Abbatia
Sancti Petri
de Curte

The Sayings of the Elders (Verba seniorum, Book VII)

On not repaying one’s enemies

De non retribuendo inimicis.

This book is not translated in the edition used; the Latin is given alone.

1

Quidam frater interrogavit abbatem Sisoi, dicens: Si latrones aut barbari super me irruerint, occidere me volentes, et ego si prævaluero, jubes ut occidam? Cui ille respondit: Ne facias istud, ne nomineris homicida, sed totum Deo contrade; et quidquid tibi contigerit adversi, profitere hoc tibi propter peccata tua venire; si quid vero boni fueris consecutus, divinæ dispensationi totum debes ascribere.

2

Erat eremita quidam magnus in monte qui dicitur Athabeos, et venerunt super eum latrones. Cum autem ille vocem dedisset, de vicinis locis fratres illi confluentes comprehenderunt eos. Quos transmissos in civitatem judex misit in carcerem. Fratres vero illi contristati sunt nimis, quia propter eos latrones traditi essent ad pœnam; et venientes ad abbatem Pimenionem, narraverunt ei factum. Qui scripsit ad eremitam, dicens: Reminiscere primam proditionem, unde facta est, et tunc videbis secundam proditionem. Nisi enim proditus fuisses ab interioribus tuis, secundam publicationem nunquàm perpetrasses. Cumque ille talem audisset sermonem, compunctus est; et cum esset in illa regione nominatus, et per multum tempus de cella sua non exiens, exsurgens tamen in civitatem, et expellens latrones de carcere, liberavit eos publice.

Latin text: Verba seniorum, Book VII of the Vitae Patrum, translated from the Greek by Paschasius of Dumium for Abbot Martin (Martin of Braga), in H. Rosweyde’s edition as reprinted in Migne’s Patrologia Latina, vol. 73 (1879 reprint), cols. 1025–1062, checked against the scans; without the editor’s notes and cross-references, and without the Greek text of chapter XLIV printed in the notes. Public-domain text in France (art. L123-1 of the French Intellectual Property Code). Transcription and revision: Abbatia Sancti Petri de Curte. Report an error