Les Paroles des anciens (Verba seniorum, livre VII)
De la crainte de Dieu
De timore Dei.
Ce livre n’est pas traduit dans l’édition utilisée ; le latin est donné seul.
Abbas Piemon requisitus a fratre quemadmodum anima resisteret, et timere Deum non vult. Et respondit senex: Anima quidem vult timere Deum, sed necdum tempus est. Timor enim Domini, magna perfectio est.
Quidam frater a sene requisivit, dicens: Quomodo timor Dei venit in animam? Et ait senex: Si quis prius humilitatem possederit, ut neminem judicet vel condemnet, vel largitor sit eleemosynarum, et ut nihil habeat, tunc venit timor Dei in animam.
Dixit senex: Timor, et humilitas, et egestas victualium maneant in te.
Frater quidam interrogavit senem, dicens: Unde est, abba, cor meum durum, et non timet Deum? Dixit ei senex: Puto quod si homo teneat increpationem in corde suo, possideat timorem Domini. Dixit ei frater: Quid est increpatio? Ait senex: Ut in omni re increpet homo animam suam, dicendo ei: Memor esto, quoniam oportet te Deo occurrere. Dicit autem et hic: Quid ego volui cum homine? Existimo autem quia si quis in his permanet, veniet ei timor Dei.
Texte latin : Verba seniorum, livre VII des Vitae Patrum, traduit du grec par Paschase de Dume pour l’abbé Martin (Martin de Braga), dans l’édition d’H. Rosweyde reprise par la Patrologie latine de Migne, t. 73 (réimpression de 1879), col. 1025–1062, relu sur les fac-similés ; sans les notes ni les renvois de l’éditeur, ni le texte grec du chapitre XLIV donné en note. Texte du domaine public en France (art. L123-1 du code de la propriété intellectuelle). Transcription et révision : Abbatia Sancti Petri de Curte. Signaler une erreur