Juan Casiano, Colaciones
Colación XIX. El abad Juan: del fin del cenobita y del ermitaño
Conlatio abbatis Iohannis. De fine coenobiotae et heremitae.COLLACION DIEZ, Y NVEVE DE EL ABAD IVAN. DEL FIN DE LA VIDA RELIGIOSA EN COMVN, Y HEREMETICA.
I. De coenobio abbatis Pauli et patientia cuiusdam fratris.
Post dies admodum paucos maioris doctrinae desiderio pertrahente rursus ad abbatis Pauli coenobium summa alacritate perreximus. ubi licet plus quam ducentorum fratrum numerus moraretur, in honorem tamen sollemnitatis, quae idem temporis agebatur, infinita de aliis quoque coenobiis monachorum turba confluxerat: nam prioris abbatis qui eidem coenobio praefuerat anniuersaria depositio sollemniter curabatur. cuius conuentus idcirco fecimus mentionem, ut patientiam cuiusdam fratris, quae sub praesentia totius congregationis huius inmobili eius claruit lenitate, breuiter perstringamus. nam licet alio operis huius tendat intentio, ut scilicet abbatis Iohannis, qui derelicta heremo illi se coenobio summa humilitatis uirtute subdiderat, proferamus eloquia, nequaquam tamen putamus absurdum, si absque ulla circuitione uerborum magna ut credimus studiosis quibusque uirtutum aedificatio conferatur. in ingenti itaque atrio subdiuali illa monachorum multitudine per duodenarium numerum distinctis orbibus considente cum quidam fratrum susceptum ferculum paulo tardius intulisset, uidens hoc praedictus abba Paulus, qui inter turbas ministrantium fratrum sollicite discurrebat, exerta manu alapa eum sub omnium percussit intuitu, ita ut inlisae sonitus palmae etiam auersorum uel longius considentium auribus resultaret. sed id memorabilis patientiae iuuenis tanta animi lenitate suscepit, ut non modo nullus fuerit ex ore eius sermo prolapsus uel tenuissimum murmur tacita labiorum agitatione signatum, sed ne ipsa quidem oris modestia ac tranquillitas aut color saltim quantulumcumque mutatus. quod factum non solum nobis, qui nuper de Syriae monasterio uenientes patientiae huius uirtutem non tam euidentibus perceperamus exemplis, sed etiam cunctis qui expertes talium non erant studiorum ita mirum fuit, ut etiam summis uiris praecipua per hoc factum inferretur instructio, quod scilicet, etiamsi patientiam eius correptio paterna non mouerat, nec spectaculum quidem tantae multitudinis ullo uultum ipsius ruboris tinxisset indicio.
Cap. 1. De el Convento del Abad Paulo, y de la paciencia de vn Monje.
PASSADOS pocos dias, nos fuimos muy alegres al Convento de el Abad Paulo, movidos del mayor deseo de aprender. Avia en el mas de docientos Religiosos, y aun con ocasion de vnas honras funerales que entonces se celebravan, acudieron alli muchos de otros Conventos. Eran estas honras, las que se hazian, por el Aniversario, que se celebrava cada año por el Abad passado de aquel Monasterio, que muriò aquel dia. He hecho mencion de este Convento, para hazerla tambien con brevedad, de la paciencia que vn Religioso de el mostrò delante sus hermanos, con admirable benignidad, y humildad Y aunque aqui solo tenia intencion de hablar de el Abad Iuan, que dexando la soledad se avia venido a vivir a aquel Convento, sugetandose a las obras humildes Conventuales; pero no me parece fuera de proposito el proponer algunos exemplos de la virtud de otros, para los fervorosos, y esto sin mucho rodeo de palabras. Estavan todos aquellos Religiosos en vna gran cerca descubierta, puestos de doze en doze, por su orden, para comer. Sucediò pues, que vno de los Monjes que servia, tardò en traer a su tiempo vn servicio a la mesa, y con ocasion de esta tardança, y descuydo, el Abad Paulo, que andava disponiendo la comida, y discurria por las mesas de todos, alçando la mano le dio vn gran bofeton, delante de todos con tanta fuerça, que lo sintieron de todas partes. Hizo esto el Abad para que conociessen los que assistian, la paciencia de aquel Religioso, y aprendiessen modestia, y humildad de el. Recibio este tan bien aquella injuria, y con tanta mansedumbre, que no solo no hablò palabra, pero ni osò mover los labios, ni perdiò la modestia, y tranquilidad de animo, ni aun se le mudò el rostro. Pareciò admirable esta hazaña, no solo a nosotros dos, que aviendo venido poco avia de Syria, nunca aviamos visto exemplos de tanta paciencia; pero aun a los demas, que avian visto obras tan heroicas en otros, les causò tanta admiracion, que conocieron que podia servir aquella obra de humildad de instruir, y animar, aun a los muy perfectos. Causòles espanto el ver, que ya que el castigo de el Abad, no le avia vencido la paciencia, a lo menos, que aquella injuria, que avia padecido delante de todos no le huviesse sacado las colores al rostro.
II. De humilitate abbatis Iohannis et interrogatione nostra.
In hoc itaque coenobio repperimus antiquissimum senem nomine Iohannem, cuius uerba pariter et humilitatem qua sanctis omnibus praeminebat nequaquam silentio praetereunda censuimus, scientes eum hac maxime perfectione uiguisse, quae cum sit uirtutum omnium mater ac totius spiritalis structurae solidissimum fundamentum, a nostris penitus exulat institutis. unde non mirum est nec ad illorum sublimitatem nos posse conscendere, qui non dicam usque ad senectam in coenobii permanere non possumus disciplina, sed uix biennio subiectionis iugum sustinere contenti ad praesumptionem noxiae libertatis protinus euolamus, cum tamen illo ipso paruo tempore non secundum illam districtionis regulam, sed pro nostri arbitrii libertate utcumque senioris subici uideamur imperio. hunc igitur senem cum in praedicti abbatis Pauli coenobio uidissemus, aetatem primum et gratiam uiri qua erat praeditus admirati demisso in terram uultu coepimus deprecari, ut nobis pandere dignaretur, quam ob causam relicta heremi libertate et illa professione sublimi, qua eum prae ceteris eiusdem uitae uiris fama celeberrima conmendabat, sub coenobii iugum maluisset intrare. ille uelut inparem se anachoreticae disciplinae et summitate tantae perfectionis indignum ad iuniorum scolas reuertisse dicebat, si tamen uel ipsorum instituta secundum professionis meritum posset inplere. cuius responsionis humilitatem cum refragatio nostrae deprecationis excluderet, ad extremum ita exorsus est.
Cap 2. Humildad de el Abad Iuan: Y pregunta nuestra.
En este Convento hallamos vn Religioso muy viejo, que se llamava Iuan, tan aventajado en modestia de palabras, y humildad a los demas Religiosos, que me causaria escrupulo, no dar noticia de ello a los venideros; y pues le conocì tan aventajado en aquella virtud, que es fuente de todas las demas, y fundamento firme del edificio espiritual, no puedo dexar de dolerme, que estuuiessemos mi Compañero Germano, y yo tan lejos de imitarle. No ay que marauillar que nosotros no lleguemos a aquella perfeccion, pues no podemos perseverar hasta la vejez en la observancia Conventual, ni aun llevar el rigor de ella por dos años enteros; sino que luego queremos irnos a la soledad, por gozar de nuestra libertad, y no estar sugetos a nadie; y aun aquel poco tiempo que estuvimos en el Convento, no eramos de los mas observantes, ni obedientes a nuestro Abad, sino en lo que nos venia a cuenta, y conforme a nuestra condicion natural; tanto, que parece que no aviamos venido a alcançar la virtud de la paciencia, sino que solo aguardavamos ocasion para vivir mas a nuestro gusto. Visitamos a este viejo en el Convento del Abad Pablo; y admirandonos primeramente de su mucha edad, y del agrado con que nos recibiò; con grande modestia le començamos a rogar, nos dixesse la causa, porque dexada la libertad de la soledad, y aquella profession tan alta, en que le avian conocido por aventajado a los demas solitarios, se venia al cabo de sus años a sugetar a la obediencia de la Comunidad. Respondiò èl, que se tenia por indigno de la vida solitaria, y que no merecia el estado de tanta perfeccion como aquella; y por esso se avia venido a la escuela de Novicios, y que aun desconfiava de poder cumplir con los Institutos de la profession de ellos. Viendo èl, que no nos satisfaziamos aun de su humilde respuesta, sino que porfiavamos con nuestra pregunta, finalmente nos respondio assi.
III. Responsio abbatis Iohannis, cur heremum reliquisset.
Anachoreticam disciplinam, quam me deseruisse miramini, non solum non respuo nec refuto, sed tota potius ueneratione conplector atque suscipio: in qua post triginta annos, quos in coenobii commoratione transegeram, ita alios uiginti explesse me gaudeo, ut inter illos qui eam uel mediocriter adpetebant non usque quaque segnitiae denotarer. sed quia degustata eius puritas sollicitudine interdum carnalium rerum interpolata sordebat, recurrere ad coenobium commodius uisum est, ut et promptior adrepti propositi planioris consummatio consequeretur et minus de praesumptae sublimioris professionis humilitate periculum. melius enim est deuotum in minoribus quam indeuotum in maioribus promissionibus inueniri. et idcirco si quid elatius, immo liberius fortasse protulero, quaeso ut non iactantiae uitio, sed aedificationis uestrae depromptum studio censeatis, et quia uobis tam studiose quaerentibus nihil de ueritate existimo subtrahendum, caritati potius quam iactantiae deputetis. arbitror enim instructionis uobis aliquid posse conferri, si paulisper humilitate seposita simpliciter omnem propositi mei patefecero ueritatem. confido enim, quia nec apud uos de libertate dictorum cenodoxiae notam neque apud conscientiam meam de suppressione ueritatis quoddam mendacii crimen incurram.
Cap. 3. Respuesta del Abad Iuan: Porque dexò el desierto.
La vida solitaria, que os parece mal a vosotros que yo la aya dexado, no solo no la condeno, ni la rehuso, antes la amo, y venero muy de coraçon; porque despues de aver vivido treinta años en vn Convento, gastè otros veinte en la soledad; y aunque quizà se engañavan mis compañeros del Convento, que tambien la deseavan, no me tenian en opinion de negligente, y descuidado. Pero porque la pureza que ella pide algunas vezes, la turbava yo con el vano cuidado de cosas temporales, y de la provision de mi sustento, y de los huespedes; pareciòme, que me convenia mas bolver al Convento, donde me era mas facil cumplir con vna profession menos dificultosa que con aquella, que por ser de mayor perfeccion, tambien estava sugeto a mayores peligros; que mas vale ser vno devoto en exercicios ordinarios, y humildes, que no indevoto, y remisso en professiones muy altas, y tenidas por sublimes. Por tanto si os digo alguna cosa que parece muy levantada de punto, ò os la refiero con alguna libertad; ruego os, que no lo atribuyais a vanidad, ni sobervia, sino al deseo que tengo de condescender con vuestra buena voluntad, que a personas que preguntan con tanto deseo de saber, no es justo que se les encubra nada. Tengo por opinion, que os podrá ser mi platica de algun provecho, si dexadas todas las ceremonias, y cumplimientos, os contàre con llaneza todo lo que por mi ha passado, y con este medio confio, que ni vosotros me tendreis por hombre libertado, ni vano, ni yo tendrè escrupulo de no averos dicho la verdad.
IIII. De uirtute praedicti senis quam in anachoretica exercuit disciplina.
Si quis igitur alius secretis heremi delectatus obliuioni tradere potuit humana consortia ac secundum Hieremiam dicere: et diem hominis non desideraui, tu scis, ego quoque id domino sua gratia largiente uel adsecutum uel certe adsequi adnisum fuisse me fateor. itaque pio domini nostri munere memini me in huiusmodi raptum frequenter excessum, ut obliuiscerer me sarcina corporeae fragilitatis indutum, mentemque meam ita omnes exteriores sensus subito respuisse et a cunctis materialibus rebus omnimodis exulasse, ut neque oculi neque aures meae proprio fungerentur officio, et ita diuinis meditationibus ac spiritalibus theoriis animus replebatur, ut saepe ad uesperam cibum me percepisse nescirem ac sequenti die de hesterna absolutione ieiunii penitus dubitarem. ob quam etiam causam septem dierum cibus, hoc est septem paxamatiorum paria sequestrata in prochirio id est admanuensi sporta die sabbati reponuntur, ut refectio praetermissa non lateat. qua consuetudine illius quoque obliuionis error excluditur, ut expletum ebdomadae cursum ac sollemnitatem diei ipsius reuolutam finitus panum indicet numerus, festiuitasque diei sacrae et congregationis sollemnitas solitarium latere non possit. quodsi etiam hunc ordinem ille quem praediximus mentis excessus forte turbauerit, nihilominus cotidiani operis modus dierum numerum signans arcet errorem. et ut ceteras heremi uirtutes silentio praetermittam (non enim est nobis de earum numerositate ac multitudine, sed de solitudinis atque coenobii fine tractandum), causas potius ob quas illam deserere maluerim, quas etiam uos agnoscere uoluistis, breuiter explicabo, omnesque illos quos conmemoraui solitudinis fructus quibus e diuerso sublimioribus meritis duxerim postponendos, breui oratione perstringam.
Cap. 4. De las virtudes que este Abad exercitò en el desierto.
Si algunos gustavan tanto de la soledad, que se olvidavan de todas las cosas humanas, y como dize Ieremias: No deseavan saber cosas del mundo, puedo dezir con verdad, que con la gracia del Señor, era yo vno de ellos, ò por lo menos procurava serlo con muchas veras. Y assi con particular favor suyo, me acuerdo, que en algunas ocasiones estava tan elevado, y abstraido de cosas temporales, que no me acordava que vivia; y me hallava tan fuera del vso de los sentidos exteriores, y tan apartado de cosas materiales, que no oìa, ni veìa cosa, y quedava mi alma tan embevecida en las meditaciones divinas, y resplandores celestiales, que a vezes no me acordava si avia comido en todo el dia, y en el siguiente, me olvidava de si avia ayunado, ò no el dia passado. Por quitar este inconveniente, ponen los Padres de aquel desierto la racion de siete dias, que son catorze panecillos en vna espuerta el Sabado; porque con esto no se les olvide, si comieron, ò no el dia passado. Sirveles tambien de acordarse quando se les acaba la semana, en que han de acudir a la Iglesia con los demas compañeros; y si fuesse tanto el excesso de la contemplacion que avemos dicho, que no bastare el numero de los panes comidos, para sacarles de esta duda; sacalos de ella la tasa que tiene cada dia de hazer pleitas, y espuertas, ò otras obras manuales. Aora dexando las demas virtudes, y milagros de los que habitan en soledad (porque no es mi intento tratar de la multitud, ò alteza de ellos, sino del fin de la soledad, y de la vida conventual) solo os dirè las causas porque me retirè del desierto, pues vosotros deseais tanto saberlas; y en breve os explicarè la razon porque me he aplicado a esta vida activa, posponiendo a ella todos aquellos frutos, y merecimientos que os referì de la soledad.
V. De commodis heremi.
Quamdiu igitur raritate eorum, qui in heremo tunc temporis morabantur, libertas largior nobis diffusiore solitudinis uastitate blandita est, quamdiu maioribus remoti secretis frequentissime ad caelestes illos rapiebamur excessus, nec tanta uisitantium fratrum inruens multitudo parandae humanitatis necessitate sensus nostros ingentium curarum distentionibus adgrauabat, solitudinis plane tranquilla secreta et illam conuersationem angelicae beatitudini conparandam insatiabili desiderio ac toto animi ardore sectatus sum. sed cum maior ut dixi numerus fratrum habitationem illius solitudinis coepisset expetere et coangustata uastioris heremi libertate non modo ignem illum diuinae contemplationis frigere fecisset, sed etiam multimodis mentem carnalium rerum uinculis conpediret, elegi huius disciplinae utcumque inplere propositum quam in illa tam sublimi professione carnalium necessitatum prouisione torpere, ut, si mihi illa libertas ac spiritales denegantur excessus, abiecta tamen crastinae diei penitus sollicitudine euangelici me praecepti consummatio consoletur, et id, quod mihi de illa theoretica sublimitate subtrahitur, hac oboedientiae subiectione pensetur. miserum namque est cuiuslibet artis ac studii disciplinam quempiam profiteri et ad perfectionem eius minime peruenire.
Cap. 5. De las comodidades del Yermo.
Mientras fueron pocos los que habitaron en el desierto, y tenian mas tiempo, ocasion, y libertad de soledad mas retirada; y quando en el retiro, y apartados de los hombres, gozavamos de aquellas ilustraciones, y excessos de espiritu que dixe, y no nos metian en ningun cuidado temporal de proueernoslo necessario los muchos huespedes que vinieron despues a visitarnos, tenia yo gran consuelo, y gusto en la quietud de la soledad, y en aquel modo de vida, que merece compararse a la Bienaventurança de los Angeles. Pero quando (como dixe) començaron muchos a retirarse a la soledad y se estrechò, y encogiò la liberdad de gozar las anchuras del desierto; començò a retirarse el fervor de la contemplacion divina, y ocuparse el hombre solitario en cuidados temporales, tuve por mas importante bolver me a mi Monasterio, que vivir inquieto en vna profession tan alta, y con ocasion de los cuidados que he dicho, estar en la soledad, con tibieza, y desconsuelo; para que ya que perdia la libertad, y alegria de espiritu, que alla tenia, a lo menos me consolasse con cumplir aqui con lo que dize el Evangelio, que no cuydemos de la provision de mañana. Y puesto que se menoscabava aquella alta contemplacion, en su lugar, creciesse aqui la obediencia. Porque es gran desventurà hazer profession de vna arte, y no llegar a la perfeccion de ella.
VI. De utilitate coenobii.
Quamobrem quantis nunc in hac conuersatione perfruar commodis, breuiter explicabo. uos utrum illa solitudinis lucra his beneficiis ualeant conpensari digesta narratione perpendite, per quam etiam hoc probare possibile est, utrum fastidio an desiderio solitariae illius puritatis his maluerim coenobii angustiis coartari. in hac igitur conuersatione diurni operis nulla prouisio, uenditionis uel coemptionis nulla distentio, non annui panis ineuitabilis cura, non sollicitudo corporalium rerum, qua non tantum propriis, sed etiam multorum aduenientium usibus necessaria praeparantur, postremo nulla adrogantia laudis humanae, quae inmundior his omnibus in conspectu dei etiam magnos heremi labores nonnumquam euacuare consueuit. uerum ut in illa anachoretica disciplina illos elationum spiritalium fluctus et exitiabilis cenodoxiae pericla praeteream, ad hoc generale cunctorum pondus, id est communem parandi uictus sollicitudinem reuertamur, quae eo usque mensuram non dico illius antiquae districtionis excessit, quae usum penitus olei nesciebat, sed ne hac quidem nostri temporis remissione coepit esse contenta, in qua uno olei sextario itidemque lenticulae modio aduenientium usibus praeparato totius refectionis annuae explebantur officia, ita ut duplicato nunc et triplicato modo necessitas uictualis uix queat expediri. et in tantum apud nonnullos uis noxiae huius remissionis increuit, ut aceto muriaeque permixtis non illam unam olei admisceant guttam, quam praecessores nostri, qui heremi instituta maiore abstinentiae uirtute sectati sunt, repellendae tantum cenodoxiae gratia stillare consueuerant, sed infringentes Aegyptiacum pro salibus caseum plus olei quam necesse est superfundant, et ita duos cibos propria suauitate distantes, qui singillatim diuersoque tempore monachum reficere iucundissime potuissent, sub unius saporis oblectatione percipiant. in tantum sane haec ὑλικὴ κτῆσις, id est materialium rerum possessio supercreuit, ut sagum quoque, quod absque uerecundia referre non possum, sub obtentu humanitatis ac susceptionis huius anachoretae in suis habere cellulis coeperint: ut illa praeteream quibus adtonita anima ac spiritalibus theoriis semper intenta specialius ingrauatur, concursus scilicet fratrum, susceptionis quoque ac deductionis officia, mutuas uisitationes diuersarumque confabulationum atque occupationum interminabilem curam, quarum etiam illo tempore, quo haec uidentur inpedimenta cessare, tamen animum consuetudinariae inquietudinis adsiduitate suspensum expectatio ipsa distendit. atque ita fit, ut anachoreseos illa libertas huiuscemodi nexibus inpedita ad illam cordis ineffabilem alacritatem numquam omnino conscendat ac fructum heremiticae professionis amittat. qui si mihi in congregatione nunc atque in turbis sito fuerit denegatus, saltim quies animae cordisque tranquillitas omnibus occupationibus absoluta non deerit. quae nisi illis quoque qui in solitudine conmorantur praesto fuerit, labores quidem anachoreseos sustinebunt, fructu uero ipsius fraudabuntur, qui non nisi quieta mentis stabilitate conquiritur. postremo etiamsi mihi in coenobio constituto ab illa puritate cordis fuerit aliquid inminutum, ero solius euangelici praecepti conpensatione contentus, quod certum est omnibus illis heremi fructibus non posse postponi, ut scilicet de crastino nihil cogitem et usque ad finem subiectus abbati illum aliquatenus uidear aemulari de quo dicitur: humiliauit semet ipsum factus oboediens usque ad mortem, merearque illius uerbis humiliter dicere: quia non ueni facere uoluntatem meam sed uoluntatem eius qui misit me patris.
Cap. 6. De las conveniencias de los Monasterios.
Quiero os dezir en breve quantas son las comodidades, que hallo en esta vida de comunidad, y despues, que os las aya contado, os harè juezes a vosotros, de si es mayor el interese, que saco de estas, que el que sacava de los exercicios de la vida Solitaria, y de aqui se podrà conocer, si me ha obligado a venir al Convento, el amor, ò el tedio de la vida Solitaria. En esta vida de comunidad no se cuida de la provision cotidiana, ni se divierten los Religiosos, en comprar, ni vender, ni en prevenirse para todo el año del sustento, ni en la solicitud de cosas temporales, con que se haze preparacion de lo necessario, no solo para la gente de casa, sino para los peregrinos. Finalmente aqui no ay ocasiones de alabanças vanas, ni de arrogancia, que siendo este vicio delante de Dios peor, que todos los que avemos dicho, a vezes dexa sin fruto todos los trabajos padecidos, en la soledad. Por no entretenerme aora en hablar de los peligros, que tiene la soledad de persuasion propia, y de vana-gloria, quiero bolverme a tratar de este general cuydado de todos de proveer lo necessario cada dia, que se ha aumentado de manera, que no solo excede la moderacion antigua, donde no se consentia vsar de azeyte en las comidas, pero ni aun se contenta de la licencia de nuestros tiempos, en que se preparan dos onzas de azeyte, y vn celemin de lentejas, para los passajeros, y esto es lo que se vsava todo el año, y aora apenas bastan dos, ni tres celemines para contentar a todos. Ha crecido entre algunos tanto la curiosidad en las comidas, que mezclando vinagre, con el salmorrejo, no se satisfacen con añadir vna gota de azeyte, como hazian nuestros predecessores, que guardavan el rigor de la soledad, con mas estrecha abstinencia, y vsavan de aquel poco azeyte, solo para librarse de la vanagloria, sino que en lugar de sal, echan queso de Egipto rallado, cargan el guisado de azeyte, y vsan juntamente de la suavidad de dos maneras de comidas en vn plato, que cada vno de ellos de por si pudieran sustentar, y regalar a vn Monje, en diversos tiempos, y ellos quieren gozar de aquellos sabores mezclados en vno. Ha cobrado tanta fuerça entre los solitarios, este cuydado de posseer cosas temporales, que ay algunos, que tienen vna manta, ò ropa de levantar, con escusa de acomodar los huespedes, que vienen a visitarlos, cosa que me corro de dezirla. Ay otros tropieços, que impiden mucho a vna alma dada a la contemplacion de la soledad, y suspensa, con las dulçuras, y regalos espirituales de ella, como son el concurso de huespedes, Religiosos, ò Seculares, las cortesias de recebirlos, y despedirlos, el bolverles las visitas, el cuydado incansable de diferentes platicas, y ocupaciones, cosas que aun, en tiempo en que no estamos ocupados en ellas, nos inquietan, con el cuydado de quando vendran a impidirnos esta quietud. De aqui viene, que la libertad de el Desierto enredada con estos lazos, è impedida de subir al grado inefable de la alegria de coraçon, no alcança el fruto, que podia sacar de la soledad. Pero aqui ya que yo no coja esse fruto, por lo menos tendrè la virtud, y paz de coraçon, libre de ocupaciones temporales, cosa que sino la tienen los solitarios, padeceràn los trabajos de la soledad, sin sacar provecho de ellos; pues no se puede alcançar este sin quietud interior. Finalmente aunque yo en el Convento aya perdido algo de la pureza que alla tenia, contentarme he con seguir el consejo Evangelico (que es cierto, que no se deve posponer a aquellos frutos de la soledad) en que manda el Señor, que no pensemos en la comida de mañana, y estando siempre sujeto a mi Abad, è imitar a aquel de quien se dixo: Humillose obedeciendo hasta la muerte, y merecer dezir con humildad aquellas palabras de S. Iuan: No vine ha hazer mi voluntad, sino la de mi Padre, que me embiò al mundo.
VII. Interrogatio de coenobii uel solitudinis fructu.
Germanus: Quia te utriusque professionis non quemadmodum multos principia tantummodo contigisse, sed ipsa fastigia conscendisse manifestum est, quisnam coenobiotae, quis heremitae sit finis optamus agnoscere. nulli namque dubium est neminem de his uel fidelius posse uel plenius disputare quam illum, qui utramque perfectionem longo usu ac magistra experientia consecutus meritum earum ac finem ueridica potest insinuare doctrina.
Cap. 7 Pregunta: Qual genero de vida es mejor, la Cenobitica, ò Heremitica?
GERMANO. Porque tienes noticia de la Profession Solitaria, y de Comunidad, y no solo de los principios de ellas, como algunos; sino que te has aventajado, en entrambas, deseamos saber de tu boca, qual es el fin de los que viven en Comunidad, y qual el de los, que moran en el Desierto? Porque es cierto, que ninguno puede tratar mejor, ni mas cumplidamente destas dos cosas, que el que aviendose exercitado mucho tiempo, y con larga experiencia en la perfeccion de entrambos, puede explicar el merecimiento, y fin de ellas con acierto.
VIII. Responsio super interrogatione proposita.
Iohannes: Vnum eundemque hominem in utraque professione perfectum esse non posse absolute pronuntiare potuissem, nisi me paucorum admodum retardaret exemplum. magnum siquidem est in qualibet earum consummatum quempiam repperiri: quanto magis ad plenum utramque perficere arduum ac paene dixerim homini inpossibile esse perspicuum est. quod tamen si quandoque prouenerit, non statim ad generalem formulam referri potest, non enim a parte minima, id est de consideratione paucorum, sed ex his quae multorum, immo omnium subiacent facultati, uniuersalis est regula proponenda. si qua uero rarissime atque a paucissimis obtinentur ac possibilitatem communis uirtutis excedunt, uelut supra condicionem humanae fragilitatis naturamque concessa a praeceptis sunt generalibus sequestranda nec tam pro exemplo quam pro miraculo proferenda. quamobrem id quod inquiritis secundum mediocritatem sensus mei breuiter intimabo. finis quidem coenobiotae est omnes suas mortificare et crucifigere uoluntates ac secundum euangelicae perfectionis salutare mandatum nihil de crastino cogitare. quam perfectionem prorsus a nemine nisi a coenobiota inpleri posse certissimum est. quem uirum Esaias propheta describens ita beatificat atque conlaudat: si auerteris a sabbato pedem tuum, facere uoluntatem tuam in die sancto meo, et glorificaueris eum dum non facis uias tuas, et non inuenitur uoluntas tua, ut loquaris sermonem: tunc delectaberis super dominum, et sustollam te super altitudinem terrae, et cibabo te hereditate Iacob patris tui. os enim domini locutum est. heremitae uero perfectio est exutam mentem a cunctis habere terrenis eamque, quantum humana inbecillitas ualet, sic unire cum Christo, quem uirum Hieremias propheta describens beatus, inquit, uir qui tulit iugum ab adulescentia sua, sedebit solitarius et tacebit, quia leuauit super se. Psalmista quoque: similis factus sum pellicano solitudinis. uigilaui, et factus sum sicut passer solitarius in tecto. ad hunc igitur finem, quem uniuscuiusque professionis esse praediximus, nisi eorum uterque peruenerit, frustra et ille coenobii et iste anachoreseos expetit disciplinam: neuter enim uirtutem suae professionis inpleuit.
Cap. 8. Respuesta a la pregunta.
IVAN. Bien podia yo dezir, que ninguno puede ser perfecto en estas dos vidas, sino me obligara sentir lo contrario el exemplo de algunos, aunque pocos. Tienese por gran cosa el ser perfecto, en sola vna de ellas, y assi el aventajarse, en vna, y otra juntamente vn hombre estoy por dezir, que lo tengo por cosa impossible, y si alguna vez sucede, no se ha de sacar de ay regla general, la qual solo se colije; no de la menor parte, ni de la consideracion de pocos, sino de muchos, ò por mejor dezir, de todos. Y assi se halla en pocos; porque comunmente excede las fuerças ordinarias, y no avemos de pensar, que todos pueden alcançar aquello, pues lo concede Dios, como cosa particular, y que sobrepuja la condicion, y naturaleza de la fragilidad humana, y que no se ha de escrivir, tanto por exemplo, como por milagro. Esta es la causa, porque os explicarè con brevedad la dificultad, que me pedis, segun lo poco que entiendo. El fin de la vida Conventual es mortificar, y crucificar todas sus voluntades, y segun lo que manda el Evangelio, no pensar en la comida de mañana. Esto, solo lo puede guardar, el que vive en Comunidad. Pintando Isaias vn hombre como este, le alaba, y engrandece por estas palabras: Sino siguieres tus pisadas el Sabado, ni hizieres tu voluntad, en mi dia Santo, y le festejares en no hazer tu gusto, ni hablar segun tu antojo, entonces te alegraràs en el Señor, te levantarè sobre la alteza de la tierra, y te enriquecerè con la herencia de tu padre Iacob. Esto dize el Señor. La perfeccion de el solitario es tener el entendimiento libre de pensamientos mundanos, y vnir su alma con Christo, en quanto es possible a la imbecilidad humana. Habla de vn Varon como este Ieremias, por estas palabras: Bienaventurado el hombre, que llevò el jugo de la Ley de el Señor desde su mocedad, vivirà solitario, y callarà porque se levantò sobre si mismo. Tambien dize el Psalmista a este proposito: Soy semejante al Pelicano de la soledad. Desperteme, y soy como vn paxaro solitario, en el techo de vna casa vieja. Sino llegasse el Religioso a vno de los fines, que tiene cada vna de las professiones, que avemos dicho; abrà sido perder tiempo el desear el vno la vida de el Convento, y el otro el de la soledad; porque ni el vno, ni el otro abràn cumplido con las obligaciones de su estado.
VIIII. De consummata ac uera perfectione.
Sed hoc μερική, id est non integra et in omnibus consummata perfectio, sed pars perfectionis est. rara est ergo et paucissimis dono dei concessa perfectio. is enim uere et non ex parte perfectus est, qui et in heremo squalorem solitudinis et in coenobio infirmitatem fratrum aequali magnanimitate sustentat. et ideo in utraque professione per omnia consummatum inuenire difficile est, quia nec anachoreta ἀκτημοσύνην, id est contemptum ac priuationem materialium rerum, nec coenobiota theoreticam ad integrum potest adsequi puritatem, licet utrumque perfecte abbatem Moysen atque Pafnutium duosque Macarios nouerimus possedisse. et ita erant in utraque professione perfecti et, cum ultra omnes heremi accolas secedentes insatiabiliter secreto solitudinis pascerentur quantumque in ipsis erat nequaquam inquirerent humana consortia, tamen ita frequentiam ac fragilitates ad se concurrentium sustinebant, ut cum ad eos uisitationis uel profectus gratia innumera fratrum multitudo conflueret, tam iugem paene susceptionis inquietudinem immobili patientia tolerantes nihil aliud uel didicisse uel exercuisse omni uitae suae tempore crederentur, quam ut conmunibus tantum aduenientium officiis deseruirent, ita ut apud cunctos esset ambiguum, in qua potissimum professione eorundem esset maior industria, id est utrum in illa heremitica puritate an in ista conuersatione communi magnanimitas eorum mirabilius aptaretur.
Cap. 9. De la verdadera, y consumada perfeccion.
En cada vna de estas vidas de por si, no consiste toda la perfeccion entera, y consumada cosa que pocos la alcançan. Porque solo aquel es verdadera, y cumplidamente perfecto, que en la soledad lleva con paciencia el horror, y descomodidades de ella, y en el Convento sufre con igualdad de animo las miserias, y flaquezas de sus hermanos. Esta es la causa, porque es cosa muy dificultosa hallarse vn hombre perfecto en entrambas professiones, porque ay mucho que hazer, en que el Solitario alcance el menosprecio, y privacion de las cosas materiales, y del mundo, y el Conventual llegue a posseer enteramente la pureza que se requiere para la contemplacion. No se puede hazer regla general de esto, porque sabemos que los Abades Moysen, y Pafnucio, y los dos Macarios, fueron aventajados en entrambas vidas. Avian aprovechado tanto todos quatro en la profession de la soledad, y en el trato con los proximos, que no obstante que vivian mas retirados que ningun otro, y que no cuydavan nada de las cosas del mundo, con todo hazian tan buena cara a todos los que venian a visitarlos, que aunque eran muchos los que acudian, vnos por verles, otros para aprovecharse de su exemplo, llevavan con mucha paciencia la inquietud que les causava la frequencia de tantos huespedes, y parece que no se avian empleado, en otra cosa, en toda su vida, sino en tratar con benignidad, y amor a sus proximos; tanto que todos dudavan en que profession eran mas aventajados, y donde se descubria mas su magnanimidad, ò en la pureza de la soledad, ò en el trato apacible con sus hermanos.
X. De his qui inperfecti heremum petunt.
Solent autem nonnulli ita diuturno silentio solitudinis efferari, ut prorsus hominum consortia perhorrescant, et cum uel paululum a secreti sui consuetudine interueniente fratrum uisitatione discesserint, notabili mentis angore et euidentibus pusillanimitatis indiciis aestuare. quod uel maxime his euenire consueuit qui non perfecte in coenobiis instituti nec excoctis prioribus uitiis ad solitariam se uitam inmaturo desiderio transtulerunt: qui in utraque parte inperfecti semper ac fragiles, quocumque aura commotionis inpulerit, inclinantur. nam quemadmodum consortio uel interpellatione fratrum inpatienter exaestuant, ita in solitudine consistentes eius ipsius quod expetunt silentii non ferunt uastitatem, quippe qui ne ipsam quidem rationem norunt, cuius causa desiderari uel expeti debeat solitudo, sed hanc esse uirtutem ac professionis huius existimant summam, ut fratrum consortia declinantes humanos tantummodo refugiant ac detestentur aspectus.
Cap. 10. De los que toda via imperfectos se van al Desierto.
Acostumbran algunos hazerse tan intratables con el silencio continuo de la soledad, que aborrecen demasiado el trato de los hombres, y quando les es fuerça perder vn poco de la quietud que tenian, por acomodarse con la necessidad, que los proximos tienen de su trato, se afligen estremadamente, y dan indicios evidentes de su pusilanimidad. Esto sucede particularmente a los que se retiraron a la soledad antes de tiempo, sin estar primero bien instruidos en la vida activa de los Conventos, ni mortificados de los vicios, y faltas antiguas. Estos estando poco aprovechados en la vna, y en la otra vida, se inclinan a qualquiere mala parte, que su dañada passion les llama. Porque de la manera que llevan con impaciencia el trato obligatorio, y forçoso de sus hermanos, assi mismo estando en la soledad, les da molestia el silencio, y retiro que tanto deseavan. La causa de esto es, que no quieren considerar la razon porque se ha de desear la soledad; sino que piensan que toda la perfeccion, de ella consiste, despues de retirados vna vez al Desierto, en no tratar con persona de el mundo.
XI. Interrogatio de remedio eorum qui cito de coenobii congregatione discesserint.
Germanus: Quo ergo uel nobis uel ceteris qui eiusdem fragilitatis atque mensurae sunt remedio poterit subueniri, qui coenobialibus disciplinis tenuiter instituti ante expulsionem omnium uitiorum habitationem solitudinis coepimus adfectare, uel quo pacto inperturbatae mentis constantiam et inmobilem patientiae poterimus adprehendere firmitatem, qui ipsas quodammodo scolas et exercitationis huius palaestram, in qua ad plenum erudiri ac perfici principia nostra debuerant, intempestiue intermissa coenobii congregatione dereliquimus? qualiter ergo nunc solitarie conmorantes perfectionem longanimitatis ac patientiae consequemur, uel quemadmodum has sibi inesse uel deesse uirtutes exploratrix internorum motuum conscientia deprehendet, ne forte, quia ab hominum consortio segregati nullis eorundem inritationibus prouocamur, falsa existimatione decepti tranquillitatem nos mentis inmobilem possedisse credamus?
Cap. 11. Pregunta: Qual es el remedio, de los que sin tiempo se fueron a vivir al Desierto?
GERMANO. Querria saber que remedio ha de aver para nosotros, y algunos, que estamos en essa mala disposicion, como gente mal instruida en los Conventos, y que nos quisimos retirar a la soledad antes de curar nuestros vicios? y como podrèmos conservar la quietud de el alma, y la constancia de la paciencia, aviendo dexado antes de tiempo, los Exercicios de la vida Activa, y la compañia de nuestros hermanos, con que se avia de instruir perfectamente el principio de nuestra conversion? Porque puestos aora en la soledad, no sabemos por donde avemos de alcançar la longanimidad, y paciencia, ni nos atrevemos a conocer, de que modo nuestra conciencia arbitra de los movimientos interiores, podrà saber que le faltan estas virtudes, ò satisfazerse de si las tiene, para que no pensemos, que porque estamos apartados de los hombres, y ninguno de ellos nos provoca a ira, ya somos señores de la paciencia, y nos engañemos, dandonos a entender, que ya avemos alcançado la quietud, y firme tranquilidad de nuestro interior.
XII. Responsio, quomodo solitarius uitia sua possit agnoscere.
Iohannes: In ueritate quaerentibus medicinam remedia curationum ab illo uerissimo animarum medico deesse non possunt, his praesertim qui ualitudines suas non desperando aut neglegendo contempserint nec uulnerum suorum pericla celauerint aut medellam paenitentiae procaci mente respuerint, sed pro languoribus ignorantia uel errore uel necessitate contractis humili et tamen cauta ad caelestem medicum mente confugerint. ideoque nosse debemus, quod si ad solitudinem uel ad abdita loca nondum curatis uitiis secedamus, effectus eorum tantummodo reprimatur, non extinguatur affectus. latitat enim intra nos, immo etiam serpit radix omnium quae extirpata non fuerit peccatorum, quam adhuc in nobis uiuere his deprehendimus indiciis. uerbi gratia cum in solitudine constituti aduentum fratrum uel breuissimam eorum moram cum quadam aestuantis animi anxietate suscipimus, inesse adhuc in nobis uiuacissimae inpatientiae fomitem nouerimus. cum uero cuiusquam fratris speramus aduentum, si eo pro necessitate aliqua paululum forsitan demorante uel tacita indignatio animi eius culpauerit tarditatem et mentem nostram intempestiuae expectationis sollicitudo turbauerit, irae atque tristitiae manifesta in nobis uitia residere conscientiae nostrae probabit examen. item si fratre uel codicem ad legendum uel quamlibet aliam ad utendum speciem postulante aut nos illius petitio contristauerit aut illum negatio nostra reppulerit, dubium non est nos adhuc auaritiae seu filargyriae laqueis conpediri. quodsi recordationem nobis femineam uel cogitatio subita uel sacrae series lectionis adtulerit et in ea quadam nos senserimus titillatione pulsatos, sciamus necdum extinctum in membris nostris fornicationis ardorem. si uero de conparatione districtionis nostrae et remissionis alienae uel tenuissima mentem nostram temptarit elatio, certum est nos dira superbiae peste corruptos. cum haec ergo uitiorum in corde nostro deprehenderimus indicia, manifeste cognoscamus nobis non adfectum, sed effectum deesse peccati. quae utique passiones, si nos quandoque conuersationi miscuerimus humanae, protinus de cauernis nostrorum sensuum procedentes probant se non tunc primum cum eruperint nasci, sed tunc demum quia diu latuerint publicari. et ita uniuscuiusque uitii radices in se esse defixas certis indiciis etiam solitarius deprehendet, quisque puritatem suam non hominibus ostentare, sed illius conspectui inuiolatam studuerit exhibere, quem latere omnia cordis arcana non possunt.
Cap. 12. Respuesta: Como el Solitario podrà conocer sus vicios?
IVAN. Aquel Medico verdadero de las almas, nunca dexa sin remedio, a los que le buscan con veras, particularmente a los que no desesperan, ni hazen poco caso de remediar sus vicios, ni encubren sus llagas, ni rehusan la penitencia, con que se curan, sino que antes se acogen a su Medico celestial, con humildad, y propio conocimiento, para que les cure, y perdone los pecados, que han cometido por error, ignorancia, ò por la gran dificultad de libarrse de ellos. Por tanto avemos de advertir, que si nos vamos a la soledad, y lugares muy retirados, sin aver remediado primero nuestros vicios, solo se reprime, con esso el efecto exterior de caer en ellos; pero no el mal deseo, y afecto, que teniamos. En este caso està encubierta, ò por mejor dezir crece la raiz de los pecados, que no se arrancò del todo, cosa que la conoceremos con estas señales. Quando puestos en el Desierto nos cansamos de que nuestros hermanos nos visiten; y por poco que se detengan nos da notable pena, es señal, que aun reina enosotros la impaciencia. Quando sabemos, que alguno nos ha de venir a visitar, y a caso se detiene, ò tarda algo a venir por alguna necessidad, y nos enojamos por su tardança, y el esperarle nos inquieta, es indicio que no estamos libres de la ira, ni de la tristeza. Quando vn proximo nos pide vn libro prestado para leer, ò qualquier otra cosa para vsar de ella, y nos sabe malo, que nos la pida, ò no se la queremos prestar, es cierto que estamos sugetos aun a la avaricia, è interese. Quando vn pensamiento repentino, ò vn lugar de la Escritura, nos trae a la memoria las acciones de alguna muger, y experimentamos, que la memoria de ella nos inquieta, tengamos por sin duda, que no estamos exemptos del vicio de la deshonestidad. Quando por ver a otros remissos, y floxos en la virtud; por vna parte, y por otra considerando la estrechez, y rigor de nuestra vida, nos parece que somos mucho mejores que ellos, està claro, que aun nos dexamos llevar de la sobervia. Siempre que vemos indicios, y señales de estos vicios en nuestro coraçon, es averiguado, que solo nos falta el efecto exterior de los vicios sobredichos, pero no el afecto, ni el deseo. Estas malas passiones, si algunas vezes nos ponemos a tratar con los hombres, al punto salen de los escondrijos de nuestro interior, donde estavan encubiertas, y manifiestan, que no nacen quando se descubren; sino que entonces se llega a conocer, que tenian raizes en nuestra alma. Con estas reglas conocerà el solitario, si tiene, ò no tiene los vicios sobredichos; particularmente el que no guarda la pureça por solo parecer Santo a los hombres, sino con fin perfecto delante de aquel Señor, a quien se descubren todos los afectos de el coraçon.
XIII. Interrogatio, quomodo sanari possit qui non expurgatis uitiis solitudinem ingressus sit.
Germanus: Argumenta quibus infirmitatum indicia colligantur et rationem discernendarum aegritudinum, id est quo pacto uitia quae celantur in nobis ualeant deprehendi, dilucide satis aperteque percepimus: omnia siquidem cotidiana experientia ac diurnis cogitationum nostrarum motibus ita ut dicta sunt intuemur. superest igitur, ut quemadmodum probationes causaeque morborum euidentissima nobis ratione patefactae sunt, ita etiam curationum medella monstretur. nulli namque dubium est illum posse rectissime de remedio malarum ualitudinum disputare, qui earum prius causas atque origines conscientia aegrotantium adtestante deprehenderit. itaque licet doctrina beatitudinis tuae uulnerum nostrorum arcana nudauerit, quo fit ut sperare aliquid de remediis audeamus, quia tam euidens declaratio morbi spem remedii pollicetur, tamen quia primum, ut ais, in congregationibus initium salutis adquiritur et sani in solitudine esse non possunt nisi quos prius coenobiorum medicina sanauerit, perniciosa rursum desperatione concidimus, ne forte qui inperfecti coenobium reliquimus nequaquam iam in heremo perfecti esse ualeamus.
Cap. 13. Pregunta: Que remedio tendrà el que sin desnudarse de sus vicios se fue al Desierto?
GERMANO. Avemos entendido con mucha claridad las causas de donde se colijen los indicios de nuestra flaqueza, y el modo de distinguir nuestras enfermedades, es a saber, de que manera avemos de conocer los vicios, que estàn encubiertos, en nuestro interior, y confessamos, que todo lo que has dicho lo experimentamos cada dia en los afectos, y pensamientos nuestros. Solo resta aora, que de la manera, que nos has descubierto con razones evidentes, los principios de nuestras enfermedades, nos des tambien noticia de el remedio para curarlas, y de como conoceremos nuestro aprovechamiento; pues es averiguado, que ninguno puede curar mejor las enfermedades, que el que conoce sus causas, y origenes por la confession de los mismos enfermos. Y aunque tu dotrina ha descubierto los secretos de nuestras llagas, con que tenemos confiança de poder curarlas, porque la evidencia con que nos las has manifestado, nos anima a esperar el remedio de ellas de tu mano; pero como has dicho, que el principio de nuestro remedio se funda en la vida Conventual, y que no pueden medrar en la soledad, sino los que han aprovechado primero en la vida Activa, esso mismo nos haze perder la esperança de nuestra cura; porque los que avemos dexado antes de tiempo el exercicio del Convento, tememos que nunca aprovecharemos mucho en el Desierto.
XIIII. Responsio super eorum medicina.
Iohannes: De morborum suorum curatione sollicitis remedium salutare deesse non poterit, et idcirco eodem modo, quo uniuscuiusque uitii deprehenduntur indicia, etiam remedia sunt petenda. nam quemadmodum solitariis humanae conuersationis uitia diximus non deesse, ita uirtutum studia et instrumenta sanitatum omnibus ab humana conuersatione discretis suppetere non negamus. cum se igitur inpatientiae seu irae perturbationibus incursari illis quibus supra ostendimus indiciis unusquisque deprehenderit, contrariis semet ipsum obiectionibus semper exerceat, et propositis sibi multimodis iniuriarum dispendiorumque generibus uelut ab alio sibimet inrogatis adsuefaciat mentem suam omnibus quae inferre inprobitas potest perfecta humilitate subcumbere, atque aspera sibi quaeque et intolerabilia frequenter obponens quanta eis occurrere debeat lenitate omni iugiter cordis contritione meditetur: et ita respiciens ad illas sanctorum omnium siue ipsius domini passiones uniuersa non solum conuiciorum, sed etiam poenarum genera inferiora meritis suis esse pronuntians ad omnem se dolorum tolerantiam praeparabit. cumque aliquando ad coetus fratrum aliqua fuerit inuitatione reuocatus, quod non potest non uel raro etiam districtissimis heremi adcolis prouenire, si mentem suam etiam pro uilibus quibusque rebus deprehenderit tacite fuisse conmotam, ut quidam occultorum motuum seuerissimus censor mox sibi illa durissima iniuriarum genera, quibus ad perfectam tolerantiam semet ipsum cotidianis meditationibus exercebat, exprobret atque ita se obiurgans et increpans adloquatur: tune ille es, bone uir, qui te, dum in illa solitudinis tuae exerceris palaestra, omnia superaturum mala constantissime praesumebas, qui dudum, cum tibi non solum summas conuiciorum acerbitates, uerum etiam intoleranda supplicia ipse proponeres, satis ualidum atque ad omnes procellas inmobilem te credebas? quomodo inuicta illa patientia tua leuissimi uerbi prolusione confusa est? quomodo domum tuam supra illam solidissimam petram tanta ut tibi uidebatur mole constructam leuis aura conmouit? ubi est illud quod inani fiducia bellum in pace desiderans proclamabas: paratus sum, et non sum turbatus, et cum propheta saepe dicebas: proba me domine, et tempta me: ure renes meos et cor meum, et: proba me domine, et scito cor meum: interroga me, et cognosce semitas meas. et uide, si uia iniquitatis in me est? quomodo ingentem certaminis adparatum exigua hostis umbra conterruit? tali ergo semet ipsum conpunctionis animaduersione condemnans inultam suae conmotionis obreptionem esse non sinat, sed artiore carnem suam ieiunii ac uigiliarum correptione castigans ac iugibus continentiae poenis culpam suae mobilitatis excrucians illud, quod ad plenum excoquere in coenobii conuersatione debuerat, in solitudine constitutus hoc exercitationis igne consumat. illud sane ad obtinendam iugem ac stabilem patientiam constanter atque inmobiliter est tenendum, non licere nobis, quibus lege diuina non solum ultio iniuriarum, sed etiam memoria prohibetur, cuiuslibet detrimenti uel inritationis obtentu ad iracundiam conmoueri. quod enim grauius animae potest euenire dispendium, quam ut per conmotionis subitam caecitatem ueri atque aeterni luminis claritate priuata ab illius qui mitis et humilis corde est contemplatione discedat? quid rogo perniciosius quidue deformius, quam ut quis honestatis iudicium et regulam ac disciplinam rectae discretionis amittat et ea sanus ac sobrius perpetret, quae ne temulentus quidem ac sensu indigens ueniabiliter admisisset? haec ergo et cetera his similia detrimenta quisque perpenderit, non solum uniuersa damnorum genera, sed etiam iniuriarum atque poenarum quaecumque possunt a crudelissimis inrogari facili sustentatione despiciet, nihil dispendiosius iracundia nec pretiosius tranquillitate animi ac perpetua cordis sui iudicans puritate, ob quam non solum carnalium, sed etiam illarum quae spiritales uidentur rerum spernenda sunt commoda, si alias adquiri uel perfici nisi cum huius tranquillitatis perturbatione non possunt.
Cap. 14. Respuesta a esta pregunta
IVAN. A los que tienen deseo eficaz de su remedio, no les podra faltar la medicina, y por el mismo modo por donde se descubren los indicios de vn vicio, se hallan tambien los remedios para curarlo, y seria lastima, que los solitarios estuviessen sugetos, por vna parte a los vicios de la flaqueza humana, y no tuviessen por otra parte medio, con que adquirir las virtudes, y hazer prueva de su aprovechamiento. Siempre que vno por las señales, que avemos dicho conociere, que aun es tentado de las turbaciones que causan la ira, è impaciencia, exercitesse en estos actos contrarios a ellas, y haziendo cuenta, que otros le dizen muchas injurias, y le hazen grandes agravios, proponga con eficacia de sufrir con humildad todo quanto digan, y hagan contra el, y representandosele que le tratan con aspereça, y rigor intolerable estè siempre advertido, con quanta benignidad se ha de tratar con los que assi le maltratarian, y deste modo acordandose de los trabajos de todos los Santos, y de la Passion de Christo, conozca que sus pecados merecen mayores injurias, y penas, y se apareje para sufrir todas las que le vinieren Y si alguna vez le llamaren para acudir a la necessidad de sus hermanos (cosa que sucede a los mas solitarios) si advierte, que su interior se inquieta con muy poca ocasion, reprehendase assi mismo, hecho Iuez de sus actos interiores, y acordandose de las injurias que avia prometido de sufrir, para hazer prueva de su paciencia, hable consigo mismo, reprehendiendose assi. Buen hombre tu eres aquel, que quando estavas en la soledad, te ofrecias a padecer todos los males que cargassen sobre ti, y creias, que tenias mucha constancia, y fortaleza para sufrir todas las injurias, crueldades, y castigos que hiziessen en ti, tus enemigos? Como se acabò toda aquella tu paciencia, con media palabrita, que te dixeron? Donde està aquel verso, que cantavas quando en tiempo de paz deseando con demasiada confiança la guerra, dezias: Estoy aparejado, y no me he turbado? Y otras vezes dezias con el Profeta: Pruevame Señor, y tientame, y abrasa mi cuerpo, y martiriza mi alma, y luego: Haz prueva Señor de mi, y conoce mi coraçon, preguntame, entiende mis caminos, y mira si he pecado? Solo la sombra de tu enemigo desbaratò todo el aparato de tu defensa? Condenandose assi mismo con esta reprehension de penitencia, castigue la liviandad de su animo, mortificando su carne con Ayunos, y Vigilias, y pagando la culpa de su inconstancia con continuas penas de continencia, remedie con este exercicio en la soledad, los vicios que no curò quando vivia en comunidad. Hase de guardar vna cosa con firmeça para alcançar la continuacion de la paciencia, y es que sepamos, que a los Siervos de Dios, y Religiosos, a quien no solo se prohibe la vengança de las injurias; pero tambien la memoria de ellas, no les es licito airarse por ninguna injuria, ni mala obra que les hagan. Que mayor perdida puede tener vna alma, que apartarse de la contemplacion de aquel Señor, que es benigno, y humilde de coraçon, y privarse de la luz eterna, y claridad suya, con la ceguera de vn enojo repentino?
Que cosa ay mas perniciosa, y mas mal parecida, que perder vno la discrecion de la honestidad, y la regla y modelo de buena razon, y estando sano, y en su juizio hazer cosas que no las haria vn embriago, ò vn hombre sin entendimiento? Qualquier, que ponderare estos inconvenientes, y otros semejantes despreciarà con paciencia todos los daños, injurias, y penas de que le pueden cargar sus mas crueles enemigos, no teniendo cosa por mas perjudicial que la ira, ni de mayor precio que la tranquilidad de animo, y la perpetua pureça de el coraçon. Por lo qual no solo se ha de arriesgar vno a perder los bienes temporales; pero aun privarse de los consuelos espirituales, si estos no se pueden alcançar, ni conservar sin detrimento de la dicha pureça.
XV. Interrogatio, an ita castitas sicut et ceterae passiones debeat explorari.
Germanus: Sicut ceterorum uulnerum, id est irae, tristitiae, inpatientiae, per obiectionem contrariarum rerum medella monstrata est, ita etiam contra spiritum fornicationis quod curationis genus nos oporteat adhibere uolumus edoceri, id est utrum concupiscentiae ignis propositis sicut illic maioribus inritationum augmentis possit extingui: quod satis castitati credimus esse contrarium, si non solum exaggerentur in nobis libidinis incentiua, sed uel praetereunte adtingantur mentis intuitu.
Cap. 15. Pregunta: Si ha de examinarse la Castidad, como las demàs Passiones?
GERMANO. Queremos saber si de la manera, que nos has mostrado que se curan las llagas de la ira, tristeza, è impaciencia, proponiendose tentaciones contrarias, avemos de hazer lo mismo contra el vicio de la fornicacion; a saber es, si se apaga el fuego de la concupicencia, y se haze prueva de la Castidad, proponiendose tentaciones contrarias a ella; cosa que tenemos por cierto, que no es aproposito para conservar esta virtud; porque es negocio peligroso admitir en la imaginacion de espacio, ni aun de passo semejantes pensamientos.
XVI. Responsio, quibus documentis possit agnosci.
Iohannes: Quaestionem, quae etiam tacentibus nobis narrationem nostram fuerat secutura, sagax interrogatio uestra praeuenit, et idcirco efficaciter eam sensibus uestris concipiendam esse non ambigo, quando equidem institutionem nostram acumen uestri praecessit ingenii. sine labore enim cuiuslibet quaestionis dilucidatur obscuritas, cum absolutionem eius anticipans inquisitio quo ducenda est antecedit. itaque remediis quidem illorum quae supra diximus uitiorum non solum nihil officiunt, uerum etiam multum conferunt humana consortia. nam frequentia inpatientiae suae crebrius patefacta quanto magis adsiduum superatis dolorem conpunctionis intulerint, tanto uelociorem laborantibus conferunt sanitatem. ob quod etiam in solitudine consistentes, cum inritationum fomes atque materia ab hominibus non possit exsurgere, tamen earundem incitamenta debemus etiam de industria retractare, ut aduersus ea iugi cogitationum conluctatione pugnantibus nobis medella promptior conferatur. contra spiritum uero fornicationis diuersa ratio et dispar est causa, nam quemadmodum corpori usus libidinis carnisque uicinia, ita etiam menti memoria eius penitus subtrahenda. satis enim perniciosum est adhuc infirmis aegrisque pectoribus uel tenuissimam recordationem huius passionis admittere, ita ut nonnumquam eis etiam sub recordatione sanctarum feminarum uel sub sacrae lectionis historia noxiae titillationis stimulus excitetur. cuius causa seniores nostri huiuscemodi lectiones sub praesentia iuniorum solent consultissime praeterire. sane perfectis et adfectu iam castimoniae consummatis probationes quibus examinare se ualeant deesse non possunt, quibus perfecta eorum cordis integritas incorrupto conscientiae suae iudicio conprobetur. erit ergo consummato dumtaxat uiro similis etiam super hac passione probatio, ut qui se radices morbi huius penitus extirpasse cognouerit explorandae gratia castitatis imaginationem aliquam inlecebrosa mente concipiat. ceterum ab his qui adhuc infirmi sunt hanc examinationem nullatenus conuenit adtemptari (erit enim eis magis perniciosa quam utilis), ut coniunctionem femineam et palpationem quodammodo teneram atque mollissimam corde pertractent. cum ergo perfecta quis uirtute fundatus ad inlecebram blandissimorum tactuum, quos cogitando confinxerit, nullum mentis adsensum, nullam commotionem carnis in se deprehenderit exagitatam, certissima puritatis suae capiet documenta, ita ut ad hanc se firmitatem puritatis exercens castitatis atque incorruptionis bonum non solum mente possideat, sed etiam si corporalem feminae adtactum necessitas ulla detulerit, execretur. Hoc abbas Iohannes, cum horae nonae refectionem inminere sensisset, conlationem fine conclusit.
Cap. 16. Respuesta.
IVAN. Vuestra prudente pregunta ha adelantado a tratar de la question, que aunque vosotros no la apuntarais, era fuerça hablar de ella, y assi entiendo, la entendereis con facilidad, pues la delicadeza de vuestro ingenio se ha adelantado a lo que yo os podia enseñar. La dificultad de qualquier materia se entiende mejor, quando el que la pregunta se anticipa a rastrearla, y atina el fin, a donde se encamina, y la comunicacion de personas espirituales, no solo no daña; pero importa para el remedio de los vicios, que avemos dicho. Porque descubierta la impaciencia de vno, quanto mas corrimiento le causa el averse dexado vencer de ella; tanto le es ocasion esso, para remediar con mas brevedad la falta, que conoce en si. Esta es la causa que los solitarios, puesto que por no tratar con nadie, tampoco ay quien les provoque a enojarse, se han de proponer injurias, que les diràn, y agravios que les haràn, para que teniendo intencion y proposito de sufrirlos, estèn preparados para vencerlos en qualquier acontecimiento; pero contra la fornicacion, no conviene vsar de esse modo de remedio, porque de la manera, que avemos de huir el cuerpo a qualquiera mala accion exterior deshonesta, assi mismo nos avemos de guardar de pensamientos, y memoria de cosas lascivas. Es cosa peligrosa para los poco aprovechados en esta materia, admitir representaciones en la imaginacion, ò especies, y semejanças en el entendimiento de cosas impuras; tanto que a los imperfectos les suele causar tentaciones graves, solo la memoria de mugeres, aunque sean Santas, y la Lectura Sagrada, que trata de ellas, y por esto nuestros mayores no quisieron, que semejantes Historias se leyessen delante de la gente moça; pero para los perfectos, y que estàn consumados en la virtud de la Castidad, no han de faltar pruevas con que examinarse, y cosa que se haga experiencia, con el juizio de su misma conciencia, de la perfecta entereça, y casta pureça de su coraçon. Este podrà ser el examen de que vsarà vn Varon perfectissimo, acerca de esta passion que si acaso tuviere experiencia que aun los primeros movimientos de deshonestidad, y sus malas imaginaciones, no le hazen mella, ni provocan a mal, y tiene por cierto, que esta prueva no le ha de vencer, podrà detenerse algo en algun pensamiento de estos, con intento de contradezirle, y proposito de aborrecerle con actos positivos, è interiores; mas no conviene, que los flacos, è imperfectos se valgan de este remedio, ni prueva, ni admitan pensamientos de mugeres, ni figuras, è imagines de deleites sensuales, porque estas pruevas mas les seràn de perjuizio, que de provecho. Que experiencia pueden hazer los hombres en esta materia, donde en ella misma se ofrece, y representa el enemigo, de que nos avemos de guardar, y en el examinarse assi ay peligro conocido? Con todo quando vno fundado en esta perfecta virtud experimenta, que los pensamientos alagueños, ni atrahen su voluntad, a que consienta en ellos, ni le causan alteraciones, en la porcion inferior, esto serà indicio de mucha pureza, en la qual exercitandose, no solo posseera en su interior la castidad; pero aun quando alguna vez le sea forçoso, como suele acontecer, tratar muy de cerca con alguna muger, ò darle la mano, para que se la bese, no sentirà mas alteracion, que vn niño innocente. Dio fin el Abad Iuan, a su Collacion con esto, viendo que era ya hora de comer.
Texto latino: Conlationes XXIIII, ed. M. Petschenig, Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum 13, Viena, 1886, cotejado con los facsímiles; sin el aparato crítico. · Traducción de fray Miguel Vicente de las Cuevas, cartujo († h. 1658), Obras de Iuan Casiano, Zaragoza, Juan de Ibar, 1661 (ejemplar de la Biblioteca Nacional de España). Ortografía y erratas de la edición conservadas; las abreviaturas se han desarrollado. Texto de dominio público en Francia (art. L123-1 del Código de la Propiedad Intelectual francés). Transcripción y revisión: Abbatia Sancti Petri de Curte. Señalar un error