Les Paroles des anciens (Verba seniorum, livre VII)
Que la maladie du corps profite à l’âme
Quod infirmitas corporis prosit animæ.
Ce livre n’est pas traduit dans l’édition utilisée ; le latin est donné seul.
Magnus quidam senex infirmanti discipulo suo dixit: Ne contristeris, fili, ex infirmitate vel plaga corporis tui. Summa enim religio est ut in infirmitate quis gratias agat Deo. Si ferrum es, per ignem amittis æruginem; si vero aurum es, per ignem probatus, a magnis ad majora procedis. Ne anxieris ergo, frater; si enim te Deus vult in corpore torqueri, tu quis es qui ejus voluntati resistas aut moleste feras? Sustine ergo, et roga Deum, ut quæ ipse vult, illa concedat.
Quidam senex cum frequenter infirmaretur corpore et langueret, contigit ut uno anno nulla eum ægritudo contingeret; et propterea flebat et graviter ferebat, dicens: Reliquisti me, Domine, et noluisti me præsenti hoc anno visitare.
Texte latin : Verba seniorum, livre VII des Vitae Patrum, traduit du grec par Paschase de Dume pour l’abbé Martin (Martin de Braga), dans l’édition d’H. Rosweyde reprise par la Patrologie latine de Migne, t. 73 (réimpression de 1879), col. 1025–1062, relu sur les fac-similés ; sans les notes ni les renvois de l’éditeur, ni le texte grec du chapitre XLIV donné en note. Texte du domaine public en France (art. L123-1 du code de la propriété intellectuelle). Transcription et révision : Abbatia Sancti Petri de Curte. Signaler une erreur