsenio, quia nunquam voluerit loqui de quæstione aliqua Scripturarum, cum posset magnifice si vellet, sed neque epistolam cito scripsit ad aliquem. Quando autem ad conventum post aliquantum temporis veniebat, post columnam sedebat, ne quis videret faciem hujus, et ne ipse attenderet alium. Erat enim visio ejus angelica, sicut Jacob, canis ornatus, elegans corpore, siccus tamen. Habebat autem barbam prolixam, omnino attingentem usque ad ventrem ejus: pili autem oculorum ejus nimio fletu ceciderant; longus autem erat, sed senio longævo curvatus, moritur autem annorum nonaginta quinque. Hic fecit in palatio divæ memoriæ Theodosii imperatoris majoris, qui fuit pater Arcadii et Honorii, annos quadraginta, et in Scythi fecit annos quadraginta, et decem annos in loco qui dicitur Trohen, supra Babyloniam, contra civitatem Memphis, et tres annos in Conopo Alexandriæ; alios duos annos revertens iterum in Trohen fecit, consummans in pace et timore Dei cursum suum, quia erat vir bonus et plenus Spiritu sancto et fide.
— omis dans cette traduction —
Narravit abbas Joannes: Quia abbas Anub et abbas Pastor et residui fratres eorum ex uno utero nati, monachi fuerunt in Scythi; et quando illic venit gens Mazicarum, et desolaverunt locum ipsum, primo discesserunt illinc, et venerunt in locum qui vocatur Therenuthi, donec deliberarent ubi habitare deberent; et manserunt illic in templo quodam antiquo paucis diebus. Dixit autem abbas Anub abbati Pastori: Ostende charitatem et tu et fratres tui, et singuli seorsim habitemus, et non veniamus ad nos invicem hebdomada hac. Et respondit abbas Pastor: Faciamus qualiter vis; et fecerunt sic. Erat autem ibi in templo statua lapidea. Et surgebat quotidie mane abbas Anub, et faciem statuæ illius lapidabat; vespere autem dicebat: Ignosce mihi. Et tota hebdomada ita fecit; die autem Sabbati occurrerunt sibi invicem. Et dixit abbas Pastor abbati Anub: Vidi te, abba, hebdomada ista lapidantem faciem statuæ hujus, et iterum pœnitentiam agentem apud eam; fidelis autem homo hæc non facit. Et respondit senex: Hanc rem ego propter vos feci. Quando me vidisti lapidantem faciem statuæ ipsius, num locuta est, num furuit? Et dixit abbas Pastor: Non. Iterum quando apud eam pœnitentiam egi, num turbata est? num dixit: Non ignosco? Et respondit abbas Pastor: Non. Et ille dixit: Ergo et nos qui sumus septem fratres, si vultis ut maneamus simul, efficiamur sicut statua hæc, quæ contumeliis affecta non turbatur; si autem non vultis ista fieri, ecce quatuor ingressus sunt ad aditum templi hujus, unusquisque quo vult exeat, et quo vult vadat. Illi autem hæc audientes, prostraverunt se in terram abbati Anub, et dixerunt ei: Quomodo jubes, Pater, ita fit; faciemus quod dixeris nobis. Postea autem retulit abbas Pastor, dicens: Quia mansimus simul per omne tempus vitæ nostræ operantes et facientes omnia secundum verbum senis quod dixit nobis. Constituit autem unum ex nobis dispensatorem, qui quodcunque nobis apposuisset, comedebamus, et impossibile erat ut diceret aliquis ex nobis: Affer aliud aliquid, aut diceret: Nolo istud manducare. Et sic transivimus omne tempus vitæ nostræ cum quiete et pace.
— omis dans cette traduction —
Dicebant de abbate Ammone quia venerunt ad eum quidam petentes ut judicaret inter eos; senex autem dissimulabat. Et ecce quædam mulier ad aliam mulierem juxta se stantem dicebat: Senex iste fatuus est. Audivit autem eam senex; et vocans illam ad se dixit ei: Quantos labores putas sustinui in solitudinibus diversis, ut acquirerem fatuitatem istam, et propter te hodie eam perditurus sum?
— omis dans cette traduction —
Narraverunt de episcopo civitatis, quæ vocatur Oxyrinchus, nomine Affy, quia cum esset monachus, nimis dure tractaverit vitam suam; et cum factus fuisset episcopus, voluit ipsa duritia uti in civitate quam in eremo habuerat, et non prævaluit. Idcirco prostravit se in conspectu Domini, dicens: Putasne, Domine, propter episcopatum discessit a me gratia tua? Et revelatum est ei: Quia non; sed quia tunc solitudo erat, et cum non esset homo, Deus tuus susceptor erat tuus: nunc autem hic in sæculo es, ubi homines auxiliantur tibi.
— omis dans cette traduction —
Dixit abbas Daniel, quia erat in Babylonia filia cujusdam primarii, dæmonium habens; pater autem ejus diligebat monachum quemdam. Dixit autem monachus ipse ei: Nemo potest curare filiam tuam, nisi quos scio solitarios; et si perrexeris ad eos, non acquiescent hoc facere propter humilitatem. Sed hoc faciamus, et quando veniunt afferentes venalia quæ operantur, dicite vos emere velle quod vendunt. Et dum venerint in domo pretium accepturi, dicemus eis ut faciant orationem, et credo quia salvabitur filia tua. Exeuntes ergo in platea, invenerunt unum discipulum senum sedentem ut venderet sportellas suas; et tulerunt eum secum in domo ut quasi pretium sportarum acciperet. Et cum intrasset monachus ille in domo, venit puella illa quæ a dæmonio vexabatur, et dedit alapam monacho illi. Ille autem convertit ei et aliam maxillam, secundum divinum præceptum. Dæmon autem coactus clamare cœpit: O violentia! mandata Jesu Christi expellunt me hinc; et statim mundata est puella illa. Cum autem venissent ad senes, indicaverunt eis quod fuerat factum, et glorificaverunt Deum, et dixerunt: Consuetudo et superbiæ diabolicæ, humilitate mandatorum Christi Jesu corruere.
— omis dans cette traduction —
Dixit abbas Serapion: Quia multos labores corporales plus quam filius meus Zacharias feci, et non perveni ad mensuram humilitatis et taciturnitatis ejus.
— omis dans cette traduction —
Abbas Moyses dixit fratri Zachariæ: Dic mihi quid faciam? Ille autem hæc audiens, jactavit se pronus in terram ad pedes ejus, dicens: Tu me interrogas, Pater? Dixit autem ei senex: Crede mihi, fili Zacharia, quia vidi Spiritum sanctum descendentem in te, et propterea compellor interrogare te. Tunc tollens Zacharias cucullum suum de capite suo, misit illud sub pedibus suis, et conculcans eum, dixit: Nisi ita conculcatus fuerit homo, non potest monachus esse.
— omis dans cette traduction —
Dixit abbas Pastor: Quia interrogavit abbas Moyses fratrem Zachariam, tempore quo moriebatur, dicens: Quid vides? Et ille dixit ei: Nihil melius quam tacere, Pater. Et dixit ei: Verum est, fili, tace. Hora autem mortis ejus sedens abbas Isidorus, respexit in cœlum, et dixit: Lætare, fili mi Zacharia, quoniam apertæ sunt tibi januæ regni cœlorum.
— omis dans cette traduction —
Sanctæ memoriæ Theophilus episcopus Alexandrinus venit aliquando ad montem Nitriæ, et venit ad eum abbas montis illius, et dixit ad eum episcopus: Quid amplius invenisti in via ista, Pater? Et respondit ei senex: Culpare et reprehendere meipsum sine cessatione. Et dixit ei episcopus: Non est alia via sequenda nisi hæc.
— omis dans cette traduction —
Quando abbas Theodorus cum fratribus manducabat, accipiebant calices cum reverentia et taciturnitate, nec dicebant, sicut mos est, Ignosce.
— omis dans cette traduction —
Dicebant de eo ipso abbate Theodoro, quia cum factus esset diaconus in Scythi, non acquiescebat ministrare, et huc atque illuc fugiebat. Et iterum senes adducebant eum, dicentes: Non derelinquas ministerium tuum. Dixit autem eis abbas Theodorus: Dimittite me, et deprecor Deum. Et si ostenderit mihi, quia debeo stare in locum ministerii hujus, facio. Et cum deprecaretur Deum, dicebat: Si voluntas tua est, Domine, ut stem in hoc ministerio, demonstra mihi. Et ostensa est columna ignis de terra usque ad cœlum, et vox sonuit, dicens: Si potes fieri sicut columna hæc, vade, ministra. Ille autem hæc audiens, statuit apud se nullatenus ministrare. Qui cum venisset ad ecclesiam, pœnitentiam egerunt apud eum, dicentes: Si nos vis ministrare, vel calicem tene. Et non acquievit, dicens: Si me non dimittitis, discedo de loco isto. Et ita discesserunt ab eo.
— omis dans cette traduction —
Dixit abbas Joannes Brevis: Quia janua Dei est humilitas; et patres nostri per multas contumelias acti, gaudentes intraverunt in civitatem Dei. Dixit iterum ipse idem: Quia humilitas et timor Dei superant universas virtutes.
— omis dans cette traduction —
Dixit abbas Joannes Thebæus: Quia debet monachus ante omnia humilitatem habere: hoc enim est primum Salvatoris mandatum, dicentis: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum cœlorum.
— omis dans cette traduction —
Collecti sunt aliquando fratres qui habitabant in Scythi, et cœperunt intra se quærere de Melchisedech sacerdote: obliti sunt autem vocare abbatem Coprem. Postea autem vocantes eum, interrogabant eum de eadem quæstione. Ille autem tundens tertio os suum, dixit: Væ tibi, Copres, quia quæ mandavit tibi Deus ut faceres, dereliquisti; et quæ a te non requirit, illa scrutari præsumis. Hæc autem audientes fratres, fugerunt singuli in cellis suis.
— omis dans cette traduction —
Narravit aliquando de seipso abbas Macarius, dicens: Quando eram juvenis, et sedebam in cella mea in Ægypto, tenuerunt et fecerunt me clericum in vico. Et cum nollem acquiescere ad ministrandum, fugi ad alium locum. Et venit ad me quidam sæcularis homo, sed vita religiosus, et tollebat a me opus quod faciebam manibus meis, et ministrabat mihi quæ necessaria erant. Contigit autem, tentante diabolo, ut quædam virgo in vico illo vitiata lapsum faceret. Et cum in utero habere cœpisset, interrogatur quis esset de quo in utero haberet; illa autem dixit: Quia hic solitarius est, qui mecum dormivit. Exeuntes autem de vico illo, comprehenderunt me, et adduxerunt ad vicum, et appenderunt in collum meum cacabatas ollas et ansas vasorum, et miserunt me circituram in vico illo, per viam cædentes atque dicentes: Hic monachus corrupit filiam nostram: tollite, tollite eum. Et ceciderunt me pene usque ad mortem. Superveniens autem quidam senum dixit: Quandiu cæditis monachum istum peregrinum? Ille autem, qui mihi solebat ministrare necessaria, sequebatur retro cum verecundia: etenim etiam ipsum contumeliis multis affecerant, dicentes: Ecce solitarius monachus, cui tu testificabaris quid fecit? Et dixerunt parentes puellæ illius: Quia non dimittimus eum, donec fidejussorem præbeat, quia pascet eam. Et dixi illi qui mihi solebat ministrare, ut fidejussor mihi fieret, et fidedixit mihi. Et reversus sum ad cellam meam, et dedi ei quantas habui sportellas, dicens: Vende ea, et da illi meæ mulieri manducare. Dicebam autem in animo meo: Macari, ecce invenisti tibi mulierem, opus habes modo amplius laborare, ut pascas eam. Et operabar non solum in die, sed etiam in nocte, et transmittebam ei. Cum autem venisset tempus infelici illi, ut pareret, traxit plurimis diebus in dolore, et non pariebat. Dicunt ergo ei: Quid est hoc? Et illa dixit: Ego scio, quare torqueor diu. Et interrogata a parentibus suis, Quare? respondit: Quia illi monacho crimen imposui, et fallens implicavi eum, cum iste non habeat causam; sed juvenis ille talis hoc fecit. Audiens autem verba hæc ille minister meus, gaudens venit ad me, et dixit: Quia non potuit parere illa puella, donec confiteretur quia tu nullam causam in conspectu ejus habuisses, sed quia mentita sit adversum te. Et ecce omnes habitatores vici illius volunt venire hic ad cellam tuam glorificaturi Deum, et pœnitentiam apud te acturi. Ego autem audiens ista a ministro meo, ne affligerent me homines, surrexi, et fugi hic in Scythi; et hoc principium causæ propter quam hic habitare cœpi.
— omis dans cette traduction —
Præteriens aliquando abbas Macarius, a palude ad cellam suam revertens, portabat palmulas; et ecce occurrit ei diabolus in via cum falce messoria. Voluit autem eum percutere de falce illa, et non potuit, et dixit ei: Multam violentiam patior a te, o Macari, quia non prævalere adversus te possum. Ecce enim quidquid tu facis, et ego facio; jejunas tu, et ego penitus non comedo, vigilas tu, et ego omnino non dormio. Unum est autem solum in quo me superas. Et dicit ei abbas Macarius: Quod est illud? Respondit diabolus: Humilitas tua, per quam non prævaleo adversum te.
— omis dans cette traduction —
Perrexit aliquando abbas Mathois de Raythu in partibus Gebalon: erat autem cum eo frater ejus. Et venit episcopus loci illius ad memoratum senem; et fecit eum presbyterum. Et dum gustarent simul, dixit episcopus: Ignosce mihi, abba, quia scio quod nolueris rem hanc; sed ut benedictionem tuam acciperem, præsumpsi hoc facere. Dixit autem ei senex cum humilitate: Et animus meus modicum volebat hoc, verumtamen in hoc graviter fero. quia compellor separari a fratre meo, qui mecum est; neque enim sufficio omnes orationes quas simul faciebamus, implere. Et dixit episcopus: Si scis quia dignus est, ego et ipsum ordino. Et dixit ei abbas Mathois: Equidem si dignus est nescio, unum autem scio, quia melior me est. Ordinavit autem et ipsum episcopus: et ita uterque recesserunt de hac vita, ut nunquam se ad sacrificandam oblationem altari approximarent. Dicebat autem senex: Credo in Deum, quia forsitan non sustineam grave judicium propter ordinationem, quam suscepi, dum oblationem non audeo consecrare; hoc enim officium illorum est, qui sine querela vivunt.
— omis dans cette traduction —
Dixit autem abbas Mathois: Quantum se approximat homo Deo, tantum se peccatorem videt; Isaias enim propheta videns Dominum, miserum se et immundum dicebat.
— omis dans cette traduction —
Dicebant de abbate Moyse quia factus esset clericus, et posuerunt ei superhumerale. Et dixit ei archiepiscopus: Ecce factus es candidatus, abba Moyses. Et ille respondit: Putas a foris, domne papa, aut deintus? Volens autem episcopus probare eum, dixit clericis: Quando intrat abbas Moyses ad altare, expellite eum, et sequimini, ut audiatis quid dicat. Dum autem cœpissent eum mittere foras, dicebant ei: Exi foras, æthiops. Ille vero egrediens, dicebat: Bene tibi fecerunt cinerente et caccabate. Qui cum homo non sis, quare te in medio hominum dare præsumpsisti?
— omis dans cette traduction —
Dum abbas Pastor in congregatione esset, audiens de abbate Nesterone, desideravit eum videre, et mandavit abbati ejus ut mitteret eum ad ipsum. Qui cum nollet eum solum dimittere, non direxit eum. Post paucos autem dies dispensator monasterii rogavit abbatem ut permitteret eum ire ad abbatem Pastorem, ut diceret ei cogitationes suas. Abbas autem ejus, cum eum dimitteret, dixit ei: Tolle tecum et fratrem istum, quia mandavit mihi de ipso senex; et non præsumens eum solum dimittere, distuli usque modo. Cum ergo venisset dispensator ad senem, locutus est ei de cogitationibus suis, et ille sanavit eum responsione sua. Post hæc autem interrogabat senex fratrem illum, dicens: Abba Nestero, quomodo acquisisti virtutem hanc, ut quando emerserit tribulatio aliqua in monasterio, non loquaris, neque tædium facias? Et cum multum cogeretur frater a sene, dicit ei: Ignosce mihi, abba, quando intravi in initio in congregatione, dixi animo meo: Tu et asinus unum estote. Sicut enim asinus vapulat et non loquitur, injuriam patitur et non respondet, sic et tu; quemadmodum et in Psalmo legitur: Ut jumentum factus sum apud te, et ego semper tecum.
— omis dans cette traduction —
Dicebant de abbate Olympio in Scythi, quia servus esset, et descendebat per singulos annos in Alexandriam portans mercedes suas dominis suis. Et occurrebant ei, et salutabant eum: senex autem mittebat aquam in pelvim, et afferebat, ut lavaret pedes dominis suis. Illi autem ad eum dicebant: Noli, Pater, non graves nos. Ille vero respondebat eis: Ego confiteor, quia servus sum vester; et gratias ago, quia dimisistis me liberum servire Deo. Sed tamen lavo vobis pedes, ecce et suscipite mercedes meas. Illi vero contemnebant. Et non acquiescentibus dicebat: Credite mihi, quia si non vultis suscipere mercedes meas, remaneo hic et servio vobis. Illi autem reverentiam ei habentes, dabant in potestate ejus, ut faceret quod vellet. Et revertentem deducebant eum cum honore, præbentes ei quæ necessaria erant, ut faceret pro eis agapem, et ex hoc factus est nominatus in Scythi.
— omis dans cette traduction —
Dixit abbas Pastor: Quia semper homo humilitatem et timorem Dei ita incessabiliter respirare debet, sicut flatum quem naribus attrahit vel emittit.
— omis dans cette traduction —
Interrogatus est abbas Pastor a quodam fratre: Quomodo debeo esse in loco, in quo habito? Et respondit ei senex: Habeto prudentiam velut advena; et ubicumque fueris, ne quæras verbum tuum coram te habere potentiam, et requiesces.
— omis dans cette traduction —
Dixit iterum: Quia projicere se in conspectu Dei, et non seipsum extollere, et mittere post tergum suum propriam voluntatem, ferramenta sunt quibus anima operatur.
— omis dans cette traduction —
Item dixit: Non metiaris temetipsum, sed adhære ei qui bene conversatur.
— omis dans cette traduction —
Dixit iterum: Quia interrogavit frater abbatem Alonium, Quid est contemptus? Et dixit senex: Ut sis infra animalia irrationabilia, et scies quia illa non condemnantur.
— omis dans cette traduction —
Dixit iterum qui supra: Quia humilitas terra est, in qua Dominus sacrificium fieri demandavit.
— omis dans cette traduction —
Iterum dixit: Quia sedentibus aliquando senibus ad manducandum, stabat Alonius abbas et ministrabat eis; et videntes laudaverunt. Ille autem nihil omnino respondit. Dixit ergo quidam secreto: Quare non respondisti senibus laudantibus te? Et dixit abbas Alonius: Quia si responderem eis, inveniebar delectatus laudibus meis.
— omis dans cette traduction —
Narravit abbas Joseph: Quia sedentibus nobis aliquando cum abbate Pastore, nominaverit abbatem Agathonem, et diximus ei: Juvenis est, quare eum appellas abbatem? Et dixit abbas Pastor: Quia os suum fecit eum appellari abbatem.
— omis dans cette traduction —
Dicebant de abbate Pastore, quia nunquam voluisset sermonem dimittere supra alterius senis verbum, sed magis laudaverit semper quæ ille dixisset.
— omis dans cette traduction —
Venit aliquando sanctæ memoriæ Theophilus episcopus Alexandrinus in Scythi: congregati autem fratres dixerunt ab abbatem Pambo: Dic unum sermonem papæ, ut ædificetur animus ejus in hoc loco. Et respondit senex: Si in taciturnitate mea non ædificatur, neque in sermone meo ædificabitur.
— omis dans cette traduction —
Narravit frater Pystus, dicens: Quia ibamus septem fratres solitarii ad abbatem Sisoi habitantem in insula Clysmatus: et cum rogaremus eum ut diceret nobis aliquid, ille respondit: Ignoscite mihi, quia idiota sum homo: sed veni aliquando ad abbatem Hor et abbatem Athre; et erat in infirmitate abbas Hor decem et octo annis, et cœpi supplicare eis, ut dicerent mihi aliquod verbum; et dixit abbas Hor: Quid tibi habeo dicere? Quidquid vides, fac; Deus enim illius est, qui sibi ultra quam potest extorquet, et violentiam facit ad omnia: hi autem ambo non erant de una provincia, hoc est abbas Hor et abbas Athre. Fuit autem inter eos magna gratia, donec exirent ambo de corpore. Abbas autem Athre summæ obedientiæ erat, abbas vero Hor multæ humilitatis. Feci ergo paucos dies apud eos, investigans virtutes eorum, et vidi mirabile quid quod fecit abbas Athre. Attulerat enim eis quidam unum piscem modicum, et voluit illum facere abbas Athre seniori abbati Hor; posuerat ergo abbas Athre cultellum, et incidebat piscem illum, et vocavit eum abbas Hor, dicens: Athre, Athre. Ille vero statim dimisit cultellum in medio pisce inciso, et non perincidit eum, et cucurrit ad eum; et miratus sum tantam obedientiam ejus, quia non dixit: Exspecta donec incidam piscem. Dixi ergo abbati Athre: Ubi invenisti obedientiam hanc? Et ille mihi respondit: Non est mea, sed istius senis est. Et tulit me, dicens: Veni, vide obedientiam ejus. Coxit ergo modicum piscem male, ita ut perderet eum voluntarie, et apposuit seni; et ille manducavit, nihil loquens. Et dixit ei: Bonum est, senex? Et ille respondit: Bonum valde. Posthæc attulit ei illud modicum, nimis bene coctum, et dixit: Ecce istud perdidi, senex, male illud coxi. Et ille respondit: Etiam modice tibi male exivit. Et conversus ad me abbas Athre dixit: Vides quia hæc obedientia istius senis est? Et exii ab eis; et quidquid vidi, hoc feci secundum virtutem meam. Hæc dixit fratribus abbas Sisoi; unus autem ex nobis rogavit eum dicens: Ostende nobis charitatem, et dic nobis tu unum sermonem. Et dixit: Qui habet quod innumerabile est in scientia, perficit omnem Scripturam. Iterum alter ex nobis dixit ei: Quid est peregrinatio, Pater? Et ille respondit: Tace, et in omni loco quocunque veneris, dic: Non habeo causam, et hæc est peregrinatio.
— omis dans cette traduction —
Venit quidam frater ad abbatem Sisoi in montem abbatis Antonii; et loquentibus eis, dicebat abbati Sisoi: Modo adhuc non pervenisti ad mensuras abbatis Antonii, Pater? Et respondit ei senex: Ego si haberem unam cogitationem abbatis Antonii, efficerer totus velut ignis: verumtamen scio hominem qui cum labore potest ferre cogitationes suas.
— omis dans cette traduction —
Iterum autem interrogavit eum frater ille, dicens: Putas sic persequebatur Satanas antiquos? Et dicit ei abbas Sisoi: Modo plus, quia tempus ejus appropinquavit, et turbatur.
— omis dans cette traduction —
Venerunt alii quidam ad eum, ut audirent ab eo sermonem; et nihil eis loquebatur, sed semper dicebat: Ignoscite mihi. Videntes autem sportellas ejus, dixerunt discipulo ejus Abraham: Quid facitis de sportellis istis? Et respondit eis: Huc et illuc expendimus eas. Hoc autem audiens senex, dixit: Et Sisois hinc et inde manducat. Illi vero audientes ædificati sunt valde in humilitate ejus, atque cum gaudio recesserunt.
— omis dans cette traduction —
Frater interrogavit abbatem Sisoi, dicens: Video meipsum, quia memoria mea ad Deum intenta sit. Et dicit ei senex: Non est magnum hoc, ut mens tua cum Deo sit; magnum est autem, si teipsum infra omnem videas creaturam; hoc autem et labor corporalis corrigit, et ducit ad humilitatis viam.
— omis dans cette traduction —
Dixit beatæ memoriæ Syncletica: Sicut impossibile est navim fabricari sine acutis, ita impossibile est hominem sine humilitate salvari.
— omis dans cette traduction —
Dixit abbas Hyperichius: Arbor vitæ est in excelsum, et ascendit ad eam humilitas monachi.
— omis dans cette traduction —
Dixit iterum qui supra: Imitare Publicanum illum, ne cum Pharisæo damneris; et sequere mansuetudinem Moysis, ut summitates cordis tui resecans, convertas in fontes aquarum.
— omis dans cette traduction —
Dixit abbas Orsisius: Si fragmen crudæ tegulæ in fundamento mittatur, ubi juxta sit fluvius, non sustinet unum diem; coctæ autem, permanet velut lapis. Ita est homo qui carnalem sapientiam habet, et non est tentationum igne decoctus, sicut et Joseph; hujusmodi enim verbo Dei resolvitur: qui cum initium fecerit, multis tentationibus in medio hominum agitatur. Bonum est enim ut quis noverit mensuras suas, et declinet in initio pondus; fortes autem in fide immobiles sunt; nam de ipso sancto Joseph si velit aliquis loqui, dicet quia nec terrenus erat; quantum tentatus est, et in quali provincia, ubi nec vestigium erat divini cultus? Sed Deus patrum ejus erat cum eo, qui eripuit eum ex omni tribulatione, et nunc est cum patribus suis in regno cœlorum. Et nos ergo agnoscentes mensuras nostras certemus; vix enim nos possumus effugere judicium Dei.
— omis dans cette traduction —
Senex quidem erat solitarius vacans in eremo, et dicebat in semetipso quia perfectus esset in virtutibus. Hic oravit Deum, dicens: Ostende mihi quid est perfectio animæ, et facio. Volens autem Deus humiliare cogitationes ejus, dixit ei: Vade ad illum archimandritam, et quidquid tibi dixerit, facito. Revelavit autem Deus archimandritæ illi, antequam ille ad ipsum veniret, dicens: Ecce ille solitarius venit ad te; dic ergo ei ut tollat flagellum, et vadat ut pascat porcos tibi. Veniens ergo senex pulsavit ostium, et ingressus est ad archimandritam illum; et cum se salutassent, sederunt. Et dixit ei solitarius ille qui venerat: Dic mihi quid faciam, ut sim salvus. Et ille dixit: Facies quodcumque dixero tibi? Et respondit ei: Etiam. Et dixit ei: Ecce tolle flagellum, et vade, pasce porcos. Hi autem, qui eum noverant et audierant de eo, cum vidissent quia porcos pasceret, dicebant: Vidistis illum solitarium magnum, de quo audiebamus? ecce stupuit cor ejus, et dæmonio vexatur, et pascit porcos. Videns autem Deus humilitatem ejus, quia ita patienter sustinebat opprobria hominum, præcepit eum iterum redire ad locum suum.
— omis dans cette traduction —
Quemdam senem monachum solitarium homo, qui a dæmonio vexabatur et fortiter spumabat, percussit in maxillam; senex vero convertit ei aliam maxillam statim. Dæmon autem, non ferens incendium humilitatis ejus, mox exivit ab eo.
— omis dans cette traduction —
Dixit senex cuidam: Quando cogitatio superbiæ aut elationis intraverit in te, scrutare conscientiam tuam, si divina mandata omnia custodis, si inimicos tuos diligis, si gaudes in adversarii tui glorificatione, et si contristaris in minoratione ejus, et si agnoscis teipsum esse inutilem servum, et si omnium peccatorum esse deteriorem: sed nunc si ita de te sentias, quasi omnia correxeris, sciens quia hujusmodi cogitatio tua universa resolvet.
— omis dans cette traduction —
Dixit senex cuidam: Non apponas cor tuum adversus fratrem, dicens, quia tu magis illo sobrius et continentior, et intelligentior sis; sed subditus esto gratiæ Dei in spiritu paupertatis, et per charitatem non fictam; ne spiritu exaltationis elatus, perdas laborem tuum; sed esto spiritali sale conditus in Christo.
— omis dans cette traduction —
Dixit senex: Quia qui plusquam dignus est honoratur aut laudatur, amplius patitur detrimentum; qui autem non fuerit omnino ab hominibus honoratus, hic desuper glorificabitur.
— omis dans cette traduction —
Frater aliquis interrogavit senem, dicens: Bonum est assidue pœnitere? Et respondit ei senex: Vidimus Jesum filium Nave, quia cum pronus jaceret in facie, apparuit illi Deus.
— omis dans cette traduction —
Interrogatus senex, quare ita inquietaremur a dæmonibus, respondit: Quia arma nostra abjicimus, quod est contumeliam, et humilitatem, et paupertatem, et patientiam.
— omis dans cette traduction —
Frater quidam interrogavit senem dicens: Si qui fratrum attulerit ad me deforis cogitationes; vis, abba, dicam ei ut non eas afferat ad me? Et respondit ei senex: Noli. Et dixit frater: Quare? Respondit ei senex: Quia nec nos hoc possumus custodire; et ne forte cum dicimus proximo. Ne facias illud, inveniamus nos postea idipsum facientes. Et dixit frater: Quid ergo debet fieri? Et respondit ei senex: Si voluerimus taciturnitatem servare, sufficit proximo modus ipse.
— omis dans cette traduction —
Interrogatus est senex, quid esset humilitas? Et ille respondit: Si peccanti fratri in te ignoveris, antequam apud te pœnitentiam agat.
— omis dans cette traduction —
Dixit senex: In omni tentatione non culpes hominem, sed teipsum tantum, dicens: Quia pro peccatis meis hæc mihi evenerunt.
— omis dans cette traduction —
Dixit senex: Nunquam præterivi ordinem meum, ut altius ambularem: neque turbatus sum aliquando in humilitate positus; omnis enim cogitatio mea in hoc erat, ut deprecarer Dominum, quo spoliaret me veterem hominem.
— omis dans cette traduction —
Frater quidam interrogavit senem: Quid est humilitas? Et respondit ei senex: Ut benefacias his qui tibi malefaciunt. Et dixit frater: Si non perveniat homo in eadem mensura, quid faciet? Respondit senex: Fugiat, eligens taciturnitatem.
— omis dans cette traduction —
Frater aliquis interrogavit senem, dicens: Quod est opus peregrinationis? Et ille dixit ei: Scio fratrem peregrinantem, qui cum tentus esset in ecclesia, et contigisset ibi fieri agapem, sedit ad mensam ut manducaret cum fratribus. Dixerunt autem quidam: Istum hic quis tenuit. Et dixerunt ei: Surge et vade hinc foras: qui surrexit et abiit. Alii vero contristati de expulsione ejus, egressi sunt, et revocaverunt eum. Post hæc interrogavit eum quidam, dicens: Quid, putas, est in corde tuo, quia expulsus es, et iterum revocatus? Et ille dixit ei: Quoniam posui in corde meo, quia æqualis essem cani, qui quando insectatur, foras egreditur; quando vero vocatur, ingreditur.
— omis dans cette traduction —
Venerunt quidam aliquando in Thebaidam ad quemdam senem, habentes secum unum qui a dæmonio vexabatur, ut curaretur ab illo sene. Senex ergo cum diu rogaretur, dixit dæmoni: Exi de factura Dei. Et respondit dæmon: Exeo, sed interrogo te unum verbum, ut dicas mihi, qui sunt hædi, et qui sunt agni. Et dixit senex: Hædi quidem tales, qualis ego; agni vero qui sint, Deus scit. Et audiens dæmon, clamavit voce magna, dicens: Ecce propter istam humilitatem tuam exeo. Et exiit eadem hora.
— omis dans cette traduction —
Manebat quidam monachus Ægyptius in suburbano Constantinopolitanæ civitatis; et dum transiret Theodosius Junior imperator per viam illam, reliquit omnes qui in obsequio ejus erant, et venit solus ad cellam ejus. Et pulsans ad ostium monachi, aperuit ei monachus. Videns autem eum, agnovit quidem quia imperator esset; sic tamen suscepit eum, tanquam unum ex officio militantium. Cum ergo introisset, fecerunt orationem, et sederunt. Cœpit autem interrogare imperator, dicens: Quomodo sunt patres in Ægypto? Et ille respondit: Orant omnes pro salute vestra. Imperator autem circumspiciebat in cella ejus, si quid haberet, et nihil illic vidit nisi parvam sportellam, habentem modicum panis, et lagenam aquæ. Et dixit ei monachus: Gusta modice. Et infudit ei panes, et misit ei oleum et sal, et manducavit, et dedit ei aquam ut biberet. Dixit autem ei imperator: Scis quis sum ego? Et ille dixit: Deus te scit quis sis. Tunc dixit ei: Ego sum Theodosius imperator. Ille autem statim adoravit salutans eum humiliter. Et dicit imperator: Beati estis vos, quia securam vitam habetis, et non cogitatis de hoc sæculo. Veritatem autem dicam, quia in imperio natus sum, et nunquam ita delectatus sum pane et aqua sicut hodie; satis enim libenter comedi. Et cœpit ex tunc honorare eum imperator; senex vero egrediens fugit, et iterum venit in Ægyptum.
— omis dans cette traduction —
Dicebant senes: Quoniam quando tentamur, tunc magis humiliamur; quoniam Deus sciens infirmitatem nostram, protegit nos: si autem gloriamur, aufert a nobis protectionem suam, et perimus.
— omis dans cette traduction —
Cuidam fratri apparuit diabolus transformatus in angelum lucis, et dixit ad eum: Ego sum Gabriel angelus, et missus sum ad te. Ille vero dixit ei: Vide ne ad alium missus sis; ego autem non sum dignus ut angelus mittatur ad me. Diabolus autem statim non comparuit.
— omis dans cette traduction —
Dicebant senes: Quia vel si pro veritate angelus tibi appareat, non suscipias facile, sed humilia temetipsum, dicens: Non sum dignus angelum videre vivens in peccatis.
— omis dans cette traduction —
Narraverunt de alio sene, quia sedens in cella sua, et sustinens tentationes, videbat dæmones manifeste, et contemnebat eos. Cum autem diabolus videret se vinci a sene, venit et ostendit se ei, dicens: Ego sum Christus. Videns autem eum senex, clausit oculos suos. Et dixit ei diabolus: Ego sum Christus, et quare clausisti oculos tuos? Et respondit senex: Ego hic Christum nolo videre, sed in illa vita. Audiens autem diabolus hæc, non comparuit.
— omis dans cette traduction —
Alterum senem volentes seducere dæmones, dicebant ei: Vis videre Christum? Et ille dixit: Anathema vobis et de quo dicitis. Ego autem meo Christo credo dicenti: Si quis vobis dixerit, Ecce hic Christus, aut ecce illic, nolite credere. Quo dicto statim non comparuerunt.
— omis dans cette traduction —
Narraverunt de alio sene, quia perseveravit jejunans septuaginta hebdomadas, semel in hebdomada reficiens. Hic postulavit a Deo de quodam sermone Scripturarum sanctarum, et non revelabat ei Deus. Dixit ergo in semetipso: Ecce tantum laborem sumpsi: et nihil profeci: vadam ergo ad fratrem meum, et requiro ab eo. Cui cum egressus clausisset ostium suum ut abiret, missus est ad eum angelus Domini, dicens: Septuaginta hebdomadæ quas jejunasti, non te fecerunt proximum Deo: nunc vero quando humiliatus es, ut ad fratrem tuum pergeres, missus sum indicare tibi sermonem; aperiensque ei de re quam quærebat, discessit ab eo.
— omis dans cette traduction —
Dicebat quidam senex: Quia si quis cum humilitate et timore Dei injungat fratri aliquid facere, sermo ipse qui propter Deum egreditur, facit fratrem illum suum subjectum existere et implere quod fuerit imperatum; si autem quis volens jubere fratri, et non hoc secundum timorem Dei fecerit, sed quasi per auctoritatem, volens sibi in eo potestatem defendere, Deus qui videt occulta cordis, non permittit eum audire vel facere quod jubetur. Manifestum enim est opus quod secundum Deum fit; et iterum manifestum est quod pro voluntate aut in potestate injungitur; quoniam quod a Deo est, cum humilitate et obsecratione imperatur; quod autem ex potestate, cum furore et perturbatione, utpote quod a maligno est.
— omis dans cette traduction —
Dixit senex: Volo magis vinci cum humilitate, quam vincere cum superbia.
— omis dans cette traduction —
Dixit senex: Non condemnes astantem tibi, quoniam nescis utrum in te sit Spiritus Dei, an in illo. Astantem autem tibi dico eum, qui minister est tuus.
— omis dans cette traduction —
Frater aliquis interrogavit senem, dicens: Si habito cum aliis fratribus, et video aliquam rem inconvenientem, vis ut loquar? Et dixit ei senex: Si sunt aliqui majores tibi aut coætanei, tacens magis requiem habebis; in hoc enim, quo te minorem facies, etiam securum te reddes. Dicit ei frater: Quia ergo facio, Pater? perturbat enim me spiritus. Dicit ei senex: Si laboras, commonefacito semel humiliter; si autem non obediunt tibi, relinque laborem tuum in conspectu Dei, et ipse te consolabitur: hoc enim est ut projiciat se Dei cultor coram Deo, et relinquat ipse voluntates suas. Attende autem tibi ut secundum Deum sit sollicitudo tua; et tamen quomodo video, bonum est tacere, humilitas enim tibi est taciturnitas.
— omis dans cette traduction —
Frater quidam interrogavit senem, dicens: Quid est profectus hominis? Et respondit ei senex: Profectus hominis est humilitas. Quantum enim quis ad humilitatem inclinatus fuerit, tantum elevabitur ad profectum.
Un Frere desirant venir à l’avancement & au profit de la vie spirituelle, demanda à un Pere : Qu’est-ce que l’avancement & le profit de l’homme ? Le Pere répondit : Le profit de l’homme est que l’humilité : car tant plus l’homme sera enclin à l’humilité, plus il sera élevé à l’avancement.
Dixit quidam senex; Quia si quis dixerit, Ignosce mihi, humilians se, comburit dæmones tentatores.
— omis dans cette traduction —
Dixit senex: Si acquisieris taciturnitatem, non habeas apud temetipsum quasi aliquam virtutem, etiamsi obtinueris, sed dic: Quia indignus sum loqui.
— omis dans cette traduction —
Dicebat quidam senex: Nisi velaret pistor oculos animalis ad molam circumeuntis, converteret se animal et comederet labores suos; ita et nos velamen accipimus secundum dispensationem Dei, ne videamus quæ operamur bona, et beatificantes forsitan nosmetipsos, perdamus mercedem nostram. Propterea ergo relinquimur per intervalla temporum semel sic sordidas cogitationes assumere, ut cum easdem cogitationes aspicimus, nosmetipsos judicio proprio condemnemus. Eæ enim cogitationes ipsæ, velamen sunt ipsius modici boni operis. Quando autem homo seipsum accusat, non perdit mercedem suam.
— omis dans cette traduction —
Dixit quidam senex: Quia volo magis doceri quam docere. Item dixit: Non doceas ante tempus, alioquin omni tempore vitæ tuæ minoraberis intellectu.
— omis dans cette traduction —
Interrogatus est quidam senex: Quid est humilitas? Et respondens dixit: Humilitas magnum opus est et divinum: via autem humilitatis hæc est, ut labores corporales assumi debeant, et ascribat seipsum homo peccatorem, et ponat se subjectum omnibus. Et dixit frater: Quid est esse subjectum omnibus? Respondit senex: Hoc est esse subjectum omnibus, ut non attendat quis aliena peccata, sed sua semper aspiciat, et deprecetur sine intermissione Deum.
— omis dans cette traduction —
Interrogabat quidam frater senem, dicens: Dic mihi unam rem, quam custodiam, et vivam per eam. Et dixit ei senex: Si potueris contumeliam pati et sustinere, magnum est hoc, et super omnes virtutes.
— omis dans cette traduction —
Dixit senex: Qui contemptum et injuriam et damnum patienter fert, potest salvus esse.
— omis dans cette traduction —
Dixit senex cuidam: Non habeas notitiam cum abbate, neque frequenter adjungas te ei; quoniam ex hoc fiduciam sumes, et desiderare incipies ut teneas etiam ipse primatum.
— omis dans cette traduction —
Frater quidam erat in congregatione, et omne pondus quod fratribus imminebat, ipse suscipiebat, ita ut se etiam in fornicatione accusaret. Quidam autem fratrum ignorantes actus ejus, cœperunt murmurare adversus eum, dicentes: Quanta mala facit hic et nec operatur? Abbas sciens quæ agebat, dicebat fratribus: Volo unam mattulam istius cum humilitate, quam omnes vestras cum superbia. Et ut demonstraret ex Dei judicio qualis esset frater ille, attulit omnia quæ operati fuerant illi fratres, et mattam ejus de quo querebantur, et accendit ignem, et jactavit in medio. Consumpta sunt ergo omnia illorum opera, matta autem fratris illius illæsa permansit. Hoc autem videntes illi fratres timuerunt, et pœnitentiam coram illo egerunt, habentes eum deinceps velut patrem.
— omis dans cette traduction —
Interrogatus est senex, quomodo quidam dicerent videre se aspectum angelorum; et respondit dicens: Beatus est qui peccatum suum semper videt.
— omis dans cette traduction —
Frater aliquis contristabatur adversus alium fratrem; quod audiens ille venit satisfacere ei. Ille autem non aperuit ei ostium cellæ suæ. Perrexit ergo ille ad quemdam senem, et dixit ei causam: Vide ne quasi justam habeas causam apud semetipsum in corde tuo, tanquam culpaturus fratrem tuum, ut quasi illum reprehendas, et teipsum justifices, et propterea non tetigerit Deus cor ejus, ut aperiret tibi. Verumtamen hoc est quod dico tibi, ut vel si ille peccavit in te, pone in corde tuo, quia tu in illo peccaveris, et fratrem tuum justifica, et tunc Deus dat in corde illius concordare tecum; et narravit illi exemplum tale, dicens: Duo quidam erant sæculares religiosi, et colloquentes secum egressi sunt, et facti sunt monachi: æmulationem autem habentes vocis evangelicæ, sed non secundum scientiam, castraverunt se quasi propter regna cœlorum. Audiens autem archiepiscopus, excommunicavit eos; illi autem putantes quia bene fecissent, indignati sunt contra eum, dicentes: Nos propter regna cœlorum castravimus nos, et hic excommunicavit nos? Eamus et interpellemus adversus eum Jerosolymitanorum archiepiscopum. Abeuntes ergo indicaverunt ei omnia. Et dixit eis archiepiscopus Jerosolymitanus: Et ego vos excommunico. Ex quo iterum contristati abierunt in Antiochiam ad archiepiscopum, et dixerunt ei omnia quæ facta fuerant circa se. Et ille similiter excommunicavit eos. Et dixerunt ad seipsos: Eamus Romam ad patriarcham, et ipse nos vindicabit de omnibus istis. Abierunt ergo ad summum archiepiscopum Romanæ civitatis, et suggesserunt ei quæ fecerant eis memorati archiepiscopi, dicentes: Venimus ad te, quia tu es caput omnium. Dicit autem eis et ipse: Ego vos excommunico, et segregati estis. Tunc defecerunt excommunicati totius rationis, et dixerunt ad semetipsos: Isti episcopi sibi invicem deferunt et consentiunt, propter quod in Synodis congregantur; sed eamus ad illum virum Dei sanctum Epiphanium episcopum de Cypro quia propheta est, et personam hominis non accipit. Cum autem appropinquarent civitati ejus revelatum est ei de ipsis; et mittens in occursum eorum dixit: Ne intretis civitatem istam. Tunc illi in se reversi, dixerunt: Pro veritate nos culpabiles sumus; ut quid ergo nos ipsos justificamus? Fac etiam quia illi injuste nos excommunicaverunt, nunquid et iste propheta? ecce enim Deus revelavit ei de nobis. Et reprehenderunt semetipsos valde de culpa quam fecerunt. Tunc videns qui corda novit quia pro veritate se culpabiles fecerant, revelavit episcopo Epiphanio. Et ultro misit et adduxit eos, et consolatus eos, suscepit in communionem. Scripsit itaque de his archiepiscopo Alexandriæ, dicens: Suscipe filios tuos, quoniam in veritate pœnitentiam egerunt. Et addidit senex qui hoc exemplum narraverat, dicens: Hæc est sanitas hominis, et hoc est quod vult Deus, ut homo culpam suam projiciat ante Deum. Hæc cum audisset frater, fecit secundum verbum senis, et pergens pulsavit ostium fratris; ille autem mox ut sensit eum, prius apud illum deintus pœnitentiam gessit, aperuitque statim ostium, et osculati sunt se invicem ex animo, et facta est inter utrosque pax maxima.
— omis dans cette traduction —
Duo monachi, qui erant etiam carnales fratres, habitabant simul, et volebat diabolus separare eos ab invicem. Semel ergo unus, qui erat minor ætate, incendit lucernam, et posuit eam super candelabrum. Fecit autem opera sua dæmon, et evertit candelabrum: quapropter cecidit eum major frater cum ira. Ille vero pœnitentiam egit, dicens ei: Habe patientiam in me, frater, et iterum accendo eam. Et ecce virtus Domini venit, et torquebat illum dæmonem usque mane. Dæmon autem nuntiavit suo principi quod factum fuerat. Et audivit sacerdos paganorum id quod retulerat dæmon, et egressus factus est monachus, et ab initio conversionis suæ tenuit humilitatem, dicens: Humilitas solvit omnem virtutem inimici, sicut ego audivi eos loquentes, dicendo: Quia quando perturbamus monachos, convertitur unus ex eis, et agit pœnitentiam, et destruit omnem virtutem nostram.
— omis dans cette traduction —
Texte latin : Verba seniorum, livre V des Vitae Patrum, traduit du grec par Pélage, diacre de l’Église romaine, dans l’édition d’H. Rosweyde reprise par la Patrologie latine de Migne, t. 73 (réimpression de 1879), col. 855–988, relu sur les fac-similés ; sans les notes ni les renvois de l’éditeur. · Traduction française de René Gaultier, Les Vies et les miracles des saints Pères hermites, Rouen, 1696 (orthographe de l’édition). Traduction partielle : Gaultier abrège, et s’arrête après la XIVe partie ; les paroles qu’il ne traduit pas sont données en latin seul. Les gloses morales ajoutées par le traducteur ne sont pas reproduites : le texte donné est un extrait établi par la bibliothèque. Texte du domaine public en France (art. L123-1 du code de la propriété intellectuelle). Transcription et révision : Abbatia Sancti Petri de Curte. Signaler une erreur