The Sayings of the Elders (Verba seniorum, Book VII)
The prologue of Paschasius
De Vitis Patrum liber septimus, sive Verba seniorum, auctore Græco incerto, interprete Paschasio S. R. E. diacono.
This book is not translated in the edition used; the Latin is given alone.
Domino venerabili patri Martino presbytero et abbati Paschasius. Vitas Patrum Græcorum (ut cætera) facundia studiose conscriptas, jussus a te, sanctissime pater, in Latinum transferre sermonem, in insolito, si licuisset, opere renuissem. Neque enim unquam quid scribi, vel legi, vel excudi potest, ingenio aut conscientia cordis prohibente. Scire enim me quod nihil sciam, non audeo dicere, ne verbum hoc sapientissimo Socrati surripiam. Sed quia tua pariter necesse est jussione utar, non gloriabor ingenio; sed fidem quam tibi debeo etiam in opere injuncto præstabo. Verum quia eloquentium virorum libri sunt plurimi sermone Latino conscripti, quorum lectionis expertum esse te etiam astruente testificor, si quid de illis aut hic insertum forte repereris, ut minus eleganter expressum, ne meæ culpæ deputetur, exoro; quia sicut in dato mihi Codice reperi ea scripta, sic transtuli, licet nec ea studiose posse me proferre profiteor. Unde restat ut quod te jubente cœpi, te orante perficiam: quæ tamen si scribenda decreveris, ut tuo polire sermone digneris, exposco. Neque enim mihi liquebit quædam placuisse tibi, si non et aliqua displicuisse cognoverim.
Latin text: Verba seniorum, Book VII of the Vitae Patrum, translated from the Greek by Paschasius of Dumium for Abbot Martin (Martin of Braga), in H. Rosweyde’s edition as reprinted in Migne’s Patrologia Latina, vol. 73 (1879 reprint), cols. 1025–1062, checked against the scans; without the editor’s notes and cross-references, and without the Greek text of chapter XLIV printed in the notes. Public-domain text in France (art. L123-1 of the French Intellectual Property Code). Transcription and revision: Abbatia Sancti Petri de Curte. Report an error