Abbatia
Sancti Petri
de Curte

Les Paroles des anciens (Verba seniorum, livre VII)

Comment il faut vivre dans les monastères

Quomodo in cœnobiis vivendum sit.

Ce livre n’est pas traduit dans l’édition utilisée ; le latin est donné seul.

1

Cum quidam adolescens frater abbatem Agathonem requireret, dicens: Volo permanere cum fratribus; dic mihi quomodo habitem cum ipsis? Respondit ei senex: Observa præ omnibus hoc, ut qualis primo die ingrederis apud ipsos, talis reliquum peragas tempus, et cum quiete adimplebis peregrinationem tuam. Custodi enim, ne quando fiduciam loquendi assumas, dicente Apostolo: Nemo militans Christo, implicat se negotiis sæcularibus.

2

Item dixit Agathon: Si habitas cum proximo, esto sicut columna lapidea, quæ si injuriatur, non irascitur; si glorificatur, non extollitur.

3

Abbas Pimenius abbatem Nesteronem sedentem in cœnobio requisivit, dicens: Unde adeptus es hanc virtutem, frater, ut quotiescunque tribulatio contigit in cœnobio, neque loquaris, neque mediator accedas? Et cum nollet dicere, postea compulsus a sene, dixit: Indulge mihi, abba, quia in principio quando ingressus sum, dixi cogitationi meæ: Ecce. tu et hic asinus estis pares. Sicut enim hic asinus vapulat, et non loquitur; injuriatur, et nihil respondet; ita ergo esto et tu, nam sic dicit et psalmus: Ut jumentum factus sum apud te, et ego semper tecum.

4

Cum aliquando gens Mazicorum in Scythi superveniens, multos ex Patribus occidisset, abbas Pimenius una cum alio Patre seniore, nomine Anub, et cum aliis quinque Patribus fugiens inde, venit ad locum qui dicitur Terenuthi; et invenerunt ibi templum antiquum desertum, et manserunt in eo hi septem pariter, donec cognoscerent ubi unusquisque in Ægypto mansurus esset. Decreverunt autem inter se, dicentes: Septimana hac unusquisque requiescat apud se, et alter ad alterum non loquatur. Cum autem id facerent, erat in templo illo statua cujusdam idoli. Abbas ergo Anub exsurgens, mane lapidabat eam in facie; et vespere veniens, dicebat ad eam: Peccavi, indulge mihi. Et sic fecit per totam hebdomadam. Die autem Sabbati, cum venissent pariter, dixit ei abbas Pimenius: Quid voluisti hac tota hebdomada facere, ut homo fidelis diceres idolo, Indulge mihi. Dixit ei senex Anub: Hoc ego propter vos feci; dicite mihi, nunquid quando hoc idolum lapidabam, locutum est aut iratum? aut quando indulgentiam petebam, nunquid exaltavit se aut gloriatum est? Cui abbas Pimenius respondit: Non utique. Tunc dixit senex: Fratres ecce septem sumus, si vultis ergo pariter manere, ut lucrum animæ faciamus, sit idolum nobis istud in exemplum, ne quando injuriatur aliquis, irascatur; ne quando ab eo venia petitur, glorietur, aut extollatur; si autem ita non vultis, unusquisque vadat quo vult. At illi projicientes se in terram, spoponderunt se ita facturos: et sic permanserunt per multos annos, cum magna humilitate et abstinentia, unum ex ipsis facientes dispensatorem. Et erat eis perfectio, et unum desiderium; et quidquid positum esset in mensa, reficiebantur, nullo dicente: Affer nobis illud: aut, Istud nolo comedere. Quatuor siquidem horas dormiebant in nocte, et quatuor psallebant, et quatuor operabantur. In die vero per intervalla horarum officiis divinis insistebant, operantes et legentes, et fundentes folia palmarum, usque ad horam nonam. Post hoc vero victum sibi præparabant, colligentes quasdam herbas terræ.

Texte latin : Verba seniorum, livre VII des Vitae Patrum, traduit du grec par Paschase de Dume pour l’abbé Martin (Martin de Braga), dans l’édition d’H. Rosweyde reprise par la Patrologie latine de Migne, t. 73 (réimpression de 1879), col. 1025–1062, relu sur les fac-similés ; sans les notes ni les renvois de l’éditeur, ni le texte grec du chapitre XLIV donné en note. Texte du domaine public en France (art. L123-1 du code de la propriété intellectuelle). Transcription et révision : Abbatia Sancti Petri de Curte. Signaler une erreur