Les Paroles des anciens (Verba seniorum, livre V)
De la clairvoyance ou contemplation
De prævidentia sive contemplatione.
Ce livre n’est pas traduit dans l’édition utilisée ; le latin est donné seul.
Frater abiit ad cellam abbatis Arsenii in Scythi, et attendit per fenestram, et vidit senem totum quasi igneum: erat autem frater ille dignus qui talia intueretur. Et cum pulsasset, egressus est senex, et vidit fratrem illum stupentem, et dicit ei: Diu est quod hic pulsas? ne aliquid vidisti? Et ille respondit ei: Non. Et colloquens cum eo, dimisit eum.
Dixit abbas Daniel, qui erat discipulus abbatis Arsenii, quia narravit ei abbas Arsenius, tanquam de alio aliquo dicens, quia cum sederet in cella sua quidam senum, venit vox dicens ei: Veni, ostendam tibi opera hominum. Et surgens exiit, et duxit eum in quemdam locum, et ostendit ei Æthiopem incidentem ligna, et facientem sarcinam grandem, et tentabat portare eam, et non poterat, et pro eo ut auferret ex sarcina illa, ibat item, et incidebat ligna, et addebat ad sarcinam: hoc autem faciebat diutius. Et procedens paululum, ostendit ei hominem rursus stantem super lacum, et implevit vas aqua, et ex eo infundentem in cisternam pertusam, quæ cisterna iterum aquam ipsam refundebat in lacum. Et dicit ei iterum: Veni, ostendam tibi aliud; et ecce vidi templum, et duos viros sedentes in equis, et portantes lignum transversum unum contra unum: volebant autem per januam intrare in templum, et non poterant propter lignum illud, quod in transverso portabant, et non inclinantes se unus post alium, ut fieret lignum illud directum, remanserunt foris extra januam templi. Et cum interrogasset quid hoc esset, ille respondit ei: Hi sunt qui portant velut justitiæ cum superbia jugum, et humiliati non sunt ut corrigant se et ambulent humiliter in via Christi; propter quod et remanent foris a regno Dei. Ille autem qui ligna incidit, homo est in peccatis multis, et pro illis non agit pœnitentiam, nec subtrahit de peccatis suis, sed et iniquitates adhibet supra iniquitates suas. Qui autem aqua implet cisternam, homo est qui opera quidem facit bona, sed quia habet etiam in eis permixta et mala, pro hoc perdit etiam et bona opera sua. Quapropter convenit omnem hominem sobrium esse in considerandis operibus suis, ne in vanum videatur sustinere labores.
Narravit iterum abbas Daniel, dicens: Dixit Pater noster abbas Arsenius de quodam sene, qui erat magnus in hac vita, simplex autem in fide, et errabat pro eo quod erat idiota, et dicebat, non esse naturaliter corpus Christi panem quem sumimus, sed figuram ejus esse. Hoc autem audientes duo senes quod diceret hunc sermonem, et scientes quia magna esset vita et conversatio ejus, cogitaverunt quia innocenter et simpliciter diceret hoc, et venerunt ad eum, et dicunt ei: Abba, audivimus sermonem cujusdam infidelis, qui dicit quia panis quem sumimus, non natura corpus Christi, sed figura est ejus. Senex autem ait eis: Ego sum qui hoc dixi. Illi autem rogabant eum, dicentes: Non sic teneas, abba, sed sicut Ecclesia catholica tradidit: nos autem credimus quia panis ipse corpus Christi est, et calix ipse est sanguis Christi secundum veritatem, et non secundum figuram: sed sicut in principio pulverem de terra accipiens plasmavit hominem ad imaginem suam, et nemo potest dicere quia non erat imago Dei, quamvis incomprehensibilis; ita et panis, quem dixit: Quia corpus meum est, credimus quia secundum veritatem corpus Christi est. Senex autem ait eis: Nisi reipsa cognovero, non mihi satisfacit responsio vestra. Illi autem dixerunt ad eum: Deprecemur Deum hebdomada hac de mysterio hoc, et credimus quia Deus revelabit nobis. Senex vero cum gaudio suscepit sermonem istum, et deprecabatur Deum, dicens: Domine, si tu cognoscis quoniam non per malitiam incredulus sum rei hujus, sed per ignorantiam errem, revela ergo mihi, Domine Jesus Christe, quod verum est. Sed et illi senes abeuntes in cella sua, rogabant et ipsi, dicentes: Domine Jesu Christe, revela seni mysterium hoc, ut credat et non perdat laborem suum. Exaudivit autem Deus utrosque: et hebdomada completa venerunt Dominico die in ecclesia, et sederunt ipsi tres soli super sedile de scirpo, quod in modum fascis erat ligatum, medius autem sedebat senex ille. Aperti sunt autem oculi eorum intellectuales; et quando positi sunt panes in altari, videbatur illis tantummodo tribus tanquam puerulus jacens super altare. Et cum extendisset presbyter manus, ut frangeret panem, descendit angelus Domini de cœlo habens cultrum in manu, et secavit puerulum illum, sanguinem vero excipiebat in calice. Cum autem presbyter frangeret in partibus parvis panem, etiam et angelus incidebat pueri membra in modicis partibus. Cum autem accessisset senex, ut acciperet sanctam communionem, data est ipsi soli caro sanguine cruentata. Quod cum vidisset, pertimuit, et clamavit, dicens: Credo, Domine, quia panis qui in altari ponitur, corpus tuum est, et calix tuus est sanguis. Et statim facta est pars illa in manu ejus panis, secundum mysterium, et sumpsit illud in ore, gratias agens Deo. Dixerunt autem ei senes: Deus scit humanam naturam; quia non potest vesci carnibus crudis, et propterea transformat corpus suum in panem, et sanguinem suum in vinum, his qui illud cum fide suscipiunt. Et egerunt gratias Deo de sene illo; quia non permisit Deus perire labores ejus, et reversi sunt cum gaudio ad cellas suas.
Iterum ipse abbas Daniel narravit de alio sene magno, qui habitabat in inferiores partes Ægypti, quia diceret per simplicitatem quod Melchisedech ipse est filius Dei. Hoc autem indicatum est sanctæ memoriæ Cyrillo archiepiscopo Alexandrino, et misit ad eum. Sciens autem quia signifer esset ille senex, et quidquid peteret a Deo revelabatur ei, et quia simpliciter diceret hoc verbum, usus est hujusmodi ratione, dicens: Abba, rogo te quia in cogitatione mea est, quod Melchisedech ipse sit filius Dei; et rursus alia cogitatio mea dicit quia non sit, sed homo sit, et sacerdos summus fuerit Dei. Quoniam ergo hæsito de hoc, idcirco misi ad te ut depreceris Deum, quatenus revelare tibi dignetur de hoc quid veritas habeat. Senex autem de conversatione sua præsumens, cum fiducia dixit: Da mihi per tres dies inducias, et ego deprecor Deum de hac re, et renuntio tibi quod mihi fuerit revelatum de hoc. Intrans ergo in cellam suam, deprecabatur Deum de verbo hoc; et veniens post tres dies dixit sanctæ memoriæ Cyrillo: Homo est Melchisedech. Archiepiscopus autem respondit ei: Quomodo constat apud te, abba? Et ille dixit ei: Deus ostendit mihi omnes patriarchas, ita ut singuli eorum coram me transirent ab Adam usque ad Melchisedech, et angelus assistens mihi dixit: Ecce iste est Melchisedech: et ideo, archiepiscope, certus esto quia sic est. Abiens autem senex, per semetipsum prædicabat quia homo esset Melchisedech. Et gavisus est magnifice sanctæ memoriæ Cyrillus.
Puer erat adhuc sanctæ memoriæ Ephræm, et vidit somnium sive revelationem, quia nata sit vitis in lingua ejus, et creverit, et impleverit totam terram fructifera nimis; et quia venirent omnia volatilia cœli, et comedebant de fructu vitis illius; quantum autem manducabant, eo amplius implebatur fructu.
Iterum vidit quidam sanctorum in somnis ordinem angelicum descendentem de cœlo, secundum præceptum Dei, habentem in manu librum, hoc est tomum scriptum intus et foris: dicebant autem ad invicem: Cui debet committi hoc? Quidam autem dicebant de illo, alii de alio: responderunt autem et dixerunt: Vere quidem utrique sancti sunt et justi, quos dicitis; verumtamen hoc eis committi non potest. Multa etiam alia nomina sanctorum dicentes, postea dixerunt: Quia nemini potest alteri hoc committi nisi Ephræm: et vidit senex ille, cui hoc in somnis apparuit, quia Ephræm dederunt tomum illum. Mane autem surgens audivit Ephræm docentem et velut fontem ebullientem de ore ipsius: et cognovit senex, qui somnium viderat, quia Spiritus sancti operatio est, quod egrediebatur de labiis Ephræm.
Dicebant de abbate Zenone, quia cum moraretur in Scythi, exiit nocte de cella sua velut ad paludem; et cum errasset, fecit tres dies et tres noctes ambulans et laborans; et cum defecisset, cecidit semianimis: et ecce puerulus stetit ante eum habens panem et surisculam aquæ, et dicebat ei: Surge, manduca. Ille autem surgens oravit, existimans quia phantasma esset; puer autem respondens, dixit ei: Bene fecisti. Et iterum oravit secundo, et tertio. Et dixit ei: Bene fecisti. Surgens ergo accepit et manducavit. Et posthæc dixit ei: Quantum ambulasti, tantum longe es a cella tua: sed surgens sequere me. Et statim inventus est in cella sua. Dixit ergo ei senex: Veni intra, et da nobis orationem. Et cum intrasset senex, ille subito non comparuit.
Dixit abbas Joannes: Quia vidit quidam senum in excessu mentis, tres monachos stantes trans mare; et facta est vox ad eos ex alia parte littoris, dicens: Accipite alas igneas et venite ad me. Et duo quidem ex eis acceperunt alas, et volaverunt ad aliud littus, unde facta est vox. Tertius vero remansit et flebat et clamabat fortiter. Postea vero datæ sunt sibi alæ, sed non igneæ, sed infirmæ et debiles, ita ut cum omni labore mergendo et resurgendo nimis afflictus veniret illuc. Sic est et generatio hæc, quæ si accipit pennas, non tamen igneas: sed vix infirmas et debiles potest accipere.
Abbas Macarius habitabat in loco nimis deserto: erat autem solus in eo solitarius. In inferiore vero parte erat alia solitudo, in qua habitabant plurimi fratres. Observabat autem senex ad iter, et vidit Satanam venientem in habitu hominis, ut transiret per cellam ejus. Videbatur autem tunica uti linea omnino vetusta et tota cribrata, et per omnia foramina ejus pendebant ampullæ. Et dixit ei senex: Ohe, major: ubi vadis? Et ille respondit: Vado commemorare fratres. Senex autem dixit illi: Ut quid tibi ampullæ istæ? et dixit illi: Gustum fratribus porto. Et dixit ei senex; Et totas cum gustu porta? Et respondit: Etiam; si unum alicui non placet, offeram aliud; si autem nec illud, dabo tertium, et ita per ordinem, ut modis omnibus vel unum ex eis placeat ei. Et cum hoc dixisset, transiit; et observabat senex custodiens vias, donec ille iterum remearet: et cum vidisset eum senex, dicit ei: Sanus sis. Et respondit ei: Ubi est mihi salus? Et dicit ei senex: Quare? Et respondit: Quia modo omnes sanctificati sunt, et nemo mihi acquiescit. Et dixit ei senex: Neminem ergo amicum habes illic? Et respondit: Unum tantummodo habeo fratrem illic, vel ipse solus mihi acquiescit; et quando videt me, convertitur velut ventus. Senex vero dixit ei: Et quid vocatur frater ille? Respondit; Theoctistus. Et cum hoc dixisset transiit. Surgens autem abbas Macarius, perrexit ad inferiorem eremum: quod cum vidissent fratres, acceperunt ramos palmarum, et occurrerunt obviam ei, et singuli eorum parabant cellas suas, incerti apud quem declinaret. Senex autem requirebat quis inter eos Theoctistus vocaretur in loco illo: et inveniens eum, intravit in cellam ejus. Theoctistus autem suscepit eum gaudens. Cum ergo cœpissent loqui secrete, dicit ei senex: Quomodo circa te est frater? Et ille dixit: Orationibus tuis bene. Et dixit senex: Ne impugnant te cogitationes? Et ille dixit: Interim bene sum. Erubescebat enim dicere ei. Et dixit ei senex: Ecce quot annos habeo in conversationes loci istius, et omnes honorant me, et tamen in hac senectute mea infestus mihi est spiritus fornicationis. Et respondit Theoctistus, dicens: Crede, abba, quia et mihi. Senex autem simulabat alias cogitationes sibi esse molestas, donec faceret eum confiteri. Deinde dicit ei: Quo modo jejunas? Et ille dixit: Ad nonam. Dicit ei senex: Jejuna usque ad seram, et abstine te, et commenda Evangelia, ut memoriter retineas, sed et alias residuas ex animo meditare Scripturas; et si tibi ascenderit cogitatio mala, nunquam deorsum aspicias, sed semper de sursum; et statim te Dominus adjuvabit. Et corrigens senex fratrem illum, reversus est in solitudinem suam. Et cum observaret, vidit iterum dæmonem illum, et dicit ei: Ubi vadis iterum? Et ille respondit: Commemorare fratres. Et abiit. Cum autem reverteretur, dicit ei senex: Quomodo sunt ibi fratres? Et ille respondit: Male. Senex autem dixit: Quare? Et ille respondit: Quia toti sancti sunt; et majus malum, quia et unus, quem habui amicum et obedientem mihi, etiam ipse nescio unde subversus est, et nec ipse mihi acquiescit, sed omnibus sanctior est factus. Et propterea juravi jam non calcari ad illum nisi post longum tempus. Hæc dicens transivit relinquens senem; senex vero sanctus intravit in cellam suam, adorans et gratias agens Deo Salvatori.
Abbas Macarius volens consolari fratres, dicebat: Venit huc aliquando cum matre sua puer, qui a dæmonio vexabatur, et dicebat matri suæ: Surge, eamus hinc. Illa autem dicebat: Non possum pedibus ambulare. Et dicebat ei filius suus: Ego te porto. Et admiratus sum astutiam dæmonum, quomodo eos exinde fugare volebat.
Dicebat iterum de desolatione Scythi ad fratres: Quando videritis cellam ædificatam juxta paludem, scitote quia prope est desolatio Scythi; quando autem arbores videritis, jam ante januam est; quando autem videritis pueros, tollite melotes vestras, et discedite.
Abbas Moyses, qui habitabat in Petra, impugnatus est aliquando nimis a fornicatione; et cum non prævaleret se tenere in cella perrexit et indicavit hoc abbati Isidoro; et rogavit eum senex ut reverteretur in cellam suam. Ille autem non acquievit, dicens: Non possum, abba. Et assumpsit eum, et levavit secum in domo. Et dicit ei: Attende ad Occasum. Et attendens vidit multitudinem dæmonum; et hi erant confusi, et turbantes se ad oppugnandum. Dicit ei iterum abbas Isidorus: Respice ad Orientem. Et attendit, et vidit innumerabilem multitudinem angelorum in gloria. Dixit ergo abbas Isidorus: Ecce isti sunt qui missi sunt ad auxiliandum; qui vero ad Occasum ascendunt, hi sunt qui impugnant nos; plures ergo qui nobiscum sunt, quam qui adversum nos sunt. Et ita agens gratias Deo abbas Moyses sumpsit fiduciam, et reversus est in cellam suam.
Dicebat abbas Moyses in Scythi: Si custodimus mandata patrum nostrorum, ego præsumens de Deo spondeo vobis quia huc barbari non venient: si autem non custodierimus, desolandus est locus iste.
Sedentibus aliquando fratribus apud eumdem abbatem Moysen, dicit eis: Ecce barbari hodie in Scythi venient, sed surgite et fugite. Dicunt ei illi: Et tu non fugies, abba? Ille autem dicit eis: Ego per tot annos exspecto diem istum, ut impleatur sermo Domini mei Jesu Christi dicentis: Omnes qui accipiunt gladium, gladio peribunt. At illi dixerunt ei: Neque nos fugiemus, sed tecum moriemur. Et ille dixit eis: Ego causam non habeo: unusquisque vestrum videat quomodo sedeat. Erant autem septem fratres cum eo, et dicunt ei: Ecce barbari appropinquarunt januæ, et statim intrantes barbari occiderunt eos. Unus autem ex eis timore carnali perterritus fugit, et abscondit se post plectas de palmis; et vidit septem coronas descendentes et coronantes abbatem Moysem et sex fratres qui cum eo fuerant interfecti.
Dicebant de abbate Silvano, quia voluit aliquando pergere in Syriam; et dicit ei discipulus suus Marcus: Pater, nolo exire hinc, sed neque te dimitto abire, abba. Exspecta ergo hic alios tres dies. Et cum exspectaret abbas, tertia die dormivit in pace Marcus discipulus ejus.
Dicebat abbas Joannes, qui exsiliatus est a Marciano: Quia venimus aliquando de Syria ad abbatem Pastorem, et volebamus interrogare eum de duritia cordis. Senex autem Græce nesciebat, neque interpres inveniebatur. Videns ergo nos senex tribulantes, cœpit Græca lingua loqui, dicens: Natura aquæ mollis est, lapidis autem dura est; et si vas aquæ plenum pendeat supra lapidem, ex quo assidue stillans gutta cadat in lapidem, perforat eum; ita et sermo divinus lenis est, cor autem nostrum durum; audiens ergo homo frequenter divinum sermonem, aperitur cor ejus ad timendum Deum.
Dixit abbas Pastor: Scriptum est: Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus. Quoniam igitur cervi in solitudine serpentes plurimos glutiunt, et cum accensi eorum veneno fuerint, ad aquas pervenire desiderant, bibentes autem tentantur a fervore serpentini virus; ita et monachi in solitudinibus habitantes, accenduntur dæmonum malignorum veneno, et propterea desiderant Sabbato Dominico venire ad fontes aquarum, hoc est ad corpus et sanguinem Domini nostri Jesu Christi, ut purgentur ab omni amaritudine dæmonum malignorum.
Interrogavit aliquis abbatem Pastorem, dicens: Quid est quod scriptum est, Non reddas malum pro malo? Dicit ei abbas Pastor: Hæc passio quatuor modos habet: primum de corde, secundum de aspectu: tertium de lingua, quartus est facere malum pro malo. Si enim potueris purgare cor, non venit ad aspectum; custodi etiam ne loquaris; si autem locutus fueris, cito te corripe, ne facias malum pro malo.
Narravit sanctus Basilius episcopus, dicens: Fuit in quodam monasterio feminarum virgo quædam, quæ stultam esse ac dæmonem se habere simulabat: Quæ usque adeo ab omnibus aliis pro errore habebatur, ita ut nec cibum quidem cum ea caperent. Talem siquidem elegerat vitam, ut a coquina nunquam recedens, totius illic ministerii impleret officium: et erat secundum vulgare proverbium, universæ domus spongia, impletum a se rebus probans, quod sanctis libris scriptum legimus: Si quis, inquit, ex vobis putat se esse sapientem in hoc mundo, sit stultus, ut sapiens fiat. Hæc igitur involutum pannis habens caput, ita quoque in omnibus serviebat; cæteræ autem virgines tonsæ cucullis cooperiuntur. Nulla aliquando potuit hanc de quadringentis virginibus videre manducantem, nunquam per omne ævum suum sedit ad mensam. A nulla vel modicam partem panis accepit, sed micas tantum detergens ipsarum mensarum, et abluens ollas, his solis alimoniis contenta vivebat. Nulli unquam fecit injuriam, nulla ipsius murmur audivit, nulli aut parum aut satis locuta est unquam. Et certe cum ab omnibus cæderetur, cum omnium odio viveret, maledicta omnium sustineret, sancto Pyoterio, cui hoc vocabulum erat, probatissimo viro, semperque in deserto viventi astitit angelus Domini quadam die sedenti in loco Porphyrite, affatusque est his verbis: Cur, inquit, grande aliquid esse te credis, ut sanctus, et in hujusmodi degens loco? Vis videre mulierem te sanctiorem? Vade ad Tabennesiotarum monasterium feminarum, et unam ex ipsis illic invenies habentem in capite coronam, ipsamque cognosce te esse meliorem. Quæ dum contra tantum populum sola diebus ac noctibus pugnat, cor ipsius a Deo nunquam recessit, tu autem uno in loco residens, neque quoquam aliquando progrediens, per omnes urbes animo et cogitatione vagaris. Statimque ad supradictum monasterium venit, et magistros fratrum rogavit, ut introducerent eum ad habitaculum feminarum. Quem mox illi, ut virum non solum vita gloriosum, verum etiam et provectioris ætatis, cum fiducia grandi introduci fecerunt. Ingressus autem, omnes sorores desideravit inspicere: inter quas solam illam, propter quam venerat, non videbat. Ait autem ad postremum: Omnes, inquit, mihi adducite, deesse mihi videtur aliqua. Dicunt ei: Unam, inquiunt, stultam habemus intrinsecus in coquina. Sic enim eas quæ a dæmone vexantur appellant. At ille: Exhibete, inquit, ad me ipsam quoque, ut eam videam. Quo audito, supra memoratam vocare cœperunt. Quæ cum nollet audire, sentiens, ut credo, aliquid, aut fortassis hoc ipsum divina revelatione cognoscens, dicunt ei: Sanctus Pyoterius te videre desiderat. Erat enim vir famæ ac nominis grandis. Cumque ad eum fuisset exhibita, vidissetque panno frontem ipsius involutam, projecit se ad pedes ipsius, dicens: Benedic me, inquit. Quod rursus ad illius pedes tunc et ipsa fecit, ac dixit: Tu me benedic, domine. Omnes sorores obstupuerunt simul, dicentes: Noli, abba, talem injuriam sustinere; fatua est enim ista quam cernis. Et sanctus Pyoterius hoc ipsis omnibus ait: Vos, inquit, estis fatuæ; nam hæc et vestra et mea est Amma. Hoc enim in ea vocant illi feminas spirituales. Et deprecor Deum, ait, ut dignum ipsa in die judicii merear inveniri. Quo audito, omnes simul ad pedes ipsius prociderunt, singulæ varia peccata ei propria confitentes. Alia enim abluens sordes catini supra eam se fudisse dicebat; alia vero colaphis eam a se verberatam sæpe memorabat; alia nares ipsius sinapi impletas a se esse deflebat; cæteræ quoque diversas referebant se ei injurias irrogasse. Pro quibus omnibus sanctus ille fusis Deo precibus egressus est. Post paucos autem dies non ferens illa tantam sui gloriam, tantoque se nolens sororum honore cumulari, gravarique se credens excusationibus singularum, egressa est de monasterio illo occulte, et quo ierit, in quem se miserit locum, vel quo fine defecerit, ad nullius potuit notitiam pervenire.
Beatæ memoriæ Paulus Simplex, discipulus abbatis Antonii, narravit patribus talem rem: Quia aliquando veniens in monasterio visitandi gratia, et pro fratrum instructione, post consuetam ad invicem consolationem, intraverunt in ecclesiam Dei, missas more solito celebrare. Beatus ergo Paulus intuens ad unumquemque introeuntium in ecclesiam, intendebat quali animo intus intraret; habebat enim hanc gratiam sibi datam a Deo, ut sic videret unumquemque cujus animi esset, sicut nos facies nostras videmus ad invicem; sed et cujusque angelum gaudentem in eis. Ingredientibus ergo omnibus clara facie et splendido vultu, unum vidit nigrum et obscurum corpore toto, et dæmones ex utraque parte ejus tenentes et trahentes eum ad semetipsos, et capistrum in naribus ejus mittentes: sanctum vero angelum ejus de longe lugubrem tristemque sequentem. Paulus vero lacrymans et manu frequenter pectus tundens sedebat ante ecclesiam, plorans valde eum qui ei talis apparuerat. Qui autem videbant quod faciebat, et tam celerem ejus mutationem, et lacrymas et luctum, interrogabant rogantes eum ut diceret quid esset quod videret, timentes ne quid in reprehensione omnium vidisset, pro quo hæc faceret. Postulabant etiam ut ad missas intraret cum eis. Paulus autem eos repellens, et negans se ingressurum, sedebat foras jacens et plorans nimis illum qui ei taliter apparuerat. Post paululum autem dimisso ecclesiæ conventu, iterum Paulus attendebat singulos exeuntes ut quorum introitum agnoverat, sciret quales exirent, et vidit illum virum nigrum et obscurum toto corpore prius, exeuntem ab ecclesia claro quidem vultu candidoque corpore, dæmones autem qui ante tenebant eum, postea de longe sequentes; sanctum vero angelum juxta ipsum ambulantem lætum et promptum et gaudentem supra eum valde. Paulus vero exiliens cum gaudio clamabat, benedicens Deum et dicens: O ineffabilis misericordia Dei et bonitas! o divinæ miserationes ejus et innumerabilis bonitas! Currens autem et ascendens super altum gradum magna voce dicebat: Venite, videte opera Domini quam terribilia sunt, et omni stupore digna. Venite, videte eum qui vult omnes homines salvare, et ad agnitionem veritatis venire. Venite, adoremus et procidamus ante eum, et dicamus: Quia tu solus potens es peccata dimittere. Ad hanc vocem ejus omnes cucurrerunt, cupientes audire quæ dicebat. Et convenientibus omnibus referebat Paulus quæ vidisset antequam in ecclesiam intrarent, quæ postea iterum. Et interrogavit illum virum, ut diceret ei causam, pro qua ei subito tantam mutationem Deus donaverit. Homo ergo ille convictus a Paulo, coram omnibus qui circa ipsum erant aperte narravit, dicens: Ego peccator homo sum, et multo tempore in fornicatione vixi usque nunc: ingrediens autem modo in sanctam ecclesiam Dei, audivi vocem loquentis in eo, ubi dicit: Lavamini, mundi estote, auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis, discite benefacere, et si fuerint peccata vestra tanquam phœnicium, velut nix dealbabuntur. Et si volueritis et audieritis me, bona terræ comedetis. Ego, inquit, fornicator in hoc sermone compunctus sum nimis, et ingemiscens intra conscientiam meam dixi ad Deum: Tu Deus, qui venisti in mundum peccatores salvos facere, et qui hæc quæ modo lecta sunt promisisti per prophetam, comple effectu et opere etiam in me indigno et peccatore. Ecce enim amodo promitto tibi et spondeo sermone, et corde confiteor, quia jam non agam ultra illud malum, sed abrenuntio omni iniquitati, et servio tibi amodo in conscientia munda. Hodie ergo, Domine, et in hac hora suscipe me pœnitentem et interpellantem te, et renuntiantem omne peccatum. In his igitur promissionibus, ait, egressus sum de ecclesia, statuens anima mea, nihil ultra agere mali coram oculis Domini. Quod cum audissent, omnes clamaverunt ad Dominum voce magna, dicentes: Quam magnificata sunt opera tua, Domine! omnia in sapientia fecisti. Quapropter agnoscentes hoc Christiani de sanctis Scripturis ac divinis revelationibus, quantam Deus habeat bonitatem circa eos qui ad eum devote confugiunt, et per pœnitentiam emundant priora delicta, non solum non coguntur pœnas solvere pro peccatis ante commissis, verum etiam consequuntur promissa bona. Non ergo desperemus de nostra salute: quia sicut per Isaiam prophetam promisit eos qui in peccatis sunt involuti denuo lavare, et sicut lanam et nivem dealbare, et bonorum cœlestium, quæ in cœlestis Jerusalem civitate sunt, replere; ita et iterum nunc per Ezechielem prophetam cum jurejurando promisit; Vivo, inquit, ego, dicit Dominus, quia nolo mortem peccatoris, sed ut magis convertatur et vivat.
Texte latin : Verba seniorum, livre V des Vitae Patrum, traduit du grec par Pélage, diacre de l’Église romaine, dans l’édition d’H. Rosweyde reprise par la Patrologie latine de Migne, t. 73 (réimpression de 1879), col. 855–988, relu sur les fac-similés ; sans les notes ni les renvois de l’éditeur. Texte du domaine public en France (art. L123-1 du code de la propriété intellectuelle). Transcription et révision : Abbatia Sancti Petri de Curte. Signaler une erreur