Abbatia
Sancti Petri
de Curte

The Sayings of the Elders (Verba seniorum, Book VII)

That perfect men, though they could, will not work miracles, lest they be lifted up

Quod perfecti viri, quamvis possint, nolunt miracula facere, ne extollantur.

This book is not translated in the edition used; the Latin is given alone.

1

Abbas Joseph, dum cum aliis fratribus ad abbatem Pimenium veniret, quidam ex parentibus prædicti senis Pimenii attulit infantem, cujus facies per arreptionem diaboli fuerat depravata; et sedens pater ejus cum eo foris monasterium, plorabat. Cum autem unus senex ad vocem flentis egressus esset, et interrogaret eum cur ploraret, ille respondit: Parens sum istius Pimenii, et ob hoc veni, ut videret infantem hunc. Vides, domine, quæ huic infanti per Satanam contigerit tentatio. Timuimus enim usque nunc illum huc offerre, quia non vult nos videre. Et nunc si cognoverit quod hic ego sum, cum confusione ejiciet me. Ego autem vos videns, Patres, qui modo ad eum venistis, præsumpsi venire huc. Quomodo ergo vis, vade et miserere mei, abba; et tolle infantem istum, et defer intus tecum, ut oret pro me. Quem cumsenex tulisset, et ingressus fuisset in cellam, sapienti consilio usus, non illum obtulit primo abbati Pimenio, sed minoribus Patribus, et dicebat: Signate infantem, fratres, facientes orationem, rogans per singulos senes. Et post omnes detulit illum Pimenio. At ille nolebat eum nec aspicere. Cum autem rogarenteum ut sicut omnes, sic et ipse oraret, ingemuit, et surgens oravit, dicens: Deus, sana facturam tuam, ne dominetur ei inimicus. Et signavit infantem, et mox sanus est patri redditus.

2

Cum quidam sæcularis in ecclesiam veniens ab immundo spiritu teneretur, et omnes orationem fecissent, nullatenus spiritus immundus egrediebatur ab eo. Dicunt ergo inter se fratres: Quid possumus huic spiritui facere? nemo illum potest excutere, nisi abbas Besarion; sed si hoc dixerimus, ille nec ad ecclesiam acquiescit venire. Sed faciamus taliter: quando ad ecclesiam ante omnes solet venire, hunc qui patitur faciamus sedere, et postea dicamus: Abba, abba, suscita hunc dormientem. Fecerunt ergo ita. Et veniente abbate Besarione, steterunt omnes in oratione, et dicunt ei: Abba, suscita istum qui dormit. Ille autem dixit: Surge, et egredere foras. Et mox egressus est ab eo spiritus immundus, et sanus factus est ex illa hora.

Latin text: Verba seniorum, Book VII of the Vitae Patrum, translated from the Greek by Paschasius of Dumium for Abbot Martin (Martin of Braga), in H. Rosweyde’s edition as reprinted in Migne’s Patrologia Latina, vol. 73 (1879 reprint), cols. 1025–1062, checked against the scans; without the editor’s notes and cross-references, and without the Greek text of chapter XLIV printed in the notes. Public-domain text in France (art. L123-1 of the French Intellectual Property Code). Transcription and revision: Abbatia Sancti Petri de Curte. Report an error