The Rule of Saint Benedict
Chapter 41
Quibus horis oporteat reficere FratresThe hours at which the Brethren are to take their Meals

On the whole chapter
Commentaries Dom Edmond Martène, Maurist (1690) (in Latin) 41
col.657 Hactenus de mensura cibi et potus S. P. Benedictus. Sed quia omnia tempus habent, et inter alias vitæ recte instituendæ rationes, una ex præcipuis illa est, qua sua singulis assignantur momenta : de refectione postquam dicit sanctus Pater, statim subjungit, quibus horis oporteat reficere fratres. Ubi sic horas refectionis disponit, ut etiam jejuniorum tempora determinet ; quibus nimirum servanda, quibusve solvenda. Qua de re quænam fuerit veterum monachorum praxis, ex eorum regulis aliisque scriptis, priusquam ejus textum attingamus, ante referre duximus alicujus operæ pretium.
col.657 Imprimis Regula sancti Antonii hæc habet (Num. 2) : « Jejuna usque ad nonam singulis diebus, excepto sabbato et dominico die. Adveniente vero nona, ne adeas cellam cujusquam fratrum, et cum sederis ad comedendum, ora prius, tum comede. »
col.657 Regula sanctorum Patrum Serapionis, Macarii, Paphnutii, et alterius Macarii (Cap. 9) : « Debet ergo iste ordo teneri, fratres, ut nullo die nisi hora nona reficiant fratres in monasterio, excepta dominica die et quinquagesima die Pentecostes. »
col.657 Paulo severior erat monachorum sub sancto Eusebio abbate montis Coryphes in Syria sæculo iv, viventium continentia : hic enim, ut legimus in ejus Vita, num. 7 (Bolland., 23 Januar.), « cibum capiebat tertio et quarto quoque die. Iis autem qui secum habitabant, jubebat vesci alternis diebus. »
col.657 Austerior adhuc monachorum in monte Sina de quibus S. Nilus (Histor. cædis SS. Pat. in Sina) : « Alii quidem cibum capiunt in die dominico, totos septem dies jejuni permanentes. Alii vero tempus dimidiant, bis in hebdomada alimenta recordantes. Alii vero post unam diem. »
col.657 Sed multo remissior apud Gallos; quibus ista per annum jejunia concilium Turonicum II assignat (Can. 18) : « De jejuniis antiqua a monachis instituta conserventur, ut de Pascha usque ad Quinquagesimam, exceptis Rogationibus, omni die prandium fratribus præparetur. Post Quinquagesimam tota hebdomada exacte jejunent. Postea usque ad calendas Augusti ter in hebdomada jejunent, secunda, et quarta, et sexta feria, exceptis his qui aliqua infirmitate constricti sunt. In Augusto, quia quotidie missæ sanctorum sunt, prandium habeant. In Septembri toto, et Octobri, et Novembri, sicut dictum est, ter in septimana. In Decembri usque ad Natalem Domini omni die jejunent. Et quia inter Natalem Domini et Epiphaniam omni die festivitates sunt, itemque prandebunt. Excipitur triduum, quod ad calcandum gentilium consuetudinem Patres nostri statuerunt privatas in calendis Januarii fieri litanias, ut in ecclesiis psallatur, et hora octava in calendis ipsius Circumcisionis missa Deo propitio celebretur. Post Epiphaniam vero usque ad Quadragesimam ter in septimana jejunent. »
col.657 Aliquibus ante prædictum concilium annis, sanctus Cæsarius in Regula ad monachos (Cap. 22), hanc jejunii legem tulerat : « A sancto Pascha usque ad mensem Septembrem, quarta et sexta tantum jejunandum. A mense Septembri usque ad Domini Natale, quotidie jejunandum. Iterum ante duas hebdomadas ante Quadragesimam, quotidie jejunandum, excepta dominica, in qua non licet penitus jejunare propter Resurrectionem Domini : Si quis jejunaverit die dominico peccat. A Domini Natale usque ante duas hebdomadas de Quadragesima, secunda, quarta, et sexta ; inde postea usque ad Pascha, omni die jejunandum, absque die dominica : qui die dominica jejunat peccat. Missus vero in jejunio tres; in prandio vero et in cœna duo tantum præparentur. In prandio binas biberes et in cœna accipiant; et in jejunio ternas. » Et in Regula ad sanctimoniales in recapitulatione : « Jejunium a Pentecoste usque ad calendas Septembris quomodo virtutem et possibilitatem viderit mater monasterii, sic studeat temperare. A calendis Septembris usque ad calendas Novembris, secunda, quarta, et sexta feria jejunandum est. A calendis vero Novembris usque ad Natalem Domini, exceptis festivitatibus vel sabbato, omnibus diebus jejunari oportet. Ante Epiphaniam jejunandum septem diebus. Ab Epiphania vero usque ad hebdomadam Quadragesimæ, secunda, quarta, et sexta feria jejunandum est. »
col.657 * Forte Novembris, ut in Regula ad virg. et in Concord. Regul., cap. 50, § 6.
col.658 In ordine convivii, quem suæ sanctus Aurelianus Regulæ subjunxit, hæc leguntur : « Jejunium vero a calendis Septembris usque calendas Octobris *, secunda, quarta, et sexta feria jejunandum est. A calendis Novembribus usque Domini Natale, quotidie jejunandum est, absque sabbato et dominica. Ab Epiphania vero usque Pascha, quotidie jejunandum est, absque majoribus festivitatibus, sabbato, et dominica. Post Pascha vero usque Pentecosten, sexta feria tantum jejunandum est. Post Pentecosten mense Junio, Julio, et Augusto, in potestate abbatis sit de jejunio aut prandio, sicut viderit possibilitatem fratrum, ita studeat temperare. »
col.658 Brevius sanctus Columbanus (Cap. 3) : « Quotidie jejunandum est, sicut quotidie orandum est. »
col.658 Hanc legem ita moderatur Regula Tarnatensis (Cap. 9) : « Quando messes et vindemiæ colliguntur, bis in die, id est hora sexta et duodecima refectionem accipiant. Quarta vero vel sexta feria ita moderari opera debent, ut, si fieri potest, statuta jejunia non omittant; sed universa, prout utilitas aut labor exegerit, ita senioris judicio disponantur. »
col.658 Regula sancti Isidori jejunia quatuor in classes disponit hoc modo : « Jejuniorum autem hos dies potissimum veteres elegerunt. Primum jejunium Quadragesimæ quotidianum, in qua major abstinentiæ observantia manebit in monachis; quoniam non solum a prandiis, sed etiam a vino et ab oleo abstinetur. Secundum jejunium interdianum post Pentecosten alia die inchoatum usque ad æquinoctium autumnale protenditur, ternis scilicet diebus per singulas hebdomadas, propter æstivum solis ardorem.
col.659 Tertium sequitur quotidianum jejunium ab octavo decimo calendas Octobris usque ad Natale Dominicum, in quo quotidiana jejunia nequaquam solvuntur. Quartum item quotidianum jejunium post diem Circumcisionis exoritur, peragiturque usque ad solemnia Paschæ. »
col.659 Regula S. Fructuosi episcopi ita habet (Cap. 18) : « Jejuniis ista oportet tempora observare. A Pascha usque ad Pentecosten reficiendum ad sextam, et monophagia, id est conservanda per diem. A Pentecoste usque ad octavum decimum calendas Octobris interdiana jejunia retinenda sunt, excepto una Quadragesima, quæ festivitatem sanctorum Justi et Pastoris præcedit, sollicite conservanda est, in qua usque ad nonam quotidie jejunandum est, et vino penitus abstinendum : servanda tamen abbati discretio est, ut cum hos gravi labore perspexerit onerari ad refectionem singulas portiones * tribuat. Ab octavo decimo calendas Octobris usque ad Pascha sollicite jejunandum est, et in Quadragesima vino et oleo penitus abstinendum. »
col.659 Regula Cujusdam ad monachos (Cap. 11) perpetuum præscribit jejunium : « In abstinentia, inquit, ciborum unam regulam observari oportet ab omnibus fratribus, præter senes et infirmos, sive infantes; et una mensura sit in omnibus, id est ab hora nona usque ad horam alteram a cibis temperandum est, nec ante sive post mensam, quæ communiter ad cœnam fratribus apponitur, aliquid ori indulgendum est, nisi infirmitas, sive differentia ætatis, sive corporis aliquid cœgerit. »
col.659 Regula vero Magistri (Cap. 28): « Omni tempore, ait, in septimana duobus diebus ad sextam reficere debent, hoc est quinta feria et dominica : cæteris aliis in septimana diebus ad nonam horam reficere oportet. Nam erubescamus nos, qui sumus spiritales, fugere hora nona jejunium, cum vetusta consuetudo antiquitus cognoscitur prandia ignorasse. Nam ideo ad nonam horam universis diebus constituta sunt solvi jejunia, ut sit aliquid prolixius, quod Quadragesimæ diebus addatur, id est usque ad vesperam, hoc est post lucernariam. A Sexagesima vero quarta, sexta, et sabbato, post lucernariam semper reficiant : aliis vero diebus usque ad Quadragesimam ad nonam reficiant, ut quod dominicæ Quadragesimæ de quadraginta jejuniis subtrahunt quarta, sexta, et sabbato, a Sexagesima in jejuniis usque ad vesperam continuatis restituant, ut quadraginta in numero jejunia compleantur. »
col.659 Regula solitariorum (Cap. 42) : « Ab octavis Paschæ usque ad Pentecosten bis in die reficiant. His ergo diebus quarta et sexta feria usque ad nonam jejunent, quia sicut equis frena sunt imponenda, ita corpora nostra jejuniis sunt infrenanda. A Pentecoste usque ad calendas Septembris quarta, et sexta, septimaque feria jejunent usque ad nonam : reliquis vero diebus ad sextam reficiant, et ad vesperam cœnent. A calendis autem Septembris usque ad caput Quadragesimæ ad nonam semper reficiant, nisi forte quis voluerit jejunium usque ad vesperam protelare. In Quadragesima vero usque ad Pascha ad vesperam reficiant.... Præterea quoque si quis voluerit omni tempore jejunare, exceptis dominicis et aliarum festivitatum diebus, non prohibeatur ei ; quia sic faciebant sancti Patres nostri Antonius, et Benedictus, nec non Macarius, et cæteri alii. »
col.659 Sanctorum etiam in servandis jejuniis exempla nobis proponit Regula ms. incerti auctoris (Cap. 5, in ms. bibliot. reginæ Sueciæ) : « A S. Pascha usque ad Pentecosten, inquit, sicut ait sanctus Benedictus, ad sextam reficiendum est, et ad seram cœnandum. De his autem diebus sanctus Isidorus in libro Officiorum ait : Post Pascha autem usque ad Pentecosten, licet traditio ecclesiastica abstinentiæ rigorem prandiis relaxaverit, tamen si qui monachorum vel clericorum jejunare cupiunt, non sunt prohibendi ; quia et Antonius, et Paulus, cæterique Patres antiqui etiam in his diebus in eremo leguntur abstinuisse, neque solvisse abstinentiam, nisi tantum die dominico. A Pentecoste autem usque ad calendas Octobris, si quarta et sexta feria fuerit, sicut sanctus ait Apollonius, non est solvendum jejunium. Sed et sabbati dies apostolis sanctisque Patribus jejunio consecrati habentur : secunda autem, et tertia, et quinta feria, si placuerit, ad sextam reficiendum ; sin autem ad horam nonam protelandum. A calendis Octobris usque in Pascha, excepto diebus festis usque ad vesperam est refectio prolonganda. »
col.659 * In Conc. Regul. cap. 50, § 5, legitur potiones.
col.660 Regula sancti Donati virginibus ista jejunia præscribit (Cap. 76) : « A sancto Pascha usque ad Pentecosten ad sextam reficiant sorores, et ad seram cœnent. A Pentecoste autem tota æstate si labores manuum graves non fuerint, aut nimius fervor æstatis non perturbat, quarta et sexta feria jejunent usque ad horam nonam; reliquis diebus ad sextam prandeant, quæ mensura prandii in abbatissæ sit providentia et arbitrio, et sic omnia temperet atque disponat, qualiter animæ salventur et quod faciunt sorores absque ulla murmuratione faciant. A calendis autem Februarii ** usque ad calendas Novembris, secunda, quarta et sexta jejunandum est. A calendis autem Novembris usque ad Natalem Domini, exceptis festivitatibus, omnibus diebus jejunare oportet. A sancta vero Epiphania usque ad caput Quadragesimæ quarta et sexta feria jejunandum est. A Quadragesima vero usque in S. Pascha ad vesperam reficiant. Ipsa tamen vespera sic agatur ut lumine lucernæ non indigeant reficientes, sed luce adhuc diei omnia consummentur. »
col.660 Regula Cujusdam ad virgines toto Paschali tempore duplicem ad sextam et ad seram refectionem permittit : « A Pentecoste vero, inquit (Cap. 11), si gravis labor non exigat, aut hospitum non cogat adventus, usque ad Quadragesimæ inchoationem ad nonam, id est semel reficient, exceptis magnarum solemnitatum eventibus, aut si labor grandis exegerit, ut duabus reficiant vicibus. Ab inchoatione Quadragesimæ usque ad sacratissimam solemnitatem Paschæ, exceptis dominicis diebus, ad vesperam reficiendum est, ut ante noctis inchoationem cum statione lucis refectionis impleatur hora. »
col.660 In Regula etiam sancti Stephani ordinis Grandimontensis institutoris hæc lego (Cap. 57) : « A sancto Pascha usque ad Exaltationem sanctæ Crucis bis in die, primo videlicet post sextam, et secundo post vesperas refectionem vobis sumere disponimus, exceptis jejuniis in hujus temporis spatio constitutis. Verum ab Exaltatione sanctæ Crucis usque ad Pascha vobis jejunare præcipimus, exceptis diebus dominicis, et die natali Domini. Rursus autem a prædicto festo veræ Crucis usque ad initium Quadragesimæ post 9, et exinde usque ad Resurrectionem dominicam post vesperas cibum sumere vobis statuimus. Item a festivitate Omnium Sanctorum usque ad Nativitatem dominicam, et a Septuagesima usque ad Pascha, cibo quadragesimali tantum vobis uti præcipimus; cæteris vero temporibus ovis et caseis quandoque vesci vobis permittimus. »
col.660 Denique Statuta Guigonis hæc decernunt (Cap. 33) : « Secunda, quarta, sextaque feria pane et aqua, et sale, si cui placet, contenti sumus. Tertia, quinta, et sabbato legumina vel aliquid hujusmodi ipsi nobis coquimus, a coquinario vinum accipimus, et quinta feria caseum vel aliquid cibi lautioris accipientes. Ab idibus Septembris usque ad Pascha, exceptis solemnitatibus, non nisi semel in die manducamus. A Pascha autem usque ad prædictum terminum tertia et quinta feria, nec non et sabbato iterato reficimus. » Ab hac severitate paulo deflectunt antiqua Carthusiensium Statuta, in quibus hæc leguntur (Part. ii, cap. 14) : « Natalis Domini, Ascensionis, Pentecostes, sancti Joannis, apostolorum Petri et Pauli, Assumptionis B. Mariæ, Omnium Sanctorum vigilias ex antiqua consuetudine in pane et aqua facimus, nisi veniant in festis duodecim lectionum. Sed et quando prædictæ vigiliæ occurrunt in dominica, in sabbato ipsa abstinentia fit.... In vigiliis autem beatorum Jacobi, Laurentii, Bartholomæi, Matthæi, Simonis et Judæ, et Andreæ, semel quidem reficimus. Secunda, quarta, et sexta feria, pane, et aqua, et sale, si cui placet, ex antiqua consuetudine contenti sumus. Quod quia nostris temporibus quasi in dissuetudinem abiit, volumus ut ad minus unam in septimana abstinentiam omnes monachi faciant, quos infirmitas, aut senectus, aut debilitas non excusat, vel alia causa quæ priori rationabilis esse videatur. Nec tamen propter hoc antiquam consuetudinem de faciendis abstinentiis irritamus..... Ab Exaltatione sanctæ Crucis usque ad Pascha non nisi semel in die manducamus, exceptis usque ad Quinquagesimam festis capituli, et die susceptionis novi prioris, et die sepulturæ fratrum nostrorum. Et hoc inviolabiliter observetur, exceptis infirmis et valetudinariis, debilibus, senibus, et minutis. Alias vero si prior fregerit vel fecerit frangi, sit extra sedem suam in ecclesia per quadraginta dies. Et si vicarius idem fecerit, sit novitius per quadraginta dies. A Pascha usque ad festum Exaltationis tertia, et quinta feria, nec non et sabbato, exceptis præcipuis jejuniis, iterato reficimus; in quo spatio jejunia secundæ et quartæ feriæ non dimittantur omnino. »
col.660 ** Lege Septembris.
col.661 Tandem ex primis sancti Stephani abbatis Obazinensis discipulis (In ejus Vit. lib. i, num. 15, tom. IV Miscell. Baluz.) : « Nullus nisi in die dominico jejunium solvere tam æstate quam hieme præsumebat, nisi aut juvenili ætate, aut gravi infirmitate detineretur. »
col.661 His adjiciendum reor antiquum fragmentum de Græcorum jejunio, quod ex ms. codice bibliothecæ Colbertinæ num. 6041 eruit et in Latinum transtulit noster Jacobus Loppin, prout sequitur : « Ordo ex divinis et sacris canonibus atque etiam ex typicis sanctorum et Deiferorum Patrum excerptus ad eos qui vitam Deo gratam degere cupiunt. Incipiendum est a splendida et prima dominica Paschatis omni cibo vesci per totam novam hebdomadam. A secunda autem die antipaschatis, id est secundæ post Pascha hebdomadis usque ad Omnes Sanctos, quarta et sexta die pisces manducent sæculares : monachi vero oleum. Idem similiter præstandum est die quarta mesopentecostes, id est quartæ post Pascha hebdomadæ. Per hebdomadam porro sancti Spiritus vivendum est, ut in hebdomada nova, sive Paschatis. At a die secunda Omnium Sanctorum, in qua sanctorum apostolorum jejunium ordimur, jejunium servamus secunda, quarta, et sexta die, siccisque vescimur nona hora. Alias vero duas dies, tertiam et quintam nos monachi vescimur oleo, et sæculares piscibus ; obsonio vero sabbato et dominica. Sic enim declaratum est de ejusmodi jejunio. Eamdem quoque legem observamus in jejunio mensis Augusti atque Christi Nativitatis. Verum in solemnitate principum apostolorum Petri et Pauli, siquidem quarta vel sexta die acciderit, nec caseo, vel oleo, aut obsonio vescimur, ut et in festo duodecim apostolorum, si quarta vel sexta die contigerit. Idemque servandum est in sanctorum insignium memoriis. In solis vero dominicis festis jejunium solvimus, quovis die acciderint ; oleoque et piscibus his diebus vescimur. Si autem vigiliæ Nativitatis Christi et Luminum, id est Epiphaniæ, quarta et sexta die occurrerint ; post completam liturgiam vino tantum et coctis cibis absque oleo reficimur. Sed si forte sabbato et dominica venerint, post Chrysostomi liturgiam, antidota tantum et vinum sumimus, atque ita ad vesperarum finem permanemus; deinde perfecte reficimur. Cæterum per dies duodecim Theophaniorum oleo et obsonio et monachi et sæculares vescimur. Item etiam agimus hebdomada præcedente dominicam carnis privii, atque etiam hebdomada casei dicta. Si quis tamen caseum comederit, non peccabit. At in magna Quadragesima singulis ejus hebdomadis siccis vescimur, sabbatisque tantum et dominicis oleo et vino utimur. Obsonium autem non comedimus nisi die Annuntiationis, si extra magnam hebdomadam acciderit. Sed in fine magni sabbati post liturgiam refecti, vinum quoque bibimus, et nihil præterea. Si quis vero vel episcopus, vel presbyter, vel diaconus, vel subdiaconus, aut lector, aut aliquis fidelis oleo et obsonio vescitur feriis quarta et sexta totius anni, exceptis videlicet dominicis festis, extra infirmitatem : si clericus fuerit, deponatur; si laicus, excommunicetur, ut trangressor divinæ legis. Atque hæc quidem scripta sunt ad eos qui sana et firma sunt valetudine. Quod autem spectat ad eos qui infirmi sunt, et fame ob penuriam cruciantur ; si etiam in ista magna Quadragesima, per totam Quadragesimam pisces quotidie comederint ; Dominus ipsis condonabit in præsenti et in futuro sæculo. Amen. » Sed de aliorum jejuniis satis. Nunc de nostris.
Commentaries Dom Paul Delatte, Abbot of Solesmes (1913) (in French) 41
p. 316 QUELLES DOIVENT ÊTRE LES HEURES DES REPAS POUR LES FRÈRES
A Sancto Pascha usque Pentecosten ad Sextam reficiant fratres, et ad seram cœnent.
From the holy feast of Easter until Whitsuntide the brethren shall have their first meal at the sixth hour and their supper at night.
Commentaries Dom Edmond Martène, Maurist (1690) (in Latin) 41.1
col.662 A sancto Pascha usque ad Pentecosten.] Id est usque ad octavam Pentecosten, uti explicat Hildemarus.
col.662 Ad sextam reficiant fratres.] An inchoantem aut absolutam expendendum erit ad cap. 48. Interim hic notare sufficiat Cluniacenses ita prandii tempus disposuisse, ut eo peracto, tunc primum esset media dies, ex Udalrico, lib. i, cap. 18. Dunstanus vero præscribit ut mediante hora quinta cantetur sexta, dehinc manibus lotis adeant mensam.
col.662 Ante prædictam vero sextam horam non videmus sanctum Benedictum, aut quemquam alium monachorum magistrum aliquid cibi fratribus suis, saltem omnibus, prægustandum concessisse; nonnulli quidem ad nonam aut vesperam refectionem distulerunt ; at qui sextam præveniret invenimus neminem : una est Vita S. Samsonis (Sæc. i Bened.), in cujus num. 46 hæc lego : « Consuetudo erat in hujus monasterii lege, herbas hortinas per poculum ad sanitatem convenientes fricare, ac singulis fratribus in suis vasculis scyphunculo non grandi ad sanitatem particulatim dividere, ut quando de tertia celebranda veniebant, paratum jam poculum hortinis mixtum herbis reperirent. » Ante hanc autem tertiam horam, ut id etiam obiter observem, quidquam cibi prægustare religio Britannis erat, ut patet ex Beda in Vita sancti Cuthberti, et ex Vita sancti Guthlaci anachoretæ, num. 29, sæc. iii Bened.
col.662 Et ad seram cœnent.] Scilicet vespere. Nullum ergo S. P. Benedictus toto tempore paschali præscribit jejunium, idque juxta antiquum Ecclesiæ morem, quo a Pascha ad Pentecosten, ob reverentiam dominicæ Resurrectionis, jejunium solvebatur, ut videre est apud Tertullianum, lib. de Corona militis; sanctum Epiphanium, in Compend. doct. Eccles.; S. Augustinum epist. 55; Regulam Magistri, c. 28; Haymonem Halberstatensem, lib. i de Variet., cap. 14. Quæ consuetudo pariter apud monachos communiter viguit, ut patet ex Cassiano, lib. ii de Noct. orat., cap. 18, et coll. 21, cap. 20; sancto, Hieronymo, præfat. ad Regulam sancti Pachomii, et sancto Joanne Climaco, grad. 14 : quamvis non defuerint qui hanc legem incunctanter violare non dubitarint. Et certe vidimus supra sanctum Aurelianum hoc tempore feria sexta jejunium præscribentem ; sanctum Cæsarium et Regulam solitariorum feria quarta et sexta; Regulam Magistri exceptis dominica et feria quinta, diebus omnibus; Regulas sancti Antonii, sanctorum Serapionis, Macarii, Paphnutii, et alterius Macarii, sancti Columbani, Tarnatensis monasterii, et cujusdam ad monachos, singulis diebus, nisi forte dominica tantum. Sed et Petrus Damiani agens de ordine eremitarum Fontis Avellani, ita habet (Opusc. 14) : « Ab octavis dominicæ Resurrectionis usque ad diem sanctæ Pentecostes, quatuor dies per hebdomadam jejunatis propter dominicum vero diem, de cujus reverentia nullus addubitat, tertia et quinta feria bis in die reficitis. Illo enim tempore, ut nostis, non prohibentur monachi auctoritate sacrorum canonum jejunare. » Præterea antiqua consuetudo fuit in rogationibus jejunare, ut patet ex concilio Turon. ii, can. 18, et ex Hildemaro in hunc locum, et ex his quæ retulimus in lib. iii de Antiquis monachorum Ritibus, cap. 19.
Commentaries Dom Paul Delatte, Abbot of Solesmes (1913) (in French) 41.1, 41.1-41.5
p. 316 Quibus horis oporteat reficere fratres. — A sancto Pascha usque ad Pentecosten ad sextam reficiant fratres, et ad seram coenent.
p. 316 Saint Benoît distingue pour l’année quatre époques relativement à l’heure des repas. Depuis la sainte Pâque jusqu’à la Pentecôte, il n’y a point de jeûne, et ceci est conforme à l’ancienne discipline de l’Église. Encore que saint Benoît n’en dise rien, il est sûr que les moines ne jeûnaient pas non plus le dimanche. On comptait deux repas : l’un au milieu du jour, à la sixième heure ; l’autre le soir, c’est-à-dire avant le coucher du soleil, et cette heure variait naturellement selon les saisons. Alors que chez les Grecs et les Romains le dîner de midi était communément un peu sommaire, il était au contraire chez les moines le repas principal.
p. 316 A Pentecoste autem, tota aestate, si labores agrorum non habent monachi, aut nimietas aestatis non perturbat, quarta et sexta feria jejunent usque ad nonam : reliquis vero diebus ad sextam prandeant. Quae prandii sexta, si opera in agris habuerint, aut aestatis fervor nimius fuerit, continuanda erit, et in Abbatis sit providentia. Et sic omnia temperet atque disponat, qualiter et animae salventur, et quod faciunt fratres, absque ulla murmuratione faciant.
p. 316 A partir de la Pentecôte et pendant tout l’été, c’est le même régime que pour le temps Pascal, avec cette différence que le mercredi et le vendredi sont jours de jeûne régulier. Ces féries quatrième et sixième étaient aussi pour tous les chrétiens des premiers siècles des jours de pénitence (1). Mais, afin de distinguer le jeûne des mercredis et vendredis de celui du Carême, saint Benoît anticipe l’heure du repas unique : il se prend à none, c’est-à-dire vers trois heures de l’après-midi. C’est aussi à none que, dans certains lieux, l’on rompait le jeûne, non seulement pendant cette période de l’année, mais même en Carême (2). Les autres jours, dit saint Benoît, on mangera à sexte. Comme il ne parle pas du souper et que des documents anciens, tels que la Règle de saint Fructueux et la Règle du Maître, l’excluent formellement, quelques commentateurs doutent qu’il y eût en été, au Mont-Cassin, un prandium et une coena (3). Mais l’usage de tout l’Ordre est d’accorder deux repas tous les jours qui ne sont pas de jeûne.
(1) Cf. S. Epiph., Adv. Haereses, l. III, t. II : Expositio fidei, xxii. P. G., XLII, 825-828.
(2) Cf. Socrat., Hist. eccles., l. V, c. xxii. P. G., LXVII, 625-646. — Cass., Conlat. II, xxvi ; XXI, xxiii.
(3) S. Jérôme écrit, dans sa Préface à la Règle de S. Pacôme (5) : Bis in hebdomada, quarta et sexta Sabbati ab omnibus jejunatur, excepto tempore Paschae et Pentecostes. Aliis diebus comedunt qui volunt post meridiem; et in coena similiter mensa ponitur, propter laborantes, senes, et pueros, aestusque gravissimos. Sunt qui secundo parum comedunt; alii qui prandii, sive coenae uno tantum cibo contenti sunt, Cf, Ladeuze, Étude sur le cénobitisme pakhomien, p. 298-299.
p. 317 N. B. Père permet un adoucissement du régime d’été dans le cas de travaux extraordinaires ou de chaleurs excessives. Les heures, en cette saison, étaient plus longues, et il eut été souvent fort pénible d’attendre jusqu’à none pour se restaurer. Quae prandii sexta continuanda erit : on continuera l’usage du repas pris à sexte, c’est-à-dire que toute la semaine, y compris le mercredi et le vendredi, le dîner aura lieu à sexte. Probablement, il y avait aussi souper le soir ; c’était la suppression pure et simple du jeûne. L’appréciation de ce qu’il convient de faire est remise au jugement paternel, à la prévoyance de l’Abbé. Et qu’ainsi, ajoute saint Benoît, il ménage et dispose toutes choses de telle manière que les âmes se sauvent et que le travail des frères s’accomplisse sans murmure. C’est toujours le même souci du tempérament, de la mesure ; toujours la même crainte du murmure et des protestations, même purement secrètes. Il vaut mieux dispenser du jeûne que d’exposer les frères au découragement et à la tristesse.
A Pentecoste autem tota æstate (si labores agrorum non habent monachi, aut nimietas æstatis non perturbat) quarta et sexta feria jejunent usque ad Nonam:
But from Whitsuntide, throughout the summer, if the monks have not to work in the fields, nor are oppressed by any great heat, let them fast on Wednesdays and Fridays till None;
Commentaries Dom Edmond Martène, Maurist (1690) (in Latin) 41.2
col.663 A Pentecoste autem tota æstate, si labores agrorum non habent monachi, aut nimietas æstatis non perturbat, quarta et sexta feria jejunent usque ad nonam.] Quartæ et sextæ feriæ jejunium retinuit etiam æstate sanctus Benedictus, utpote ab apostolis traditum de quo canon 68 apostolorum : « Si quis episcopus, aut presbyter, aut diaconus, aut lector, aut cantor, sacram Quadragesimam Paschæ, aut quartam feriam, aut Parasceven non jejunaverit, deponitor : præterquam si imbecillitate impediatur corporis : sin laicus sit, communione privator. » Clemens in Constitut. apost. (Lib. v, cap. ult.) « Post hebdomadam jejunii in omni quarta feria et Parasceve præcipimus vobis ut jejunetis. » Sanctus Ignatius (Epist. 4 ad Phil.) : « Quartis et sextis feriis jejunare non negligatis, ciborum reliquias pauperibus largientes. » Tertullianus (Lib. de Jejun.) : « Cur stationibus quartam et sextam feriam sabbati dicamus, » jejunia suo more stationes appellans. Sanctus Clemens Alexandrinus (Lib. vii Strom.) : « Novit fidelis ænigmata jejunii horum dierum, quarti, inquam, et sexti. » Sanctus Petrus patriarcha Alexandrinus : « Nemo reprehendit nos observantes quartam feriam et Parasceven, in quibus jejunare juxta traditionem rationaliter nobis præscriptum est. » Sanctus Epiphanius in Synopsi : « Quarta et sexta feria in jejuniis usque ad nonam manere ab apostolis institutum est. »
col.663 Quapropter mirum videri haud debet, si tanta jejunium istud religione observarent veteres monachi, ut etiam in hospitum adventu illud violare nefas ducerent, nec nisi pro summa necessitate illud solvere præsumerent : « Absque legitimis quartæ sextæque feriæ, inquit Cassianus (Lib. v, cap. 24), quocunque pergebamus, quotidiana statio solvebatur. » Et Sanctus Antonius (In Regula, num. 15) : « Ne frangas jejunium feria quarta et sexta, nisi ob gravem morbum. » Sanctus Macarius (In Regula, cap. 29) : « Quarta et sexta feria qui infringunt jejunium Judæ æstimantur participes, qui Christum tradidit. » Vulgatus sanctus Athanasius (Syntagma Doctr. ad mon.) : « Jejunium quartæ videlicet diei et Parasceves, Pentecoste solum et Epiphaniis exceptis, nisi graviter decumbas, diligenter serva. »
col.663 Istius observantiæ causam docet Ruffinus, cum agens de S. Apollonio, hæc profert (Lib. ii de Vita Patr. cap. 7) : « Jejunia sane legitima, id est quarta et sexta feria, monebat non esse solvenda, nisi grandis aliqua necessitas fieret; quia quarta feria Judas de traditione Domini cogitabat, et sexta feria crucifixus sit Salvator. Videbitur ergo qui his diebus sine aliqua necessitate solvit statuta jejunia, vel cum tradente tradere Salvatorem, vel cum crucifigentibus crucifigere. » Eadem ratione sanctus Maglorius (In ejus Vita, sæc. i Bened.) « in quarta feria et sexta ab omnium ciborum pabulo exstitit alienus, quam observationem jejunii in quarta feria explevit, eo quod in ea sacrilegi et rei facti Judæi sanguineum, ut auctorem suum Dominum morti traderent, pactum statuerant ; sexta autem feria, quia id quod de corde conceperant, ipsum cruci affigentes, in hac opere compleverunt. » Eamdem etiam rationem profert sanctus Augustinus ad Casulanum scribens, et Richardus de S. Angelo in hunc locum. Verumtamen Hildemarus adhuc altius hujus consuetudinis originem repetens : « Hæc, inquit, consuetudo jejunandi quarta feria et sexta feria. orta est a sanctis Patribus, nec non et Judaica consuetudo fuit, sicut Pharisæus dicit : Jejuno bis in sabbato. »
col.664 Istud jejunium sub finem sæculi septimi, saltem a nonnullis, adhuc observabatur, ut patet ex Beda in Vita sancti Cuthberti, cap.5 (Sæc. ii Ben.) : « Erat namque sexta sabbati, inquit, qua plerique fidelium ob reverentiam dominicæ passionis usque ad horam nonam solent protelare jejunium. » Sed et idem Beda id laudis tribuit sancto Aidano (Lib. iii Hist. cap. 5), quod « ejus exemplis infirmati tempore illo religiosi quique viri ac feminæ, consuetudinem fecerunt per totum annum, excepta remissione quinquagesimæ Paschalis, quarta et sexta feria jejunium ad nonam usque horam protelare. »
col.664 Et tamen adeo religiosum antiquis jejunium propter labores graviores agrorum, nimiosque æstatis calores sanctus Benedictus relaxari permittit. Ex qua indulgentia nata est apud nostros postmodum integra ejus exstinctio : « Hoc tamen, inquit Bernardus Cassinensis, in dissuetudinem abiit apud multos, quanquam a sanctis Patribus noscatur hæc abstinentia habuisse originem. » Et revera in antiquis Floriacensis monasterii Consuetudinibus hæc lego : « In prima quarta feria post octavam Pentecostes secundum Patris nostri præceptum jejunare debemus.... Aliis quartis feriis loco jejunii aliquod opus manuum aliquando agimus, aut ex præcepto prioris aliquas preces agimus. » Et apud Udalricum (Lib. i, cap. 29) : « Si imbecillitas nostra pateretur, dignum esset secundum edictum præceptoris nostri sancti Benedicti, ut post octavas Pentecostes statim omni quarta et sexta feria jejunium faceremus. Quod si non amplius, tamen utcunque non omittimus facere in uno et primo prædictarum feriarum, in quo post tertiam silemus, et post sextam dormitorium ascendentes simulamus meridianam potius quam geramus ; quia mox pulsatur signum ut in ecclesiam redeamus, facturi nudis pedibus processionem. Sane, ut præmissum est, primum diem jejunamus, postea in loco jejunii aliquod opus manuum sæpius agitur a nobis. » Rem non ita absolute definiunt mss. Consuetudines antiquæ Romani Sancti Pauli monasterii, quæ omnia abbatis discretioni et prudentiæ relinquunt, ut si velit « propter pusillanimes vel aerum temperies, aut si labor major factus fuerit, » bis in die fratres reficiant.
col.664 Sed quod a nostris neglectum est quartæ feriæ jejunium, illud hactenus magna cum religione observant Græci, testante Arcudio in lib. iii de Sacramentis, cap. 5, ubi referens illa Theophilacti verba : Judæi in Christum « feria quarta concilium cœperunt, et propterea nos etiam illas ferias jejunamus ; » ait : « Quæ sententia est verissima, per traditionem accepta, ipsoque usu longissimo Ecclesiarum comprobata; id enim Ecclesia Romana per multa sæcula observavit : Græca usque ad præsens diligenter observat; neque aliam rationem reddere Græci possunt cur illo die a carnibus et lacticiniis abstineant. » Quartæ feriæ jejunium diu retinuit Ecclesia Romana, uti hic dicitur; processu vero temporis in sabbatum translatum, tandem refrigescente charitate ad solam abstinentiam a carnibus, quæ imperfectum jejunium est, redactum est.
Commentaries Dom Edmond Martène, Maurist (1690) (in Latin) 41.3
col.664 Reliquis vero diebus ad sextam prandeant.] Nullam hic cœnæ mentionem facit S. P. Benedictus, ratus forte satis esse fratribus semel in die reficere, juxta priscorum monachorum morem, qui jejunium solutum existimabant, cum ad sextam licet semel tantum in die reficeretur; id quod maxime constat ex Cassiano, apud quem abbas Theonas ita loquitur (Collat. 21, cap. 25) : « Ut ergo et diebus festivis statutæ consuetudo solemnitatis conservetur, et saluberrimus parcimoniæ modus minime transcendatur, sufficit ut indulgentiam remissionis eousque progredi patiamur, ut cibus qui hora diei nona fuerat capiendus, paulo citius, id est sexta hora pro festivitatis tempore capiatur, ea ratione duntaxat, ut escarum solitus modus vel qualitas non mutetur, etc. » Et ex sancto Hieronymo ad Eustochium de monachis scribente (Epist. 22), quod « a Pascha ad Pentecosten cœnæ mutantur in prandia, quo et traditioni Ecclesiæ satis fiat, et ventrem cibo non onerent duplicato. » Idem etiam post scriptam S. P. Benedicti Regulam advertere licet in Regula sancti Fructuosi, in qua hæc lego : « A Pascha usque ad Pentecosten reficiendum est ad sextam, et monophagia, id est unica refectio conservanda est. » Idem et de nostris Fuldensibus refert Mabillonius (Præfat. ad sæc. iii, part. i, num. 25), quod scilicet « abstinuere a cœna per totum annum iidem ad ætatem Marcwardi abbatis, id est ad medium sæculum duodecimum, nec ante decimum quartum feminas in ecclesiam suam admiserunt. » Idemque asserendum esse de iis monasteriis quæ ad Fuldensium normam vivebant, in quibus instituta est disciplina purior.
col.665 Neque tamen defuerunt ex priscis monachis qui prandium ad sextam, et sero cœnam æstate sibi pararent, quod de Tabennensibus imprimis refert sanctus Hieronymus (Præfat. ad Regulam S. Pachomii) : « Bis, inquit. in hebdomada die quarta et sexta sabbati ab omnibus jejunatur, excepta Pentecoste : aliis diebus comedunt, qui volunt post meridiem, et in cœna similiter mensa ponitur propter laborantes, senes, pueros, et æstus gravissimos. Sunt qui secundo parum comedunt, alii qui prandii sive cœnæ uno tantum cibo contenti sunt, nonnulli gustato paululum pane egrediuntur. » Nec desunt etiam qui ita sancti Benedicti textum intelligant de prandio simul et de cœna. Sed ad sui temporis usum respexisse credendi sunt, præsertim cum nulla possit afferri ratio cur supra a Pascha ad Pentecosten ob reverentiam sacræ Resurrectionis et adventus Spiritus sancti dixerit, ad sextam reficiant, et ad seram cœnent, hic vero postremum istud taceat. Nolim tamen id certo definire, cum supra ex sancto Hieronymo aliquos viderimus ex antiquis monachis prandium cænamque permittentes ; quod etiam patet ex Cassiano, lib. iii, cap. 12, quanquam hæc cœna levissima esset, nec nisi propter laborantes, senes, pueros, et æstus gravissimos concessa, essetque extraordinaria inter monachos ista refectio, nec omnes ad eam convenire cogerentur, ut docet Cassianus. Et cerie plures ex antiquis monachis omnino non cœnasse præter ea quæ diximus, probat Regula ms. incerti auctoris, cap. 2.
Quæ prandii Sexta, si opera in agris habuerint, aut æstatis fervor nimius fuerit, continuanda erit, et in Abbatis sit providentia.
Dinner at the sixth hour shall be the rule at the discretion of the abbot, if they have work in the fields, or the heat of the summer be great.
Commentaries Dom Edmond Martène, Maurist (1690) (in Latin) 41.4
col.665 Quæ prandii sexta, si opera in agris habuerint aut æstatis fervor nimius fuerit, continuanda erit.] Quarta et sexta feria perinde ac aliis diebus. In Regula Tarnatensi hæc habentur (Cap. 9) : « Quando messes et vindemiæ colliguntur, bis in die, id est hora sexta et duodecima refectionem accipiant : quarta vero et sexta feria ita moderari opera debet, ut, si fieri potest, statuta jejunia non omittant; sed universa, prout utilitas aut labor exegerit, ita senioris judicio disponantur. »
col.665 Et in abbatis sit providentia.] An feria quarta et sexta ad sextam sit prandendum, an ad nonam reficiendum.
Et sic omnia temperet atque disponat, qualiter et animæ salventur, et quod faciunt fratres, absque justa murmuratione faciant.
Let the abbot so temper and arrange everything that souls may be saved, and that what the brethren do may be done without just complaint.
Commentaries Dom Edmond Martène, Maurist (1690) (in Latin) 41.5
col.665 Et sic omnia temperet atque disponat, qualiter et animæ salventur.] Summam hic sanctus Pater abbati tribuit potestatem ; qui enim dicit omnia, nihil omnino reservat : et ex hac forte potestate orta est apud nostros consuetudo bibendi æstate post nonam, maxime si semel tantum in die reficerent ad sextam. Quæ quidem consuetudo antiquissima, per multa nostris in monasteriis etiam recte ordinatis sæcula viguit. Primam ejus mentionem reperi in Regula Magistri, in qua hæc scribuntur (Cap. 27) : « In his æstatis diebus cum ad sextam reficitur, post dictam nonam quotidie abbas exiens de oratorio in sua sedeat cathedra; et circumstantibus ante eum in ordine omnibus, ejecto a cellerario vino, misceantur ab hebdomadariis in consueto vase per singulas mensarum decadas omnium singulæ potiones secundum numerum congregationis et suum. Statim surgens abbas oret cum omnibus; et post orationem, antequam sedeat, oblatum sibi vas cum mixto signet eum. Mox secum omnes ad mensas suas jubeat sicut consueverunt sedere, et bibens prius ipse, deinde singillatim mixtum per mensas singulas omnibus faciat propinari. Quibus expletis, surgant iterato, et orent et post orationem redeant universi ad opera, quæ dimiserant facientes. » Et in Capitulis monachorum ad Augiam directorum (Cap. 8) : « Ut per totum tempus æstivum dum fratres bis in die reficiunt, post horam orationis nonam stantes in oratorio cum divino tremore orantes exspectant, dum tintinnabuli signum præpositus pulsaverit ad refectorium. Quo audito, omnes illo conveniunt; quamvis etiam aliquis bibere non potuerit, se tamen debet præsentare, ne locus ejus appareat vacuus. Et si quis præsens ad dicendum post benedictionem amen non fuerit, sublatur ei portio sua de potu. Postquam autem biberint fratres, vadunt ad capitulum, et quod eis injunctum fuerit laborant, etc. » Ejusdem bibendi post nonam consuetudinis fit mentio etiam in Consuetudinibus sancti Benedicti abbatis Anianensis, tom. IV Analect.; in Capitulis monachorum Sangallensium, cap. 27; apud Udalricum, in lib. Usuum Cisterciensium, cap. 80, et passim in omnibus ordinariis et consuetudinariis monasteriorum nostrorum. Cassinenses ad potum addebant poma, ut discimus ex epistola Theodemari : « Æstatis tempore post nonam, si est aliquid de pomis, et singulas phialas nostris fratribus præbemus. » Sed poma sustulisse videtur concilium Aquisgr. statuens (Can. 10), « ut poma et lactucæ, nisi quando alius sumitur cibus, non comedantur. »
col.666 Ex eadem quoque potestate abbati a S. P. Benedicto concessa, aut etiam ex consuetudine bibendi æstate post nonam, orta est et alia diebus jejunii bibendi post vesperas, de qua Regula Magistri (Cap. 27) : « His æstatis diebus cum ad horam nonam reficitur, sera antequam compleant binæ omnibus sufficiant potiones : ita tamen ut antequam bibant, orent; et postquam biberint, reorent ; » et infra : « Illis vero diebus in quibus in hieme ad nonam reficitur, post dictam vesperam non amplius quam singulos caldos accipiant : ita tamen ut antequam bibant, orent; et postquam biberint, reorent. » Id quod etiam in Quadragesima indulget concilium Aquisgranense, statuens (Can. 12), « ut si necessitas poposcerit ob operis laborem post refectionem vespertinam etiam, et in Quadragesima pari modo, et quando officium mortuorum celebratur priusquam lectio completorii legatur, bibant. » Vide Udalricum, lib. i, cap. 41; lib. Usuum Cisterc., cap. 80, de bibere post vesperas, et lib. i de Antiq. monach. Ritibus, cap. 2.
col.666 Et quod faciunt fratres absque justa murmuratione faciant.] Justa murmuratio ex Smaragdo illa dicitur quam non voluntarie, aut non sine causa, sed inviti et coacti monachi faciunt.
Ab Idibus autem Septembris, usque ad caput Quadragesimæ, ad Nonam semper reficiant.
From September the thirteenth till the beginning of Lent the brethren shall always take their meal at the ninth hour.
Commentaries Dom Edmond Martène, Maurist (1690) (in Latin) 41.6
col.666 Ab idibus autem Septembris, etc.] Hic non parum torquentur commentatorum ingenia in conciliando hoc loco cum cap. 48, ubi S. P. Benedictus præscribit ut a Pascha usque ad calendas Octobris.... post sextam surgentes a mensa pausent in lectis suis. Nonnulli, ut refert Hildemarus, existimaverunt hunc a S. P. Benedicto locum scriptum esse pro non laborantibus in agris, qui ab idibus Septembris inchoare debent jejunia ; caput vero 48 pro laborantibus in agris, quibus sanctus Pater permisit usque ad calendas Octobris perinde ac tota æstate reficere ad sextam. Ita inter alios Smaragdus : « Quæstio, inquit, oritur quomodo hic ab idibus Septembris jejunandum quotidie dicat, cum in capitulo 48 dicturus sit : a Pascha usque ad calendas Octobris post sextam surgentes a mensa pausent. Quæ ita solvitur : Si habuerint opera in agris, vel vindemiant in vineis, ubi per se occupentur, usque ad calendas Octobris ad sextam reficiant. Sin autem non habuerint, ab idibus Septembris generale jejunium inchoatur. » Alii censuerunt illis decem et octo diebus qui ab idibus Septembris ad calendas Octobris intercipiuntur, eodem se modo gerendum esse ac feria quarta et sexta tota æstate, hoc est ut post sextam dormiant ; deinde missam sic decantent, ut ea finita octava hora mediata nona dicatur; qua dicta, reficiant. Et hæc est Hildemari sententia : « Isti, inquit, dicunt proprium sensum sancti Benedicti, qui dicunt ita agendum esse in istis decem et octo diebus, sicut illis diebus duobus de æstate. Ita vero agendum est in illis diebus quando ad nonam manducant, id est sexta cantata vadant dormire. Deinde qui debet tangere signum, cum videt horam congruam, tangere debet signum missæ; deinde missa cantata sit media octava, et cantent nonam, deinde manducent. » Atque eam fuisse Cassinensium praxim suo tempore testatur Bernardus Cassinensis. Sed nodum difficultatis solvisse videtur Petrus Boherius in secundo commentario, ab idibus Septembris explicans a die 13 Septembris exclusive. Et revera postridie, sive die 14 Septembris incipiunt numerari dies ante calendas Octobris, quos propterea sanctus Pater vocat calendas Octobris. Ex quo corrigendus est idem Boherius in primo commentario dicens : « Ipsa die idus Septembris ad nonam fratres reficiunt, quia tunc incipiunt jejunare; » et Statuta Lanfranci, quæ præscribunt (Cap. 1, § 6) ut « ab idibus Septembris privatis diebus agantur continue jejunia quæ Regula præcipit, atque ipsa die iduum incipiant jejunare ; » et Consuetudines Romani Sancti Pauli monasterii, in quibus similiter legitur : « Idibus Septembris agant primam sicuti prius, denique ipso die incipiatur jejunium quod Regula præcipit. » Vide lib. iv de Antiq. monach. Ritib., c. 8. Hanc nostram explicationem confirmat Carolus Cointius in cap. 48 Regulæ.
col.667 Usque ad caput Quadragesimæ.] « Id est usque ad secundam feriam post dominicam primam Quadragesimæ, inquit Menardus, ita ut Quadragesima hoc loco sumatur pro jejunio quadragesimali. »
col.667 Ad nonam semper reficiant fratres.] Hac nimirum hora qua veteres Romani ad cibum capiendum vocabantur, uti discimus ex Regula Magistri, quæ propterea ait (Cap. 28) : « Erubescamus nos, qui sumus spiritales, fugere hora nona jejunium . cum vetusta consuetudo antiquitus cognoscitur prandia ignorasse, sed semper vesperam, hoc est cœnam suis refectionibus ordinavit. In tantum et annona quæ erogabatur aut laborantibus, aut militibus, ideo annona usque hodie dicitur, quia ad horam nonam diei erogabatur, quando et sumebatur, et ideo usque hodie annona nomen remansit. » Consentit sanctus Isidorus docens (Lib. xx Orig., c. 2) annonæ vocabulum tractum esse a tempore quo Romani veteres ad cibos vocabantur.
col.667 Nullum ab idibus Septembris ad Pascha diem a jejunio eximit S. P. Benedictus. Ex communi tamen Ecclesiæ consuetudine ac lege, cui, repugnantibus licet summis abstinentiæ votis, ultro parebant etiam monachi, dominica propter reverentiam Resurrectionis Domini solvendum est jejunium. Quod sanctus Pater Benedictus tanquam omnibus notum et ubique receptum subticuit; neque enim eum latere poterat quod ait concilium Carthagin. iv (Can. 64) : « Qui dominico die studiose jejunat, non credatur catholicus. » Et concilium Gangrense (Can. 18) : « Si quis propter eam quæ existimatur exercitationem (hoc est vitam monasticam) die dominico jejunaverit, anathema sit. » Et Tertullianus (Lib. de Corona milit., cap. 3) : « Diebus dominicis jejunare nefas ducimus; » sanctus Ambrosius (Epist. 83) : Dominica jejunare non possumus; quia monachos etiam ob istius diei jejunia jure damnamus. » Et sanctus Athanasius (Syntag. doctr. ad mon.) : « Sabbato et dominica ne jejunes, præterquam magno Sabbato S. Paschatis... Provide ne quisquam te inducat ad jejunandum omnino Dominica die vel genuflectendum, neque in Pentecoste ; nam Ecclesiæ mandatum non est. Præcaveto ne Marcionistæ te decipiant, vel hæresis alia, sabbato æque ac dominica ut jejunes. » Vide Cassian. lib. iii, cap. 11, et collat. 21, cap. 20.
col.668 Eamdem ob rationem in præcipuis etiam sanctorum festis a jejunio abstinendum esse censuerunt nonnulli vitæ monasticæ Patres. Exstat integrum hac de re capitulum (Cap. ii) in Regula sancti Isidori his verbis expressum : « Hæ sunt feriæ monachorum, in quibus jejunia conquiescunt. In primis venerabilis dies dominicus, nomini Christi dicatus, qui sicut propter mysterium Resurrectionis ejus solemnis est, et ita apud omnes servos ejus celebritatem convivii votivo gaudio retinebit. Item a primo die Paschæ usque ad Pentecosten, quinquaginta scilicet continuis diebus jejunium a sanctis Patribus dissolutum est, propter Resurrectionem videlicet Christi, et adventum Spiritus sancti, ut hi dies non in figura laboris, quod Quadragesimæ tempus significat : sed in quiete lætitiæ laxatis jejuniis celebrentur. Placuit etiam Patribus a die Natalis Domini usque ad diem Circumcisionis solemne tempus efficere, licentiamque vescendi habere. Non aliter et dies Epiphaniæ ex veteri Regula reficiendi indulgentiam consecuta est. Si quidem et dum quisque fratrum convertitur, alii ex aliis monasteriis fratres gratia visitandi concurrunt, pro charitate adimplenda interrumpuntur jejunia, si tamen non fuerint generalia. Præter hæc, alia tempora libere licenterque jejuniorum inserviunt. » In concilio etiam Aquisgranensi statuitur (Can. 46), « ut in præcipuis solemnitatibus, id est Natale et in octavis Domini, in Epiphania, in Pascha quoque, et Ascensione Domini et in sanctorum festivitatibus, id est sancti Stephani, et B. Joannis evangelistæ, et in natale Infantium, in Purificatione, et Assumptione sanctæ Mariæ. Similiter et in B. apostolorum festis, et in S. Joannis Baptistæ Nativitate, sancti quoque Laurentii atque Martini, seu in natalitiis cujuslibet sancti, cujus honor in qualicunque parochia specialiter celebratur, plenarium officium agatur, et bis reficiatur. » Cluniacenses, ut docet Udalricus (Lib. i, cap. 39 et 43), jejunium relaxabant infra octavas Natalis Domini, Epiphaniæ, et S. Martini, et in præcipuis solemnitatibus sanctorum. Illas præcipuas festivitates declarat Petrus Venerabilis suis in Statutis, decernens (Statut. 14), « ut jejunia regularia ab ibidus Septembris usque ad caput Quadragesimæ a nostris semel in die comedendo serventur, excepto festo sancti Michaelis et Dedicationis ecclesiæ, et apostolorum extra Adventum et Septuagesimam provenientibus, festivitatibus abbatum Cluniacensium , octo diebus Natalis Domini, Epiphania prima tantum die, festo sancti Marcelli papæ, et sancti Vincentii martyris, atque Purificationis sanctæ Mariæ. Conversione vero sancti Pauli jejunium non solvetur, quoniam de eodem apostolo alias aliis anni temporibus festivitates Ecclesia celebrat. Cathedra sancti Petri eadem die jejunium relaxabitur, et etiam quia infra Septuagesimam festivitas illa semper occurrit, tunc vero post missam majorem statim sexta cantabitur, et facto intervallo nona sequitur. » De Carthusianis quoque idem Petrus Venerabilis sic loquitur (Lib. ii Mir. cap. 28) : « Semel in die semper comedunt, exceptis octo diebus Natalis Domini, octo diebus Paschæ, octo diebus Pentecostes. Epiphania Domini, Repræsentatione ejus, hoc est Purificatione sanctæ Mariæ; Annuntiatione Domini, quando paschali tempore pervenit; Ascensione Domini, Assumptione , ac Nativitate jam dictæ sacræ Virginis matris ejus, et exceptis festis duodecim apostolorum, sancti Joannis Baptistæ, sancti Michaelis, sancti Martini, et illo, quod in calendas Novembris celebratur, festo Omnium Sanctorum. » Petrus Damiani in suæ congregationis Institutis (Opusc. 15, cap. 6) ab idibus Septembris ad Pascha hos solos dies a jejunio eximit, festum « sancti Martini, et sancti Andreæ, hebdomada Natalis Domini, et uno die Epiphaniæ et Hypopanti. » Cassinenses vero (Cassin. cap. 41) dispensant a jejunio in festis sancti Mattaæi. sancti Michaelis, sanctæ Justinæ de Padua, sancti Lucæ, sanctorum Simonis et Judæ, Omnium Sanctorum, sancti Martini, sancti Andreæ quando celebratur extra Adventum, Nativitatis Domini cum tribus sequentibus diebus, Cireumcisionis, Epiphaniæ, sancti Antonii abbatis, Purificationis beatæ Mariæ, sancti Matthiæ quando extra Quadragesimam venit, et tituli loci. Novæ Declarationes addunt festa sancti Placidi, omnium sanctorum Monachorum, sancti Mauri, S. Scholasticæ. Denique Fulienses (Const. Fuliensium, c. 41) a jejunio eximunt festa Sanctorum Omnium, Nativitatis Domini, Circumcisionis, Epiphaniæ, Purificationis, et titularis monasterii. Et certe cum jejunia magis sint afflictionis quam exsultationis , non conveniunt in diebus lætitiæ, inquit S. Thomas (2 2, quæst, 147, a. 5, ad 3). Unde et veteres solvere jejunium solebant in martyrum solemnitatibus, quod ne eveniret in Quadragesima, concilium Laodicenum cap. 51 statuit ne martyrum festa in Quadragesima celebrarentur. Laudabiliores tamen qui festa sanctorum spiritualibus potius quam corporalibus gaudiis student celebrare, et animabus potius quam corporibus reficiendis, in hisce festis laborant. Qua de re Cistercienses commendat Petrus Venerabilis, lib. i, epist. 28, idque actitant etiam nunc magna cum laude nonnullæ monachorum et monialium congregationes.
Commentaries Dom Paul Delatte, Abbot of Solesmes (1913) (in French) 41.6
p. 317 Ab Idibus autem Septembris usque ad caput Quadragesimae, ad nonam semper reficiant fratres.
p. 317 La troisième période, celle que nous appelons le Carême monastique, va depuis les ides fermées de septembre, depuis les calendes ouvertes d’octobre, c’est-à-dire depuis le 14 septembre jusqu’au Carême ecclésiastique. Alors le repas est à none. Rien ne prouve qu’il y eût collation les jours de jeûne. Mais rappelons-nous que la quantité de nourriture était probablement la même en tout temps ; que, les jours de jeûne, on servait en une fois ce qu’on servait les autres jours en deux ; l’heure de cet unique repas était simplement plus ou moins retardée.
In Quadragesima vero usque ad Pascha, ad Vesperam reficiant.
During Lent, however, until Easter their meal shall be at eventide;
Commentaries Dom Edmond Martène, Maurist (1690) (in Latin) 41.7
col.669 In Quadragesima vero usque ad Pascha ad vesperam reficiant.] Id quod singulare non exstitit monachis, sed omnibus etiam Christianis fuit commune : quæ consuetudo adhuc tempore sancti Bernardi vigebat, uti ipse testatur, fratres suos initio Quadragesimæ sic alloquens (Serm. 3, in Quadrages.) : « Hactenus ad nonam jejunavimus soli, nunc usque ad vesperam jejunabunt nobiscum pariter universi, reges et principes, clerus et populus, nobiles et ignobiles, simul in unum dives et pauper. » Vide Petrum Bles. serm. 11.
Commentaries Dom Paul Delatte, Abbot of Solesmes (1913) (in French) 41.7-41.9
p. 318 In Quadragesima vero usque ad Pascha, ad vesperam reficiant. Ipsa tamen Vespera sic agatur, ut lumine lucernae non indigeant reficientes, sed luce adhuc diei omnia consummentur. Sed et omni tempore, sive coenae, sive refectionis hora sic temperetur, ut cum luce fiant omnia.
p. 318 Depuis le début du Carême (mercredi des cendres ou premier dimanche) (1) jusqu’à Pâques, on mangera seulement à l’heure de vêpres, après l’office. Pendant de longs siècles ce fut aussi l’usage le plus commun des clercs et des fidèles.
(1) Cf. Dictionn. d’Archéol. chrét. et de Liturg., art. Caput Jejunii.
p. 318 N. B. Père veut que le repas de Carême se prenne avant le coucher du soleil ; cette anticipation sera un petit soulagement pour les frères. On placera donc l’office de Vêpres à une heure qui permette aux moines de terminer leur repas à la clarté du jour et sans avoir besoin de lumière. Ainsi, le lecteur pourra lire sans chandelle, et surtout les frères seront moins tentés de se dissiper pendant le repas : les petits colloques eussent été faciles dans un réfectoire assez mal éclairé. Et saint Benoît généralise cette mesure : toute l’année, l’heure du souper ou l’heure de l’unique réfection seront calculées de telle sorte que tout s’accomplisse à la lueur du jour qui finit. Mais, peut-on objecter, en hiver, le souper sera bien près du dîner? A cette difficulté D. Calmet répond : « 1o Que saint Benoît a parlé selon le climat d’Italie où il écrivait et où les jours pendant l’hyver sont plus longs qu’en France, en Allemagne et dans le Nord. 2o Qu’il n’est nullement certain qu’il ait accordé le souper à ses religieux depuis l’Exaltation de la sainte Croix jusqu’à Pâques, aux jours qu’on mangeait à l’heure de Sexte, non plus qu’aux jours où l’on ne mangeait qu’à l’heure de None... 3o Supposé qu’il l’accordât, c’était plutôt un léger goûter qu’un souper... »
Ipsa tamen vespera sic agatur, ut lumine lucernæ non indigeant reficientes, sed luce adhuc diei omnia consummentur.
but this evening meal shall be so arranged that whilst eating they shall not need lamps, and all things be finished in daylight.
Commentaries Dom Edmond Martène, Maurist (1690) (in Latin) 41.8
col.669 Ipsa tamen vespera sic agatur, ut lumine lucernæ non indigeant reficientes.] Idque tres ob causas quas refert Haeftenus (Lib. x, tract. 1, disq. 5). 1° Ne videretur imitari Judæos, qui nonnisi post solis occasum jejunium violabant ; 2° ne gravius esset extendere jejunium his qui hora noctis octava surgentes, magnam diei partem in labore, psalmis canendis, aliisque spiritualibus exercitiis impenderunt ; 3° ne nocturnæ quieti pars noctis notabilis subduceretur. Quartam addit rationem Menardus, scilicet « quia cum lucernæ lux sit suboscurior, daretur occasio maligno, præcipue in amplo refectorio instigandi fratres ad confabulationem, et quædam alia illicita. »
col.669 Sed luce adhuc diei omnia consummentur.] Quod facile præstabunt circa horam diei ultimam reficientes ; nam ante decimam horam, ad quam usque ex cap. 48 labori manuum vacare debent, et post quam satis probabiliter vesperas decantabant, nihil cibi percipere debent. S. Gerasimus nec discipulos suos ad lucernam legere permittebat ex Vita S. Euthymii, num. 91 (Tom. II Monum. Eccles. Græc.).
Sed et omni tempore, sive cœnæ sive refectionis, hora sic temperetur, ut cum luce fiant omnia.
Indeed, at all times of the year let the hour of meals, whether of dinner or supper, be so arranged that all things be done by daylight.
Commentaries Dom Edmond Martène, Maurist (1690) (in Latin) 41.9
col.669 Sed et omni tempore, sive cœnæ, sive refectionis, hora sic temperetur, ut cum luce fiant omnia.] Hic non parum laborant aliqui in explicanda ratione qua hiemis tempore, cum solvitur relaxaturque jejunium, cum luce fiunt omnia. Menardus existimat « S. P. Benedictum maxime huic constitutioni astringere eos qui in Italia similibusque regionibus habitant, ubi circa solstitium brumale dies non sunt ita breves ac in regionibus borealibus, ut in Anglia, Scotia, Dania, extrema Belgia, et similibus, in quibus ob brevitatem dierum hæc observari non potest institutio. » Verum, uti observat Haeftenus (Lib. x, tract. 1, disq. 5), et patet ex Cassinensium Declarationibus, etiam in Italia sine manifesta corporum læsione luce adhuc diei haud potest cœna consummari : unde et ille « crediderim, inquit, nusquam fere ad litteram hunc regulæ textum observari. Quod si omnino Regulam servandam quis urgeat,..... dicere liceret nec ipsas forte dominicas, nec ulla festa jejunio regulari tempore sancti Benedicti fuisse exempta.... Sin autem, quod dominicis prohibitum esset jejunare, velimus cœnasse, dicendum tam modicam fuisse hanc cœnam, ut grave inde non formidarent incommodum. » Ita ille, nihil definiens. Difficultatem vero facile solvet qui observaverit jejunium relaxari posse tribus modis : 1° bis in die reficiendo ; 2° Lautius aliquid solito comedendo ; nam et sanctus Petrus Damiani illos jejunare dicebat « qui panem cum sale et aqua percipiunt ; ubi præter hæc aliud quid additur, inquit, in eremo jejunium non vocatur. » 3° Solitam refectionis horam præveniendo. Sic Cabilonense concilium eos in Quadragesima non jejunare asserit, qui ad nonam ederent, ut videre est apud Gratianum, de Consec. dist. 1, cap. Solent. Atque postremo hoc modo veteres monachi jejunium solvere solebant, ut patet ex dictis, maxime ex sancti Hieronymi testimonio ad Eustochium scribentis, quod apud eos « a Pascha ad Pentecosten cœnæ mutantur in prandia, quo et traditioni Ecclesiæ satis fiat, et ventrem cibo non onerent duplicato. » Vide Regulam Magistri, cap. 53.
col.670 His prænotatis explicatu non est difficile quomodo luce adhuc diei omnia consummarent, etiam hieme, cum non jejunarent. Nam, 1° cum sanctus Pater ad cœnam non indulgere videatur nisi tertiam libræ panis partem cum aliquibus ad summum fructibus, hanc absque ullo corporis incommodo et sanitatis periculo consummare poterant ante horam decimam, id est ante nostram horam post meridiem quartam, etiam ad sextam prandentes. 2° Jejunium hora solita reficientes solvere poterant, aliquid solito lautius edendo, verbi gratia, pisces cum aliis diebus in solis leguminibus cœnam acciperent. 3° Ad sextam prandentes, qui privatis diebus ad nonam cœnarent. Atque postremo hocce modo satis probabile est primos sancti Benedicti discipulos dominicis diebus solvisse jejunium, tum ad imitationem priscorum monachorum, quorum vestigiis in multis inhærere studuit, tum quia æstate, qua nullum præscribit jejunium, solum sine cœna prandium concessisse videtur ; tum quia Regula Magistri, quæ pene tota est ex Benedictina, aliud nihil instituit : « Illis vero diebus, inquit (Cap. 27, vide cap. 53), in hieme in quibus sexta reficiunt, sera penitus nihil cœnent. »
col.670 Nicolaus de Fractura S. Benedictum mystice exponens ait : « Cum luce, id est cum Christo, qui vera lux est, sicut ipse de seipso testatur in Evangelio : Ego sum lux vera, etc. »
Latin text: Hunter Blair’s edition, The Rule of St. Benedict, Fort Augustus, 1906, without the editor’s bracketed Scripture references and notes. Standard verse numbering. · English translation by Cardinal F. A. Gasquet († 1929), London, 1925. Public-domain text in France (art. L123-1 of the French Intellectual Property Code). Transcription and revision: Abbatia Sancti Petri de Curte. Report an error