Les Paroles des anciens (Verba seniorum, livre VII)
Contre l’esprit d’orgueil
Contra spiritum superbiæ.
Ce livre n’est pas traduit dans l’édition utilisée ; le latin est donné seul.
Quidam senex dixit: Qui ab hominibus amplius honoratur aut laudatur, non parvum damnum patitur; qui autem ab hominibus non honoratur, desuper gloriam accipit.
Item dixit: Fieri non potest ut simul herba nascatur et semen; ita impossibile est ut laudem et gloriam habentes sæcularium, simul et fructum faciamus cœlestem.
Item dixit: Quando cogitatio superbiæ, vel certe vanæ gloriæ te impugnat, perscrutare teipsum, si omnia mandata Dei servasti, si inimicos diligis, si gaudes de gloria inimici tui, et contristaris in dejectione ejus; si apud te habes, quoniam servus inutilis es, et quod plus omnibus hominibus sis peccator; et neque tunc tam grande aliquid sapias, tanquam aliquid boni feceris, sciens quod elata cogitatio illa omnia bona dissolvit.
Dixit senex cuidam: Non apponas cor tuum adversus fratrem tuum, dicens: Quomodo tu amplius sobrius es quam ille, et continentior? sed subditus esto gratiæ Dei in spiritu paupertatis, et per charitatem non fictam, ne spiritu exaltationis perdas laborem tuum.
Item dixit senex: Quantumcunque enim se deposuerit homo in humilitate, tantum quoque proficit in altum. Sicut enim superbia, si ascenderit in cœlum, usque ad infernum deducitur: ita et humilitas, si descenderit ad infernum, tunc exaltabitur usque ad cœlum.
Abbas Macarius, dum diluculo palmarum folia portans ad cellam suam reverteretur, occurrit ei diabolus cum falce præacuta, volens eum percutere, et non valebat. Qui exclamans, ait: Magnam vim a te patior, Macari, qui cum te cupio nocere, non valeo; dum quæcunque tu facis, ego magis exsuperem. Tu ergo interdum jejunas, ego nunquam ullo cibo reficior. Tu sæpe vigilas, me vero nunquam sopor oppressit, sed una re me vincis ipse, fateor. Cumque ab eo rem ipsam Macarius requisisset, ait: Humilitas tua sola me vincit. Hæc dicente inimico, et extendente beato Macario manus suas ad orationem, spiritus immundus inter auras evanuit.
Quidam ex Patribus dicebat: Omnis labor sine humilitate vanus est. Humilitas enim præcursor est charitatis. Sicut Joannes præcursor erat Jesu, omnes trahens ad eum: ita et humilitas attrahit ad charitatem, id est, ad ipsum Deum, quia Deus charitas est.
Quidam frater requisivit a sene: Quid est humilitas? Cui senex: Arbor est vitæ, in altum excrescens.
Item dixit: Terra, in qua Deus dixit sibi sacrificium offerre, humilitas est.
Iterum requisitus senex quidam: Quomodo potest anima humilitatem adipisci? Respondit: Si sua tantummodo mala homo consideret. Dicebat autem, Quia perfectio hominis est humilitas.
Dixit abbas Motois: Humilitas nec ipsa irascitur, nec alios irasci permittit.
Item dixit: Humilitas est, si quando peccaverit in te frater tuus, antequam pœniteat, indulseris ei.
Texte latin : Verba seniorum, livre VII des Vitae Patrum, traduit du grec par Paschase de Dume pour l’abbé Martin (Martin de Braga), dans l’édition d’H. Rosweyde reprise par la Patrologie latine de Migne, t. 73 (réimpression de 1879), col. 1025–1062, relu sur les fac-similés ; sans les notes ni les renvois de l’éditeur, ni le texte grec du chapitre XLIV donné en note. Texte du domaine public en France (art. L123-1 du code de la propriété intellectuelle). Transcription et révision : Abbatia Sancti Petri de Curte. Signaler une erreur