Abbatia
Sancti Petri
de Curte

Les Paroles des anciens (Verba seniorum, livre VII)

D’où naissent les vices

Unde vitia oriuntur.

Ce livre n’est pas traduit dans l’édition utilisée ; le latin est donné seul.

1

Sanctum Antonium requisivit frater: Quomodo Deus repromittit bona animæ per assiduitatem Scripturarum, et non vult anima in bonis permanere, sed declinat ad transitoria, caduca, et immunda? Respondit: Ad hoc jungitur quod Psalmista ait: Iniquitatem si conspexi in corde meo, non exaudiet Deus. Ignoras quod cum venter plenus fuerit esca, statim ebulliunt magna vitia, quæ Salvator noster per Evangelium prædixit: Non coinquinat, quod in os intrat, animam hominis; sed de corde exeunt, quæ in interitum demergunt hominem. Vide quid dixerit primum: Cogitationes malæ, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, et blasphemiæ. Quia qui necdum gustavit dulcedinem cœlestium, ut ex toto corde exquirat Deum, ideo ad immunda revertitur. Quis poterit recte dicere? Ut jumentum factus sum apud te, et ego semper tecum.

Texte latin : Verba seniorum, livre VII des Vitae Patrum, traduit du grec par Paschase de Dume pour l’abbé Martin (Martin de Braga), dans l’édition d’H. Rosweyde reprise par la Patrologie latine de Migne, t. 73 (réimpression de 1879), col. 1025–1062, relu sur les fac-similés ; sans les notes ni les renvois de l’éditeur, ni le texte grec du chapitre XLIV donné en note. Texte du domaine public en France (art. L123-1 du code de la propriété intellectuelle). Transcription et révision : Abbatia Sancti Petri de Curte. Signaler une erreur