Abbatia
Sancti Petri
de Curte

Les Paroles des anciens (Verba seniorum, livre VII)

Du service des malades, et de la maladie elle-même

De obsequiis infirmantium, vel infirmitate ipsa.

Ce livre n’est pas traduit dans l’édition utilisée ; le latin est donné seul.

1

Quidam frater requisivit senes, dicens: Si duo fratres in una sunt cella, et ille quidem unus sex diebus integris jejunat, ille autem alter infirmitati facit obsequium; cujus ergo opus majus est apud Deum? Respondit senex: Si ille qui jejunat sex dies, per nares se suspenderit, non erit similis illi alteri in conspectu Dei.

2

Joannes minor Thebæus, discipulus abbatis Ammonis, duodecim annis ipsi seni infirmanti fecit obsequium; senex tamen cum vidisset eum laborantem, nunquam illi sermonem blandum aut placitum locutus est. Cum autem de hoc mundo transiret, sedentibus aliis senibus, tenuit manus ejus, et dixit ei tertio: Salveris, salveris, salveris. Et tradidit illum senibus, dicens: Ille non homo, sed angelus est, qui tot annis mihi infirmanti serviens, nec bonum sermonem audiens, fecit tamen obsequium cum magna patientia.

3

Plures igitur diversis laborantes necessitatibus convenerunt fratres ad sanctum Antonium, inter quos et Eulogius quidam monachus Alexandrinus, cum alioqui elephantiaco morbo cruciabatur, quos illuc propter hujuscemodi causam venisse memorabant. Hic Eulogius scholasticus erat, sæcularibus litteris eruditus. Qui immortalitatis desiderio captus, huic mundo renuntiaverat; divisisque rebus suis omnibus atque dispersis, parum aliquid pecuniarum reliquerat sibi; quibus quia per se operari non poterat, uteretur. Cum igitur eum quædam animi defectio fatigaret, et neque cum multis in monasterio degere, neque solitariam vitam posset ferre patienter, reperit quemdam publice in platea jacentem, ita invalitudine illa, quam superius dixi, impletum, ut sine pedibus et manibus videretur: cui lingua tantummodo immunis a tantis cruciatibus erat qua magis posset ab intuentibus malorum suorum remedium promereri. Cumque eum assistens vidisset Eulogius, oratione facta ad Deum, et facta quadam cum Domino pactione, his allocutus est verbis: Domine, inquit, Deus, in tuo nomine suscipio istum tam immani valetudine præpeditum, ut propter istum possim et ipse salvari. Adsis ergo mihi, Jesu Christe, atque patientiam in tali ministerio largiaris. Moxque ad jacentem illum ait: Vis frater, suscipio te in domo mea, et quacunque potero ratione, sustento? Cumque hæc ille libenter amplecti, si dignaretur, se diceret: Vadam ergo, inquit, et asinum quo veharis adducam. Cui vehementer exsultans consensit ægrotus. Idque mox fecit Eulogius, et memoratum ad hospitium suum sine dilatione transvexit. Per quindecim igitur annos jugi curatione et perpetua ei sollicitudine serviebat: per quem omne tempus et ille, cui tantum deferebatur obsequium, cum gratiarum actione cuncta tolerabat, et Eulogii manibus et medicamentis, cibisque et balneis, prout competebat valetudini, curabatur. Post quindecim vero annos instinctu dæmonis, supradictus ægrotus immemor tot laborum Eulogii tantorumque meritorum, cœpit ab eo velle discedere, multisque injuriis atque opprobriis increpare eum, dicens: Fugitive, qui propriam domum devorasti, furatusque es alienam substantiam, in me occasionem salutis tuæ reperisse te credis? Eulogius autem rogabat eum, et satisfaciens animo ejus, dicebat: Noli, mi domine, talia loqui, sed dic potius quid te contristaverim, et emendo. Elephantiosus autem cum furore dicebat: Vade, nolo istas adulationes tuas; projice me in publicum, refrigeratione tua non egeo. Eulogius autem, Obsecro te, inquit, placare: aut quid te, inquit, contristaverim, venerande senex, edicito. Elephantiosus autem asperior in furore, dicebat ad eum: Jam fraudulentas irrisiones tuas non fero, adulationes et subsannationes tuas non tolero. Nec mihi hæc arida parcaque vita jucunda est, volo carnibus saturari. Cumque ei exhibitæ a viro patientissimo Eulogio carnes fuissent, cœpit iterum proclamare: Non potes, inquit, meæ satisfacere voluntati, neque tecum solitarius habitare prævaleo: populum videre, ad publicum ire desidero. Dicit ei Eulogius: Ego adduco tibi multitudinem fratrum. Rursus ferocior ac pene blasphemus ægrotus: Nec, inquit, faciem tuam videre volo, et adducis mihi similes tuos, solius panis devoratores; concutiensque semetipsum, inquieta voce clamat, dicens: Hic esse nolo, ad publicum ire desidero. O violentia! In eum locum me projice unde me sustulisti. Tanta ergo erat ejus insania, adeoque sensus ejus infirmi, quodammodo et mores perveterat dæmon, ut et laqueo se forte suspendisset, si manus, per quas hoc facere posset, habuisset. Ad monachos itaque vicinos pergit Eulogius, ita dicens eis: Quid faciam, quia elephantiosus iste penitus desperare me fecit? Dicunt ei: Quam ob causam? Respondit eis: Quia dura sunt quæ mihi conatur imponere, et quid agam ignoro: projiciamne eum? Sed aliter Deo dexteras dedi, de hoc satis vereor. Non projiciam eum; sed tot ac tanta iterum dierum ac noctium mala ferre non possum; quid de ipso igitur a me fiat, ignoro. Ad quem illi his verbis loquuntur: Dum adhuc vivit et superest Magnus ille, sic enim vocabatur, Antonius, ascende ad eum, ægrumque navi impositum, in monasterium ejus defer, exspectans ibi donec speluncam suam egressus adveniat. Quem cum videris, referes ista quæ pateris, atque ab eo consilium postulabis; quidquid tibi super hoc dixerit, facies, et ejus monitionibus acquiesces, sciens a Deo juberi tibi quod ille præceperit. Mox igitur sermonibus fratrum libenter instructus, supradictum ægrum blandis precibus superans, littorali naviculæ imposuit; sustulitque de civitate per noctem, et ad discipulorum sancti Antonii habitaculum duxit. Evenit autem ut alio die vespertinis horis superveniret illuc beatus Antonius, referente mihi Cronio quod chlamyde ex pellibus facta indutus advenerit. Solebat autem veniens ad monasterium fratrum vocare ex ipsis Macarium, eumque his verbis interrogare: Venerunt adhuc aliqui fratres? Et ille venisse dicebat. De Ægypto, inquit, sunt, an de Jerosolyma? Hoc autem signum ab his jusserat dari, ut quoties aliqui non satis digni colloquio ipsius venirent, advenisse Ægyptii dicerentur; quoties autem sancti quidam et spirituales viderentur viri, venisse de Jerosolyma nuntiarentur. Tunc ergo veniens juxta consuetudinem suam, cum interrogaret utrum Jerosolymitæ illic fratres essent, an Ægyptii, respondit Macarius, dicens: Ex utroque illic quosdam genere vidisse se. Cum autem dixisset illi sanctus Antonius: Fac illis lætitiam, et sumant cibum, et una cum eis, oratione completa, jubebantur discedere: ac vero cum Jerosolymitas venisse didicisset, per totam noctem cum eis sedens, ea illis quæ saluti eorum proficerent loquebatur. Memorata igitur nocte eum consedisse referebant, et unumquemque ad se de his qui convenerant, evocasse. Cumque a nullo quis illic Eulogius vocaretur, audisset, ipse in tenebris propria voce sua illum ter nomine vocavit. Cui cum supradictus scholasticus non responderet, putans quod alter aliquis Eulogius vocaretur, dicit ei rursus: Te voco, Eulogi, qui ab Alexandria civitate venisti. Dicit ei Eulogius: Quid, quæso, jubes? Et Antonius, Quid, inquit, huc venisti? Respondit Eulogius, dicens: Qui tibi nomen meum revelare dignatus est, ipse etiam et adventus mei causam procul dubio revelavit. Tunc ille: Quare, inquit, veneris scio, sed ante omnes hos fratres, ut omnes audiant, refer. Jussus igitur a magno Antonio servus Christi Eulogius, retulit ante omnes: Istum elephantiosum in platea publica reperi projectum, cujus curam nullus hominum gerebat; et promisi Deo ut deservirem ægritudini ejus quomodo possem, et ego per illum, et ille per me salvaretur. Ex quo autem pariter sumus, quintus decimus annus est, sicut et vestræ sanctitati credo omnia revelata. Quia igitur post plurimos annos cum a me nihil mali pertulerit, variis me procellis ac tempestatibus vexat, ob quod et ego ipsum a me projicere cogitavi, propterea ad sanctitatem tuam veni, ut quid ex hoc faciam digneris me tuis edocere consiliis, et orationibus adjuvare. Pessimis enim motibus totus fatigor et crucior. Cui hæc tunc Antonius severa atque iracunda voce respondit: Tu illum a te projicis, Eulogi? sed ille eum non projicit, qui eum a se factum esse cognoscit. Projicis eum? meliorem te inveniet, et eliget Deus qui colligat destitutum. Cumque perterritus ad hæc Eulogius verba tacuisset, relicto rursus sanctus Antonius Eulogio, cœpit ægrotum propriis sermonibus verberare, et hæc ad eum cum clamore maximo loqui: Elephantiose, cœno et luto horride, nec terra digne nec cœlo, non desinis injuriam Dei vociferari? Nescis quod qui ministrat tibi Christus est? Quemadmodum ausus est contra Christum talia loqui? Nam propter Christum se iste servitio tali et obsequiis subjugavit, quem et ipsum mordaci sermone laceratum reliquit. Conversisque verbis ad alios fratres, ad unumquemque ita, ut ratio singulorum exigebat, locutus, rursus ad Eulogium et ad ægrotum redit, dicitque eis: Ne quis vestrum, o filii, quoquam se vertat, neuter ab altero separetur, sed ad cellam vestram, in qua per tantum tempus vixistis, redite in pace, omnem tristitiam deponentes. Jam nunc enim ad vos Dominus Deus mittet; nam tentatio ista idcirco accidit vobis, quia ad finem vitæ ambo venistis, etiam uterque vestrum merebitur coronari. Nihil ergo aliter feceritis, ne si forte angelus veniens, vos in eo quem dixi loco invenire non possit, utrique coronis fraudemini. Qui cum ad cellam suam velociter redeundo redintegrata pace venissent, intra quadraginta dies Eulogius prior obiit, et post aliquot dies supradictus defecit ægrotus, animo vehementer incolumis. Cronius autem cum plurimum temporis in Thebaidis fuisset locis, ad monasteria Alexandrina descendit; evenitque ut ad illum occurreret diem, qui unius quidem quadragesimus, alterius autem tertius celebratus tunc a fratribus dicebatur. Cum igitur Cronius hoc audisset, obstupuit; sumptoque Evangelio sancto, atque in medio fratrum posito, cum sacramento ipsis per ordinem cuncta exposuit, dicens: Horum omnium quæ commemoravi, interpres ipse fui sermonum, eo quod Græce loqui sanctus Antonius nesciebat. Ego autem utramque linguam noveram, atque inter ipsos loquebar, illis quidem Græco, isti autem Ægyptio ore respondens.

4

Hoc quoque Cronius ipse nobis referebat, quod ei sanctus Antonius, in illa ipsa nocte qua beatum Eulogium dimisit, dixisset quia per totum annum deprecatus fuisset, ut ostenderentur ei per revelationem loca peccatorum atque justorum. Et se vidisse dicebat procerum quemdam usque ad nubes gigantem, tetri coloris, extensas habentem ad cœlum manus atque infra pedes ipsius lacum ad speciem maris fusum, ubi tanquam aves inquietas animas volantes vidit Antonius: et illæ quidem quæcunque supra ipsius manus caputque volabant conservabantur; quæcunque autem sub manibus ipsius repertæ fuissent, mergebantur in lacum. Vocem autem tunc talem sibi venisse referebat: Has omnes animas, quas volantes vides, scias animas esse justorum, quæ in paradisi habitatione requiescunt; illæ autem animæ aliæ ad inferna mittuntur, quod patiuntur quicunque carnali obedierint voluntati, et quicunque iracundiam retinentes, reddere malis paria tentaverint.

5

Referebant autem nobis tam Cronius quam sanctus Hierax, atque alii plures vicini fratrum, ista quæ dicam. Quidam senex dixit: Quia si scit monachus esse aliquem, apud quem proficere posset, sed necessaria corporis cum labore habet, et propterea non vadit ad eum, hujusmodi monachus non credit esse Deum.

6

Dixit quidam senex: Qui vult eremum habitare, debet esse doctor, non qui doctrina egeat, ne detrimentum sustinere videatur.

Texte latin : Verba seniorum, livre VII des Vitae Patrum, traduit du grec par Paschase de Dume pour l’abbé Martin (Martin de Braga), dans l’édition d’H. Rosweyde reprise par la Patrologie latine de Migne, t. 73 (réimpression de 1879), col. 1025–1062, relu sur les fac-similés ; sans les notes ni les renvois de l’éditeur, ni le texte grec du chapitre XLIV donné en note. Texte du domaine public en France (art. L123-1 du code de la propriété intellectuelle). Transcription et révision : Abbatia Sancti Petri de Curte. Signaler une erreur