Abbatia
Sancti Petri
de Curte

The Sayings of the Elders (Verba seniorum, Book VII)

On fleeing the honour of clerical office

De fugiendo clericatus honorem.

This book is not translated in the edition used; the Latin is given alone.

1

Abbas Theodorus, cum esset in Scythi diaconus ordinatus, nullatenus permanere acquiescebat, sed multis locis fugiebat. Et iterum senes reducebant eum, dicentes: Ne derelinquas locum tuum. Quibus ille ait: Permittite me deprecari Deum, si me jubet ministrare loco meo. Et oravit sic: Domine, si voluntas tua est, ut in ordinatione mea persistam, ostende mihi. Et ostensa est illi columna ignea, a terra usque ad cœlum pertingens, et vox ad eum: Theodore, si potes fieri sicut columna ista, vade et ministra. Sufficit quod levitis et sacerdotibus per Moysen dictum est, ut mundo corde et corpore, innoxiis manibus et vestimento mundissimo, pro filiis Israel offerrent sacrificia. Quod ille audiens ultra nullatenus acquievit. Sed cum venisset in ecclesiam, deprecabantur eum, ut si non ministraret, vel calicem teneret. Qui non acquievit, dicens: Si mihi de hac re amplius verbum feceritis, discedo hinc: et sic eum dimiserunt.

2

Abbas Isaac audiens, quia presbyterum eum Patres volebant facere in Scythi, fugit in Ægyptum; et ingressus in agrum, latuit inter herbas. Contigit autem ut Patres, qui sequebantur eum, in eodem agro requiescerent quia jam nox erat, et dimiserunt asinum, ut pasceretur. Ille autem pervenit pascendo ad locum ubi latebat abbas Isaac. Et mane facto, quærentes asinum, invenerunt et senem; et mirati sunt. Cum autem vellent eum ligare, dicit eis: Jam non fugio, quia scio ex jussione Dei esse; et quocunque fugero, ad hoc perventurus sum.

3

Abbas Motois venit aliquando de loco qui vocatur Ragita, in partibus Gebilonis. Erat autem cum eo etiam discipulus ejus. Videns autem illum episcopus loci illius, tenens eum, invitum presbyterum fecit. Et dum pariter comederent, dicit ei episcopus: Indulge mihi, abba; scio enim quia hunc honorem nolebas, sed ego a te benedici desiderans, hoc facere præsumpsi. Cui senex pro humilitate ait: Et mea cogitatio parum volebat, sed in hoc laboro, quia dividi habeo a fratre qui mecum est, et solus non sufficio orationes meas implere. Dixitque ei episcopus: Si scis eum dignum, ordinabo et ego illum. Respondit abbas Motois: Si quidem dignus sit, nescio; unum tamen scio, quia melior est me. Ordinavit autem et illum. Uterque tamen ita permanserunt usque ad finem suum, ut ad altare, quantum ad oblationem sacrandam, nunquam accederent. Unde dicebat senex: Confido in Deum meum quia non habeo grande judicium propter ordinationem hanc, quia oblationem offerre non præsumpsi; nam ordinatio illorum est qui sine culpa sunt, justi et immaculati: ego autem me bene cognosco.

Latin text: Verba seniorum, Book VII of the Vitae Patrum, translated from the Greek by Paschasius of Dumium for Abbot Martin (Martin of Braga), in H. Rosweyde’s edition as reprinted in Migne’s Patrologia Latina, vol. 73 (1879 reprint), cols. 1025–1062, checked against the scans; without the editor’s notes and cross-references, and without the Greek text of chapter XLIV printed in the notes. Public-domain text in France (art. L123-1 of the French Intellectual Property Code). Transcription and revision: Abbatia Sancti Petri de Curte. Report an error