Abbatia
Sancti Petri
de Curte

Les Paroles des anciens (Verba seniorum, livre VII)

Qu’il nous est utile d’être parfois laissés dans des pensées impures, pour ne pas nous élever

Quod utiliter aliquoties in sordidis cogitationibus relinquimur, ne extollamur.

Ce livre n’est pas traduit dans l’édition utilisée ; le latin est donné seul.

1

Sæpe dicebat beatus Antonius: Nisi pistor velaret oculos animalis, mercedem suam recipiens, ipse consumeret. Ita et nos per Dei dispensationem tegimen accipimus, ut ea quæ operamur bona, non valeamus intendere, ne nos ipsi beatificantes, possimus extollere, et mercedem propriam amittamus. Nam et ob hoc quando relinquimur in sordidis cogitationibus, necesse est ut hoc tantummodo prævideamus, ut nos ipsos et nostram sententiam condemnemus; et ea quæ sunt in nobis sordida, illud parvum bonum opus nostrum in nobis obscurent. Nunquam enim homo bonus est, etiam si bonus esse desideret, nisi Deus habitaverit in ipso, quia nemo bonus nisi solus Deus. Oportet autem ut nos ipsos semper veraciter incusemus. Quando enim se quisque non reprehendit, mercedem propriam amittit.

2

Idem beatus Antonius, dum in cella propria oraret, venit ad eum vox, dicens: Antoni, necdum pervenisti ad mensuram coriarii, qui est in Alexandria. Quo audito, senex consurgens mane, arrepto baculo in civitatem festinus pervenit. Cumque ad designatum hominem pervenisset, et ingressus fuisset, ille viso tanto viro obstupuit. Cui dixit senex: Refer mihi opera tua, quia propter te, relicto deserto, huc veni. Qui respondens, ait: Nescio me aliquando aliquid boni perpetrasse, unde ex cubili proprio mane consurgens, antequam in opere meo resideam, dico quod omnis hæc civitas a minore usque ad majorem, ingreditur in regnum Dei propter justitias suas, ego autem solus propter peccata mea pœnam sempiternam ingrediar. Quod verbum mane, et antequam quiescam sero, ex cordis mei sentio veritate. Quod audiens beatus Antonius, respondit: In veritate, fili, sicut bonus artifex sedens in domo tua, cum requie regnum Dei adeptus es: ego autem velut sine discretione omne tempus meum in solitudine conversatus, necdum verbi tui assumpsi mensuram.

3

Quidam frater requisivit abbatem Pimenium, dicens: Quid est, Pater, quod Apostolus dicit: Omnia munda mundis? At ille dixit: Siquis ad hunc sermonem pervenire potuerit, ut eum intelligat, videbit se minorem esse totius creaturæ. Cui frater: Et quomodo me possum videre minorem ab eo qui homicida est? Respondit senex: Si potuerit homo ad sermonem hunc Apostoli pervenire, et viderit hominem qui forte alium occiderit, dicit in semetipso: Ille quidem hoc solum peccatum fecit, ego autem omni hora homicidium committo, meipsum interficiens. Et cum frater requireret quomodo hoc posset fieri, respondit senex: Hæc sola hominis justitia est, ut semper semetipsum reprehendat; et tunc justificabitur, cum sua peccata condemnat.

4

Quidam frater dixit ad senem: Cogitatio mea dicit mihi, Bonus sum. Respondit ei senex: Qui non videt peccata sua, semper ille in bonis esse se credit; qui autem videt illa, cogitationes illi suadere non possunt quod in bonis sit; scit enim quod videt. Opus ergo est laborare multum, ut se quisque consideret; nam negligentia, ignaviaque, et relaxatio excæcant oculos cordis nostri,

5

Quidam frater dixit abbati Pimenio: Cogitationes meæ non permittunt me peccata mea respicere, sed Patres mei cogunt me cogitare peccata. Respondit abbas Pimenion, de abbate Isidoro referens, et dicens: Dum plangeret abbas Isidorus in cella sua, et discipulus ejus in alia cella sederet, contigit ut illa hora idem discipulus ad illum veniret, quia ille plangebat, et requisivit eum, dicens: Quid plangis, Pater? At ille respondit: Peccata mea plango, fili. Iterum dicit ei: Non habes peccata, abba. Dicit ei senex: O fili, si peccata mea Deus manifestaret hominibus nec tres, nec quatuor sufficerent, sed nec plures.

Texte latin : Verba seniorum, livre VII des Vitae Patrum, traduit du grec par Paschase de Dume pour l’abbé Martin (Martin de Braga), dans l’édition d’H. Rosweyde reprise par la Patrologie latine de Migne, t. 73 (réimpression de 1879), col. 1025–1062, relu sur les fac-similés ; sans les notes ni les renvois de l’éditeur, ni le texte grec du chapitre XLIV donné en note. Texte du domaine public en France (art. L123-1 du code de la propriété intellectuelle). Transcription et révision : Abbatia Sancti Petri de Curte. Signaler une erreur