Les Paroles des anciens (Verba seniorum, livre VII)
Contre l’esprit de vaine gloire
Contra spiritum vanæ gloriæ.
Ce livre n’est pas traduit dans l’édition utilisée ; le latin est donné seul.
Quidam frater requisivit abbatem Pimenium: Si melius esset, remotius, an cum aliis manere? Respondit senex: Homo si semetipsum reprehenderit, ubique potest persistere; si autem se magnificat, nusquam stat, sicut scriptum est: Qui se existimat aliquid esse, cum nihil sit, ipse se seducit. Quidquid enim homini fecerit homo, ne exsultet in eo quia mox perdet illud.
Abbatem Macarium si quis cum timore velut sanctum virum voluisset audire, suspectus nullum penitus a sene excipiebat responsum. Si quis vero, velut contemnens eum, talibus verbis compellaret: Abba Macari, quando eras camelarius et nitrum furabaris, nunquid non vapulabas a magistris, deprehensus in furto? libenter ei, quidquid requisisset, cum gaudio respondebat.
Abbas Nesteron, dum cum aliis ambularet fratribus in deserto, viderunt draconem, et fugerunt. Dicit ei unus ex eis: Et tu times, abba? Cui senex: Non timeo, fili, sed oportuit me fugere: quia nisi fugissem, cogitationem vanæ gloriæ non vitassem.
Venit aliquando ad abbatem Zenonem in Syria aliquis frater Ægyptius, et cœpit cogitationes proprias accusare, præsente sene. Ille autem audiens hoc, admiratus dixit: Ægyptii quas habent virtutes celant, et vitia quæ non habent manifestant; Syri autem et Græci virtutes quas non habent prædicant, et vitia quæ habent abscondunt.
Quidam senex, cum venisset ad alium senem, dixit: Ego mortuus sum huic sæculo. Cui ille alter: Ne confidas in te, donec egrediaris de corpore hoc. Nam etsi dicis tu, Quia mortuus sum; diabolus tamen necdum mortuus est, cujus innumerabiles sunt malæ artes.
Abbas Sisois, cum sedens, præsente fratre altero, factus esset in exstasi, et altero audiente nesciens suspirasset, cœpit pœnitere, ac dicere: Indulge mihi, frater, exposco; necdum enim me cognosco esse monachum, quia audiente altero suspiravi. Quoties autem in oratione senex idem stans manus suas erexit ad cœlum, cito deponebat manus, propterea, si alter præsens esset, ne hoc ipsum illi pro laude constaret.
Quidam senex habitabat in inferioribus partibus Ægypti, et sedebat quiescens. Unus autem sæcularis religiosus ministrabat ei. Contigit autem ut filius sæcularis infirmaretur. Multis ergo precibus postulabat senem, ut veniret ad domum suam, et faceret orationem pro infante. Exsurgens vero senex, ambulabat cum eo. Ille autem præcessit, et ingressus in domum suam, dixit: Venite in occursum anachoretæ. Quos cum senex vidisset a longe egressos cum lampadibus, sensit quod ad se venirent; et statim despolians se vestimenta sua misit in fluvium, et cœpit lavare stans nudus. Ille autem qui ministrabat ei, videns hæc erubuit. Et rogabat homines, dicens: Revertimini, senex enim noster sensum perdidit. Et veniens ad eum, ait illi: Abba, quid est hoc quod fecisti? Omnes enim qui te viderunt dixerunt: Quia dæmonium habet senex. Cui ille: Ego vero volebam hoc audire.
Item alia vice volebat eum aliquis videre ex judicibus, et præcesserunt clerici, dicentes ei: Abba, præpara te, quoniam judex audiens opera tua veniet ad te, benedici cupiens a te. Ille autem dixit: Ita faciam, ego præparabo me. Vestitus ergo lebetone suo, et tollens panem et caseum in manibus, adscendit in portam, et divaricatis pedibus sedens, cœpit manducare. Veniens autem cum officio suo judex, et videns eum, dixit: Iste est anachoreta de quo talia audiebamus? Et contemnens eum, ita discessit.
Texte latin : Verba seniorum, livre VII des Vitae Patrum, traduit du grec par Paschase de Dume pour l’abbé Martin (Martin de Braga), dans l’édition d’H. Rosweyde reprise par la Patrologie latine de Migne, t. 73 (réimpression de 1879), col. 1025–1062, relu sur les fac-similés ; sans les notes ni les renvois de l’éditeur, ni le texte grec du chapitre XLIV donné en note. Texte du domaine public en France (art. L123-1 du code de la propriété intellectuelle). Transcription et révision : Abbatia Sancti Petri de Curte. Signaler une erreur