The Sayings of the Elders (Verba seniorum, Book VII)
That for the sake of peace one must give up even good works
Quod oportet pro pace, quamvis bona sunt opera, dimittere.
This book is not translated in the edition used; the Latin is given alone.
Abbas Motois ædificavit sibi monasterium in loco qui dicitur Heracleona. Et dum ibi a multis molestaretur, in alterum locum transgressus est, et similiter ibi construxit monasterium. Sed per invidiam diaboli quidam frater ibi inventus est, qui semper iram cum eo habebat: propter hæc surrexit inde, et ad proprium reversus est vicum; et fecit illic monasterium, et reclusit semetipsum. Post tempus autem aliquantum congregati sunt senes de illo unde regressus est, deducentes secum illum fratrem, cum quo habuerat litem, quatenus rogarent eum, ut reducerent in monasterium suum. Postquam autem in vicina loca venerunt, tam melotes suas quam illum fratrem ibidem dereliquerunt, ipsique profecti sunt ad senem. Et pulsantibus illis, aperta fenestra respexit, et cognovit eos. Post orationem factam dicit eis abbas Motois: Ubi sunt melotes vestræ? At illi responderunt: Ecce in vicino sunt una cum fratre, qui tecum iram habebat. Postquam hoc senex audivit, et nomen illius et adventum cognovit, præ gaudio ostium per quod ingressus fuerat. cum securi confregit; et egressus, cucurrit ad locum ubi erat ille frater, et prior ipse cœpit agere pœnitentiam apud eum: et amplectens eum, introduxit in cellam suam, et per tres dies convivatus est cum eis, qui nunquam habebat consuetudinem ut jejunium solveret; et surrexit, profectusque est cum illis.
Quidam frater requisivit abbatem Eliam, dicens: Si contristavero aliquem, quemadmodum rogem? Respondit senex: Ex profundo cordis tui, cum dolore age pœnitentiam apud eum; et videns Deus propositum tuum, satisfaciet ei.
Latin text: Verba seniorum, Book VII of the Vitae Patrum, translated from the Greek by Paschasius of Dumium for Abbot Martin (Martin of Braga), in H. Rosweyde’s edition as reprinted in Migne’s Patrologia Latina, vol. 73 (1879 reprint), cols. 1025–1062, checked against the scans; without the editor’s notes and cross-references, and without the Greek text of chapter XLIV printed in the notes. Public-domain text in France (art. L123-1 of the French Intellectual Property Code). Transcription and revision: Abbatia Sancti Petri de Curte. Report an error