Les Paroles des anciens (Verba seniorum, livre VII)
Du renoncement à la volonté propre
De refutatione propriæ voluntatis.
Ce livre n’est pas traduit dans l’édition utilisée ; le latin est donné seul.
Quidam anachoreta sedebat juxta cœnobium, multas virtutes faciens. Et cum venissent ad illum aliqui monachi de cœnobio, compulerunt eum non consueta hora manducare. Et post hoc dixerunt ei fratres: Contristatus es, abba, aliquid, quia hodie contra consuetudinem fecisti? Quibus ille respondit: Tunc est mihi tribulatio, quando propriam fecero voluntatem.
Quidam frater veniens in Scythi, ut videret abbatem Arsenium postulabat. Cumque alii fratres ei, ut paululum requiesceret, suaderent, respondit: Non manduco panem, nisi illum videre meruero. Tunc unus ex fratribus ipsum duxit ad abbatem Arsenium, pulsatoque ostio cellulæ, introduxit eum. Deinde suscepti, et oratione facta, consederunt. Cum autem beatus taceret Arsenius, ille, qui fratrem adduxerat, ait: Ego discedo. Sed et is qui ex magno desiderio venerat, videns quia nihil ei locutus fuisset abbas Arsenius, præ verecundia tacitus sedens, dixit: Et ego quoque tecum, frater, abscedo. Ac sic uterque discesserunt. Postulabat autem ut etiam ad abbatem Moysen, qui ex latronibus conversus fuerat, deduceretur. A quo susceptus, facta charitate dimissus est. Frater autem qui ad utrosque ipsum duxerat, dixit illi: Ecce utrosque quos postulabas vidisti: quis tibi plus ex ambobus placet? At ille ait: Mihi interea hic melior videtur, qui nos utrosque et bene suscepit, et bene pavit. Quo sermone comperto, unus ex Patribus ad Dominum oravit, dicens: Domine, hanc mihi rem precor ostende, quia unus propter nomen tuum omnes homines videre aut appellare refugit, alter vero omnibus propter nomen tuum communis est. Et ecce, in exstasi duæ illi naves per fluvium ostensæ sunt: et in una quidem vidit Spiritum sanctum cum silentio et requie, una cum abbate Arsenio navigantem; in altera vero navi vidit abbatem Moysen et angelos Dei, mel et favum in os et in dentes ejus inserentes.
Texte latin : Verba seniorum, livre VII des Vitae Patrum, traduit du grec par Paschase de Dume pour l’abbé Martin (Martin de Braga), dans l’édition d’H. Rosweyde reprise par la Patrologie latine de Migne, t. 73 (réimpression de 1879), col. 1025–1062, relu sur les fac-similés ; sans les notes ni les renvois de l’éditeur, ni le texte grec du chapitre XLIV donné en note. Texte du domaine public en France (art. L123-1 du code de la propriété intellectuelle). Transcription et révision : Abbatia Sancti Petri de Curte. Signaler une erreur