Abbatia
Sancti Petri
de Curte

Les Paroles des anciens (Verba seniorum, livre VII)

Contre l’esprit de tristesse, qui engendre le désespoir

Contra spiritum tristitiæ, qui desperationem facit.

Ce livre n’est pas traduit dans l’édition utilisée ; le latin est donné seul.

1

Abbas Arsenius dixit: Non coctus laterculus, si missus in fundamentum fuerit prope fluvium, neque uno die sufferre poterit; si autem bene fuerit coctus, permanet tanquam lapis. Sic et homo non coctus neque inflammatus, secundum quod de Joseph dictum est, Eloquium Domini inflammavit eum, mox in principio carnalis cogitationis dissolvitur.

2

Idem requisitus ab altero fratre dicente: Si peccavero, etiam in quocunque minuto peccato, et consumit me cogitatio mea, et arguit me, dicens: Quare peccasti? quid faciam? Respondit senex: Quacunque hora ceciderit homo in culpam, et dixerit ex corde: Domine Deus, peccavi, indulge mihi; mox cessabit cogitationis vel tristitiæ illa consumptio.

3

Dicebat autem abbas Pimenius de abbate Isidoro, quia solus ille se cognovisset. Nam quoties illi dicebat cogitatio sua: Quia magnus es, tunc et ipse respondebat sibi: Nunquid talis qualis Antonius, aut certe abbas Piamon, vel reliqui Patres qui Deo placuerunt? Quoties ergo hæc cogitabat, requiescebat. Quando vero inimicus, conturbans eum, suggerebat ei desperationem et pœnam, dicens: Quoniam post hæc omnia iturus es ad tormenta, dixit ipse: Quia quamvis ego in tormenta mittar, tamen vos subtus me invenio.

4

Abbati Moysi frequenter apparuerunt spiritus maligni, dicentes: Vicisti nos, et nihil tibi possumus facere; quoniam quoties per desperationem humiliare te volumus, exaltaris; quoties te exaltare, ita te humilias, ut nullus de nobis accedat ad te.

5

Cum quidam ad abbatem Sisoium frequenter talem sermonem requireret, Quid faciam, Pater, quoniam cecidi? Ille respondit: Surge. Et surrexit. Et iterum se cecidisse professus est. Ait senex: Et iterum surge. Cum autem frater frequenter se cecidisse narraret, eodem senex utebatur sermone, exclamans: Non cesses surgendo, fili. Cui frater: Usquequo possum surgere, Pater, explana. Ait senex: Quousque aut in bono opere, aut in malo deprehensus, occumbas. In quo enim opere deprehensus fuerit homo, judicabitur.

6

Item dixit: Qui laborat, et arbitratus se fuerit aliquid facere, recipit hic mercedem suam.

Texte latin : Verba seniorum, livre VII des Vitae Patrum, traduit du grec par Paschase de Dume pour l’abbé Martin (Martin de Braga), dans l’édition d’H. Rosweyde reprise par la Patrologie latine de Migne, t. 73 (réimpression de 1879), col. 1025–1062, relu sur les fac-similés ; sans les notes ni les renvois de l’éditeur, ni le texte grec du chapitre XLIV donné en note. Texte du domaine public en France (art. L123-1 du code de la propriété intellectuelle). Transcription et révision : Abbatia Sancti Petri de Curte. Signaler une erreur