Abbatia
Sancti Petri
de Curte

Les Paroles des anciens (Verba seniorum, livre V)

De la charité

De charitate.

1

Dixit abbas Antonius: Ego jam non timeo Deum, sed amo, quia amor foras misit timorem.

— omis dans cette traduction —

2

Dixit iterum: Quia de proximo est vita et mors; si enim lucremur fratrem, lucrabimur Deum; si autem scandalizamus fratrem, in Christo peccamus.

— omis dans cette traduction —

3

Abbas Ammon de loco Nitrionis, venit ad abbatem Antonium, et dixit ei: Video quia majorem laborem quam tu sustineo, et quomodo nomen tuum magnificum est in hominibus super me? Et dixit ei abbas Antonius: Quoniam et ego diligo Deum plus quam tu.

Le Pere Ammon du lieu de Nitrie, vint au Pere Antoine, & luy dit : Je voy bien que je supporte un plus grand travail que vous, & que vôtre Nom est magnifié en toutes choses, par dessus moy. Le Pere Antoine luy dit, C’est pource que j’aime Dieu plus que vous.

4

Venit aliquando abbas Hilarion de Palæstina ad abbatem Antonium in montem, et dicit ei abbas Antonius: Bene venisti, Lucifer, qui mane oriris. Et dixit abbas Hilarion: Pax tibi, columna lucis, quæ sustines orbem terrarum.

— omis dans cette traduction —

5

Dixit abbas Marcus abbati Arsenio: Quare nos fugis? Et dicit ei senex: Scit Deus, quia diligo vos; sed non possum esse cum Deo et cum hominibus; superiorum enim virtutum millia et millium millia unam voluntatem habent, homines autem multas voluntates. Non possum ergo dimittere Deum, et venire, et esse cum hominibus.

— omis dans cette traduction —

6

Dixit abbas Agathon: Quia secundum voluntatem meam nunquam dormivi, retinens in corde adversus quemquam dolorem, neque dimisi dormire alium habentem adversum me aliquid.

— omis dans cette traduction —

7

Ascendente aliquando de Scythi abbate Joanne cum aliis fratribus, erravit, qui eis ducatum præbebat, in via; erat enim nox. Et dixerunt fratres abbati Joanni: Quid facimus, abba, quia erravit frater iste de via, ne forte moriamur errantes? Et dixit eis senex: Si dixerimus ei aliquid, contristabitur. Sed ecce facio meipsum quasi defectum, et dico me non posse ambulare, sed jaceo hic usque mane. Et fecerunt sic. Sed et residui dixerunt: Nec nos ibimus, sed sedebimus tecum: et sederunt usque mane, ne objurgarent fratrem illum.

— omis dans cette traduction —

8

Senex quidam erat in Ægypto, antequam veniret illic abbas Pastor: ille autem senex habebat notitiam hominum et multum honorem. Cum ergo ascendisset abbas Pastor de Scythi cum suis, dimiserunt illum senem, et venerunt ad abbatem Pastorem: invidiatus autem senex male loquebatur de eis. Hoc audiens Pastor, contristabatur, et dicit fratribus suis: Quid faciemus de sene isto magno, quia nos in tribulatione miserunt homines derelinquentes senem, et ad nos qui nihil sumus, attendentes? Quomodo ergo possumus sanare eum? Et dixit eis: Facite aliquid ad gustandum, et tollite vasculum vini, et eamus ad eum, et gustemus simul, forsitan per hæc possumus sanare animum ejus. Tulerunt ergo quos paraverant cibos, et perrexerunt ad eum; et dum pulsarent ostium, respondit discipulus ejus, dicens: Qui estis? Et illi dixerunt: Dic abbati, quia Pastor est, et desiderat benedici per vos. Hoc autem nuntiat ei discipulus ejus. Ille mandavit, dicens: Vade, quia non mihi vacat. Illi autem perseverantes in caumate dixerunt: Non discedimus, nisi meruerimus benedictionem senis. Senex autem videns perseverantiam et humilitatem eorum, compunctus aperuit eis, et intrantes gustaverunt cum eo; cum ergo manducarent, dixit senex: In veritate dico, minus quam quod est audivi de vobis: centuplum enim est quod video in opere vestro. Factus est ergo amicus eis ex illo die.

— omis dans cette traduction —

9

Dixit abbas Pastor: Conare secundum virtutem tuam nulli omnino facere malum, et castum serva cor tuum omni homini.

— omis dans cette traduction —

10

Iterum dixit: Non est aliquid majus dilectione, etiam ut animam: suam ponat quis pro proximo suo. Etenim si quis audiens sermonem tristem, cum possit ipse id facere, certet atque sustineat, et non recontristet; vel etiam si læsus in re aliqua patienter tulerit, non retribuens contristanti atque lædenti se; eo modo hujusmodi homo animam suam ponit pro proximo suo.

— omis dans cette traduction —

11

Contigit aliquando abbatem Pambo iter cum fratribus in partibus Ægypti facere; et videns quosdam sæculares sedentes dixit eis: Surgite, et salutate, et osculamini monachos ut benedicamini, frequenter enim cum Deo loquuntur, et sancta sunt ora eorum.

— omis dans cette traduction —

12

Dicebant de abbate Paphnutio, quia non cito bibebat vinum. Ambulans autem aliquando iter, supervenit in conventu latronum, et invenit eos bibentes: cognovit autem eum qui primus erat latronum, et sciebat quia non biberet vinum. Videns ergo eum de multo labore fatigatum, implevit calicem vini, et in alia manu tenuit gladium evaginatum, et dicit seni: Si non bibis, occidam te. Sciens autem senex quia mandatum Dei vult facere, et volens eum lucrari, accepit et bibit. Ille vero princeps latronum pœnitentiam apud eum egit, dicens: Ignosce mihi, abba, quia contristavi te. Et dicit ei senex: Credo in Deo meo, quia per hunc calicem faciet misericordiam tecum et in hoc sæculo, et in futuro. Et respondit primus latronum: Et ego credo in Deo, quia amodo non faciam alicui quidquam mali. Et lucratus est senex omne collegium illorum latronum, per id quod se propter Deum dimisit voluntati eorum.

— omis dans cette traduction —

13

Dixit abbas Hyperichius: Eripe proximum a peccatis, quanta tibi est virtus, sine improperio, quoniam Deus convertentes non repellit a se. Verbum autem malitiæ et nequitiæ non habitet in corde tuo adversus fratrem tuum, ut possis dicere: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.

— omis dans cette traduction —

14

Duo fratres erant in Cellis: unus autem ex eis senex erat, et rogabat illum qui erat juvenis, dicens: Maneamus simul, frater. Et ille dixit ei: Peccator sum, et non possum manere tecum, abba. Ille autem rogabat eum, dicens: Etiam possumus. Erat autem senex ille mundus, et nolebat audire, quia monachus haberet in cogitatu fornicationem. Et dicit ei frater: Dimitte mihi unam hebdomadam, et iterum loquemur. Venit ergo senex, et volens eum juvenis ille probare, dicebat: In magna tentatione incurri hebdomada ista, abba; pergens enim pro ministerio quodam in vicum, incidi in mulierem. Et dixit ei senex: Estne pœnitentia? Et dixit frater: Etiam. Senex autem dixit: Ego tecum porto medietatem peccati hujus. Tunc dixit frater ille: Modo scio quia possumus simul manere. Et manserunt simul usque ad exitum suum.

— omis dans cette traduction —

15

Dixit quidam Patrum: Si quis te petierit rem aliquam, et violenter præstiteris ei, sit voluntas animi in id quod datur, sicut scriptum est: Quia si quis te angariaverit milliario, vade cum ipso duo: hoc autem est, ut si quis te petierit rem aliquam, des ei ex animo et spiritu.

— omis dans cette traduction —

16

Dicebant de quodam fratre quia cum fecisset sportas et posuisset eis ansas, audivit etiam vicinum suum alium monachum dicentem: Quid facio, quia proximum est mercatum, et non habeo ansas quas imponam sportellis meis? Ille vero resolvit ansas quas imposuerat sportellis, et fratri illi vicino attulit, dicens: Ecce istas superfluas habeo, tolle, impone in sportas tuas. Et fecit opus fratris sui perficere ad quod opus erat, proprium autem opus reliquit imperfectum.

— omis dans cette traduction —

17

Dicebant de quodam sene in Scythi, quia ægrotavit, et voluit manducare modicum panem recentem: hoc autem audiens quidam exercitatorum fratrum, tulit melotem suam, et misit in eam panem siccum, et vadens in Ægyptum, mutavit illum ad panem recentem, et attulit seni. Et cum vidissent fratres panes illos recentes, mirati sunt; senex autem noluit gustare, dicens: Quia sanguis fratris est. Et rogaverunt senes, dicentes: Propter Deum comede, ne vacuum sit sacrificium fratris istius. Atque ita rogatus comedit.

— omis dans cette traduction —

18

Frater interrogavit quemdam senem, dicens: Duo sunt fratres, ex quibus unus quiescit in cella sua, protrahens jejunium sex dierum, et multum sibi laborem imponens; alter vero ægrotantibus deservit. Cujus opus magis acceptum est Deo? Respondit ei senex: Si frater ille, qui sex diebus jejunium levat, appendat se per nares, non potest esse æqualis illi qui infirmantibus deservit.

— omis dans cette traduction —

19

Interrogavit quidam senem quemdam, dicens: Quomodo sunt modo quidam laborantes in conversatione, et non accipiunt gratiam sicut antiqui? Dicit ei senex: Quia tunc charitas erat, et unusquisque proximum suum trahebat sursum; nunc autem refrigescente charitate, unusquisque proximum suum deorsum trahit, et propterea gratiam non meremur accipere.

— omis dans cette traduction —

20

Perrexerunt aliquando tres fratres ad messem, et susceperunt certum spatium sexaginta modiorum quod meterent. Unus autem ex eis ipsa prima die infirmari cœpit, et reversus est ad cellam suam. Duo autem qui remanserant, unus alteri dixit: Ecce frater vides, quia incurrit in ægritudinem frater noster; extorque ergo tu animo tuo, et ego similiter meo paululum, et credamus in Deo, quia per orationem ejus implebimus nos duo opera, et metemus partem ipsius. Cum ergo explicassent messem totius loci illius quem susceperant, venerunt accipere mercedes suas: et vocaverunt fratrem illum, dicentes: Veni, frater, accipe laborem tuum. Et ille dixit eis: Qualem laborem accipiam, qui non messui? Et illi dixerunt ei: Orationibus consummata est messis; veni ergo, accipe mercedes tuas. Facta ergo plurima contentione inter eos de hac re; illo scilicet dicente: Non accipiam, qui non laboravi; illis vero non acquiescentibus, nisi et ipse perciperet partem suam, abierunt ad judicium cujusdam magni senis. Et dixit ei ille frater: Perreximus tres, ut meteremus in agro cujusdam ad mercedes. Cum autem venissemus ad locum quem messuri eramus, ipsa prima die in ægritudine cecidi, et reversus sum in cellam meam, nec una die metere prævalens cum eis. Et nunc cogunt me isti, dicentes: Frater, veni, accipe mercedes ubi non laborasti. Dixerunt autem et illi fratres: Revera perreximus metere, et suscepimus spatium sexaginta modiorum quod meteremus; et si fuissemus toti tres, cum grandi labore vix potuissemus explicare illud; orationibus autem fratris hujus nos duo velocius quam tres potuimus et demessuimus agrum. et dicimus ei: Veni, accipe mercedes tuas, et non vult. Hoc autem audiens senex, miratus est, et dixit uni de monachis suis: Percute signum in cella fratrum, ut congregent se hic omnes. Qui cum venissent, dixit eis: Venite, fratres, et audite hodie justum judicium. Et indicavit eis omnia senex, et adjudicavit fratrem illum, ut acciperet mercedes suas, et faceret ex his mercedibus quod ipse vellet. Et discessit frater ille contristatus et plorans, quasi præjudicium passus.

— omis dans cette traduction —

21

Dicebat quidam senex: Quia Patres nostri consuetudinem habuerunt venire ad cellas novorum fratrum, qui solitarii conversari volebant, et visitabant eos, ne quis eorum tentatus a dæmonibus læderetur a cogitatione sua. Et si quando aliquis eorum inveniebatur læsus, adducebant eum ad ecclesiam, et ponebatur pelvis cum aqua, et fiebat pro eo oratio qui tentationibus laborabat, et lavabant omnes fratres manus suas in pelvi, et perfundebatur aqua illa fratri qui tentabatur, atque ita statim purgabatur frater ille.

— omis dans cette traduction —

22

Duo senes multis annis simul conversati sunt, et nunquam inter se litem habuerunt. Dixit autem unus alteri: Faciamus et nos unam litem, sicut homines faciunt. Et ille respondit fratri, dicens: Nescio qualiter fiat lis. Et ille dixit: Ecce pono in medio laterculum, et ego dico: Meum est hoc. Tu autem dic: Non, sed meum est; inde sit litis initium. Posuerunt ergo testam in medio sui, et dicit unus eorum: Meum est hoc. Et alter dixit: Non, sed meum est. Et ille respondit ei: Etiam tuum est; tolle ergo et vade. Et discesserunt, nec contendere inter se potuerunt.

— omis dans cette traduction —

23

Frater aliquis interrogavit senem quemdam, dicens: Si videro fratrem, de quo audivi aliquam culpam, non possum suadere animo meo ut introducam eum in cellam meam; si autem videro bonum fratrem, ipsum libenter suscipio. Et dixit ei senex: Si facis bonum fratri bono, illi parum; alteri duplum impende, ipse est enim qui infirmatur.

— omis dans cette traduction —

24

Dixit quidam senex: Nunquam desideravi opus quod mihi utile esset, et fratri meo dispendium faceret, hujusmodi habens spem, quia lucrum fratris mei, opus fructificationis est mihi.

— omis dans cette traduction —

25

Quidam frater erat minister cujusdam Patris. Contigit autem ut vulnus fieret in corpore senis, et sanies multa ex eo cum fetore proflueret. Dicebat avtem cogitatio sua fratri illi qui ei deserviebat: Discede hinc, quia non potes sustinere fetorem putredinis istius. Ille vero frater, ut reprimeret hujusmodi cogitationem, tulit vas et lavit vulnus senis illius, et recolligit ipsam aquam in vase; et quoties sitiebat, ex ea bibebat. Cœpit autem iterum cogitatio sua sollicitare eum, dicens: Si non vis fugere, vel non bibas fetorem hunc. Frater autem ille laborabat, et toleranter ferebat, bibens lavaturam vulneris illius. Et cum ita ministraret seni, vidit Deus charitatem laboris ejus, et illam lavaturam vulneris in aquam mundissimam vertit, et senem invisibili medicamento sanavit.

— omis dans cette traduction —

Texte latin : Verba seniorum, livre V des Vitae Patrum, traduit du grec par Pélage, diacre de l’Église romaine, dans l’édition d’H. Rosweyde reprise par la Patrologie latine de Migne, t. 73 (réimpression de 1879), col. 855–988, relu sur les fac-similés ; sans les notes ni les renvois de l’éditeur. · Traduction française de René Gaultier, Les Vies et les miracles des saints Pères hermites, Rouen, 1696 (orthographe de l’édition). Traduction partielle : Gaultier abrège, et s’arrête après la XIVe partie ; les paroles qu’il ne traduit pas sont données en latin seul. Les gloses morales ajoutées par le traducteur ne sont pas reproduites : le texte donné est un extrait établi par la bibliothèque. Texte du domaine public en France (art. L123-1 du code de la propriété intellectuelle). Transcription et révision : Abbatia Sancti Petri de Curte. Signaler une erreur