Les Paroles des anciens (Verba seniorum, livre VII)
Comment éviter la médisance
Quomodo vitetur detractio.
Ce livre n’est pas traduit dans l’édition utilisée ; le latin est donné seul.
Quidam frater requisivit abbatem Pimenium, dicens: Quomodo potest homo vitare, ne loquatur male proximo suo? Respondit senex: Ego et proximus meus duæ imagines sumus. Cum ergo meam imaginem reprehendero, invenitur imago fratris mei apud me venerabilis; quando autem meam laudavero, tunc fratris mei imaginem pravam respicio. Tunc ergo alii non detraho, si semper meipsum reprehendo: quia magnum virum despicit, qui seipsum non considerat.
Dicebat quidam Patrum: Quidquid habes odio, alii ne facias. Si odis qui tibi male loquitur, neque tu male loquaris de alio. Si odio habes qui tibi facit calumniam, neque calumniam tu alicui facias. Si odio habes qui te in contemptu ducit, aut injuriis appetit, aut aufert quod tuum est, aut aliquid tale facit, nihil horum facias alicui. Qui autem hoc verbum custodire potest, sufficit ei ad salutem.
Unus ex sanctis Patribus videns alium negligentem, flevit amare, dicens: Væ mihi, quia quomodo hodie iste peccat, sic et ego crastino. Et monebat discipulum suum, dicens: Quamvis aliquis graviter præsente te peccaverit, ne condemnes eum; sed sic apud te sit, tanquam tu plus eo pecces, quamvis ille sæcularis sit, nisi forte Deum blasphemaverit, quod est hæreticorum.
Quidam nomine Timotheus anachoreta, negligentem quemdam fratrem audiens, interroganti abbati quid illi fratri faceret, dedit consilium ut eum expelleret. Cum ergo ille expulsus esset, tentatio venit super Timotheum. Et cum imploraret in conspectu Dei, et diceret: Peccavi, miserere mei; venit ad eum vox, dicens: Timothee, ideo tibi hoc evenit, quia fratrem tuum in tempore tentationis suæ despexisti.
Texte latin : Verba seniorum, livre VII des Vitae Patrum, traduit du grec par Paschase de Dume pour l’abbé Martin (Martin de Braga), dans l’édition d’H. Rosweyde reprise par la Patrologie latine de Migne, t. 73 (réimpression de 1879), col. 1025–1062, relu sur les fac-similés ; sans les notes ni les renvois de l’éditeur, ni le texte grec du chapitre XLIV donné en note. Texte du domaine public en France (art. L123-1 du code de la propriété intellectuelle). Transcription et révision : Abbatia Sancti Petri de Curte. Signaler une erreur