Les Paroles des anciens (Verba seniorum, livre VII)
Qu’il faut faire la volonté du prochain
De voluntate proximi facienda.
Ce livre n’est pas traduit dans l’édition utilisée ; le latin est donné seul.
Frater quidam requisivit abbatem Pimenion, dicens: Quid est fides? Cui senex: In charitate et humilitate semper vivere et facere bonum proximo suo.
Abbas Theodorus cum de opere manuum animæque loqueretur, dicit ad eum frater: Explana nobis opus animæ, abba, et opera manuum. Cui senex: Omnia quæcunque pro mandato Dei facimus, in operibus animæ reputanda sunt; quæ vero pro nostra agimus utilitate vel commodo, hæc omnia opera manuum esse noscuntur.
Abbas Apollo, si quis de fratribus eum in suo requisisset opere et labore, mox pergebat cum omni lætitia, dicens: Ego cum rege meo Christo vado hodie operari pro anima mea. Hæc est enim merces, quæ animæ reputatur.
Texte latin : Verba seniorum, livre VII des Vitae Patrum, traduit du grec par Paschase de Dume pour l’abbé Martin (Martin de Braga), dans l’édition d’H. Rosweyde reprise par la Patrologie latine de Migne, t. 73 (réimpression de 1879), col. 1025–1062, relu sur les fac-similés ; sans les notes ni les renvois de l’éditeur, ni le texte grec du chapitre XLIV donné en note. Texte du domaine public en France (art. L123-1 du code de la propriété intellectuelle). Transcription et révision : Abbatia Sancti Petri de Curte. Signaler une erreur