Les Paroles des anciens (Verba seniorum, livre VII)
Ce qu’opèrent les larmes ou la pauvreté embrassées pour Dieu
Quid lamentatio vel paupertas, quæ fit propter Deum, operetur.
Ce livre n’est pas traduit dans l’édition utilisée ; le latin est donné seul.
Sanctum Antonium requisivit frater, dicens: Quid faciam pro peccatis meis? Respondit: Qui vult liberari a peccatis, fletu et planctu liberabitur ab eis; et qui vult ædificari in virtutibus, per fletum lacrymarum ædificatur. Ipsa laudatio psalmorum planctus est. Memento exemplum Ezechiæ regis Judæ, sicut scriptum est per Isaiam prophetam, qui flendo non solum sanitatem recepit, sed etiam per quindecim annos augmentum vitæ promeruit, et supervenientem hostis exercitum, videlicet centum et octoginta quinque millium, per lacrymarum ejus rigationem, virtus Domini in mortem prostravit. Sanctus Petrus apostolus flendo recepit quod in Christum negando commiserat. Maria, quia cum lacrymis rigavit pedes Domini, meruit audire se optimam partem elegisse. Ipse timor Domini sanctus permanens in sæculum sæculi.
Beatus Macarius dixit: In veritate, si facta est monacho despectio quasi laus, paupertas sicut divitiæ, inopia sicut epulæ, nunquam moritur. Impossibile est bene credentem, et pie colentem Deum, cadere in passionem immundam et in errorem dæmonum.
Texte latin : Verba seniorum, livre VII des Vitae Patrum, traduit du grec par Paschase de Dume pour l’abbé Martin (Martin de Braga), dans l’édition d’H. Rosweyde reprise par la Patrologie latine de Migne, t. 73 (réimpression de 1879), col. 1025–1062, relu sur les fac-similés ; sans les notes ni les renvois de l’éditeur, ni le texte grec du chapitre XLIV donné en note. Texte du domaine public en France (art. L123-1 du code de la propriété intellectuelle). Transcription et révision : Abbatia Sancti Petri de Curte. Signaler une erreur