Les Paroles des anciens (Verba seniorum, livre VII)
Qu’il faut laisser un profit temporel par amour de la charité
Temporalis profectus derelinquendus est propter amorem charitatis.
Ce livre n’est pas traduit dans l’édition utilisée ; le latin est donné seul.
Abbas Sisoius dixit: Cum fuissem aliquando in mercato, et sportellas meas fratri venderem, videns quia iracundia approximabat mihi, dimisi vascula mea fugiens.
Dixit abbas Joannes: Ascenderam aliquando per viam eremi in Scythi, texens plectam; et audivi camelarium loquentem sermones vanos, et ne forte irascerer, dimisi plectam meam, et fugi.
Interrogavit frater abbatem Pimenium, dicens: Quid est quod Dominus dixit: Majorem charitatem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis? quomodo hoc facit? Respondit senex: Si quis audit verbum malum a proximo suo, et dum possit similia respondere, pugnat tamen in corde suo portare laborem, et vim sibi facit, ne respondeat malum, ut contristet illum; iste talis animam suam ponit pro amico suo.
Abbas Macarius dixit: Si reminiscimur malorum quæ ab hominibus patimur, perdimus memoriæ virtutem. Item dixit: Si autem recolimus malorum quæ nobis a dæmonibus mittuntur, sine perturbatione erimus, scientes quod ab initio bona Deus creavit, diabolus vero mala superseminavit. En sunt perditiones innumeræ. Et addidit, dicens: Culpa est monachi, si læsus a fratribus, primus in charitate purgato corde non occurrit. Nam Sunamitis non meruisset recipere Elisæum prophetam in domum suam, nisi quia cum nullo alio habuit causam. Sunamitis enim in persona est animæ, Elisæus vero in persona Spiritus sancti figuratus; quia nisi pura sit anima, non meretur suscipere Spiritum Dei. Ita ira inveterata excæcat oculos cordis, et animam excludit ab oratione.
Texte latin : Verba seniorum, livre VII des Vitae Patrum, traduit du grec par Paschase de Dume pour l’abbé Martin (Martin de Braga), dans l’édition d’H. Rosweyde reprise par la Patrologie latine de Migne, t. 73 (réimpression de 1879), col. 1025–1062, relu sur les fac-similés ; sans les notes ni les renvois de l’éditeur, ni le texte grec du chapitre XLIV donné en note. Texte du domaine public en France (art. L123-1 du code de la propriété intellectuelle). Transcription et révision : Abbatia Sancti Petri de Curte. Signaler une erreur