Les Paroles des anciens (Verba seniorum, livre VII)
Des méditations des douze anachorètes
De meditationibus duodecim anachoretarum.
Ce livre n’est pas traduit dans l’édition utilisée ; le latin est donné seul.
Anachoretæ aliquando sapientes, sancti et spiritales, duodecim numero, congregati in idipsum, expetierunt a semetipsis, dicere unumquemque quæ emendaverit in cella sua, et quam meditationem meditatus sit spiritaliter. Et dixit primus, qui et senior eorum: Ego, fratres, ex quo cœpi quiescere, totum crucifixi meipsum his quæ extrinsecus sunt actionibus, reminiscens quod scriptum est: Dirumpamus vincula eorum, et projiciamus a nobis jugum ipsorum. Et velut murum faciens inter animum et corporales actus, dixi in mente mea: Quemadmodum is qui intra murum est, stantem foris non videt; sic nec tu velis exteriores actus aspicere, sed teipsum intuere, sustinens quotidie spem Dei. Sic autem habeto malignas cogitationes aut malas concupiscentias, sicut serpentis et scorpionum prolem. Si quando autem eas in corde meo nasci sensero, attendens illas cum comminatione et ira arefacio eas; nec unquam cesso, irascens corpori et menti meæ, ne quid pravum faciat.
Secundus ait: Ego dixi, ex quo renuntiavi terræ: Hodie renatus es, hodie cœpisti servire Deo, hodie hic inhabitare cœpisti: sic esto quotidie peregrinus, et crastino liberandus. Hoc mihi quotidie consulebam.
Tertius dixit: Ego diluculo ascendo ad Deum meum; et adorans illum, jacto me in faciem meam, confitendo culpas meas; et sic descendens, adoro angelos Dei, rogans illos supplicare Deo pro me, et omnem creaturam. Et cum ista adimplevero, vado ad abyssum; et quid Judæi faciunt, Jerosolymis euntes, concidentes se, et lacrymantes ac lugentes casum patrum suorum, hoc ego circuiens et exspectans, propria membra tormentis subdo, et cum plorantibus ploro.
Quartus ait: Ego sic sum, ac si in monte Olivarum sedens cum Domino et discipulis ejus. Et dixi mihi: Nullum agnoscas secundum carnem, sed cum his esto semper cœlestis conversationis imitator, sicut bona Maria Magdalena ad pedes Jesu sedens, et verba ejus audiens. Efficiamini sancti et perfecti sicut et Pater vester qui in cœlis est. Et, Discite a me, quia mitis sum et humilis corde.
Quintus ait: Ego angelos aspicio, ascendentes et descendentes ad vocationem animarum, et semper finem meum opperior, dicens: Paratum cor meum Deus, paratum cor meum.
Dixit sextus: Ego per dies singulos statui verba mea audiri a Domino, putans mihi dici: Laborate propter me, et ego quiescere faciam vos. Adhuc modicum decertate, et videbitis salutare meum et gloriam meam. Si diligitis me, si filii mei estis, ad Patrem rogantes revertimini. Si fratres mei estis, erubescite pro me, quemadmodum propter vos multa perpessus sum. Si oves meæ estis, Dominicam passionem sequimini.
Septimus ait: Ego ista assidue meditor, et sine intermissione colloquor mihi, fidem, spem et charitatem; ut spe quidem gaudeam, dilectione vero neminem aliquando contristem, et fide corroborem.
Octavus ait: Ego volentem diabolum exspecto, quærentem quem devoret. Et ubicunque ierit, exspecto illum interioribus oculis meis, et Dominum Deum adversus illum interpello. ut sine effectu maneat, et in nullo prævaleat, maxime in timentibus Deum.
Nonus ait: Ego quotidie ecclesiam intellectualium virtutum exspecto, Dominum gloriæ in medio earum video super omnes splendentem. Quando autem abscedam ab eo, ascendo in cœlum, exspectans admirandas pulchritudines angelorum, et quos emittunt hymnos incessabiliter Deo, et dulces eorum cantilenas; differorque sonis ac vocibus et suavitate, ut libeat reminisci quod scriptum est: Cœli enarrant gloriam Dei, et opera manuum ejus annuntiant firmamentum. Et omnia quæ super terram sunt, sicut cinerem et stercora opinor.
Decimus ait: Ego angelum meum assistentem mihi juxta me exspecto: et custodio memetipsum, quod scriptum est reminiscens: Providebam Dominum in conspectu meo semper, quoniam a dextris est mihi, ne commovear. Timeo igitur eum, ut custodientem vias meas, et quotidie ascendentem ad Deum, et insinuantem actus meos et verba.
Undecimus ait: Ego personam imponens virtutibus, veluti si abstinentiæ, castitati, benignitati, dilectioni, in meipsum steti; et circumdans mihi illas, et ubicunque iero, dico mihi ipsi: ubi sunt sequaces tuæ? Ne pusillanimis sis, ne deficias, habens juxta te ea semper. Quæcunque libent, loquere de virtute, ut post mortem testificentur de te coram Deo, quia invenerunt requiem in te.
Duodecimus ait: Vos quidem, Patres, cœlestem habentes conversationem, cœlestem et sapientiam possidetis. Nihil mirum. Elevatos vos operibus video, et superiora sectantes. Quid dicam? Virtute enim etiam transpositi estis terram, vosmetipsos ex toto alienantes ab ea. Quid dicam? Vos terrenos angelos et cœlestes homines dicens, non peccaverim. Ego vero me his indignum judicans, video quod peccata mea, ubicunque iero, præcedunt me semper ad dexteram et ad sinistram: in infernum vero adjudicavi meipsum, dicens: Esto cum his quibus dignus es, istis post modicum annumeraberis. Video igitur ibi pares gemitus et incessabiles lacrymas, quæ a nullo referri queunt. Aspicio quosdam stridentes dentibus, et salientes toto corpore, et trementes a capite usque ad pedes. Et jactans me super terram, et amplectens cinerem, deprecor Deum, nunquam casuum me illorum experimenta accipere. Video et mare ignis bullientis immensibile, et circumflentes et mugientes, ut putent aliqui usque ad cœlos attingere fluctus ignis, et in tremendo illo mari innumerabiles homines dejectos ab agrestibus: et una voce omnes illos clamantes et ululantes simul, quales nemo super terram ululatus et voces unquam audierat, et sicut arentia omnis virgulti cremare, misericordia autem Dei avertente se ab illis propter injustitias eorum. Et tunc lamento genus hominum, quod audeat loqui vel cuilibet attendere, tantis mundo repositis malis. Et in his teneo mentem meam, luctum meditans, quod ait Dominus, indignum me cœlo et terra judicans, reputansque quod scriptum est: Factæ sunt mihi lacrymæ meæ panes die ac nocte. Hæc sapientium et spiritualium responsa Patrum. Et veniat et in nos digna memoria, ut narrationem conversationis opere ostendere possimus, ut facti invituperabiles, et perfecti, et irreprehensibiles, placeamus Salvatori nostro. Cui est honor et gloria in sæcula sæculorum. Amen.
Texte latin : Verba seniorum, livre VII des Vitae Patrum, traduit du grec par Paschase de Dume pour l’abbé Martin (Martin de Braga), dans l’édition d’H. Rosweyde reprise par la Patrologie latine de Migne, t. 73 (réimpression de 1879), col. 1025–1062, relu sur les fac-similés ; sans les notes ni les renvois de l’éditeur, ni le texte grec du chapitre XLIV donné en note. Texte du domaine public en France (art. L123-1 du code de la propriété intellectuelle). Transcription et révision : Abbatia Sancti Petri de Curte. Signaler une erreur