Abbatia
Sancti Petri
de Curte

Les Paroles des anciens (Verba seniorum, livre VII)

Qu’en cette vie l’homme ne peut trouver le repos

In hac vita homo requiem invenire non potest.

Ce livre n’est pas traduit dans l’édition utilisée ; le latin est donné seul.

1

Abbatem Sisoium requisivit frater: Post quantum tempus debet homo a se abscindere passiones? Respondit: Scriptum est in Evangelio: Quia peccatores Deus non audit; sed qui cultor Dei est, et voluntatem ejus facit. Ideo cum venerit impugnatio, abscide illam, quia fragilis est anima; ante armetur quam a peccatis inquinetur.

2

Abbatem Pimenium interrogavit frater: Quid faciam, quia conturbant me cogitationes sedentem in cella? Respondit: Neminem despicias, nullum dijudices, de nullo male loquaris; et Deus dabit tibi requiem, et statuet sessionem tuam sine conturbatione. Custodiam enim seniorum, et quietem ipsorum considera. Meditare in divinis officiis, et scias horas canonicas die ac nocte. Timor Domini non discedat a corde tuo: et non glorieris, neque te æstimes cum justis, et ex omni virtute tua custodi, ut non facias propriam voluntatem.

3

Idem dixit: Sicut ad succensam ollam muscæ non appropinquant; si vero tepida fuerit, insidunt in eam, et faciunt vermes; ita et monachum succensum igne divini Spiritus, dæmones fugiunt; tepidum vero illudunt et insequuntur.

Texte latin : Verba seniorum, livre VII des Vitae Patrum, traduit du grec par Paschase de Dume pour l’abbé Martin (Martin de Braga), dans l’édition d’H. Rosweyde reprise par la Patrologie latine de Migne, t. 73 (réimpression de 1879), col. 1025–1062, relu sur les fac-similés ; sans les notes ni les renvois de l’éditeur, ni le texte grec du chapitre XLIV donné en note. Texte du domaine public en France (art. L123-1 du code de la propriété intellectuelle). Transcription et révision : Abbatia Sancti Petri de Curte. Signaler une erreur